Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)
- 16.10.1
Et ecce duo caeci sedebant secus viam, et audientes quod lesus transit, exclamaverunt dicentes: miserere nobis, domine, fili David.
- 16.10.2
́ <>, ́ | <>
- 16.10.3
duos caecos possumus dicere Iudam et Israel, qui ante Christi adventum caeci fuerunt, tamen secus viam sedentes legis et prophetarum commorabantur. et caeci quidem erant quia non videbant ante adventum Christi ad animam suam verbum verum, quod erat in lege et prophetis. clamabant autem : miserere nobis, domine, fili David propter quod sentiebant esse se caecos, non inteUegentes voluntatem scripturarum et volentes respicere et videre gloriam quae erat in eis. quasi adhuc caeci et nihil magnum de lesu aestimantes, sed secundum carnem de eo tantum intellegentes, clamabant ad eum, qui factus est »ex semine David secundum carnemc, quia nihil amplius intellegebant quam filium esse. David, et omnis quae videbatur eorum propter deum eloquentia, nihil amplius sciebat de Christo, nisi quia filius erat David. duos autem caecos diximus populos duos in duo regna divisos
- 16.10.4
tempore Roboam, et vide prophetas quomodo nunc Israel, nunc ludae prophetaverunt, aliquando autem siniul ambobus. hi ergo populi, quoniam signo quodam prophetico audierant transire lesum, clamaverunt. puto enim, quod audierunt ab eis qui adventum Christi prophetaverunt, et quoniam transit (veniens quidem in eam egrediens autem ex ea), et timentes ne forte pertranseat eos, nequaquam misericordiam faciens super eos, clamabant: miserere nobis, domine, fili David. lesus autem non pertransit, sed stat, ut stante eo non transfluat beneficium, sed quasi de fonte stante defiuens misericordia deveniat usque ad eos. turha autem, id est praecedens eorum qui crediderant, etiam increpabat eis clamantibus : fili David, miserere nostri, ut tacerent et non appellarent eum contemptibili nomine, sed potius dicerent : fili dei, miserere nostri.
- 16.11.1
Stans ergo lesus clamoribus eorum retentus et precibus vocat eos ad se, principium beneficii eis ostendens <, quando vocavit eosy ; nec enim in vacuum vocavit eos. utinam et nobis clamantibus et dicentibus: yniserere nobis, domine, vocet nos incipientes a filio David, stans autem vocet nos quasi intendens deprecationibus nostris. dixit autem eis : quid vultis ut faciam vobis ? quod aestimo esse tale: quid vultis ostendite, manifestate, ut omnes qui egrediuntur de Hiericho et sequuntur me audiant et videant factum. illi autem responderunt : ut aperi-
- 16.11.2
aXK <> <> ̓
- 16.11.3
antur oculi nostri. ingenui quidem (eo, quod erant de Israel et luda) caeci autem (ignorantia et intellegentes propriam caecitatem) et audientes eos qui praedicaverunt de lesu, dicunt se velle tit aperiantur oculi eorum. et praecipue hoc dicunt qui legentes divinas scripturas intellegunt caecitatem suam ad sensum scripturarum. hi enim dicunt : miserere nobis et quia volumus ut aperiantur oculi nostri. et utinam et nos inteUegentes, in quibus caeci sumus et non videmus, sedentes iuxta ipsam scripturarum viam et audientes quoniam lesus transit, precibus nostris faciamus eum stare dicentes: volumus ut aperiantur oculi nostri. quod si dixerimus ex adfectu desiderante videre quae donat, tangens oculos animarum nostrarum aperiet quasi verbum et virtus et sapientia et omnia, quae de eo dicuntur, constitutus. et sic eo tangente recedet a sensibus nostris tenebra ignorantiae, ut statim non solum videamus, sed etiam sequamur eum, qui dedit nobis posse videre propter nihil aliud, nisi ut eum <semper> sequamur illius ducatu transeamus ad deum et videamus oculis nostris per eum apertis deum.
- 16.12.1
Quoniam autem Marcus et Lucas secundum quosdam quidem ipsam exponunt historiam, secundum aliquos autem alteram similem, dignum est et quae ab eis dicuntur videre. et primum videamus de Marco ita scribente: »et venit in Hiericho. et exeunte eo inde et discipuhs eius et turba multa«.
- 16.12.2
qui ergo corporaliter intellegunt, propter diversitatem verborum dicent alia vice duos istos caecos Christum sanasse, alia autem vice unum illum quem Marcus exponit, tertia vero quod scribit Lucas.
- 16.12.3
qui autem spiritaliter intellegunt, unani eandemque rem diversis modis evangelistas exposuisse defendent. (luo enim caeci sunt (sicut diximus) ludas et Israel, unus autem est mixtus ex utroque populus universus * * *. »turb« ergo »multa« ex gentibus exeunte cum lesu et discipulis eius de mundo, Iudaicae quaedam reliquiae »iuxta viam« sedentes, id est iuxta proheticas scripturas, et mendicantes intellectum necessarium animarum suarum, sicut Marcus exponit fortiter clamabant, filium appellantes David. et cum videris eos, qui ex ludaeis credidenmt in lesum, aliquando quidem ex Maria et loseph esse eum putantes aliquando autem de sola Maria et spiritu sancto, videbis quomodo
- 16.12.4
ille caecus clamat : »fili David, miserere mei. quem increpant »multi«; <increpant emm multi> de Hiericho egressi ex gentibus sunt, populum videlicet qui videtur credere ex ludaeis,
- 16.12.5
ut taceant qui pauperes sunt in ficle Christi et putant eum ex semine viri et mulieris esse, trahentem genus ex David. sed multis increpantibus »<multo> magis« clamabat, credens quidem in lesum secundum hominem autem credens, et clamans dicit: »fili David, miserere meii«. lesus autem stans, iam non (sicut in Matthaeo) ipse eum vocat, sed iubet eum vocari. post haec iquit: »ille autem abiciens vestimentum suum, exihens venit ad Iesum«.
