Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)
- 15.28.1
Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui egressus
- 15.28.3
est primo mane conducere narios in vineam suam. convenit autem cum operariis denarium diurnum et misit eos in vineam <suam> . . et egres - sus circa tertiam horam vidit alios stantes in foro otiosos, et eis dixit : ite et vos in vineam, et quod iustum fuerit dabo vobis. illi autem abierunt. iterum exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. circa undecimam autetn horam exiit et invenit alios ttantes oiiosos, et dixit eis: quid hic statis tota die otiosil: dicunt ei: quia nemo nos conduxit. dixit eis: ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit accipietis. cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: voca operarios et redde eis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. cum venissent ergo qui circa undecimam venerunt, acceperunt singulos denarios. venientes autem primi arbitrati sunt, quod plus essent accepturi; et acceperunt et ipsi singulos denarios. accipientes autem murmuraverunt adversus patremilias dicentes, quoniam hi novissimi unam horam fecerunt, et aequMles eos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum, dixit uni eorum : amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum ? tolle quod tuum
- 15.28.4
20, 1—16)
- 15.28.5
est et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi; aut non licet mihi facere quod volo in propriis meis ? an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum ? sic erunt novissimi primi et primi novissimi ; multi enim sunt vocati, pauci autem electi.
- 15.28.6
Videtur quidem omnis parabola haec propter hoc esse suscepta, ut discamus quomodo novissimi venientes ad opera quasi primi vocati primi acceperunt mercedem, et quomodo qui primi vocati fuerant, in novissimo loco a patrefamilias sunt statuti, propter quod et novissimi acceperunt mercedem. scire autem debemus quoniam, si > parabola Iesu »in quo thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt« ) discussa fuerit, tanta dogmata sapientiae in . mysterio absconditae invenientur his qui possunt talia invenire, ut maxime de ista parabola dicat salvator: taperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio« , et: »eructabo abscondita a constitutione mundi «. necesse enim est ut videat qui vult in-
- 15.28.7
> <>
- 15.28.8
tellegere <parabolam> , quae sit dies quae refertur in ea, et quae liorae illius, et quia non eventu paterfamilias quinque ordinibus operariorum tradidit opera vineae. deinde quaerenda est causa, ei qui quaerere potest, quare quidam operarii mane conducti sunt, et post hoc non circa horam secundam sed circa tertiam horam alii sunt conducti, et post eorum conductionem quare non circa horam quartam vel quintam sed circa horam sextam, ita non circa septimam vel octavam sed circa nonam, et novissime non circa decimam, sed undecimam. debet enim esse quaedam ratio digna lesu, quare inter matutinam et tertiam tempus modicum est adsumptum, et non secundum tempora quae posita sunt inter tertiam et sextam vel inter sextam et nonam, post hoc autem quare una sit hora inter nonam et undecimam, quemadmodum superius inter matutinam et tertiam. non autem
- 15.28.9
<> <>
- 15.28.10
neglegenter est adtendendum, qua ratione paterfamilias cura mercennariis quidem ciuos mane conduxerat pactum fecit specialiter in die denarium. conductis autem circa tertiam horam non constituit nominatira certam mercedem, sed ita: quodcunque iustum fuerit daho vobis. * ** similiter et circa sextam horam et nonam fecit vocatis, et quia his, qui circa undecimam erant vocati, excusantibus se propter otiura totius diei sic dixit: ite et vos in vineam, sed et quoniam quasi extra vineam constitutus paterfamilias et inveniens operarios ibi primos quidem misit in vineam, secundis autem dixit: ite et vos in vineam, similiter eundem sermonem et <eis> qui circa undecimam vocati: ite et vos in vineam. intellegat autem qui potest, quid sit forum [quod in Graeco <pro> nundina ponitur], in quo otiosos stantes invenit lesus secundos. similiter est requirendum, qui sunt qui inventi sunt stantes circa unclecimam, quibus dicit: quid statis hic tota die otiosi ? aspiciat autem quis, quae sit excusatio eorum qui toto die steterant otiosi et quis esset dolor standi eorum, qui tota die stare otiosi sustinuerunt, ut cum fiducia responderent, quoniam parati quidem fuerunt ad opus, nemo autem eos conduxit: quasi plurimi essent qui conducerentur, non autem et qui conducerent.
- 15.29.1
Necnon diligenter oportet adtendere et quod sero facto dixit dominus vineae procuratori suo: voca operarios et redde mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. quaeres autem quid moverit dominum vineae, ut iuberet procuratorem vocare operarios et reddere eis mercedem, incipientem a novissimis et ascendentem usque ad primos : ut primi quidem accipiant qui circa undecimam erant conducti, secundi autem qui circa nonam, tertii qui circa sextam, quarti qui circa tertiam, novissimi vero qui mane.
- 15.29.2
hoc enim manifestissime declaratur ex eo quod dicit: redde mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. quis autem extra dominum vineae sit domini procurator dans mercedem secundum domini iussionem ? sed et si qui vocati fuerant circa nonam non portaverunt pondus diei et aestum. manifestum est quoniam non illi murmuraverunt adversus patremfamilias dicentes: quoniam hi novissimi unam horam fecerunt, et aequales eos fecisti nobis, qui pmiavimus pondus diei et aestum. neque illi qui sexta hora vocati sunt pondus portaverunt diei, nisi forte diei dimidium. et qui tertia sunt vocati non totius diei pondus sustinuerunt, sed (si oportet caute dicere) dimidium diei et quartam partem diei. soli autem qui ex mane conducti sunt, pondus diei sustinuerunt et. aestum totum, ceteri autem secundum mensuram temporis quod fecerunt in vinea portaverunt.
- 15.30.1
Quoniam autem diversae parabolae sunt vineam nominantes, quaerendum est utrum secundum diversas res *** et vinea intellegitur aut secundum ipsam rem. ego arbitror oportere discutere et quare non ad omnes, qui primi venerunt et aestimaverunt quoniam plus essent accepturi et murmuraverunt adversus patremfamilias, respondit paterfamilias sed uni <soli> eorum dixit: amice, non tibi facio iniuriam ; <nonne> denarium conveni tecum, et: volo huic novissimo dare quemadmodum et tibi. quoniam autem haec et talia suscipit parabola praesens, potest quidem requirere quis in ea<m>; digna autem dicere est nullius nisi eius, qui dixit: »nos autem sensum Christi habe- mus«.
