Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)
- 16.28.2
̔ ̓́ ͂ <> »
- 16.28.3
professionem docendi quae dei sunt, <et> quaerens et scrutans eum per verbum nullum inveniat fructum in eo ; et ideo manifestum faciens eum videntibus vacuum a Christo exhibeat per verbum, quoniam non est possibile aliquem fructum fieri in eo in sempiternum qui ex arbitrio laesus est. sicut et »Petrus dixit ad» Simonem, arefaciens eum qui videbatur Christi professor: »pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam donum dei aestimasti te per pecuniam possidere«. »cor enim tuum non est rectum coram deo». »in felle enim amaritudinis et obli- gatione iniquitatis video te esse«. et melius est [ut] fallacem ficum, quae vivere aestimatur non autem fructificat quasi viva, arguitam quia est infructuosa siccari verbis discipulorum Christi et fieri manifestam, quam ut furetur, dum vivere aestimatur, per figmentum professionis »in- nocentium corda« et eorum facile seducuntur a talibus. arbitror autem et in unoquoque infideli et iniquo montem esse secundum mensuram infidelitatis et iniquitatis ipsius, qui verbis discipulorum Christi tollitur et mittitur in mare tormentorum eius. et omnia quaecumque petierint in oratione credentes discipuli lesu percipient, quasi discipuli Cliristi nihil quod non oportet petentes, et quasi credentes magistro nihil ahud petunt nisi magna et caelestia, sicut dixit ipse ad discipulos suos: «petite magna, et minima vobis adicientur; petite caelestia, et adicientur vobis terrena«.
- 16.29.1
Marcus autem in hoc eodem loco scribens ahud ahquid (quantum ad textum) adiecisse videtur dicens, quoniam »videns« lesus »ficum de longe habentem foha « ciuasi inventurus aliquid »in «, »cum « autem et nihil invenisset »nisi « tantum »nec enim erat tempus «), »respondens dixit ad eam :
- 16.29.2
numquam ex te in aeternum quisquam fruetum ». dicet <enim> aliquis : si non erat ficuum, quomodo venit lesus quasi aliquid inventurus »in ea« et quomodo iuste dixit ad eam: snumquam ex te quisquam fructum manducet« ? contra respondemus, quoniam numerati ab apostolo fructus spiritus sancti hi sunt: caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, frides, mansuetudo, continentia. hi omnes aliquando in tempore suo redduntur. melius autem est, quando circumstantibus adversariis et provocantibus ad non fructificandum, potuerit aliquis propter cjuod satis est prodificatus in verbo, nihilominus proferre fructus spiritus sancti. quod autem dico tale est: unus de fructibus spiritus sancti caritas est. huius tempus est, quando non est difficile fructum reddere caritatis et dihgere dihgentem ; et est quidem fructus iste spiritus sancti, tamen in tempore suo. si autem ahquis excitetur ad odium fidehs constitutus et circumveniatur et msidias patiatur et dihgat insidiantem sibi, aut certe si fuerit ahquis
- 16.29.3
male moratus et odio dignus, ille autem iustus nec hunc talem odiat, sed (quasi filius eius qui »Solem suum oriri facit super bonos et malos«) etiam tunc diligat, utputa non in tempore ficuum fructum dans caritatis, beatus est. similis et de gaudio potest esse tractatus. qui profert fructum gaudii nullo eum ad tristitiam provocante quan- do autem praesentia provocant eum ad tristandum vel ad pusillanimitatem <et morositatem> prodificatus autem ille perverbum in tantum proficit, ut etiam in tempore tristitiarum gaudeat et in tempore opprobrii vel castigationum glorietur et in omni tempore periculi memor sit eius quod est dictum Dsemper »semper «, beatus est huiusmodi Christianus, fructum gaudii ferens, etiam non in tempore ficuum.
- 16.29.4
Simihter in omnibusfructibus sancti spiritus est tractandum. vult enim Christus fideles suos meliores esse humana omni natura et exigit eos supra naturam
- 16.29.5
et (ut ita dicam) opera dei magis quam hominum. propter quod <et> omnibus dicit, quoscumque ad beatitudinem vocat: »ego dixi: dii estis et filii excelsi omnes«; arguens autem eos, qui nolunt esse dii nec filii esse excelsi, <dicit>: »vos autem sicut homines moriemini«; in singulis enim quibusque peccatis, quando sumus »carnales et secundum hominem« ambulamus, nihil aliud operamur, nisi ut moriamur, et verum est quia »si secundum carnem« vivimus, »moriemur«, sicut docet apostolus.
- 17.1.1
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicenies : in qua potestaie haec facis et et quis tibi dedit hanc potestatem ? respondens autem Iesus dixit eis : interrogabo vos et ego verbum unum, quod si dixeritis mihi, et ego vobis dico, in qua potestate haec facio : baptismum Iohannis unde erat ? de caelo an ex hominibus ? at illi cogitabant intra se dicentes : si dixerimus : de caelo, dicet nobis: quare ergo non credidistis ei ? si autem dixerimus : ex hominibus, timemus turbam; omnes enim habent lohannem sicut prophetam. et respondentes dixerunt lesu: nescimus. ipse autem ait eis: nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio.
- 17.1.2
Tribus evangelistis idipsum quasi necessarium conscribentibus clignum est videre, quid intellegentes principes sacerdotum et seniores populi interrogaverunt
- 17.1.3
<>
- 17.1.4
lesum, non unam interrogationem sed duas proponentes ei, unam quidem : in qua potestate facis haec ? alteram autem : quis tibi dedit hanc potestatem 1 et quid volens dominus propter hoc solum contra interrogavit, ut ne responderet ad interrogationem eorum. quoniam autem non sicut arbitrantur quidam, simplex est intellectus loci istius et facilis, sed mysterialis et altus, manifestum erit ex eo quod ostendemus. dicunt enim simpliciores quoniam <generales>, unam quidem dei alteram autem diaboli, principes sacerdotum et populi seniores interrogabant, in qua ex duabus his potestatibus illa prodigia faciebat et a quo eam accepit. ita dominus, ut ne ad interrogata eorum daret responsum, interrogavit econtra, simul ut et interrogatores argueret, quasi qui non recte fecerunt credere nolentes lohanni.