- 16.12.6
ne forte vestimentum caeci et mendicantis velamentum intelle- gatur caecitatis et mendicitatis, quo fuerat circumdatus ; quod abiciens venit ad lesum et digniosiori voce confessus est dicens : »Rabboni« ; digniosiusenim est dicere »Rabboni«, vel sicut in aliis dicit »Domin« quam: »fili «. unde et dominus propter illud quidem, quod dixit: »fili David, miserere «, non praestitit sanitatem nec quando sedebat veste caecitatis et mendicitatis velatus nec quando sedebat secus viam mendicans; propter hoc autem, quod dixit : xRabboni, ut videamc, dixit ei: »vade, fides tua te salvum fecit«.
- 16.13.1
Nunc videamus secundum Lucam, quae communiter dixit praetereuntes, propria autem eius tangentes. et primum vide, quod Marcus et Matthaeus egrediente lesu de Hiericho ponunt, Lucas autem ita: »et factum est cum adpropinquaret Hiericho«. <ergo secundumLucam intrans in Hiericho > et factus in proximo caecum inluminavit. et dicet ahquis secundum mysterium spiritale, quoniam prius est quod ait Lucas, secundum autem quod Marcus,
- 16.13.2
<> ̓ » <>
- 16.13.3
tertium vero quod dixitMatthaeus. primum enim oportet adpropinquare Hiericho, ita intrare in eam, postea autem exire de ea. Lucas ergo scribit: »et factum est cum adpropiaret Hiericho«, Marcus ita : »et venit in Hiericho et exeunte eo inde«. Matthaeus neque adpropiasse Hiericho scribit nec quia venit in Hiericho, sed tantum exeuntibus eis ab Hiericho. potest ergo secundum Lucam quidem adpropians Hiericho fecisse hoc, secundum Marcum autem veniens in Hiericho, secundum Matthaeum autem exiens ab Hiericho.
- 16.13.4
Post haec considera, quoniam clamanti caeco atque dicenti : »miserere mei, fili David «,» qui praecedebant, increpabant eum ut taceret«. tanquam si dicat: qui primi crediderant, increpabant ei clamanti: fili Danid«, ut taceret et non appellaret eum contemptibili nomine, sed potius diceret: »fili dei, miserere mei«. ille autem <»multo> magis clamabat: fili David, miserere mei«. et »stans lesus iussit eum adduci ad se«. et vide nisi (sicut diximus) inferior est caecus iste. nam nec lesus eum vocavit nec dixit eum voeari, sed quasi non capientem haec »iussit eum« quasi non potentem a semetipso venire »adduci ad se. et cum adpropiasset ei, interoga vit eum: quid vis ut faciam tibi ? « et non prius interrogavit eum aut interrogatus adpropiavit ei, sed quoniam adpropiavit, ideo interrogatus dixit: »ut videam, domine«. item hoc amplius habet Lucas, quod in ilKs quidem secutus est tantummodo caecus, hic autem wsecutus est dans gloriam deo«, ut videntes eum omnes deo laudem offerrent.
- 16.14.1
Et cum adpropinquassent in Hierosolymis, venit in Beth- phage in montem Oliveti.
- 16.14.2
Dignum est ostendere hic voluntatem evangelistarum conscribentium et propositum eorum, quid considerantes post mirabilia eius et opera gloriosa etiam de exhibitione asinae et sessione domini super eam facerent mentionem. pone quia de visione caecorum, de paralyticorum constrictione, de resurrectione mortuorum, de mundatione leprosorum scripserunt evangelistae, ut aedificent homines in f ide Christi legentes in scripturis opera eius : quid autem
- 16.14.3
voluerunt conscribere quod adpropians lesus Hierosolymis cum discipulis suis et veniens in Bethphage iuxta montem Oliveti misit duos discipulos, mandans eis de asina et pullo eius, ut solventes adducant eam ad se, qui frequenter non pigritavit maiorem viam pedibus ambulare, sicut fecit quando ab Hierosolymis transiens per Samariam ibat in Galilaeam, cum venisset ad puteum »ex itinere« lassus, super eum sedisset ? quid autem est quod et ipse lesus asinam cum puUo eius ligatam solvere iubet et mandat, ut dicenti sibi: »quare solvitis « respondeant: quia dominus operam eius desiderat, confestim autem remittet eam. nec enim huiusmodi dominus, necessariam habens asinam et pullum eius aliquando Hgatos, ostendit in prima facie ahquid dignum magnificentia sua.
- 16.14.4
Quid autem est, ut de hoc etiam Zacharias propheta praediceret verbis huiusmodi: »gaude valde, fiha Sion; praedica, filia
- 16.14.5
| ́́
- 16.14.6
Hierusalem: ecce rex tuus venit tibi iustus et salvans, ipse mansuetus et sedens super subiugalem et pullum eius novellum«? si vis discere ex propheta, quomodo hoc magnum gaudium habuit filia Sion, audi quod dicit: »et exterminabit currus ex Ephrem et equum ex Hierusalem, et extefminabitur arcus belhcus, et multitudo et pax ex gentibus; et principabitur aquarum usque ad mare, et fluminum exitus terrae. et tu in sanguine testamenti dimisisti vincula tua de laccu non habenti aquam «. notavimus autem sicut in aliis quod non eisdem sermonibus Matthaeus et lohannes protulerunt prophetiam eandem. nec enim est idem: »gaude valde, fiha Sion, praedica, filia Hierusalem« <ei> quod ait: dicite filiae Sion aut »noli timere, fiha <Sopn> « et cetera, quae non simiUter posuerunt.