- 15.31.1
Age nos, qui multum desumus a profunditate para- bolae, quaedam modica quae suspicamur in ea dicamus. et primum quidem videamus de die parabolae, quae sit dies. et vide si possumus totum hoc saeculum praesens dicere unum diem, magnum quidem quantum ad nos. modicum autem et exigui temporis quantum ad dei patris et Christi et sancti spiritus vitam. et quid dico quantum ad vitam patris et fihi et spiritus sancti ? forsitan et quantum ad vitam quarundam beatarum virtutum
- 15.31.2
<>
- 15.31.3
et sublimium, conparatione generis multorum. nam quantum est una haec dies quantum ad vitam hominum diu viventium, tantum est omne saeculum hoc quantum ad vitam supernarum virtutum. et si tantum est quantum ad vitam supernarum virtutum, iam vide quam nulhus momenti est omne hoc saeculum ciuantum ad vitam dei patris et filii et spiritus sancti. utrum autem aliquod tale mysterium demonstretur in Deuteronomii cantico in quo dicit: »mementote dies saeculi« aut quaerat qui potest. et si tales sunt dies saeculi, consequens erit traditionem similem esse intellegere quae dicit : »et annos aeternos in mente habui et meditatus sum, nocte cum corde meo exercebar, et contribulabam spiritum meum. et dixi: non in saecula proiciet deus « et forte (ut audacter dicam) »in saecula« quidem »non deus« (multum est enim et in saeculo proicere deum), proiciet autem forsitan et in secundo saeculo, quando quaedam pec-
- 15.31.4
<> <>.
- 15.31.5
cata non remittuntur »nec in hoc saeculo nec in«.
- 15.31.6
Quis ergo idoneus est sex illos dies et septimum requietionis ad huiusmodi dies referre, et post sabbata et neomenias et in primo mense festivitates et in quarta decima die mensis pascha et in ceteris azymorum ? sic autem sequens quis rationem in abyssum cadet intellectuum, ceteras festivitates aestimans secundum huiusmodi dies et totum septimanalem amium, in quo pauperibus et advenis et bestiis terrae donat deus fructus qui ex prima terrae operatione sunt geniti in tempore, cum iam nemo operabitur terram. abyssum autem dico propter altitudinem dogmatum, ut ascendens quis videat quinquagesimum annum et quae de eo in lege constituuntur et adinplentur. sed quaerentes unam propositae parabolae chem et aestimantes eam esse totum hoc saeculum praesens, intravimus in altitudines, opus habentes spiritu dei qui »omnia
- 15.31.7
<> » <> <>
- 15.31.8
scrutatur, etiam altitudines «. ego autem aestimo, quoniam sicut in exitu consummationis anni quaedam dicta sunt fieri oportere, sic (verbi gratia) »in consummatione saeculorum« sive annum aliquem conplentium sive aliud aliquid, »in abiectione peccati apparuit« noster, ut post consumraationem saeculorum quasi anni unius dierum, iterum aliud succedat principium, et »ostendat deus in saeculis supervenientibus supereminentes divitias bonitatis suae« in eos, quos ipse novit ostendere oportere. et haec quidem diximus propter diem qui in parabola nominatur praesenti, quae potest quis confirmare etiam ex loannis epistola ita dicentis: »filioli, novissima hora est, et sicut audistis quoniam antichristus veniet, nunc autem antichristi multi facti sunt ; unde cognoscimus quoniam novissima hora est« . novissima enim hora est post undecimam, in qua homo paterfamilias egressus invenit alios stantes, et clixit eis : quid hic statis tota die otiosi ?
- 15.32.1
Post hoc requiramus quomodo non fortuitu paterfamilias quinque ordinibus operariorum tradit opera vineae: primuni quidem quando egressus est mane, secundo quando egressus circa lioram tertiam vidit alios stantes otiosos in foro, tertia vice et quarta quando iterum circa sextam et nonam <horam> similiter fecit, quinto autem circa undecimam <quando> exiens invenit stantes. et vide si potes primum quidem ordinem dicere Adam in principio creationis mundi et eos qui fuerunt in tempore illo, ut operarentur vineam culturae dei, secundum autem ordinem Noe et testamentum quod dispositum fuit ad eum cum eis qui fuerunt in tempore illo, tertium vero Abraham et qui post ipsum fuerunt patres usque ad Moysen, quartum Moysen et eos omnes qui de Aegypto sunt egressi et legislationem quae facta est in deserto, novissimum autem ordinem Christi adventum. tamen unus homo paterfamilias (quantum ad parabolam istam) quinquies est egressus et ad negotia pervenit huius mundi, ut inconfusibiles operarios docentes »verbum veritatis« , mittat in vineam operaturos opera eius.
- 15.33.1
Si enim Christus (qui condescendit hominibus multotiens) vocationem operariorum semper dispensavit,
- 15.33.2
et si de mundo sensibili et a sensu incipiente opera facere mysterium aliquod habent quinque operariorum ordines introducti, qui potest cognoscat. exerceatur autem, etsi non vult quis suscipere dogmata et quae dicentur a nobis. dict enim aliquis, quoniam tactus est in prima vo- catione — propter quod »dixit mulier serpenti« , quod »dixit deus: non manducabitis ex eo neque tangetis eum« , odoratus autem in secunda — propter quod dictum est de Noe: »odoratus est dominus odorem suavitatis« , gustus vero est in Abrahae vocatione — propter quod et pascens angelos adposuit eis absconditos [vel sicut est in Latino : subcinericios] de similagine et vitulum tenerum, auditus autem in Moyse — quando de caelo audita facta est vox dei, visus autem, qui super omnes sensus honorabilior est, in adventu Christi significatur — quando ocuHs beatis Christum vi- derunt. dicamus autem et haec, sive exercitationis rationabilis gratia sive vult quis accipere quasi dogmata, propter quinque vocationes.