- 17.1.5
et ut abiceret interrogatores indignos a suo responso, ut videretur eis rationabiliter non respondere.
- 17.1.6
sed dicet aliquis eontra haec, quia ridiculum erat interrogare in qua potestate haec faceret lesus; nec enim poterat fieri, ut responderet quia in jjotestate diaboli, et non dicam : lesus hoc non responderet, sed nec ipse » homo peccati, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus aut quod colitur«, responderet quod erat verum, quoniam in potestate diaboli facit omnes virtutes et »signa et prodigia«, quibus <terreat et> seducat »si possibile est et electos« dei. si ergo nec ille diceret se in potestate diaboli facere signa et prodigia mendacia »in omniseductione inicjuitatis his qui pereunt«, quanto magis dominus et salvator nequaquam (etsi non interrogasset econtra) ahud aliquid responderet, nisi iyi jJotesiate dei ? ad talem ergo manifestissimam rationem horum et illos interrogare et Christum non respondere, satis vile mihi videtur. si quis autem dicat, quoniam non interrogabant principes ut audientes discerent, sed ut illum terrerent ? utputa si facit aliquis quod nobis non placet in nostris, dicimus ei: quis te iussit hoc facere ? non volentes audire, sed euni terrentes, ut ille scies quia nemo illum iussit, recedat ab actu: sic et principes interrogabant dominum terrentes potius quam interrogantes, ut ille quasi sciens se non in potestate dei hoc agere, cessaret ab opere. sed quid quod et Christus ita respondit: dicite mihi vos hoc, et ego vohis dico in qua potestate haec facio ? si eos non discendi causa, sed terrendi interrogare sensisset.
- 17.2.1
Vide ergo, ne forte sic intellegatur hic locus.
- 17.2.3
sunt potestates diversae, quae generaliter quidem sunt duae: una ex parte dei, altera ex parte diaboli, specialiter autem plures et inconsiderabiles. de quibus apostolus Cliristum glorificans scribit ad Colossenses, dicens omnia in eo esse creata »quae in caelis sunt et in terris, sive visibilia sive invisibilia, sive sedes sive dominationes sive principatus sive <potestaes«> non dixit unum principatum aut unam dominationem aut unam sedem aut unam potestatem, sed multas.
- 17.2.4
et sicut sunt in parte dei, ita sunt et in parte diaboli multi principatus, multae potestates, sicut testatur apostolus dicens: »non est nobis conluctatio cum carne et sanguine, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores huius mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus«. ego autem arbitror, quoniam et omnia eorundem nominum sunt apud diabolum quaecumque sunt apud deum; et est fortepotestas expotestatibus universis quae ipsi Christo ministra <ba> aha autem quaeprophe-
- 17.2.5
<> <>
- 17.2.6
tis cooperabaturfacientibus signa, et non omnibus una potestas, sed alia forte istis, alia autem illis,- secundum dignitatem fidei eorum, quam solus sciebat deus. et nec in omnibus virtutibus faciendis una eademque potestas coopera- batur, sed in quibusdam quidem haec, in quibusdam autem alia: et ad res forsitan inferiores inferior, ad res autem eminentiores eminentior. principes ergo sacerdotum et seniores populi cognoscentes plura de potestatibus et gradibus sacramentorum caelestium, sive ex traditione maiorum, sive de secretis quibusdam (utrum autem rationabiliter aut inrationabiliter <nescio>) excitati videbant multa prodigia facientem non sine potestate aliqua ei subiecta, et ideo potestatis illius speciem et proprietatem volebant audire a Christo.
- 17.2.7
Et si quidem fuissent principes sa- cerdotum aliqui sancti (qualis fuit Aaron vel Eleazar vel Phinees ve]
- 17.2.8
<>
- 17.2.9
quicumque eorum, qui bene functionem suam consummaverunt) quasi non temptantibus sed discere cupientibus et dignis huiusmodi scientia sine dubio declarasset mysteria potestatum et differentias earum, et de contrariis quoque potestati- bus rationem et differentias earum manifestasset.
- 17.2.10
<>
- 17.2.11
̔́-
- 17.3.1
Quoniam autem illic principes sacerdotum et jjopuli seniores non fuerant digni talia audire mysteria, steria, propterea non eis dat responsum sed contra interrogat, ut propter hoc, quod non respondent ad interrogationem sibi propositam de lohanne, rationabiliter nec ipse respondeat eis.
- 17.3.2
<> <>
- 17.3.3
quaero autem si unusquisque eorum, qui signa fecerunt in aliqua potestate, utrum in una fecerunt semper, aut in primis <quidam> quidem in ista, proficientes autem in alia potestate maiore. tamen salvator videtur in una potestate universa fecisse, quam accepit a patre; nam hoc quod respondit dicens: nec ego vohis dico in qua potestate facio haec, docet quoniam in potestate quidem una fecit. in quali autem potestate non declaravit, nec proprietatem eius manifestavit nec eminentiam, quam habebat illa potestas super ahas potestates, in quibus ante eum prophetae fecerant virtutes. et nunc in templo ecclesiae Christus habetur et docet in eo, et sunt cuidam principes sacerdotum similes principibus ilhs et seniores similes senioribus ilHs, et interrogant lesum et non accipiunt responsum ab eo, quia non sunt digni scire quae cupiunt. item quaero, utrum volens eos lesus a se removere, fortuito hanc eis interrogationem proposuit de lohanne, tamquam si aham quamcumque interrogationem propo- suisset, aut necessarie propter utilitatem eorum de Iohanne specialiter eos interrogavit. et mihi videtur, quoniam non fortuito hoc eos interrogavit, sed quia lohannes fuerat »vox clamantis in deserto: parate viam domini, rectas facite semitas eius«, et hic erat, de quo deus per prophetam dicebat: »ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante tec propter hoc (aestimo) interrogavit de illo, non quidem ignorans quoniam cogitantes dicturi fuerant: nescimus, secundum quod scriptum est, sed quantum ad se significantes quasi ex hominibus esset. ita quasi respondentibus ilHs quoquentem ex hominibus erat, consequentem quentem parabolam introducit.
