De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem
- 2.180.1
apud nos etenim solos neque de deo quilibet sermones audiet alterutris aduersarios, sicut multa similia apud alios fieri comprobantur, cum non solum a fortuitis quod uisum fuerit unicuique profertur, sed etiam apud quosdam philosophorum hoc crebro praesumitur, quando alii quidem totam dei naturam sermonibus perimere temptauerunt, alii uero eius prouidentiam ab hominibus abstulerunt.
- 2.181.1
neque in studiis uitae differentia ulla conspicitur, sed communia quidem opera omnium apud nos existunt, unus uero de deo sermo concors est, asserens illum cuncta respicere. sed etiam de ipsius uitae studiis [et] quoniam oportet omnia alia ad terminum diuinae pietatis adduci, a mulieribus nostris et a seruis quilibet audiet.
- 2.182.1
Pro qua re illatas nobis calumnias a quibusdam, cur non exhibeamus uiros inuentores nouorum operum seu uerborum, contigit oriri: alii siquidem in nulla re paterna perdurare optimum esse putant et praecipue transgressoribus
- 2.183.1
sapientiae robur adsignant, nos autem e diuerso unam esse prudentiam atque uirtutes existimamus nihil penitus uel facere uel cogitare contrarium his. quae antiquitus sancita noscuntur; quod scilicet indicium est legis optimo foedere constitutae; nam ea, quae hunc non habent modum, experimento saepe correcta redarguuntur.
- 2.184.1
Apud nos autem, qui credimus ab initio positam legem diuina uoluntate, nihil aliud pium est, quam hanc sub integritate reseruare; quis etenim eius quicquam mouere potest? aut quid melius adinuenit? uel quid ab aliis tamquam praecellentius ad statum reipublicae nostrae migrauit?
- 2.185.1
aut quae poterit esse melior atque iustior, quam ea, quae deum quidem principem omnium esse confirmat. sacerdotibus autem in communi quidem res praecipuas dispensare permittit, summo uero pontifici aliorum sacerdotum principatum competenter iniungit?
- 2.186.1
quos utique non diuitiis neque aliis quibusdam spontaneis auiditatibus praecel-j lentes legislator ad culmen huius honoris instituit,. sed quicumque sapientia uel temperantia aliis praestare noscuntur, eis praecipue culturam diuinae placationis iniunxit.
- 2.187.1
apud hos igitur et legis et aliorum studiorum integra diligentia custoditur; contemplatores etenim omnium atque iudices contentionum et punitores culpabilium sacerdotes esse decreti sunt.
- 2.188.1
Quis ergo principatus, quod regnum erit hoc sanctius uel qui honor deo potius coaptabitur, cum omnis quidem populus sit praeparatus ad pietatem, summa uero diligentia sacerdotibus sit indicta et uelut quaedam festiuitas gubernetur uniuersa respublica?
- 2.189.1
cum enim mysteria sua numero paucorum dierum alienigenae custodire nequiuerint ea uidelicet sacrificia nominantes, nos cum multa delectatione et inconuertibili uoluntate sollemnitatis opus per omne seruamus aeuum.
- 2.190.1
quae igitur sunt praecepta uel interdicta simplicia siue nota dicamus. primum quidem de deo est dicens: deus habet omnia, perfectus, beatissimus, ipse sibi cunctisque sufficiens, principium et medium et terminus inter omnia, operibus quidem et muneribus clarus et totius rei manifestus, forma.
- 2.191.1
uero et magnitudine nobis inenan-abilis, omnis namque materies comparata ad huius imaginem, licet sit pretiosa, tamen pro nihilo est cunctaque ars ad illius imitationis inuentum extra esse artem cognoscitur, nihil simile neque uidemus neque possumus suspicari neque conicere sanctum est.
- 2.192.1
uidemus eius opera lumen, caelum, terram, solem, lunam, flumina, mare, animalium nationes, redditiones fructuum; haec deus fecit non manibus neque laboribus neque quibusdam indiguit sibi cooperantibus, sed ipso uolente bona repente facta sunt bona. hunc homines conuenit uniuersos sequi eumque placare exercitatione uirtutis; modus enim diuinae placationis iste sanctissimus est.