- 15.34.1
Arbitror autem, quoniam et opera vineae huiusmodi erant, ut opus haberent operariis secun- dum horas. oportebat enim mox
- 15.34.2
mane opera fieri in vinea, et vidit paterfamilias qui vocabat operarios, qui essent apti ad opera quae primo mane fieri oportebat. aliud autem opus circa tertiam horam erat, quod fuit indiebusNoe, quando testamentum disposuit ei. ita decem generationes a Noe usque ad Abraham, qui fuit principium alterius operis eminentioris , et erat operarius vineae tunc incipiens Abraham. et post eum Moyses et qui fuerunt cum ipso <adsumptusest> in vinea. deerat autem vineae aliquod novissimum opus, quod opus habebat nova vocatione, qiiae deerat in vinea breviter operante, quod est opus novi testamenti. cognovimus ergo intervalla vocatorum circa tertiam et sextarn et nonam et undecimam, in qua tantum fuit intervallum a nona Moysi hora usque ad undecimam, in qua est adventus Christi carnalis, quantum fuit a prima Adam usque ad tertiam Noe. convenit autem paterfami cum his qui primo mane vocati sunt, denarium. hunc autem puto nomisma esse salutis, non simul conlatis eis quae sunt secun-
- 15.34.3
dum gloriam. salutis enim arbitror nomen esse denarium, gloriae autem quae sunt super denarium, si[c] alicubi nominata sunt nomismata eius, qui datam sibi mnam amplificavit in quinque mnas vel in decem. qui autem dicit his qui circa tertiam erant vocati: quod iustum fuerit dabo vobis, invitavit quideni operarios tertiae horae ad totum, quidquid [autem] potuerint operari; sibi <autem> iudicium reservavit opus quod fuerit factum, ut iustam reddat mercedem. quoniam autem similiter fecit etiam eis, qui circa, sextam et nonam venerunt, manifestum est quoniam et ipsis dixit : quod fuerit iustum dabo vobis. poterant autem aequale opus facere in vinea eis, qui ex mane sunt operati, quicumque in tempore <ori> volebant operantem virtutem ad opus extendere, quod ante non fuerant operati. sed quaeret aliquis, quare sic dicit ad eos, quasi iion solum fuissent otiosi, sed etiam tota die stetissent, id est per totuin tenipus quod fuit ante undecimam horam, secundum quod scriptum est, quia egrecliens paterfamilias circa undecimam horam, dixit ad eos : quidi hic statis tota, die otiosi ? ego autem suspicor de anima etiam in istis secretam esse absconditam rationem. quomodo autem otiabantur tota die usque ad undecimam horam volentes quidem operari, non autem adsumebantur in vineam, qui fiduciahter se excusabant dicentes: quia nemo nos conduxit? nos autem ausi fuimus talia quaedam, et de multis scripturis suspicionem accipientes et de praesenti cjuoque parabola, dicere ut ostendamus quomodo tota, die otiosi steterunt, propter quod nullus eos conduceret, qui circa undecimam horam sunt vocati.
- 15.35.1
Quibus autem non placent dogmata ista, interpretentur nobis diern illam totam et eos, qui stabant tota die otiosi volentes quidem operari, non autem vocabantur in vineam, et quod fiducialiter se excusantes dixerunt: nemo nos conduxit. si enim consemtinata esset anima corpori, quomodo tota die steterunt otiosi ? aut dicant nobis, quae sit dies illa tota et in ea diversae secun-
- 15.35.2
<>
- 15.35.3
dum diversas horas operariorum vocationes. utrum autem beati quidem, qui secundum parabolam a patrefamilias sunt conducti (erant autem et alii operatores qui conducebantur, sive ab aliis patribusfamilias sive ab ipso) et sive non beati aut non sic beati, supra nos est hoc intellegere digne aut secundum quod intellegimus <scripturae quae inteleigimus> credere. ego quaero et quae extra vineam sunt, ubi et inventiuntur operarii ab eo, qui exivit conducere eos. et considera ne forte locus est animarum ante corpus, qui est extra vineam locus, vinea autem non solum hic in corpore est, sed etiam extra corpus, ubi operantur operatores; nec enim in otio sunt animae operariorum a patrefamilias conductorum <in agrum>, cum a corpore fuerint liberatae. et Samuel ergo extracorpus operabatur prophetans et Hieremias orans »pro populo« . propter quod contendimus et operamur vineam, »sive constituti in corpore sive exeuntes a corpore«, accepturi fuerit iustum. et nemo est (quantum ad parabolam istam) qui non est operatus opera vineae,
- 15.35.5
qui tamen transmissus fuit in eam; neminem enim quasi qui minus fecerit opera paterfamilias reprehendit, quamquam de mercede maiore vel minore sperata culpavit. et forsitan locus, qui extra vinecim est, forum est, ubi erant stantes otiosi, magnam excusationem habentes ad hoc ut digni efficiantur totius diei mercede, secundum quod excusaverunt se ipsos dicentes : nemo nos conduxit. propter quod et paterfamilias libenter conduxit eos et (ut ita dicam) reddidit eis mercedem pro eo. quod magnanimiter tota die steterunt et expectaverunt usque ad vesperam conductorem.
- 15.35.6
Post haec vesperefacto, id est saeculi consummatione et diei illius quae in parabola ista refertur, dicit dominus vineae procuratori suo, sive alicui angelo qui super mercedes tribuendas positus est, sive alicui ex multis procuratoribus procuratori, secundum quod scriptum est »sub curatoribus et actoribus« esse heredem in tempore quo »parvulus est«. secundum praeceptum ergo patrisfamilias vocantur operato-
- 15.35.7
res a procuratore, ut merces novissimis detur in primis; primi enim operarii »testimonium habentes per fidem non acceperunt dei promissionem, pro nobis melius aliquid prospiciente« patrefamilias (qui vocati fuinius undecima hora), »ut non sine nobis perficiantur«. et misericordiam consecuti sumus, pro eo quod tota clie stetimus et voluimus conductorem nobis venire, otiati autem fuimus et cum excusatione ad opus adsumpti, et misericordiam consecuti primi mercedem speramus accipere, qui noti sumus Christi. post nos autem dabit mercedem eis qui ante nos operati sunt, et sic etiam eis qui fuerunt ante illos et sic usque ad pritnos. videns autem quis locum illum ubi commorabatur Samuel et qui consequenter consideravit de eis. qui ante undecimam horam sunt conducti, videbit quomodo portaverunt primi pondus diei et aestum; nos autem qui undecima sumus vocati, sicut illi quidem non portavimus pondus diei et aestiLm. portavimus autem pon-
- 15.35.8
<> <> <>
- 15.35.9
dus eo quod stetimus otiosi, antequam paterfamilias veniret ad nos, qui dixit nobis : »ventite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis«. onus enim erat otiositas ipsa et quod non iudicabantur interim ad opera vineae digni. aestum autem portaverunt, qui ante undecimam erant vocati, unusquisque secundum aestimationem vocationis. non autem scientes pa- trisfamilias dignitatem primi et quoniam non debebant murmurare adversus eum, amplius aliquid salutis quam novissimi accipiunt accipere putaverunt et murmuraverunt contra patremfamilias invidentes nobis novissimis, qui unam horam usque ad consummationem fecimus et similes facti sumus eis. qui a principio diei ad divinam vineam sunt vocati. sed paterfamilias uni eorum dixit (forsitan Adae) : amice, non facio iibi iniuriam ; nonne denarium conveni tecum 1 accipe quod tuum est (tuum est enim salus, quod est denarium) et vade; volo autem et isti novissimo dare sicut et tibi. et non dixit: istis novissimis, sed ostendit aliquem secundum exi- <mium meri> tum unum; quem temeritatis quidem est dicere, tamen non incredibiliter potest quis arbitrari apostolum Paulum, qui una hora est operatus et forsitan super omnes, qui ante fuerunt, sicut ipse testatur dicens: «sed plus omnibus illis laboravi«. si autem oportet et de vinea dicere aliquid, accipiendo occasionem ab eo ipso, qui interpretatus est in alia parabola de vinea, <dicemus> quoniam vinea regnum dei. sic enim ipse dixit: »auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum eius« . omnes ergo, qui operantur opera vineae, opera regni dei et salute digna perficientes, denarium consequentur .