- 17.4.1
Quid autem vobis videtur: Matth. 21, 28—32). homo quidam habuit duos filios; et accedens ad primum dixit: fili, vade hodie ojjerare in vineam meam, ille autem resjwndens ait: nolo, postea jjaenitentia motus abiit. et accedens ad alterum dixit similiter. et ille respondens ait: eo, domine, et non abiit. quis ex duobus fecit voluntatem patris ? dicunt ei: primus. dixit eis lesus: amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regno dei. venit autem ad vos lohannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices cre- diderunt ei. vos autem videntes nec paenitentiam egistis postea credere ei.
- 17.4.2
Solus Matthaeus hanc parabolam scribit, sicut mihi videtur continentem Israel non credentem verbis dei et de populo credituro ex gentibus; isti sunt enim filii duo quos habuit deus, quasi homo morem hominum gerens. hic ergo accedens ad primum, quem »adquisivit« »in «, »praecognovit et praefinivitu, dixit
- 17.4.3
́ <> <> <>
- 17.4.4
ad eum : fili, vade hodie et operare in vineam nieam. et distulit fugiens hanc vineampropter aestum qui habetur in ea et labores, et dixit: nolo, postea circa consummationem paenitens quod dixerat patri suo: nolo, venit in vineam et operatus est voiuntatem pjatris. quando autem primus respondit: nolo, accessit pater ad alterum et similiter dixit. <ita> secundus dem respondit : etiam, domine, non autem venit ad vineam verbi et in agrum patris. et manifestum, quoniam qui dixit: nolo, postea autem conpunctus abiit et operatus est in vineam, voluntatem patris inplevit non verbis sedfactis; qui autem verbis promisit non autem fecit operibus, negavit voluntatem facere patris. vide autem si potes uti parabola ista ad eos, qui modicum quidem aut nihil promittunt, neque Virginitatem neque alium secundum evangelium spiritalem actum, operibus autem ostendunt quod nec ab initio usque ad verba promiserunt. econtra <ad> eos qui proniittunt, nihil autem secundum promissionem suam huiusmodi agunt. dicit enim aliquis: virginitas super me est, propter quod nolo eam, et : maius est quam virtus mea abrenuntiare hanc vitam et vacare spiritahbus verbis ; et postea recogitans ad mehora se tradit quam profiteri videbatur m primis. alii autem audacter multa promittunt, operibus autem contraria suis promissionibus agunt.
- 17.5.1
Post parabolam autem dicit de eo, qui dixit: nolo, postea autem recogitavit et sic abiit: anien dico vobis quoniam publicani et meretrices ’praecedent vos in regno dei. ad eum autem, qui dixit: : vado domine et non abiit, hoc refert: venit lohannes ad vos in via iustitiae, et non credidistis ei. iterum de primo quidem: publicani autem et ’meretrices crediderunt ei, ad eum autem qui dixit: eo domiiie et non abiit: vos autem videntes nec paenitentiam egistis <> ut crederetis ei.
- 17.5.2
́- <> |
- 17.5.3
considera et illud quod ait: praecedent vos in regiio dei, quoniam non exclusit ludaeos, ut non ingrediantur aliquando iii regnum dei ; nemo enim dicitur praecedere eum in aliquo loco, qui non sequitur eum per ipsum locum ***. vide ergo, ne forte hoc indicet sermo, ut »cum plenitudo gentium intraverit«, tunc »omnis Israel sal- vus efficiatur«. intellege mihi Israehtas, qui non »secundum carnem« sunt, sed qui animae Israel intelleguntur in fide et operibus bonis.
- 17.6.1
Aliam parabolam audite. homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam et cetera.
- 17.6.2
Qui non abundantius discutiunt parabolam hanc neque singula verba scrutantur, satis manifesta vide<bi>tur, si hoc modo intellegatur. populus qui fuit ante nos, cum esset pars dei, qui plantatus est a deo, vinea fuit dei, custodia autem dei quae extitit circa eam fuit saepes ipsius, turris autem templum, torcular autem locus libationum, coloni autem sacerdotes et sapientes populi. peregrinatio vero domini, quando dominus, qui fuerat cum illis in nube diei et in columna ignis per noctem, donec plantaret eos introducens »in montem sanctum« suum, et »in ta bernacula sua«, nequaquam postea similiter apparuit eis. tempus autem adpropians fructuum
- 17.6.4
petendorum tempus extitit prophetarum exigentium fructus a colonis et a vinea ipsa, ut ostendant qui acceperunt legem si secundum eam vixerunt. servi autem missi ad colonos ad fructus accipiendos prophetae qui prius fuerunt, quos principes et sapientes popuU iniuriaverunt caedentes, quosdam autem et occidentes et lapidantes. alii autem servi plures post eos tempus prophetarum multorum, quorum nomina in secundo Parahpomenon sunt conscripta, et in Hieremia et in Duodecim et in Daniel; dicet autem aliquis et Ananiam et Azariam et Misael prophetas fuisse temporis eius. et his ergo plurimis similiter sunt abusi caedentes et occidentes et lapidantes. novissime autem mittit tit paterfamilias filium suum lesum Christum, qui poterat reverentiam eis incutere. sed principes sacerdotum et seniores popuh et prudentes videntes filium, non omnmo insensati exsistentes eminentiae suae, here-
- 17.6.5
dem eum esse intellexerunt. ausi sunt autem interficere eum, ut ipsi efficerentur domini super vi neam iilam, et eicientes eum, <et> extra res Israelitarum foris eum iudicantes esse, interfecerunt. dominus autem <yineae> qui rediit quem occiderunt, venit resurgens a mortuis et malos quidem colonos male perdidit, aliis autem colonis, id est apostolis <suis> suam consignavit, id est eos qui ex ludaico populo reliqui crediderunt, qui darent in ternpore suo fructus domino suo. item docet eos ex prophetia, quoniam ab istis quidem aedificatoribus reprobatus est, a deo autem est electus et caput totius aedifica et caput rnirabile factus in oculis eorum, qui possunt eum videre. ita proplietans gentium fidem dicit non credentibus sibi doctoribus ludaeorum: toUetur a vohis regnurn dei et dabitur genti facienti friictus eius.