- 2.193.1
Ynum templum unius dei commune omnium communis dei cunctorum, gratum namque semper est omni quod simile est. hunc placant quidem sacerdotes semper,
- 2.194.1
praecedit uero istos primus secundum genus, qui ante alios sacerdotes sacrificabit deo, custodiet leges, de dubiis iudicabit et puniet lege conuictos. huic quisque non oboedit supplicio subiacebit tamquam qui in ipso deo impie gesserit.
- 2.195.1
hostias immolamus non ad crapulam nostram uel ebrietatem attinentes. haec enim non placent deo, quae res occasio potius iniuriarum simul et expensarum est; deus enim temperatos ordinatosque et boni generis diligit, et ut praecipue sacrificantes caste uiuamus.
- 2.196.1
in sacrificiis autem pro communi salute primum oportet orari, deinde singuli pro semet ipsis, quoniam omnes socii sumus, et qui hoc consortium suae uitae praeponit maxime deo gratissimus est.
- 2.197.1
supplicatio uero sit ad deum uotis ac precibus, non ut bona praestet, haec enim ipse sponte contulit uniuersis et in medio deposuit, sed ut haec suscipere ualeamus suscipientesque seruemus.
- 2.198.1
pmificationes in sacrificiis lex decreuit ex omni ex concubitu ex communione ad mulierem facta et alia multa quae conscribere ualde longissimum est. huiusmodi ergo de deo et eius placatione sermo nobis est, ipse autem simul etiam lex est.
- 2.199.1
Quasdam autem *** nouit lex permixtionem per naturam ad coniugem, si tamen pro filiorum causa creandorum agatur. masculorum uero in masculos ualde iudicauit inimicas et temptantes hoc morte decreuit dignos.
- 2.200.1
nubere uero iubet non respicientes ad dotem neque uiolenter arripere, sed neque dolo uel fallaciis suadere, desponsationem uero potius fieri per eum, cuius esse noscitur potestatis, et per cognationem oportunam.
- 2.201.1
mulier autem inferior, inquit, est uiro per omnia; oboedit igitur non ad iniuriam, sed ut sit sub regimine constituta; deus enim uiro potestatem dedit. cum hac ergo coire decet maritum solummodo, alterius uero experientiam habere nequissimum est. si quis autem hoc egerit, declinatio nulla mortis; neque uim fieri uirgini alteri desponsatae, neque si suaserit nuptae.
- 2.202.1
filios nutrire praecepit, uniuersis autem mulieribus interdixit uel celare quod satum est uel alia machinatione corrumpere; filii namque necatrix est animam demoliens et genus imminuens. igitur si quis ad concubitum corruptionemque transierit, inmundus.
- 2.203.1
oportet autem etiam post legalem commixtionem uiri et mulieris lauari; hoc enim partem animae polluere iudicauit, inflata namque corporibus uulneratur, dum ob hoc fit alit.quapropter purificationis causam talibus imperauit.
- 2.204.1
Sed neque in filiorum natiuitatibus concessit epulationes aggregari et fieri occasiones ebrietatis, sed temperatum esse repente principium. iussitque litteris erudiri propter leges et nosse progenitorum actiones, ut actus imitentur et cum legibus educati neque transgrediantur neque cogitationem ignorationis habere iudicentur.
- 2.205.1
Prospexit autem etiam funeribus mortuorum, ne neque pretiosae ad sepeliendum celebrentur exequiae neque insignium fabricae sepulchrorum, sed necessaria quidem circa prolationem funeris imperauit domesticos adimplere, omnibus autem uiuentibus legitimum esse constituit, ut aliquo moriente et concurrant et gemitus lamentationis effundant. purificari autem iubet etiam domesticos funere celebrato, ut longe procul sit, quasi uideatur quis mundus esse, cum fecerit homicidium.
- 2.206.1
Parentum honorem post deum secundum esse constituit, et qui non repensat eorum gratiae, sed in qualibet parte contristat, praecipit esse lapidandum. iubet etiam omnibus senioribus honorem iuuenes exhibere, quoniam cunctorum senior deus est.
- 2.207.1
nihil permittit celandum apud amicos, non enim amicitiae sunt apud eum, cui omnia non creduntur. et licet aliquae inimicitiae proueniant, prodi tamen secreta prohibuit. si quis arbiter munus acceperit, morte multatur, despiciens quod iustum est et auxilium reis offerens.
- 2.208.1
quod quisquam non posuit non auferat et aliena non tangat, mutuans non accipiat usuras. haec et his multa similia communionem continent nostrorum inter alterutros.