- 16.15.1
Quaerere autem oportet quomodo rationabihter mandet propheta valde gaudere filiam Sion et praedicare filiam Hieru-
- 16.15.2
< > < >
- 16.15.3
salem propter eum, qui sedit »super asinam et pullum novellum«, cum post modicum videns Hierusalem lesus »flevit super eam«, dicens: »Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas« et cetera. vide ergo, ne forte gavisuram Sion et praedicaturam Hierusalem, non illam dicit, quae dominum crucifixit, sed istam quae crucifixum suscepit, caelestem Sion, de qua dicit apostolus ad Hebraeos: »sed accessistis ad Sion montem et cinitatem dei vivi, Hierusalem caelestem« et cetera, item ad Galatas: »Hierusalem autem quae sursum est libera est, quae est mater nostracc ne forte ergo haec omnia mysteria sunt salvatoris, qui solvit vincula per discipulos suos populi ex ludaeis et populi qui venit ex gentibus. Hgata enim erat peccatis, quae tunc fuit synagoga, ligatus fuit
- 16.15.4
<> ̓< > ́ <
- 16.15.5
et pullus cum ea, qui postmodum factus est novellus ex gentibus populus credens. et hos ambos adpropians ad Hierusalem caelestem, id est ascendens in caelum, iussit discipulos suos ut solverent eos, dans eis spiritum sanctum et dicens: »accipite spiritum sanctum. si cuius dimiseritis peccata dimittentur eis ; et si cuius tenueritis, «. et semper discipuli Christi solventes ligatam asinam et pullum adducunt ad lesum volentem eis vehicuhs uti per discipulos suos solutis a vinculo peccatorum priorum. et dignum est fiho dei, ut sic necessarios habeat eos (misericors enim est) [super], asinam alligatam et pullum <alligatum> ea. necessarios autem habet eos, ut sedens super eis repauset magis eos super quibus sedet, quam repausetur ab eis.
- 16.16.1
Sed quaeret aliquis, quomodo eis quae diximus conveniens sit sermo qui sequitur, dicens: confestim remittet eos. solutio autem quaestionis istius (sicut atbitror) haec est. quoniam dominus quidem eorum qui fuerant ligati, nemo alius erat, nisi ille de quo ait apostolus: »nobis autem unus dominus lesus Christus, per quem omnia«, cui quoniam nequaquam contradicturus fuerat aliquis dicentium: wquare solvitis pullum ?« * * * manifestum est. nam quasi nullo contradicere potenti sic dicit Christus: et si aliquis vobis dixerit, dicetis quoniam dominus operam eorum desiderat.
- 16.16.2
<> ́-
- 16.16.3
et vide quia, postquam ascenderit lesus iii Hierosolymam sedens super pullum hunc vel illum, missio quaedam ad opus aliquod necessarium ad ipsum locum erat futura, ut aliquid operis faciant asina et pullus eius, et hoc quidem <um <um tacite>, non tamen clare. sensum autem huiusmodi intellectus accipio credens ordini beatitudinum, quem facit Matthaeus. nam postquam dixit: »beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum estregnum caelorumc post hoc scriptum est: »beatimansueti, quoniam ipsi possidebunt terram«. dicimus enim in his, quoniam primum quidem beatorum est »regnum «, in secundo autem loco »possidebunt terram «, non ut per omne saeculum sint super eam, sed consolati <et> eo quod esurierunt et sitierunt iustitiam, satiati in ea et misericordiam consecuti iterum restituantur in regnum caelorum. aut certe quoniam multi ex populo ludaeorum vel gentium, quos asinam et puUum supra sumus interpretati, qui crediderunt in Christo et susceperunt super se, postea missi a Clmsto reversi sunt
- 16.16.4
̓ <>
- 16.16.5
ad populum ludaicum vel ad ceteras gentes nondum credentes, ut praedicarent eis dominum Iesum filium dei. et hoc est quod significat dicens: confestim autem remittet eos.
- 16.16.6
Si ergo asina et puUus eius illi sunt, quos diximus supra, super quos verbum ascendit, non tibi videatur sermo insulsus, quod fideles homines animalibus conrarentur; forsitan enim tale aKquid intellegens et propheta dixit se factum esse quasiiumentum, non simpliciter iumentum, sed sicut iumentum apud deum vel apud Christum eius, secundum quod ait: »ut iumentum factus sum apud te«. nam quantum ad deum, iumenta sumus non solum nos, sed etiam multo nobis * * * prudentiores, sic autem, quantum ad pastorem Christum, etiam oves eius sumus, quoniam tanta distantia est inter eum et nos, quanta inter hominem et qualecumque iumentum.