- 17.6.6
̔ <>
- 17.6.7
ad quam multa quis »spiritalis« constitutus et ad discutienda »omnia« paratus poterit dicere, pulsans obscuritatem eius, id est ostium clusum, et quaerens inveniet. et nos secundum mediocritatem nostram talia suspicamur in loco, quoniam paterfamilias homo deus est, de quo scriptum est: »morigeratus est te dominus deus tuus, quemadmodum si homo morigeraretur filium suum«. sic enim eo, quod morigeratur homines, ut hominum prodificet mores, in quibusdam parabolis dicitur homo, quemadmodum si pater cum parvulo filio suo conloquatur infantilia, ut descendat ad verba fihi sui et morigeretur eum. propterea (puto) omnes iustitiae, quas tradidit deus hominibus, quasi pueriles sunt quantum ad proprias iustitias dei.
- 17.6.8
̓́
- 17.7.1
Quae est ergo vinea alia praeter colonos priores et secundos, quam plantavit paterfamilias? quae ista vinea primum quidem tradita est iniuriosis colonis, postea autem aliis colonis facientibus fructum eius in iempore suo, secundum quod dominus ait: auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum eius. putas ergo : id ipsum debemus dicere regnum dei et vineam, quae tollitur a colonis prioribus et datur alteri genti, aut aliud quidem debemus aestimare vineani, aliud autem regnum dei ? videamus ergo primum probantes de scripturis, quoniam vinea appellatur populus, siomnia <loci> eius secundum expositionem valeant convenire. dicit enim Esaias : »cantabo nunc dilecto canticum dilecti vineae meae. vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi. et saepe circumdedi et charicavi eam, et plantavi vineam sorec,
- 17.7.3
<> |
- 17.7.4
et aedificavi turrim in medio eius, et torcular fodi in ea; et expectavi ut faceret uvam, fecit autem spinas«. et post aliqua sic: enim domini Sabaoth domus Israel est, et homo luda novellum dilectum«.
- 17.7.5
Protuli itaque canticum Esaiae, volens eum considerare secundum parabolam lianc, si secundum illam vineam et haec vinea intellegi possit. et vide, quoniam quaedam quidem similia habent***, aUa autem dissimiUa, ut videns differentias simihum ad dissimiha, discas sensum scripturae. simile est ergo quod ait: plantavit vineam, et saeye circumdedit eam et fodit in ea torcular et aedificavit turrem.
- 17.7.6
́- <>
- 17.7.7
dissiniile autem; quoniam in Esaia quidem ipsam vineam accusat plantator dicens : »expectavi, ut faceret uvam, fecit autem «. in evangelio autem manifeste non vinea accusatur, quasi quae non dederit fructus in tempore suo, sed coloni, qui susceperunt et patrisfamilias serservos contumeliis adfecerunt diversis, novissime et ipsum filium patrisfamilias occiderunt. iterum in Esaia ipsi vineae minatur <verbum> dicens: saepem eius et erit iii rapinam, et
- 17.7.8
<> <>
- 17.7.9
destruam maceriam eius et erit in conculcationem« et cetera, sed et <cum> »nubibus« se mandaturum, »ut ne super vineam pluant« quae fuit secundum prophetam »domus Israel et homo Iuda«, nullum fructum fecerunt. in evangelio autem vineam non invenimus aliquid patientem, sed adhuc et provisionem dei consecutam, ut possit fructus suos patrifaniLlias dare; ablata est enim a colonis malis et data est genti meliori. coloni autem omnem suscipiunt iram, dicentes : cum enim venerit paterfamilias, malos male jjerdet, sive ratione verbi coacti et con-
- 17.7.10
sequentia parabolae sive nolentes prophetaverunt de se, quoniam cum venerit malos male perdet, et vineae faciens provisionem aliis eam dabit colonis. item consequenter et Hieremias dicit ad <peccantem> populum: »ego plantavi te vineam fructiferam omnem veram: quomodo conversa es in amaritudinem, vinea aliena ?« vides ergo, quoniam in prophetis populus Iudaicus vinea adpellatur et comminatio patrisfamilias contra vineam fit,
- 17.7.11
» |
- 17.7.12
in evangelio autem omnino vinea non culpatur sed eius coloni. et qui vult evangelica verba caute considerare, nequaquam poterit terit clariter adprobare, quoniam vinea populus est. sed ne forte secundum evangeliumvinea regnum est dei, id est doctrina, quae providentiam habens dei scripturis inserta est sanctis. quod enim dicit : tolletur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum eius. manifeste (sicut arbitror) strat mysteria regni dei vineam esse, id est legem et prophetas et omnes divinas scripturas, quam tradidit dominus vineae primum quidem colonis populo illi priori, quoniam et primis »credita sunt
- 17.7.13
eloquia dei«, secundis autem facientibus fructutn, cuius vineae saepes nihil tale patitur, quale scriptum est in propheta dicente: »auferam saepem eius et erit in rapinam«.