- 2.209.1
Quomodo autem etiam de domestica circa alienigenas habenda sapuerit legislator, referri dignum est, uidebitur enim omnibus optime prospexisse, dum eo ita sanciente neque propria corrumpimus neque participari rebus nostris uolentibus inuidemus.
- 2.210.1
quicumque enim uolunt sub nostras conuersari leges accedentes ad ea cum munificentia suscipit non genere solummodo, sed etiam uoluntate uitae putans esse consortium. eos autem, qui transitorie ueniunt, misceri sollemnitatibus non permisit.
- 2.211.1
Alia tamen exhibenda constituit, id est omnibus praebendum ignem, aquam, cibum, iter ostendere, non spernere aliquem insepultum; mitissime etiam circa hostes quae sunt agenda sanciuit,
- 2.212.1
ut neque terra eorum exuratur neque arbores fertiles incidantur, sed etiam spoliari eos, qui in bello ceciderunt, interdixit et captiuos prospexit, quatenus eorum amoueatur iniuria et maxime feminarum.
- 2.213.1
sic autem olim nos mansuetudinem atque clementiam studuit edocere, ut etiam de animalibus inrationabilibus non taceret, sed horum tantummodo utilitatem legitimam concedens ab omni nos alia causa prohibuit. quaecumque enim ueluti supplicantia oriuntur in domibus, haec interdixit occidi, sed neque parentes denique praecepit auferri, et licet inimica sint animalia, eis tamen parcendum esse sanciuit.
- 2.214.1
sic undique ea, quae ad mansuetudinem pertinent, obseruauit doctrinalibus quidem sicuti praedictum est legibus utens et alias rursus contra transgressores causa punitionis sine excusatione defigens.
- 2.215.1
Damnum namque in plurimis casibus transgredientium mors est, si adulterium commiserit aliquis, si uim puellae fecerit, si masculo turpe temptamentum inferre praesumpserit, licet patiatur sustinere temptatus. similiter autem est lex ineuitabilis et in seruis. sed etiam de mensuris uel
- 2.216.1
si quis de ponderibus dolum fuerit operatus et de iniusta uenditione ac fraude uel si detraxerit alienam rem aut quod non posuit abstulerit, omnimodis sunt uindicta non qualia apud alios, sed ualde maiora.
- 2.217.1
de iniuria uero parentum, uel impietate quae ut in deo, licet temptet hoc aliquis, mox peribit. his itaque qui secundum legem uniuersa * honor tribuitur non argenti, non auri, neque coronae capitis aut cuiusdam praedicandae festiuitatis,
- 2.218.1
sed unusquisque testem habens conscientiam suam ualde proficit legislatore prophetante et deo fidem condonante firmissimam his, qui seruauerunt leges; licet pro eis mori contingat aliquibus, concurrunt alacriter ad occasum; dedit enim deus rursus fieri, ut uita melior possit ex mutatione conferri.
- 2.219.1
piget itaque nunc haec me conscribere, nisi opera essent omnibus manifesta, quoniam multi et plerumque olim nostrorum progenitorum, ne uel sermonem solummodo extra legem proferrent, omnia passi sunt sustinere uiriliter.
- 2.220.1
Yel si honorari contigit apud omnes homines nostram gentem et uoluntariam legis consequentiam esse manifestam,
- 2.221.1
imbuebant Graecos maiores nostri etiam extra regionem propriam constituti, huiusmodi siquidem sectam habent et tam gloriosam de deo talesque leges multo saeculo sic firmissime custodire, omnes arbitror ammirari propter frequentes apud hos factas mutationes.
- 2.222.1
denique eos, qui conscribere proxime de republica et legibus temptauerunt, tamquam de incredibilibus compositionibus quidam frequenter accusant dicentes, quoniam inpossibilia sumpserint argumenta. et alios, quidem relinquo philosophos, quicumque huiusmodi negotium in suis conscriptionibus habuerunt;
- 2.223.1
Plato mirabilis apud Graecos tamquam et honestate uitae praecedens et uirtute sermonum et persuasione philosophiae cunctos excellens ab! his, qui dicebant pessimum esse de republica conscribere,
- 2.224.1
illusus et diuulgatus paene peremptus est, cum utique qui illius uerba considerauerit, frequenter et facile reperiet, quae etiam consuetudini plurimorum proxima esse noscuntur. ipse siquidem Plato confessus est, quia ueram de deo opinionem propter ignorantiam plebis proferre securum non est.