- 15.36.1
Postquam autem dictavimus haec in parabola hac prae-
- 15.36.2
<> ̣ a > <>
- 15.36.3
senti, subveniunt nobisetiamhaec, quae possunt esse utilia eis, qui in altiori et secretiori expositione proficiunt. dicet enim aliquis omnem vitam hominis esse diem unum secundum parabolam hanc. hoc ergo ostenditur, quoniam quidam quidem a pueritia ante aetatem ad operandum opera regni dei accedunt et ipsi sunt qui primo mane conducuntur in vineam, alii autem in adolescentia veniunt ad dei culturam et ipsi sunt qui hora tertia invitantur, alii vero viri perfecti et ipsi sunt qui in sexta vocantur, alii autem iam senes adducuntur ad dei culturam et ipsi sunt qui circa nonam vocantur. ahi autem in ipso exitu vitae senes ad plenum et ipsi sunt qui circa undecimam vocantur. quoniam ergo adfectus non tempus respicitur, quod quis fecit in fide, ideo non adspicitur ex quo quis vocatus est, sed quantum quis operatus est, et propterea omnibus *** aequaliter tribuitur merces salutis. unde indignantur qui a pueritia sunt fideles, qui laboraverunt et subiugaverunt iuventutem suam et portaverunt totius aetatis fervidae aestuyn et temptationum accidentium pondus, si aequalem salutem habituri sunt otiosis a pueritia <in deicultura> usque ad senectutem, qui otiantes in infidelitate ante modicum tempus ad fidem et opera fidei vene- runt.
- 15.37.1
Vineam autem secundum hanc expositionem intellegimus regnum dei, quod in ecclesia praedicatur. forum autem est, quidquid est extra vineam foris, id est extra ecclesiam Christi, extra verbum veritatis, unde sermo dominicus accipit eos qui vocantur a Christo et mittit in vineayn, id est in ecclesiam. non autem numerabuntur (secundum expositionem istam) inter
- 15.37.2
〈> <>
- 15.37.3
operarios vineae, quotquot vocati sunt quidem primum ad dei culturam, non autem conservantes quae fidei erant victi *** egressi sunt de vinea, id est de ecclesia dei vel de fide »veritatis« vel de iustitia regni caelestis peccantes, etsi post adinpletionem voluptatum suarum in peccatis voluerunt quasi paenitentes iterum ab initio vineam operari. nec enim possunt dicere patrifamilias : nemo nos conchixit; conducti enim fuerunt secundum tempus primum, quo sunt vocati ad fidem. sed neque dicetur eis : quid hic statis tota die otiosi? maxime si »incipientes « postmodum »carne« perficiuntur, et si postea regredi volunt, ut iterum spiritu vivant. et non diximus haec dissuadentes surgere eos qui ceciderunt aut inpedientes ne convertantur aversi, aut ne ad domum patriam revertantur lascivi filii qui vivendo luxuriose evangelicae doctrinae substantiam consumpserunt. habeant enim propter paenitentiam, quoniam victi sunt a vita per-
- 15.37.4
versa, meliorem eis qui in peccatis conprehensi fuerint consolationem salutis. non tamen debemus aestimare, quoniam similes sunt eis qui propterea peccaverunt in iuventute sua, quoniam nondum didicissent quae fidei erant. vult ergo paterfamilias novissimis clare quemadmodum et primis denarium salutis, quoniam licet ei facere quod vult in propriis suis et arguere eum qui malum oculum habet, propter quod paterfamilias bonus est. erunt ergo multi ex novissimis vocatis primi et quidam primorum novissimi; nam et »multi vocati sunt, pauci autem inveniuntur electi.
- 16.1.1
Ascendens autem lesus in Hierosolyma accepit duodecim discipulos suos seorsum in via et dixit eis: ecce ascendimus in Hierosolyma, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigen dum, et tertia die resurget.
- 16.1.2
Paulus qui hortatur nos fieri suos imitatores, sicut ipse imitatus est Christum, sciens Christum per haec ad manifesta <obvianda>pericula promptissime ascendisse <in Hierosolyma prae>scientem, quoniam tradendus fuerat j^rincipibus sacerclotum et scribis et condemnandus fuerat morte et gentibus erat tradendus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, simile aliquid fecit. cum enim Agabus accepisset »zonam« eius et alligasset sibi manus et pedes dicens: »haec dicit spiritus sanctus: virum cuius zona est haec, sic alligabunt in Hierusalem ludaei et tradent in manus gentium«, audiens ista Pauhis imitans suum magistrum in Hierusalem promptissime ascendebat. et cum ali-
- 16.1.3
quid humanum passus fuisset ab his, qui propter dilectionem eius coeperant flere et prohibere, »ne ascenderet in Hierosolyma« , dixit : »quid facitis flentes et confringentes cor meum ? ego enim non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine domini nostri lesu Christi« . haec ergo considerantes [scire debenms, quoniam] frequenter et cognoscentes, quoniam temptationes aliquas subituri sumus dolorum, nos ipsos secundum quod iustum est ad obviandas temptationes offerre debemus, accipientes exemplum huiusmodi primum quidem a salvatore, deinde autem ab ajDostolo eius. et ne arbitreris haec contraria esse eis, quae superius diximus, quoniam »si quis vos persecutus fuerit in civitate ista, fugite in alteram« , et quod dominus audiens »quod lohannes traditus erat« in »secessit« inde. sed sciendum, quoniam nec semper convenit declinare pericula nec semper obviare periculis; tamen sapientis est alicuius in Christo, ut cognoscat quale quidem tempus exigit declinationem, quale autem obviationem periculorum. et haec quidem diximus secundum voluntatem scripturae praesentis, hortantes homines ahquando spernere pericula mortis.