- 16.16.7
< <> <> ̣
- 16.16.8
et forsitan cum ascenderint in Hierosolyma (sedente lesu super se) asina et pullus sunt, sed facti illic, non manebunt ibi, sed remittentur mutati iam et prodificati et enutriti verbi divinitate et eminentia scientiae honestati, ut ad gloriam dei digni habeantur remitti in locum unde adsumpti fuerant prius, domino eos meliorante et quasi mercedem hanc eis praestante pro eo quod portverunt eum et requieverunt in se: ut (sicut diximus) digni habeantur remitti in locum terrae huius ex qua erant adsumpti, sed non iam ad opera priora. nec enim fas est ut misericors dominus noster constitutus, postquam semel eos suscepit et honoravit et a vinculo solvit et fecit eos porpriam sessionem, ut mittat eos rursus ad vincula et opera mala, postquam semel susceperunt super corda sua filium dei. in his omnibus conveniebat
- 16.16.9
<> <»> à a a
- 16.16.10
valde gaudere et extendere gaudium (fructum «spiritus sancti«) filiam dei Sion et filiam eius Hierusalem praedicare. veniebat enim ei »rex iustus et salvans«, et non simpliciter »salvans« sed» xiustus et salvans«, id est cum iudicio et iustitia salvans. veniebat «sedens super asinam et pullum novellum«, quos diximus, visitanslsrael et exterminans »currus ex ephraem«, similes constitutos curribus Pharaonis quos »proiecit in mare«. veniebat autem, ut exterminet etiam »equum« animal bellicum de Hie- rusalem, ut pacem faciat Israel convertens perditas oves ipsius. quomodo non erat res digna gaudio magno sic venire regem iustum
- 16.16.11
atque salvantem <et mitem> Hierusalem, ex qua erat exterminandus omnis »arcus «, ut iam numquam »peccatores« in ea intendant »arcum« neque praeparent «sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos «. erat <autem> tunc *** pax ex fide gentium salvatarum, domino principante »aquarum ad mare«, idest populorum, autem et »fluminum emissiones « et exitus facientium et inrigantium multa ipsius.
- 16.16.12
Qui autem simpliciter vult intellegere Sion populum Iudaeorum, ad quos venit salvator, sic dicere potest, quoniam verbum quidem dei praecipit gaudere filiam Sion et praedicare f iliam Hierusalem ; si autem aliqui eorum discrediderunt, non digna gaudio opera facientes neque suscipientes praedicandi praeceptum, ipsi sibi causa sunt facti, ut patiantur ea quae passi sunt, ut recte dicatur ad eos: »vobis quidem primum missum fuerat verbum dei, sed quia indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes«.
- 16.17.1
Videamus autem et de nomine Bethphage secundum Matthaeum, Bethaniae autem secundum Marcum, Bethphage autem et Bethaniae secundum Lucam.
- 16.17.2
et hic erat locus »in monte, qui vocabatur Oliveti«. Interpretatur autem Bethphage quidem DOMUS MAXILLARUM (erat autem Villa sacerdotum, Quoniam maxilla propria erat Pars sacerdotum ex lege), Bethania autem DOMUS OBOEDIENTIAE. in domum ergo oboedientiae adducuntur omnes, qui solvuntur
- 16.17.3
a vincula peccatorum suorum, velad domum sacerdotalem maxillarum vel patientiae, ut inde ascendat dominus, in quo possumus dicere maxime occasionem accipientes de libro Iudicum, quoniam in his erat fons qui vocabatur fons maxillae, de quo biberat Samson cum sitisset; aut forsitan fons ille mysterium erat patientiae fidelium, ad quos dominus dicit: »qui te percusserit in maxilam unam, praebe illi et alteram«.
- 16.17.4
Super eos, quos secundum praeceptum Eius solverunt discipuli eius et Perduxerunt ad eum.
- 16.17.5
mons autem Olivarum est ecclesia, in quo fructificantes fideles dicere possunt: »ego autem sicut oliva fructifera in domo dei«. qui autem in primis adducuntur ad eum habentes initia fidei, sunt »sicut novella olivarum in circuitu mensaeu Christi, quia sunt filii eius. si autem oportet et duorum discipulorum quos dominus misit enarrare mysterium, forsitan non inrationabihter dicere possumus fuisse eos in mysterio Petri et Pauli, ciui dextras sibi dederunt »societatis«, ut Petrus quidem in circumcisionem ad subiugalem iret, praedicaturus populo ludaeorum sub iugo legis degenti, Paulus autem ad gentes, ad novehum et indomitum puhum. erant autem. ambo (id est populus ludaeorum et populus ex gentibus) in viUa et non in civitate Sion vel Hierusalem. sed discipuli Christi solvunt utrumque, et ad Christum perducunt
- 16.17.6
<> <> <>
- 16.17.7
ut ascendat super eos, cum soluti fuerint a peccatis aceipientes remissionem eorum. super alligatis autem adliuc et »vinculis peccatorum « constrictis non sedet lesus. secundum Marcum autem et Lucam etiam pullus introducitur alligatus, «super quem nemo hominum sedit«; enim rationabile neque quod secundum mores humanos fieri solet, in gentibus factum fuerat aliquando neque fundatum in eis aUquid disciplinae, sed contra meritum suum a deo sunt consecuti, ut verbum dei super eos sederet, ut eo ducente ascendant in Hieru- salem dei.
- 16.18.1
Euntes autern discipuli fecerunt sicut praecepit eis lesus. et adduxerunt asinam et pullum, et inposuerunt super eum vestimenta sua, et sedit super eum.
- 16.18.2
Adducentes ergo ad Christum asinam et pullum nudos eos non dimiserunt, sed ornamenta eis inposuerunt quibus ipsi fuerant adornati et vestibus quibus ipsi fuerant cooperti honestatem eis adicientes, quos suo studio solverant ipsi: ut super omatos vestibus discipulorum Christi Christus ascendat et requiescat in eis et apud eos dei verbum fundetur, quoniam unumquemque discipulorum decebat aliquid Christo conferre regi mansueto ***, ut possint dicere, quoniam Christi sumus operis participes.