- 2.225.1
sed Platonis quidem uerba uana esse putant et multa potestate composita <at>que conscripta et maxime de legislatione prolata. Lycurgi uero mirantur et Spartam cuncti concelebrant, quoniam illorum legibus plurimo tempore perdurarunt.
- 2.226.1
ergo hoc manifestum uirtutis indicium est in legibus permanere. si uero Lacedaemoniorum ammirantur illorum tempus, assumant scientes amplius duobus milibus annis nostram constitisse rempublicam et super haec sciant,
- 2.227.1
quoniam Lacedaemonii quidem omni tempore, quo apud se habuere libertatem, perfecte uisi sunt custodisse leges, cum uero circa eos factae sunt fortunae mutationes, paene cunctarum legum obliti sunt.
- 2.228.1
nos autem multis casibus euoluti propter regum Asiae mutationes neque in nouissimis malis uenientes a legibus sumus alienati, non uacationis nec epulationis causa seruantes eas, quando, si quis considerare uoluerit, multo ampliori testimonio maiores excubias et labores nobis quam Lacedaemoniis uidebit impositos.
- 2.229.1
illi siquidem (non) operantes terram et neque circa artes exercitium habentes, sed ab omni operatione\' remissiores, pingues et corpore pulchri in ciuitate degebant,
- 2.230.1
aliis ministris in omnibus uitae necessariis rebus utentes et cibum paratum ab illis accipientes, hoc solum opus bonum atque clemens iudicantes ad faciendum et patiendum, quatenus praeualerent aduersus omnes, contra quos bella susciperent.
- 2.231.1
quia uero neque hoc adipisci potuerunt, dicere superpono; non enim singuli solummodo, sed multi frequenter eorum subito legis praecepta neglegentes semet ipsos cum armis hostibus tradiderunt.
- 2.232.1
Putasne et apud nos non dico tanti, sed duo uel tres agniti sunt proditores effecti legum uel mortem * non dico illam, facile quae solet proeliantibus euenire, sed eam, quae cum multa corporum afflictione et multa crudelitate uidetur accedere?
- 2.233.1
quam ut ego puto quidam praeualentes nobis non per odium subiectis imposuerunt, sed ueluti quoddam miraculum uolentes inspicere, si qui sunt homines, qui. hoc tantummodo esse credant pessimum, si agere quicquam extra leges suas uel sermonem apud eos dicere compellantur.
- 2.234.1
non tamen mirari decet, si mortem fortissime toleramus pro legibus et ultra alios uniuersos; non enim quae leuia uidentur nostris studiis alii facile patiuntur hoc est operationem cibique simplicitatem et ut nihil frustra neque fortuito quod quisque desiderat ues.catur aut bibat aut ad concubitum quemlibet accedat aut splendide uestiatur aut sine mobilitate uacet.
- 2.235.1
sed illud adtendendum est, si gladiis utentes et hostes ab inuasione fugantes praecepta legis circa cibos nequaquam infringimus. nobis itaque gratum est propter haec legibus oboedire et illic fortitudinis causas ostendere.
- 2.236.1
Proinde Lysimachi et Molones et quidam huiusmodi alii conscriptores, improbi sophistae, adolescentium deceptores, quasi uehementer nobis prauissimis existentibus derogare contendunt.
- 2.237.1
ego uero nollem de legibus alienis examinationem efficere; noster enim mos est propria custodire, non aliena potius accusare, et ut neque irridere neque blasphemare debeamus eis, qui apud alios putantur dii, aperte nobis legislator interdixit propter ipsam appellationem dei.
- 2.238.1
accusatoribus autem proiectiones suas nos increpare uolentibus tacendum non est, cum utique non a nobis nunc sermo compositus eos arguere uideatur, sed a multis probabiliter iam praemissus.