- 17.7.14
Vide ergo, ne forte naturali ratione vineam possumus dicere omnia eloquia dei, consequenter autem secundum eandem naturae rationem vitam inreprehensibilem hominum et mores speciosissimos fructus ipsius vineae, ipsas autem scientias et <omnes> htteras scripturarum vineae saepem extrinsecus circumpositam, ut non videatur vinea eis qui foris sunt, msixime fructus eius qui sunt in absconso, profunditatem autem eloquiorum dei torcular esse vineae eius,
- 17.7.15
in quem qui profecerunt de eloquiis dei et facti sunt perfecti fructus eorum, infundunt studia sua quasi fructus quos de ipsis eloquiis colligunt. turrem autem aedif icatam in <vinea,> ea, ascensum habentem et eminentiam et altitudinem super uineam ipsam et saepem et torcular, aestimo verbum esse de ipso deo et de dispensationibus Christi et templum divini sensus qui habetur in eo. et de taH turre puto dicere salvatorem in aliquo loco evangehi: »quis vestrum volens turrem aedificare non prius conputat«, si potest prius ponere fundamentum et consummare, »ne forte« videntes deridere« eum qui consummavit, *** quoniam qui vult dicere de deo, debet considerare, si potest incipiens omnia quae quaeruntur circa dei expositionem consummare, ne forte incipiens dogmata pietatis inperfectam reUnquat turrem de deo et coronam non superaedificet ei; si enim non superaedificaverit ei coronam, cadet aliquis ab intellectu dei scandali- >zatus et morietur. hanc vineam tradidit colonis, id est populo ante nos, tam sacerdotibus quam laicis, et profectus est ad suam prospectionem, dans occasiones colonis ex eo, quod ipse plantavit et circumposuit saepem et fodit torcular et aedificavit turrem, proferendi fructus, cum adpropinquasset tempus fructuum. adpropinquant enim et secundum unumquemque quidem tempora fructuum, puto autem et generaliter populo universo. adpropinquationem autem temporis fructuum exponere vere sicut est, supra nostrum ingenium est et cordis est <multo> mundioris *** tamen secundum virtutem nostram incipimus hoc modo incipientes secundum unumquemque hominum.
- 17.8.1
Ergo intellege mihi in unaquaque anima quasi vineam verbum dei plantatum; vinea enim occasiones sunt omnium propositionum, quae necessariae sunt ad salutem. sicut ergo in vineis est aliquod tempus quando pullulant frondes, et aliud tempus quando principium <adhuc parvum> fructus demonstrat, et aliud quando
- 17.8.2
> <>
- 17.8.3
florent quae sunt demonstrata, et aliud quando acerbescunt fructus, et aliud quando variant, et aliud quando vindemiandi est tempus fructus perf ectos et paratos ad praebendum vinum — in hominibus itaque primum vitae tempus est secundum infantiam, et est tunc vinea nihil ostendens nisi tantum habens in se <vi> cum autem coeperit posse loqui, tempus est germinationis, quantum autem proficit anima pueri operata, tantum et vinea quae operatur in eo, id est verbum dei, naturaliter inplantatum proficit et producit indicia botrionum futurarum, florentium quidem adhuc et odorem suavitatis (futurae virtutis) in primis dantium. postea autem et acerbescunt, quando mahtia quidem est in iuventute non autem permanet, sed necessarie superveniens est propter aetatem, sed (ut ita dicam) semper ad virtutem pergens. >quam si quis manducaverit secundum prophetam , obstupescere facit dentes. si autem non ea fuerit usus, sed semper quasi per aliam viam adducat eam ad virtutem, ex parte incipit variare, non autem et uvam habet perfectam. est autem et post profectum status ahquis studiosus, quando vinea operata fructum profert maturum versas atque perfectas caritatis et gaudii et pacis et longanimitatis ceterarumque virtutum, quas apostolus refert et multae <aliae> et studiosas botriones, discripturae. est enim aliqua botrio secundum Cjuod scriptum est: jbeati pauperes beati qui lugent« et alia: mansuetix et alia: »beati « et alia: »beati mundo corde«. et quid necessarium est dinumerare singulas beatitudinum causas, quasi diversas botriones ? haec autem diximus volentes <intellegere et> ostendere, quid. sit quod ait: cum autem adpropiasset tempus fructuum.
- 17.9.1
Patrisfamilias autem solius est
- 17.9.2
cognoscere vere quando uniuscuiusque hominis tempus fructuum adpropiat, vel quando adhuc longe est fructuum tempus. et nos si abundanter consideremus conparationem facientes temporum, ex quo sumus vocati ad omne tempus fidei nostrae, poterimus videre quomodo quidam cum deberent »esse magistri secundum tempus, iterum opus« habent doceri »qualia sunt elementa menta principii eloquiorum dei«. sic cum deberent quidam, quantum ad tempus dispensationis dei et secundum vocationem omnium, iam fructus adferre, aut omnino non habent aut, cum deberent habere perfectos, habent extra tempus florentes et non in tempore suo acerbos. si autem intellexisti in singulis quibusque hominibus, quomodo oporteat intellegere quod dicitur: cum autem adpropiasset tempus fructuum, transi ad populum ihum, qui tunc acceperunt legem per Moysen, quoniam et ilhs tempus fructuum adprojnarerat aUquando et misit servos suos ad priores colonos,
- 17.9.3
<>.
- 17.9.4
quibus credita fuerant eloquia dei«, ut acciperent fructus uniuscuiusque vitis. facile quidem est dicere, quoniam servos dicit prophetas. sed quaerere convenit quomodo mittuntur ad colonos accipere fructus vineae. dicet enim aliquis, quoniam non ad accipiendos fructus mittuntur prophetae, sed operari magis.
- 17.9.5
Vide ergo si possumus dicere, quia spiritales fructus et divinae oblationes dantur ab his, qui coluerant vineam, prophetis transmissis ut offerant quasi sacerdotes deo populi fructus. sed accipientes coloni ex populo illo alium quidem ceciderunt, sicut »Michaeam percutiens in maxillam Sedecias filius Chanaan«, quando et dixit ei prophetanti pseudopropheta: »qaulis spiritus dei qui locutus est in te ?« alium autem occiderunt, sicut Zachariam »inter templum et altare«, alium lapidaverunt, sicut Azariam filium Ioiadae sacerdotem, sicut in secundo cundo libro Paralipomenon positum est; cum ’spiritus dei induisset Azariam filium loiadae sacerdotem, et surrexit super populum et dixit: haec dicit dominus: quare praeteritis mandata domini ? et non prosperabimini; dereliquistis dominum, et derelinquet vos. et superpositi sunt ei et lapidaverunt eum per mandatum loas regis in atrio domus domini, et non est recordatus loas misericordiam, quam fecerat cum eo loiada pater ipsius, et mortificavit filium eius. et cum moreretur dixit: videat dominus et iudicet«.