- 16.2.1
Post hoc observandum est quoniam ascendens in Hierosolyma <Iesus, si> duodecim accepit seorsum, in duodecim autem adhuc erat et ludas, ergo et ludam accepit seorsum; adhuc enim (forsitan) dignus erat cum ceteris seorsum accipi et audire quae passurus erat magister; et non reprobo, quoniam adhuc nesciebat ludas quid esset facturus, sicut nec aliquis nostrum (nam et omnibus nobis est dictum: »noli gloriari in crastinum, nec enim scis quid pariet superventura« ). necdum enim (arbitror) inmiserat »in cor ludae diabolus ut traderet« Iesum.
- 16.2.2
et videat qui potest quoniam ab initio evangelii usque nunc Matthaeus nusquani accusavit ludam, nisi in catalogo duodecim apostolorum dixit: »et ludas <is> Scariota, qui et tradidit eum« . multa autem de hoc, quoniam et ludam similem fecit ceteris, dixi- mus ubi tractavimus: »hos duodecim misit lesus praecipiens eis et dicens« quae dicta sunt conferamus itaque haec eis, quae supra sunt dicta simiha, quoniam illic his ipsis verbis domino pro- phetante quae erat passurus, »accepit eum Petrus et coepit <eum> increpare dicens : tibi esto, domine; et hoctibinon erit« , hic autem non referuntur discipuli dixisse aut fecisse aliquid, cum audissent tristia haec Christo futura. et puto, quoniam ideo nunc tacuerunt, quoniam superius, quando Petrus accepit lesum et increpans dixit quae dixit, »Conversus« Iesus »dixit Petro: vade post me, satana ; scandalum mihi es, quoniam non sapis quae dei sunt sed quae hominum«. consequens ergo erat, ut recordantes quae dominus dixit ad Petrum, observarent discipuli, ne audiant talia vel peiora a suo magistro.
- 16.3.1
Non est autem absurdum revocare in memoriam ea, quae simiHter istis sunt dicta superius : »tunc praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent quia ipse erat Christus. exinde coepit ostendere lesus discipulis suis, quoniamoporteteum in Hierosolyma ire et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis populi et occidi, et tertia die resurgere«. et in illis dicitur, quoniam »accipiens eum Petrus" et cetera. adhuc autem iUic dictum est occidendum salvatorem, hic autem et species ipsa occisionis est scripta, id est ad crucifigendum.
- 16.3.2
<>
- 16.3.3
quid est ergo quod dixit »opor- tet« ? quamdiu quidem lesus non tradebatur in Hierosolymis principibus sacerdotum et scribis nec condemnabatur morte nec deludebatur nec flagellabatur nec crucifigebatur, stabat Hierusalem et quod vocabatur sanctuarium non deponebatur. postquam autem haec in lesum ausi sunt, tunc qui tradiderunt eum derelicti sunt, et sacerdotes, qui condemnaverunt euni morte, et fecribae, qui excaecati mente et alienati sensu non viderunt voluntatem scripturarum sancta- rum, traditi sunt morti inimicae Christi, et qui deluserunt lesum in delusione sunt facti Hierusalem exercitu circumdante, quando et > venit desolatio eius« , et qui flagellaverunt lesum flagellati sunt et flagellantur donec »intret gentium plenitudo« ; quoniam »qui lapidem mittit in altum super caput suum «. et liaec omnia
- 16.3.4
<> »<> <> <>
- 16.3.5
facta sunt, ut ab illis quidem recedat speculatio dei, transeat autem ad gentes, salvatis videlicet cum gentibus et »reliquiis« Iudaeorum »secundum electionem«; quoniam »nisi dominus Sabaoth reliquisset« illis »semen, sicut Sodoma facti« fuissent, <»et quasi Gomorrha similes« essent>. ego autem arbitror, quoniam sicut exemplum et umbra culturae, quod antea inplebatur, propter caelestia solutum est et veniente vero principe sacerdotum figuralis sacerdos cessavit et veris sacrificiis pro peccato in usum venientibus figuralia sacrificia sunt destructa, sic quando vera Hierusalem suscepit Iesum ascendentem super subiugalem corporis sui (in quo et gaudebat valde filia Sion et praedicavit filia Hierusalem quae sursum est), tunc destructa est Hierusalem, quae fuerat umbra, et cecidit templum, quod de lapidibus mortuis erat constructum, propter templum, quod de vivis lapidibus fuerat erigendum, effossum est autem et altare, quod fuit deorsum, quonaim apparuerat quod erat caeleste, cuius encaenia in deservitione vera fecit Iesus.
- 16.3.6
> <> > <>
- 16.3.7
Si autem secundum quandam significationem homines ci- vitas sunt, et nunc in Hierosolymis (sic enim eos voco qui spem suam habent in locuni illius Hierusalem, quae aliquando fuit in terris) et nunc ergo traditur lesus eis, qui prof itentur esse se dei servos, ludaeis, et <qui> quasi sacerdotum constituti et qui divinas litteras scire se arbitrantur scribae condemnant lesum morte per ea, quae maledicunt de eo, et non est quando non tradunt gentibus lesum deludentes eum et doctrinam eius apud se et semper linguis suis flagellant eum et culturam dei, quae per lesum introducta est. et ipsi quidem crucifigunt eum per hoc quod anathematizant et tollere volunt doctrinam ipsius. ille autem melior illis omnibus constitutus paululum deficiens surgit et vivens gentibus, quae acceperunt posse videre, apparet.
- 16.4.1
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo. ille autem dixit ei : quid vis ? dicit ei : dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram et alter ad sinistram in regno tuo. respondens autem Iesus dixit eis: nescitis quid petatis. potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum aut baptismum. baptizari quod ego baptizabor? dicunt ei : possumus. dicit eis: calicem quidem meum bibetis et baptismum baptizabimini, sedere autem ad dexteram meam et ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo.