- 16.18.3
Plurima autem turba stranerunt vestimenta sua in nia, alii autem caedebant ramos de arborbus et sternebant in via. multus ergo populus cum Christo ascendebat in Hierusalem, qui et ipsi fructum susceptionis Christi demonstraverunt, vestimenta sua et quaecumque habuerant ornamenta sternentes in via, per quam asina et pullus transibat, videhcet ut munde incedentes terram et rerum terrenarum pulverem nequaquam contingant vel patiantur in via iUa, qua in Hierusalem ascendebant. et tertium agmen post <duos> discipulos et plurimam turbam sternentem vestimenta sua in via introducitur, qui pulchritudinem ahquam itineri faciebant, per quod proficiscebatur in Hierusalem lesus.
- 16.18.4
<>
- 16.18.5
turba autem quae praecedebat et quae sequebatur, clamabant dicentes: Osanna filio David; benedictus qui venit in nomine domini; Osanna in excelsis. et praecedentes quidem ante Iesum dices, qui ante adventum fuerunt sancti prophetae et ceteri iusti; sequentes autem, qui fuerunt post adventum ipsius apostoli ceterique fideles qui secuti sunt verbum dei. tamen non aliud dicebant qui praecedebant, aliud autem qui sequebantur, sed omnes clamabant simul <ut> voce humanam quidem Christi dispensationem laudantes in eo, quod dicebant: osanna filio David benedictus qui venit in nomine domini, restitutionem autem eius in sancta in eo, quod dicebant: osanna in txcelsis.
- 16.19.1
Et cum intrasset lesus in Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: quis est hict turba autem dicebat: hic est lesus ’propheta a Nazareth Galilaeae. in istis nunc duobus clamoribus dictis ex consensu praecedentium et sequentium lesum ipse quidem intravit in Hierosolymam veram, admirantes autem virtutes caelestes, quae appellantur <universa> civitas, dicebant: est iste ? secundum quod fuerat prophetatum in Psalmo de ascensione ipsius et de admiratione virtutum caelestium <admirantium> propter novum vehiculum corporis eius. habet autem ita : »tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et mtroibit rex gloriae.
- 16.19.2
quis est iste rex gloriae ? dominus fortis et potens, dominus potens in proelio«. et in Esaia similia quaedamprode reditu eius in caelum post dispensationem passionis ipsius hoc modo : «quis est iste qui venit ex Edom, rubra vestimenta habens ex Bosor, iste formosus in stola ?« hoc autem diximus, ut ostendamus mysterium eius quod dicitur, quoniam ascendente eo in Hierusalem commota est omnis civitas clicens : quis est iste?
- 16.19.3
<
- 16.19.4
NAI. >
- 16.19.5
Matth. 21,12-13).
- 16.20.1
Et intravit lesus in templum dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, et dixit eis: scriptum est: domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum.
- 16.20.2
Supra mensuram dignitatis Christi fuerat, secundum quod videbatur filius esse fabri, ut tanta f idueia uteretur et potestate, eiciens nundinam de templo, qua nec princeps alicuius gentis utens facile poterat explicare quod fecit lesus. et haec diximus secundum simphcem intehectum. secundum moralem autem taha dicemus. et primum ciuidem de templo <dei> , de quo per prophetam dixit deus : domus mea domus orationis uocabitur ergo secundum corporalem circumcisionem carnis et secundum corporales legis festivitates et sacrificia, consequenter et templum dei aestimabatur, quod ex lapidibus insensatis erat constructum, primum quidem a Salomone, deinde reparatum ab Esdra, postea vero post Christi adventum a Romanis destruc-
- 16.20.4
tum. et illa aestiraabatur domus esse orationis, qua destructa necesse est ut ludaei quasi iam non habentes domum orationis iam non habeant privilegium speculationis dei nec possint secundum legem deo servire. hoc ergo facto omnia Christus eiecit in mysterio spiritalium actuum suorum et tunc fecit visibihter, quod semper invisibihter agit, eiciens vendentes et ementes de templo et mensas nummularicyrum evertens et cathedras vendentium columbas *** ad correptionem popuh, ut non pro mundis festinitatibus <celebratis> in nomine dei emptionibus et venditionibus vacent in loco non competenti, in qyxo non debent vendere et emere, sed orationibus tantum vacare, qui congregantur quasi m domo orationis.
- 16.20.5
a
- 16.21.1
Nunc autem arbitror esse temqjlum dei ex lapidibus vivis constructum ecclesiam Christi. sunt autem multi in ea non sicut decet viventes spiritaliter sed »secundum carnem« militant<es> , qui et domum orationis de lapidibus vivis constructam faciunt spe- luncam esse latronum actibus suis non ecclesia dei dignis, sed spelunca latronum. qui enim considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata, qui arbitrantur wquaestum esse pietatem«, et cum deberent »de evangeho viverec secundum quod vivere decet servos dei, hoc non faciunt, sed divitias et multas possessiones adquirunt, nonne dicet speluncam latronum factam esse sub illis ecclesiam, ut recte dicat Christus ad eos
- 16.21.2
propter dissipationem ecclesiae suae: »quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ?« item ipse per Osee tali modo: »vae mihi quoniam factus sum sicut qui colligit stipulam in messe et sicut racemum in vindemia, cum non sit botrio ad manducandum primogenita. vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat in hominibus non est«. et cum intellexeris Iesum dicentem talia et lugentem peccata nostra ***, aspice simul et illud, quod in evangelio scribitur: »cum vidisset Hierusalem, flevit super eam et dixit«. et si rationabihter flevit super Hierusalem, rationabilius flebit super ecclesiam aedificatam quidem ut esset domus orationis, factam autem propter turpia lucra et luxum quorundam (quod utinam non esset principum populi) speluncam latronum.