- 17.10.1
lierum tnisit <alios seryos> plures prioribus, et fecerunt eis similiter. plena est omnis scriptura eorum, quae acciderunt prophetis, quos misit ad populum ut fructus eorum offerant per orationes suas deo quasi sanctissimi sacerdotes. novissime autem misit filium suum dicens: reverebuntur filimn meum. quaeres autem quomodo deus quidem mittens f ilium suum dicit : reverebuntur filium meum, quasi
- 17.10.3
qui non praesciebat quod ei fuerat eventurum. nec enim videntur secundum textum praesentem Iudaei reveriti eum, et invenitur in hoc deus nescisse futurum. sed dicere aliud esse factum impium est, iterum dicere quoniam reveriti sunt eum coloni falsum est ; coloni enim videntes filium dixerunt apud se: hic est heres; venite occidamus eum et nostra erit hereditas. nisi forte hoc modo solvamus: sicut enim quasi de omnibus Iudaeis occisuris Christum sic dicit generaliter: coloni autem dixerunt: hic est heres; venite occidamus eum, et tamen non omnes Iudaei occiderunt Christum sed qui secundum carnem fuerunt Iudaei, secundum spiritum autem Iudaei non occiderunt Christum sed crediderunt in eum—sic generaliter quasi de omnibus colonis dicit: reverebuntur filium meum; et tamen non omnes illum reveriti sunt, sed illi tantummodo qui secundum spiritum fuerunt Iudaei, qui crediderunt in eum, ut illud quidem quod ait: reverebuntur filium meum videatur inpletum in illis Iudaeis, qui intellegentes Chri- stum crecliderunt in eum, lioc autem quod dictum est: hic est heres; venite occidamus eum, in illis inpletum sit, qui videntes Christum et cognoscentes filium dei nihilominus occiderunt euni.
- 17.11.1
Simul autem quaeret aliquis, qui sint isti coloni qui dixerunt: hic est heres; venite occidamus eum. nec enim videntur ludaei occidisse eum quasi filium patrisfamilias dei. et contra hoc aliquis dicet: quoniam quando loquebantur ad alterutrum quis esset, quidam dixerunt: hic est Christus. ad quos alii responderunt: »Christus cum venerit, nemo scit unde est; hunc autem scimus unde estu. ita quoniam per signa et prodigia ***conpuncti intellexerunt quidem eum esse Christum, non autem et confessi sunt. recognoscens autem aliquis et quae scripta sunt de Herode, cum
- 17.11.3
didicisset a magis natum esse regem »Iudaeorum«, videbit quoniam qui occiderunt Christum cognoscentes quia filius dei erat, niliilominus ausi sunt contra eum. nam et Herodes condiscens a scribis quoniam »in Bethleem« »nascitur Christus«, et tiens ciuoniam Christus erat qui nascebatur, praemittit ciuidem dicens: »ite et reciuirite caute de puero, ut et ego veniam et adorem eum«, nihilominus ausus est contra puerum, credens quia Christus erat. nec enim si non credidisset, omnes occidisset infantes »in Bethleem a biennio et infra secundum tempus Cjuod didicisset a magis«. Sic et ceteri ludaei cognoverunt quidemeum, . eum, secundum quae diximus, cognoscentes autem non divul- divulgaverunt, ut sermo eorum etiam ad ahos perveniret,
- 17.11.4
<> ́
- 17.11.5
sed quasi qui non cognoscerent, eiecerunt extra vineam filium et occiderunt eum. quod autem dicit : eiecerunt eum extra vineani tale mihi videtur: quantum ad se, alienum eum esse iudicaverunt a vinea et colonis, quando sententiam mortis contra eum tulerunt. et dixit eis lesus: cum venerit ’paterfamilias , quid faciet colonis illis ? responderunt ore proprio iudicati, quia malos male perdet, et vineam dabit aliis colonis. aut cnim proplietant quemadmodum Caiphas sacerdos (qui non wex se « verum, vsed quia sacerdos fuit anni illius, propheta vit« ); sic et isti non ex se prophetaverunt contra se, quoniam tollenda ab eis erant »eloquia dei« et gentibus danda, fructum in tempore suo daturis.
- 17.12.1
Dicit illis lesus: nunquam legistis in scripturis: lapidem quem rejyrobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factus est hic, et est inirahile in oculis nostris ? quoniam ergo putabant se esse aedificatores popuh sacerdotes illi, cum non essent aedificatores probabiles (nec enim si fuissent probabiles, lapidem huiusmodi reprobassent), tamen dicit illis de scripturis, quoniam lapidem se constitutum et reprobatum ab eis pater conlocabit in totius aedificii caput, ut conprehendat duos angulos veteris testamenti et novi et duorum rum populorum aedificationem ; hoc est enim quod ait: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
- 17.12.2
et iste lapis donum est donatum a deo aedificio universo et admirabile caput in oculis nostris, qui possumus eum videre oculis mentis.
- 17.12.3
»< > ́ ̓ si ergo verum est quod ait: auferetur a vobis regnum dei et dabitur aliis colonis qui reddent ei fructum in temporibus suis, sine dubio nemini datur regnum dei, id est verbum domini, nisi facientibus fructum de eo, et nemini qui a peccato regnatur datur regnum dei. Sed dicet aliquis: si nemini datur regnum dei fructus eius non facienti, quomodo illi populo datum est a quo et ablatum est ? considera si possumus dare idoneam rationem in tanta difficultate quaestionis huiusmodi. considera quia cum vinea illi populo traderetur,
- 17.12.4
>
- 17.12.5
non est dictum: et dedit eam colonis, sed ita: locavit [aut, sicut in Graeco habetur: tradidit] eam colonis. liic autem habetur: auferetur a vobis regnum, et dabitur aliis colonis. indissolubilis enim erat quaestio si, quemadmodum dixit illic locavit [aut tradidit], simihter et hic dixisset locabit [aut tradidit] eam aliis colojiis, aut quemadmodum dixit hic: dabit eam aliis colonis, et iUic ita dixisset: dedit eaiii co- colonis quoniam quod datur intellegitur <quod> gratis datur, quod autem [et traditur] non omnino gratis datur. quibus ergo [tradidit aut] locavit, non omnino quasi electis et fideUbus [tradidit aut] locavit; quibus autem donavit, cum iudicio electionis merito eorum donavit.