- 16.4.2
<> <>,
- 16.4.3
Dignum est in loco praesenti quaerere sensum non contemptibilem, sed vere dignum evangelio Christi. hoc autem praemisi, quoniam textus simplicibus quidem et altitudines dei et scripturarum eius nescientibus quaerere, simplicitatem postulationis alicuius ostendit, et responsionem simplicem Christi ad eam. his autem, qui vel ex aliqua parte scripturarum propositiones discutere possunt, profundior et spiritalis ostenditur intellectus. qui ergo hinc ostenditur sensus brevis et contemptibilis est et nihil habens magnum.
- 16.4.4
<> <>
- 16.4.5
sicut enim in regno mundiali in honore esse videntur, qui sedent cum rege sedente in veste regali et aliquid regalium negotiorum agente, sic materfiliorum Zebedaei (secundum simplicem dico textum) videtur postulare a salvatore, ut unus filiorum suorum sedeat ad dexteram eius, alter ad sinistram in regno ipsius. et nihil fuit mirum, si mulier ex muliebri simplicitate vel inperitia talia debere se petere aestimavit. pone autem, quoniam et ipsi fratres (secundum quod Marcus exponit) quasi homines constituti et adhuc inperfecti et nihil altum intellegentes de regno Christi talia arbitrati sunt de his, qui sedebunt cum lesu : quid dicemus de lesu, qui ostendens magnum esse sedere aliquem ad deocteram vel ad sinistram suam, tollit postulationem et dicit: nescitis quid petatis et : non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo ? quaeret autem, qui sapiens est auditor scripturae, quid sit sedere ad dexteram lesu et ad sinistram in regno eius.
- 16.4.6
Et conveniebat quidem congregare, quae sunt scripta de sessionibus dei vel Christi, ut ex tractatu eorum <quae ad hoc congregantur> et conlatione eorum ad invicem clarescere posset aliqua dogmatis magnitudo. sed prolixitatis declinandae gratia proponimus unum *** quod »dicit Michaeas« : »vidi deum Israel sedentem in sede sua, et omnis militia caeli stabat in circuitu eius ad dexteram eius et sinistram« .
- 16.4.7
<> <> rd >
- 16.4.8
t]a <>
- 16.4.9
omnis ergo, qui est spiritalis et cum iudicio vult cuncta discutere, indubitabiliter diceifc quoniam spiritalis est sessio dei super spiritali sede, similiter etiam Christi. nihil enim in omnibus sessionibus huiusmodi dei vel Christi de corporali sessione significat sermo. ridiculum enim est propter has corporaliter sessiones appellatas aestimare sedes aliquas corpora- liter esse aedificatas de materia nescio qua, in quibus sedeat deus vel Christus eius vel qui ad dexteram eius sessuri sunt vel ad sinistram, quibus lioc a patre paraturn est. et nescio, si sit *** corporale quod dicitur militiam caeli stare ad dei »dexteram vel sinistram« , aut iterum aestimare, quoniam qui salvantur Cjuidem et laudabiles sunt, a dextris corporalibus sunt regis nostri lesu, mali autem et perditi similiter in sinistris corporalibus.
- 16.5.1
Sed vide, ne forte quod dicitur Cliristum restitui in regno suo recipientem proprium principatum, sic intellegere debeamus, ut destructo peccato, quod regnabat in corporibus mortalibus hominum, et omni principatu malignarum virtutum et potestate destructa. hoc sit sedere Christum »in sede gloriae suae« ; quodautem deus omnia facit ad dexteram et ad sinistram, hoc est ut iam nullum mahim sit ante eum.
- 16.5.2
> <>,
- 16.5.3
intellegat ergo, qui potest, eminentiam quidem regni in hominibus Christum recepisse et glorificatum esse ad gloriam, quam habuit »priusquam esset mundus «, priusquam peccarent qui peccaverunt, et habebat gloriam apud patrem; eorum autem, qui adpropiant in primo vel in secundo vel in tertio loco, quasi homines constituti secundum mensuram suam habentes sedere ad dexteram vel <ad> Christi in regno eius, quos restituet deus cooperans eis et parans eis ut adpropient eminentiae Christi. qui quidem praecellunt prae ceteris adpropinquantibus Christo, sunt a dextris Christi, videUcet qui tangunt eum et coniuncti sunt dextris ipsius verbi, qui autem inferiores sunt a sinistris sunt eius. dexteram autem vide si potes intellegere Christi invisibilem creaturam <nominatam> autem visibilem et corporalem. et Christus quidem omnibus regnat ; adprojaincpantium autem ei quidam dextera sortiuntur et intellegibilia, alii autem sinistra et sensibiHa. et ne forte vera mater filiorum Zebedaei (quos appellavit filios tonitrui Christus) magniloquentia ipsa, iudicans magna de filiis suis Ia-
- 16.5.4
̓́- <> ̓
- 16.5.5
cobo et lohanne (nam et vere magni erant) et aestimans eos primatum habere posse super omnem naturam humanam, quasi qui potuerunt capere magniloquium eius, accedens dominum precabatur, ut confirmaret unum quidem a dextris, alterum a sinistris. salvator autem reprehendens etiam huiusmodi magniloquentem matrem lacobi et Iohannis quasi ignorantem, qui essent eminentiores et quoniam huiusmodi donum solius dei est qui super omnia est, conspirantis et cooperantis et confirmantis in huiusmodi eminentia quos viderit aptos, [et] ideo dixit: nescitis quid petatis <et:> sedere ad meam et sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. arbitror autem, quod volens ostendere matri filiorum Zebedaei et ipsis, quoniam adhuc minus habebant de perfectione quam homines possunt habere non me- diocres, ideo respondit postquam dixerat: nescitis quid petatis: potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum aut baptismum baptizari qUod ego baptizabor ? denique cum dixissent possumus, non ita respondit Christus: calicem quidem meum bibere potestis, sed ad futuram eorum perfectionem respiciens dixit: calicem quidem meum bibetis et baptisinum baptizabimini .