- 16.21.3
<> <> <>
- 16.21.4
Sed tunc quidem intravitlesus in templuni dei et mundavit eum, eiciens (omnesy vendentes et ementes in templo et meyisas nummulariorum evertens et cathedras vendentium nuncautem, quamdiu non visitantur, qui in nomine lesu Christi conveniunt »in id « sunt in conventibus vendentes et ementes in templo et reliqua omnia facientes, et nusquam eis Christus apparet, ut eiciens eos reliquos salvet. si autem visitaverit super peccata nostra et quasi diligens nos veniat ut corripiat et castiget quasi fiKos, ut recipiat nos, tunc ingredietur Christi potestas congregatis nobis et spiritu sancto et ingrediens ei- ciet omnes vendentes et ementes in templo; vendentes quidem et alienantes a se quidquid habebant boni, ementes autem pro eis mala, et destruet mensas nummulariorum, id est avarorum et pecuniae cupidorum, qui aliorum quidem pecunias cum iniquitate vertunt ad se, ipsi autem non ad <id> quod expedit eas sunt et alii in templo vendentes <et ementes) Christi coJumbas et tradentes simplices sicut columbas, orantes et dicentes: » quis dabit mihi piimas sicut columbae, et volabo et requiescam ? scam?« tradentes eas quibus non oportebat.
- 16.22.1
Et arbitror convenire verbum de venditoribus columbarum eis, qui tradunt ecclesias avaris et tyrannicis et indiscoplinatis et inreligiosis episcopis aut presbyteris <aut diaconis> pro-
- 16.22.2
pter quod et cathedras tantummodo *** appellavit evangelista eversas esse a lesu. et utinam audirent haec cum decenti admonitione scripturae, qui gloriantur de cathedris Moysi in quibus sedent et vendunt omnes ecclesias columbarum et tradunt eas tahbus praepositis, ad quos recte dicatur a domino per Hieremiam prophetam prophrtam: »principes populi mei me non cognoverunt ; fihi sunt insipientes et non intellegentes, sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt«, et apud IMichaeam similiter: »principes popuh mei expellentur de domo epulationis suae«. si autem audirent, numquam venderent Christi columbas, sed constituerent principes eorum parcentes columbis et providentes saluti earum, et non despicientes nec occidentes pingues columbas.
- 16.22.3
|
- 16.22.4
Si autem oportet tres istas species reiectas a templo cautius exponere, possumus dicere: quicumque iii populo Christiano ad nihil aliud vacant in saeculo isto nisi circa venditiones et emptiones, rarius autem orationibus per- manent vel aliis actibus rectis, quos quaerit sermo divinus, ipsi sunt vendentes et ementes in templo dei,
- 16.22.6
facientes domum orationis speluncam latronum. diaconi autem qui non bene tractant ecclesiasticarum pecuniarum mensas, sed semper de eis fraudant et ipsas quas dispensant non secundum iustitiam dispensant, ut divites fiant de rebus pauperum, ipsi sunt nummularii pecuniarum mensas habentes quas Christus evertit. quoniam autem mensis ecclesiasticarum pecuniarum diaconi praesunt, docent nos in Actibus suis apostoli, cum factum fuisset (inquit) wmurmur Graecorum ad Hebraeos, eo quod despicerentur viduae eorum in ministerio cotidiano«, dicentes: mon est bonum relinquentes verbum dei ministrare mensis. eligite ergo ex vobis septem quos constituamus in hunc usum; nos autem verbo dei instantes erimus«. episcopi autem et presbyteri, quibus <primae> creditae sunt cathdrae, qui tradunt ecclesias quibus non oportet et constituunt principes quos constituere non expedit, ipsi sunt qui vendmit columbas,
- 16.22.7
<> > <> >,
- 16.22.8
quorum cathedras Christus evertit. unusquisque ergo sedentium super cathedramecclesiasticamet amantium »primas cathedras in «, videant ne forte sic sedeant in eis ut veniens dominus eas evertat quasi dignas eversione. > et unusquisque diaconorum, qui congregant sibi divitias fraudantes pauperum pecunias, intellegant praesentem scripturam, ut iam non congregent, ne forte veniens domtnus evertat mensas dispensationis eorum. sed et cpi sonicitudinibus mundialibus fermitur semper ad venditiones et emptiones, curent ne forte veniens dominus eiciat eos de templo dei, quando eiectus nec spem habet regrediendi unde eiectus est. scrutanti autem mihi scripturas apparet, ne forte haec faciat lestis in secundo adventu et m futuro iudicio > . tunc enim ingressus in omnes ecclesias eiciet
- 16.22.9
<>
- 16.22.10
vel evertet quos invenerit (secundum ea quae diximus) temple dei indignos.
- 16.22.11
si quis autem inventus fuerit non habens aliquid de his criminibus tribus, et inventus fuerit esse in temple <dei>, confidat; nec enim eicietur a Christo nec aliquid eius evertetur nec exprobrabitur, quasi qui fecerit domum orationis speluncam latronum.
- 16.22.12
puto autem: et in hoc tempore invisibiliter venit Iesus ad singulas ecclesias dei et eicit quos supra diximus digons eiectione. quotiensecumque enim excitat temptationem super ecclesiam, venit ad eam et visitat eam, ut faciat quod facere scribitur in hoc loco.