- 17.13.1
Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis ’, et quaerentes eurn tenere timuerunt turbas, quoniatn sicut prophetarn eum habebant.
- 17.13.2
́́ v ́<>
- 17.13.3
et quicumque insidiatorie volunt tenere verbum veritatis, ut quantum ad se mortificent eum, hi nunquam poterunt eum tenere neque mortificare, quoniam multus est populus qui aestimant eum dei esse prophetam et praeconem veritatis et largitorem salutis et ideo tenent eum in cordibus suis, qui et avellunt eum ab eis qui volunt eum tenere et opprimere eum.
- 17.13.4
Deinde sciendumest, quoniam volentium Iesum tenere differentia est. aliter enim principes et Pharisaei quaerebant eum tenere, aliter autem illa sponsa quae in Canticis canticorum quaerebat eum et surgens <circum> ibat in civitatem, »in plateis et <in> nundinis« et vix invenit eum, postquam modicum pertransiit custod <ient>es et circumeuntes »in civitate«, et inveniens tenuit eum, quando et dixit: »tenui eum et non dimittam eum, donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum eius quae concepit me« haec enim
- 17.13.5
<> < »
- 17.13.6
eadem sponsa in principio quidem dem Cantici canticorum sic dicit : »tenui eum in domo matris meae et in cubiculum eius quae concepit me«, circa finem ipsius libri quasi iam provecta et aliter eum tentura, melius quam in primis, sic dicit : »dixi : ascendam super palmam et teneam altitudines eius«. ut intellegas, qui sunt volentes eum tenere prmcipes et Pharisaei non autem tenuerunt, considera quoniam alia quidem verba extra verbum Christi possibile est conprehendere et tenere et separare de sensu (eorum videHcet qui aliud qualecumque extra veritatem habuerint dogma) et manifeste in inritum eum facere possibile est. verbum autem veritatis nemo potest conprehendere (id est intellegere) neque tenere (id est, convincere) necpe separare (a sensu credentium) neque mortificare (id est destruere). dicit enim apostolicus sermo: »spiritalis diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur«, diiudicat enim et discutit et convincit aha verba, sive sapien- tium huius mundi sive haereticorum, corum, non autem diiudicatur neque conprehenditur sensus, qui est in Christo, neque coinquinatur ab eis qui proponunt eum inritum facere; «quiw enihi cognovit sensum domini, qui instruet eum ?« et manifestum est, quoniam qui instructurus est sensum alicuius, primum cognoscit eum et post haec instruet. »sensum« autem »domini« nemo cognoscit, propterea nemo est »qui instruat eum«.
- 17.14.1
Qui habebant tanquam prophetain eum, sapiunt quidem aliquid de eo quod verum est, non autem et magnitudinem eius intellegunt. erat enim lesus et propheta quidem, sicut ostenditur intellegentibus ex eo quod scriptum est: »prophetam vobis suscitabit dominus deus vester de fratribus vestris tanquam me; ipsum audite secundum omnia quaecumque locutus 'fuerit«. quicumque autem »non audierit prophetam illum, interibit
- 17.14.2
̓
- 17.14.3
de populof. tamen eminentia eius non erat in eo quod erat propheta, sed in eo quod erat fiJius dei, »primogenitus' universae creaturae, in quo creata sunt omnia in caelis et in terris« et cetera. et eminentia eius erat in eo, quod erat sapientia dicens : »deus creavit me in principio viarum suarum, in opera sua«, priusquam aliquid faceret et cetera. istas autem turbas sic sapientes de eo et paratas pugnare pro eo contra inpugnantes timent principes et Pharisaei, et non possunt insidiari lesu volentes eum tenere. et quamvis quasi prophetam eum habentes *** turbae nihil magnum sapiebant de divinitate ipsius,
- 17.14.4
́ <> <>
- 17.14.5
tamen principes et Pharisaei neque eorum scientiam conprehendere possunt, qui »ex « eum cognoscunt, nihil dignum declarantes de eo.
- 17.14.6
Hoc autem dico de his, qui vere »pro« eo sunt. qui autem mendaciter sapiunt <de eo> non sunt »pro« eo, qui glorificare se putant eum ; quales sunt haeretici qui confundunt patris et filii <significantiam et> substantiam, unum dicentes esse patrem et filium, suspicione sola et nominibus solis dividentes eos, quos aestimant unum : quasi magna de eo sapere proponentes »iniquitatem in excelsum« loquuntur et male loquentes de deo non sunt »pro« eo; nec enim sunt »cum« eo, propterea sunt »contra« eum, sicut dicit: »qui non est mecum adversum me «. sic et si congregant qui non sapiunt de Christo quod verum est in nomine lesu, dispergunt magis quam congregant, sicut ipse dicit: »qui non congregat mecum «. et vide quia non sim-
- 17.14.7
pliciter dixit : »qui non congregat spargito sed cum cauta adiectione: »qui non congregat mecumu « ; qui enim congregat, cum Christo congregare debet. quid sit autem congregare cum Christo intelleges, si consideraveris quod dicit apostolus: »congeregatis vobis et meo spiritu cum wtute domini nostri lesu Cliristi tradere eum qui talis est satanae in interitum carnis«; quod enim dicit : »congregatis vobis et meo spiritu cum Iseu lesu Christi«., manifestat quid sit congregare cum eo. et hoc non convenit ad eos dicere : »congregatis vobis cum virtute domini lesu Christi«. qui enim congregant cum male sapientibus de Cluisto, non congregant cum Christo.