- 16.6.1
Adhuc autem ciuaerere oportet in loco hoc, quidest calix et
- 16.6.2
<> ̓́
- 16.6.3
quidest baptismum. quasi distent enim ab invicem, sic utrumque est nominatum. multi enim utrumque dicunt ad passionem martyrii pertinere non adtendentes, quoniam nisi duos et diversos intellectus ostenderent calix et baptismum, numquam utrumquenominaretur. nos autem et istam quidem traditionem non reprobamus, alteram autem statuimus: quoniam calix quidem ipsa passio intellegitur esse dolorum. quod confirmatur non solum eo exem-
- 16.6.4
plo quod dicit » opater, si possibile est, transfer calicem hunc a me«, qui cum doloribus bibitur ab eo, qui suscipit certamen martyrii, donec biberit eum sustinens in temptatione martyrii universa quae inferuntur; sed etiam eo, quod in alio loco dicitur: » quid retribuam domino pro omnibus ciuae retribuit mihi 1 calicem salutaris accipiam, et nomen domini invocabo«, »vota mea domino in conspectu omnis populi «. »pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius«. enim dignum reddere possumus deo pro omnibus bonis, quae fecit in nobis, nisi ut calicem salutaris prompte suscipiamus et nomen domini invocemus, ut possimus magnanimiter bibere eum ; in quo bibendo vota nostra reddimus »domino in conspectu omnis populi eius«. manifeste autem in his, quoniam calix martyrium est, ex eo ciuod statim prorter bibitum caHcem addidit sic: »pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius«. autem omne martjTium duplex est, quorum unum vocatur »calix salutaris«, reliquum autem et hoc quidem quod quis
- 16.6.5
̓-
- 16.6.6
perfert dolores, calix est quem bibit omnis, qui sustinet omnia sibi inlata, nec <reppulitnec> evomit aliquid eorum. quod autem quis in passione remissionem accipit peccatorum, baptismum est. si enim baptismum indulgentiam peccatorum promittit, sicut accepimus de baptismate aquae et spiritus, remissionem autem accipit peccatorum et qui martyrii suscipit baptismum, sine dubio ipsum martjTium rationabiliter baptismum appellatur.
- 16.6.7
Quoniani autem remissio fit peccatorum omni martyrium suquod stinenti, manifestum est ex eo ait: »omnis qui confessus fuerit in me coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo qui est in caelis«. confitetur ergo coram patre suo salvator omnem hominem, qui confessus fuerit eum coram hominibus, etsi fuit ante confessionem aliqua habens peccata. si enim eos, qui
- 16.6.8
<> <> <> <>
- 16.6.9
aliqua habentes peccata confessi sunt, non confitetur et Christus coram patre suo, iam non erit verum quod dixit : »omnis qui <in> me confessus et cetera. alias autem peccatorem nescio si confitetur Christus eoram patre suo. confessio enim fihi gloriantis est in conspectu paterno super eo, quem confitetur quasi dignum Christi confessione ad patrem. secundum haec videntur et calicem cem bibisse et baptismo baptizati esse filii Zebedaei, quoniam Herodes quidem interfecit »Iacobum fratrem lohannis gladio«, imperator autem Romanorum (sicut docet traditio) condemnavit Iohannem dantem testimonium verbo dei in insulam Patmon, sicut ipse de suo martyrio docet, non dicens quis eum condemnavit, sed ubi fuit condemnatus. dicit autem in Revelatione sua hoc modo : »Iohannes, frater vester et socius in tribulatione et in regno et in patientia lesu, fui in insula, quae vocatur Patmos, propter verbum dei et propter testimonium lesu Chrisit. et fui in spiritu in die dominico, et audivi post me vocem magnam quasi tiba,« et cetera. et ex hoc intellegitur, quoniam revelationem hanc in insula constitutus vidit.
- 16.7.1
Adhuc autem addimus iuxta ea quae diximus: > <>
- 16.7.2
sicut est aliqua esca Christi, de qua dicit : »mea est esca ut faciam voluntatem eius qui me misit et perficiam opus ipsius«, sic aestimationem escae illius est etiam potus. quod temeritatis quidem est ab esca dirimere et rebus ipsis ostendere, tamen qui potest intellegat ne forte quod est in actu esca sit, quod autem in consideratione potus. manducare est enim Christi: facere voluntatem eius qui misit eum et perficere opus eius, bibere autem: sapepe secundum voluntatem eius qui misit eumet perficere notitiam eius. secundum hanc differentiam intellegitur et quod ait : »caro mea vera est esca, et sanguis meus verus est potus« . esca enim vera est animarum actus, verus autem potus est agnitio veritatis. ideo et primum dat »panem benedicens « et frangens» discipulis quoniam in primo loco est actus; et post hoc »accipiens calicem et gratias agens dixit: bibite ex hoc
- 16.7.3
»<>
- 16.7.4
«, quoniam convenit primum quae sunt actus inplere et opus bonum delectare et sic <per opera et> ad scientiam rerum et secundum prophetam sic dicit<ur>: : »seminate vobis iustitiam et vindemiate fructum vitae«, ut primum bona opera post hoc autem quoddicit : »inluminate vobis lumen scientiae«, quasi per viam enim quandam postquam emendaverit quis mores suos proficiscatur ad scientiam et inkiminetur.
- 16.7.5
Et in Psahno vicesimo secundo dictum est primum: »praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me, inpinguasti in oleo caput meum «, et post hoc et: xpoculum tuum inebrians quam praeclarum est «. non autem reprehendat nos qui legit haec verba, quoniam oportuit interpretari quodammodo quae de sessionibus dicta sunt dei vel Christi. respondemus enim, quoniam placare tantummodo de scripturis propositum fuit de ses- sionibus et legentem avertere ab humili illa traditione. alterius autem temporis est principalem expositionem facere de sedere dei <aut Christi> et stare et ambulare, quod nonexigit expositiopraesens.
- 16.8.1
et audientes clecem contristati sunt ule duobus fratribus, quoniam rogaverunt ceteris se praeponi. et vide, quoniam et ludas erat inter indignantes. et si inter indignantes ceteros erat, ne forte necdum inmiserat diabo- lus »in cor« eius, »ut traderetc dominum, sed in ipso proposito quo et ceteri apostoli erat.
- 16.8.2
<> 20, – 28). ́
- 16.8.3
lesus autem convocans eos dixit: scitis quia priticijjes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eis. ita erit inter vos; sed quicumque voluerit inter vos maior esse, erit vester minister, et quicumque voluerit inter vos primus esse. erit vester servus.
- 16.8.4
quoniam duo fratres super ceteros apostolos sibi gloriam percipere voluerint indignantibus ceteris, inde occasionem accipiens lesus regulam iustitiae fidelibus ponit, ciuomodo quis apud deum potest obtinere primatum.