- 16.23.1
Post haec videamus, ne forte et sic locus iste intellegi possit. omnis enim natura rationabilis templum est dei, quae ad hoc est creata, ut capiat gloriam dei. hoc ergo quod est naturaUter templum dei, id est anima, inplemus peccantes quibusdam quidem vendentibus, quibusdam autem ementibus cogitationibus maHs et si quid sanctum rehquum est in anima nostra, quod est columba . dicit ergo <Iesus> ad eos qui peccant et pleni sunt furibus cogitationi- >bus: scriptum est: domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum. et lesus quidem eos, qui speluncam fecerant latronum. domum orationis fures eiecit de templo. illi autem qui consentientes erant furibus, de lesu quidem dixerunt: »crucifige crucifige eum«, de Barabba autem latrone : «dimitte nobis Barabbam«. propter quod usque hodie ludaei lesum quidem non habent (nec enim crediderunt in eum), habent autem secum de spiritalibus nequitiis latronem Berabbam, quem iam tentum et in carcere clusum adversus se petierunt dimitti. ideo princeps infidelium ludaeorum est Barabbas latro.
- 16.24.1
Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.
- 16.24.2
Quae smit quidem secundum simplicem intellectum, ha- bentur inanifesta. secundnm consequentiam autem praedictorum moraliter expositorum dicendjim est, quoniam in templo dei, id est in ecclesia, non sunt omnes videntes neque recte ambulantes ; sed alii quidem sunt caeci, alii autem claudi * * * qui ex eo, quod intellegunt propriam caecitatem (et clauditatem et scientes quia nuUius alterius opus est nisi Christi lesu et verbi dei, ut sanentur, ut percipiant sanitateni, accedentes ad verbu dei sanantur.
- 16.25.1
videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicenes: osanna filio David, indignati sunt et dixerunt ei : audis quid isti dicunt ? lesus autem dixit eis: utique; numquam legistis: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
- 16.25.2
<> <> <> <>
- 16.25.3
Quemadmodum secundum historiam vituperabiles sunt isti principes et scribae, ita et secundum ecclesiam Christi vituperabiles smit quidam episcopi et presbyteri, qui vitam suam minime adornantes nec induti scientiam veritatis et quidem videntes mirabilia rahilia nihilominus contemnunt pusillos ecclesiae et parvulos deum laudantes et Christum ipsius, et indignantur in eorum profectu et accusant eos apud ipsum lesum quasi peccantes, cum non sint peccantes, et quasi ad non audientem neque servantem ordinem omnem dicunt: auclis quid isti dicunt ? et hoc magis intellegere poterimus, si cognoverimus quomodo frequenter eos, qui fervent spiritu et usque ad carcerem contra infideles luctantur et pericula universa contemnunt et cum omni virtute continentiam et virginitatem student, smit autem inperiti sermone, coarguunt quasi incontinentes sacerdotes vitu- perabiles et culpant eos apud lesum quasi ipsi sint iustiores talibus pueris simplicibus et benignis nignis et studiosis. lesus autem pueris quidem testimonium praestat, sacerdotibus autem ignorantiam inputat scripturarura dicens: nunquam legistis quod scriptum est: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? qui adhaerent ecclesiae, «quasi nuper nati infantes rationabile et sincerum lac desiderantes« et sugentes eum, * * * laudant deum fide et conversatione, et conpletur in eis quod dictum est: ex ore infantium et lactentium pe?fecisti laudem. ipse enim sibi deus in talibus perficit Jaudem, pro quibus gratias agens f ilius patri dicebat : confiteor tibi. pater, domine caeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus < et prudentibus> , et manifestasti ea parvulis. etiam, pater, quoniam sic fuit bona voluntas ante te«.
- 16.26.1
Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Befhaniam,
- 16.26.2
Matth. 21, 17—22.)
- 16.26.4
et mansit ibi. mane autem revertens in civitatem esuriit. et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: nurnquam ex te fructus nascatur in sempiternum. et arefacta est continuo.
- 16.26.5
Quos relinquens exiit ab Hierosolymis lesus et mansit in Bethania, nisi principes et scribas, qui sciebant quidem »mirabilia quae fecit lesus et pueros clamantes in templocc, nihilominus indignantes adversus eos quideum laudabant * * *, quasi qui non intellexerant quod fuerat scriptum: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? et quoniam rehquit iham Hierusalem et factus est extra eam, ideo cecidit et »lapis super lapidem« stare non potuit. venit autem in Bethaniam ad
- 16.26.6
Y
- 16.26.7
DOMUM OBOEDIENTIAE, id estecclesiani, in qiia est etiam commoratus et requievit, eo quod non habebat in Hierosolymis »ubi caput reclinet«, quae talibus sacerdotibus et populo impio erat repleta; cum autem requievisset in Bethania, in DOMO OBOEDIENTIAE, post principium constituendi ecclesiam, postquam repausavit aliquantulum Christus in ea, tunc revertitur in civitatem quam paulo ante rehquerat. et revertens esuriit, et vidit unam ficulneam secus viam arborem, populum circumcisum. et veniens ad eam Jiullum fructum manducabilem invenit in ea, sed tantum speciem vitae: folia enim sine fructibus erant in ficu. et quoniam arbor illa erat animam habens, quasi audienti dignam maledictionem suam dicit: numquam ex te fructus ’ in sernpiterrium. id est, quamdiu stat hoc saeculum praesens, numquam ex te fructus nascatur. ideo infructuosa est synagoga ludaeorum, et hoc erit ei »usque ad consummationem
- 16.26.8
»>
- 16.26.9
saeculi«, donec »interaverit gentium plenitudoK, et aruit ficulnea adhuc peregrinante in hac vita hominum Christo et inter homines quasi homine conversante. et videntes discipuli mirati sunt; ocuKs enim spiritalibus viderunt mysterium fici siccatae, <et mirati sunt> mirati > non tantum quia siccata est, sed quia confestim siccata est, id est populus ludaeorum. respondens autem lesus ait illis: amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: tolle te et iacta te in mare, fiet. ergo discipuli Christi fideles et non haesitantes arescere faciunt ficuhieam illam dicentes ad eam : »Vobis primum missum fuerat verbum dei; sed quia indignos vos iudicatis
- 16.26.10
aeterna vita, ecee convertimur ad gentesc, et relinquentes eam siccam faciunt eam, cum vitalis virtus eius transierit ad gentes.