- 17.14.8
Et manifestius hunc sensum habes apud Lucam ita dicentem : wet erat docens cottidie in templo ; principes autem sacerdotum et scribae et seniores popuh volebant eum perdere, et non inveniebant
- 17.14.9
delav <>
- 17.14.10
quid facerent; populus enim omnis suspensus erat in eum audiens «. et in his ostenditur, quoniam qui praesunt inique ludaicis turbis et nominantur principes sacerdotum et scribae et seniores populi, inimici Christi, volunt quidem perdere Christum et disperdere nomen eius ex hominibus et fidem de eo, sed non inveniunt veniunt quid faciant secundum quod volunt, quoniam praeneniens niens omnis populus, qui credidit ei. pendet in dilectione ipsius et pendet, ut audiat doctrinam eius <et verbum >. et est hoc usquenunc videre, quomodo quaerunt exterminare, qui profitentur esse se sacerdotes dei et scripturas eius cognoscere quasi scribae et antiquitatem se tenere putantes quasi seniores, et quaerunt perdere lesum et exterminare fidem veritatis ipsius, omnia consequenter secundum voluntatem patrum suorum agentes. non tamen mveniunt quid faciant, quia non possimt populum Christi pendentem in eum ab eo divellere neque delere eum de sensu eorum.
- 17.14.11
Forsitan autem et oinnes, qui non recte sapiunt de divinitate sed aliud loquuntur de ea quam Christi est doctrina, perdere volunt Christum, non autem possunt, quia totus populus fidelis pendet in eum audiens eum. sed et quicumque ad sensum scripturarum extranearum aspiciunt, et ideo moraliter dicuntur scribae, et omnes presbyteri alieni a Christi doctrina, id est philosophi gentium ceterorumque barbarorum prudentes, perdere volunt Christum, non autem possunt, victi a populo Christi, pendente et audiente doctrinam ipsius.
- 17.15.1
Et resjjondens lesus iterum dixit eis in parabolis dicens: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nwptias filio suo et cetera. Haec quoque parabola simpliciter intellecta videtur ostendere, quod homo rex moraUter deus et pater domini nostri lesu Christi dicatur, nuptiae autem filii regis restitutio sponsae ecelesiae > ad Christum sponsum ipsius. qui autem mittuntur servi vocare invitatos adnwptias secundum tempus habentur prophetae, convertentes ex populo per suas prophetias ad laetitiam restitutionis ecclesiae adChristum. qui autem noluerunt venire in primis invitati, qui noluerunt <erant>
- 17.15.2
<>, ̣ <>
- 17.15.3
<>
- 17.15.4
audire verba prophetarum, item alii <servi> transmissi alia prophetarum. praeparatum autem prandium, in quo tauri et saginata regis occisa erant, <erant> solidae et rationabiles mysteriorum dei escae. sic autem et omnia parata, id est de omnibus quae necessaria sunt praeparati sermones, quos (»cum cum venerit quod est«) qui invitationem sunt dei manducabunt et bibent. quoniam autem vocatorum per prophetas quidam quidem neglexerunt tantummodo quae dicebantur saecularibus occupati negotiis, non autem et malignati sunt adversus prophetas, alii autem et mahgnati sunt contra eos, ideo differentiam eorum ostendere volens dixit : quidara quidam neglegentes abierunt, alius quidem in agrum suum, alius autem in negotiationem suam; reliqui autem tenentes servos eius iniuriis adfecerunt et occiderunt.
- 17.15.5
Adhuc autem secundum simphcem hanc traditionem ira intellegitur regis, de qua et apostolus dicit propter ludaeos : » praeve- nit autem illos ira usque in finem«, et prophetatur adversus ludaeos bellum et interitus Hierusalem et interfectio populi post ascensionem domini facta, in eo quod ait : mittens autem exercitum suum interfecit homicidas illos et civitatem eorum succendit igni.
- 17.16.1
quod autem dicit: tunc dixit servis suis: nuptiae quidern paratae, invitati autem non fuerunt digni; ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis vocate ad nwptias refertur ad apostolos Christi dicentes ludaeis: »vobis primum missum verbum dei; sed quoniam indignos vos iudicatis aeterna vita, ecce convertimur ad gentes«. exitus ergo gentium sunt res gentium foris extra Israel, ex quibus quoscumque inveniebant apostoli vocabant ad nuptias.
- 17.16.2
vocabant auteiii oboedientes tantum, non autem et curabant utrnm aliquando ante vocationem mali fuerint aut boni qui vocabantur; omnes enim quos invenire poterant, vocabant. bonos autem intellegere hic simpliciter convenit humiliores et rectiores ex eis qui veniebant ad ciiltum dei, cjuibus conveniebat apostolicum dictum quod ait: »cum enim gentes. quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, huiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium eis perhibente conscientia «. et inpletae sunt Christi et ecclesiae nupiiae, et restituti deo, qui ab apostolis sunt inventi, recubuerunt ad epulandum in nuptiis.
- 17.16.3
Sed quoniam bonos et malos oportuit quidem voeari. non autem ut mali permanerent mali, sed ut exuerent et deponerent vestimenta contraria nuptiis et induerent se nuptiaUa indumenta.
- 17.16.4
id est »viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem « (haec enim sunt nwptialia indumenta), ideo rex ingreditur ut videat discumbentes, priusquam adponatur eis prandium praeparatum, tauri et saginata et omnia praeparata, ut videns retineat quidem habentes nuptialia vestimenta atque delectet, condemnet autem contrarios. ingrediens ergo invenit quendam. qui non mutaverat proprios mores nec induerat se nuptialia indumenta et dixit ei: quomodo intrasti huc non hahens nuptialia inditmenta ? et quoniam, qui pecca <vi> t et renovatus non est nec induit dominum lesum quasi non habens excusationem aliquam <obmutescit>, ideo dixit : et non solum reiectus est a nuptiis qui iniuriam nuptiis fecit, sed adhuc a ministris regis super vincula constitutis hgatus incessionem, qua non est usus ad bonum, et ad-
- 17.16.5
>
← Previous · Next → — showing 501–600 of 702
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2042.tlg030.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.