- 16.8.6
principes gentium non contenti regere tantum suos subiectos violenter eis dominari nituntur. inter vos autem qui estis mei <noti> non erunt haec, ne forte qui videntur habere aliquem in ecclesia principatum dominentur fratribus propriis vel potestatem in eos exerceant. quoniam sicut omnia carnalia in necessitate sunt posita non in votate spiritaha autem in voluntate non in necessitate, sic et qui principes sunt spiritales, principatus eorum in dilectione subiectorum debet esse positus, non in timore corporali. sed et qui voluerit apud patrem meum maior esse conparatione fratrum suorum ceterorum, efficiatur minister eorum, quibus
- 16.8.7
vult esse maior. et qui principatum desiderat ecclesiae, debet fieri omnium servus in humilitate servili, ut obsequatur omnibus in his quae pertinent ad salutem.
- 16.8.8
Et haec docet nos sermo divinus. nos autem sive non intellegentes voluntatem dei positam in scripturis sive contemnentes talem conmendationem Christi tales sumus, ut etiam malorum principum mundi excedere superbiam videamur, et non solum quaerimus sicut reges acies praecedentes et terribiles nos et accessu difficiles maxime pauperibus exhibemus, et tales sumus ad eos, qui nos
- 16.8.9
< > <> »́
- 16.8.10
interpellant vel propter aliquid deprecantur, sicut nec tyranni et crudeliores principibus mundialibus ad subiectos. et est videre in quibusdam ecclesiis, praecipue civitatum maximarum, principes populi Christiani nullam adfabilitatem habentes vel habere ad se permittentes. et apostolus quidem etiam dominis dat mandatum de servis dicens: »domin, quod iustum est et aequum servis praestate, scientes quia et vos habetis dominum in caelis«, docet autem et remittere minas. episcopi autem quidam crudeliter comminantur, aliquando quidem occasione peccati, alicjuando auem contemnentes pauperum cuam,
- 16.8.11
cum sit scriptuin : »quantum magnus es tantum humilia te, et invenies gratiam coram domino«, item in Proverbiis: » ante contritionem extollitur cor viri, et ante gloriam humiliatur«.
- 16.8.12
Frincipes ergo gentium dominentur eorum, ijrincipes autem ecclesiarum serviant subditis. sed et maiores gentium potestatem exerceant, fidelium autem audiant eum qui dicit : »discite ex me
- 16.8.13
quia mitis sum et humilis cordec non ista dicimus ut inclinemus ecclesiasticum principatum; est enim interdum quando (secundum vocem apostolicam) »peccantes coram omnibus arguant, ut et ceteri timorem habeant«, est aliquando, ut utens potestate sua tradat peccantem »satanae in interitum carnis, ut spiritus salvetur in die domini Iesu«. tamen raro hoc fieri debet; corripiendi enim sunt inquieti, consolandi autem »pusillanimes«, sustinendi infirmi, et »ad omnes« magnanimitas est habenda, nuUi »malum pro malo« reddendum, ut non aestimetur inimicus qui peccat, sed corripiatur ut frater. haec autem diximus voientes ostendere
- 16.8.14
quod ecclesiarum principes principum mundialium imitatores esse non debent, sed imitari debent Christum accessibilem et mulieribus loquentem et pueris manus inponentem et discipulis suis pedes lavantem atque tergentem, exemplum eis dantem, ut et ipsi similiter faciant fratribus suis. forsitan autem et, quoniam dominus constitutus serviebat pro salute hominum generi nostro, propterea dicitur »formam servi« suscepisse et humiliasse se <»oboediens factus) usque ad mortem, propter quod et deus eum superexaltanit«. qui vult ergo exaltari, simiha faciat, ut exaltetur per ea.
- 16.8.15
Sicut et filius hominis non <> ͂ ̣ ̓́́ < > <>
- 16.8.16
venit ministrari , sed ministrare; nam etsi angeli ministraverunt ei, quando »accesserunt et ministrabant ei«, etsi Martha ministravit ei, tamen non ideo venit ut ministretur, sed ut ministret ; et tantum crevit ministrans, ut animam suam daret redemptionem pro multis qui crediderunt in eum. cui dedit animam suam redemptionem pro multis ? nec enim convenit dicere: deo. ne forte ergo maligno ? ille enini dominabatur in nobis, donec daretur ei pro nobis redempfio anima lesu, de- cepto videlicet et aestimanti quasi possit dominari eius, et non videnti quia non poterit sustinere in tenendo eam tormenta. propter quod et »mors« putans se dominari eius, dominata non est, quoniam erat solus inter omnes »mor-
- 16.8.17
tuos liber« et fortior onmi mortis, et usque adeo fortior, ut et omnes sequi se volentes qui tenebantur a niorte liberaret a morte, nihil valente in eis postmodum morte. omnis enim qui sequitur lesum, inconprehensibilis est a morte. data autem anima eius in redemptionem pro multis non mansit apud eum, cui fuerat data. propter hoc dicit propheta quoniam »non derelinques animam meam in infernum «.
- 16.9.1
Et egredientibus eis ab Hiericho secutae sunt eum turbae multae.
- 16.9.2
Quae sunt secunduni historiam huius loei, in aperto consistunt.
- 16.9.3
Quae autein spiritaliter nobis videntur. dicamus. et primum consideremus, quid est quod dicit: egredientibus discipulis lesu cum ipso lesu ab Hiericho secutae sunt (um turbae multae. vide ergo, si memoB eorum quae a nobis sunt dicta apud Lucam in parabola de liomine descendente »ab Hierusalem in Hierichoc et incidente »in latrones«, potes dicere: ne forte et hic Hiericho intellegitur mundus iste terrenus ; qui ergo »ab Hierusalem in Hiericho« descendit. fuit Adam (id est homo), qui incidit »in latrones«. propter quem lesus cum discipulis suis descendit in eam et egressus est mercatus multos in ea fide- les et volentes eum sequi. nec enim sciunt, qui sunt in Hiericho, exire de sapientia mundiali, nisi viderint non solum lesum exeuntem de Hiericho, sed etiam discipulos eius. haec ergo videntes secutae sunt eum turbae multae. et est videre eos, qui secundum verbum vivere volunt et mundum et mumdialia universa contemnere cupientes, pientes, Christum sequentes et discipulos eius, ut post eum incedentes et eo duce utentes ascendant in Hierusalem illam caelestem.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 702
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2042.tlg030.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.