- 16.26.11
Super illud autem quod poterunt siccare ficulneam aclhuc discipulis suis promittit * * * quoniam, si habuerint fidem et non haesitaverint, etiam monti qui a Christo videtur et manifestatur, id est contrariae potestati extollenti se contra homines clicent: tolle te et initte te in mare, et fiet. tollitur enim a singuhs qui adducuntur ad fidem verbo discipulorum Christi, altitudo illa mahtiae, mons ille satanas. et mittitur in mare, id est in abyssum dignum se locum. de quo mari dicit in Psahno : «hoc mare magnum et spatiosum; M illic naves pertransibunt, animaha pusilla cum magnis, clraco iste quem formasti ad ihudendum ei«, item: »tu confregisti capita draconum super aquass et: »dedisti eum escam populis Aethiopum«.
- 16.27.1
Ipsa autem est Bethania, ubi ex mortuis suscitatus amicus Cliristi Lazarus morabatur. et omnis qui oboedit verbo dei *** confirmato et commoranti in se, Bethania est et DOMUS OBOEDIENTIAE, et commoratur Christus in eo et requiescit. et forsitan simphciores dicunt de eo quod scriptum est: relictis
- 16.27.2
illis abiit in Bethaniam: quomodo enim poterat fieri extra civitatem nisi reliquisset priores, apud quos fuerat prius ? sapientiores autem auditores dicunt: <non> omnino reliquit priores, quando fit apud alios, sed malos quidem et peccatores reliquit, quando autem fuerit apud iustos, fit et apud alios post illos et cum iilis. nam et in Bethania commorans lesus non relinquens Bethaniam venit in civitatem; erat enim et in Bethania et venit in civitatem. esurit autem lesus semper in iustis, volens manducare fructum spiritus sancti in eis, et sunt eius escae (ut ita dicam) ficus ciuas esuriens edit, id est caritas eius ciui eam fructificavit, qui prinius »fructus est spiritus sancti«, et gaudium et pax et patientia et reliqua. quae quidem quamdiu fructificamus non arescimus, si autem venienti domino et quaerenti huiusmodi fructum ut manducet in nobis non exhibuerimus, dicet <ur> ad nos : numquam ex vobis fructus nascatur in sempiternum.
- 16.27.3
et vide, quoniam »secus viam« erat haec ficus quae folia tantum habuit sine fructu. sic enim et terra, quae secus viam est (licet fuerit seminata) nullum fructum producit, diripientibus volucribus semina seminata. quamdiu ergo non venit lesus ad
- 16.27.4
aliquam ficum nec quaerit fructum eius, sed patienter agit et sustinet si forte proferat fructum <ficus>, non exsiccatur; si autem venerit esuriens et fructum requirens, et inventus fuerit aliquis nihil iustitiae habens nisi pro- fessionem tantummodo fidei, quod est folia sine fructu, mox exsiccatur etiam hoc ipsum quod videtur fidelis amittens. et est multos in ecclesia tales videre, qui multo tempore portaverunt fidei nomen, ostendentes tantummodo quia vivunt, omnino autem sunt sicci; quos quia non fructificabant, videmus recedentes a verbo dei ad plenum et sicc<at>os. quem talem cum viderint discipuli *** sicc<at>um, mirantur dicentes : quomodo confestim siccatus est ?
- 16.27.5
Adhuc manifestius de hoc ipso dicamus, quomodo in temptationibus petit fructum Iesus
- 16.27.6
mox siccantur.
- 16.27.7
a ficulneis quas plantavit, id est in persecutionibus confessionem et testimonium quaerit fidelimn, et cum mulier meretrix insaniens excitata fuerit super aliquem, quaerit in eo Christus fructum continentiae <et pudicitiae> quem protulit et loseph, cum fureret eius domina super eum. et sic in singulis quibusque temptationibus intellege Christum venire ad Christianos in temptationibus esurientem et fructum virtutis quaerentem. qui autem non fuerit praeparatus ut exhibeat fructum esurienti <Christo> aut confessionis aut castitatis, confestim siccatur: qui enim denegat m persecutione, siccatur. similiter et qui fornicatur siccatur, quamvis ostensionem fidei antea baiulabat quasi foliis coopertus. et super eos tales mirantur discipuli, quomodo mox siccantur. et frequenter per multos annos quis constitit ficus et non est siccatus, veniente autem in ultimo vitae eius ad eum Christo, videlicet in temptationibus, et quaerente fructum in eo et non inveniente, siccatur, et tantorum annorum perdidit subito vitam. et hoc fit, ut inpleatur sermo dominicus dicens: »qui habet dabitur ei et abundabit; qui autem non habet, et ipsuni quod habet auferetur ab eo«, ut non sit otiosum quod habet. et unusquisque discipulorum, si habuerit fidem et non haesitaverit, et ficum arescere facit et quod sequitur eum.
- 16.28.1
Et operis est demonstrare, quomodo Christi discipulus quaerens fructum in ficu et non inveniens, dicat ad eam: nmnquam ex te fructus nascatur in aeternum, ut confestim siccetur. utputa, pone mihi aliquem quae sunt quidem fidei profitentem et pronuntiantem se in nomine lesu manducare et bibere coram ipso et lesum »in plateis« cordis eius docuisse. ita veniat discipulus Christi quaerens fructum sapientiae et verbi in eo secundum
← Previous · Next → — showing 401–500 of 702
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2042.tlg030.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.