- 2.239.1
quis igitur eorum, qui apud Graecos sapientia sunt mirabiles, non redarguit et nobilissimos poetas et praecipuos legislatores, quoniam huiusmodi sectas de diis ab initio
- 2.240.1
populis inseruerunt, dicentes eos e numero quidem quantos ipsi uoluerunt, ex alterutris uero et diuersis natiuitatibus procreatos? hos autem diuidentes locis habitaculis tamquam generationes animalium alios quidem sub terra, alios in mari, seniores autem eorum in tartaro uinctos esse dixerunt;
- 2.241.1
quibuscumque autem distribuerunt caelum, his sermone quidem patrem, operibus autem tyrannum atque dominum superposuerunt. propterea aduersus eum constituerunt insidias per uxorem et fratrem et filiam, quam ex eius fingunt capite generatam, ut alligantes eum appenderent, sicut ipse ille suum dicitur patrem.
- 2.242.1
Haec iuste accusatione digna conqueruntur qui sapientiae uirtute praecellunt, insuper haec deridentes adiciunt, si deorum alios quidem ephebos et adulescentes, alios autem seniores et barbatos esse credendum est, alios constitutos super artes et quendam fabrum, aliam uero textricem, alium peregrinantem et cum hominibus contendentem, alios autem citharizantes aut arcu gaudentes,
- 2.243.1
deinde inter alterutros seditiones effectas et propter homines contentiones constitutas, ut non solum alterutris manus inicerent, sed etiam ab hominibus uulnerati lugerent malaque perferrent,
- 2.244.1
et, quod super omnia est luxuriosius, intemperantia permixtionis uterentur, quomodo non erit incongruum amores et concupiscentias ad uniuersos adtingere simul masculos et ad feminas?
- 2.245.1
deinde fortissimus et primus eorum pater seductas a semet ipso impraegnatasque mulieres disruptas submersasque sperneret et eos, qui ex eo sunt nati, neque liberare potest fato constrictos neque sine lacrimis eorum perferre mortes.
- 2.246.1
bona sunt haec et his alia consequentia, id est adulterio in caelo uiso et sic inpudenter a diis celebrato, ut iam alii zelari se profiterentur tali passione constrictos. quid enim alii facturi non essent, dum neque senior atque rex ualuisset impetum suum a mulieris permixtione retinere?
- 2.247.1
alii uero dii seruientes hominibus et nunc quidem aedificantes causa mercedis, nunc uero pascentes, alii autem malignorum modo in ferreo carcere colligati: quem igitur sapientium talia non accendant, ut haec componentes redarguant et multam stultitiam his credentium reprehendant?
- 2.248.1
alii uero et terrorem quendam uel metum nec non et rabiem atque seductionem omnesque pessimas passiones in dei naturam et formam fingere praesumpserunt, et horum quidem nobilioribus etiam ciuitates sacrificare suaserunt.
- 2.249.1
siquidem in multa necessitate consistunt, ut quosdam deorum putent bonorum esse largitores, alios autem uocent auersatorios, quando eos ueluti malignissimos homines muneribus atque donis placare contendunt, magnum quoddam malum se suscepturos ab eis existimantes, nisi mercedem eis studiose praebuerint.
- 2.250.1
Quae igitur causa sit tantae huius iniquitatis atque delicti circa deum? ego quidem arbitror, eo quod neque ueram dei naturam ab initio eorum legislatores agnouerint, neque quantum percipere potuerunt perfectam sententiam
- 2.251.1
definientes reipublicae tradiderunt, sed uelut aliud quiddam prauissimum reliquerunt dantes potestatem poetis quidem, ut quos uellent deos introducerent haec omnia patientes, rhetoribus autem, ut de republica scriberent et de peregrinis diis decreta proferrent.
- 2.252.1
sed etiam pictores et gypsoplastae in hoc apud Graecos multam habuere potestatem, ut unusquisque . formam quam uellet secundum modum suae opinionis exponeret, alter quidem ex luto quod uellet fingens, alius uero pingens. opifices itaque qui maxime putantur esse praecipu ebur et aurum habent ad hoc suae semper nouitatis argumentum.
- 2.253.1
proinde apud eos priores quidem dii liorentes honoribus senuerunt, sic enim proferendum est,
- 2.254.1
alii uero noni <qui>dam introducti religione potiuntur, et templorum alia quidem desolata, alia uero nuper secundum eorum uoluntatem aedificantur; quapropter ut arbitror e diuerso nosse magis indigent, qualis secta sit circa deum et quomodo eius honor immobili religione seruetur.
- 2.255.1
Apollonius siquidem Molon unus fuit stultorum atque tumentium; eos autem, qui nere in Graeco philosophati sunt, neque praedictorum aliquid latuit, neque frigidae allegoriae causas ignorauerunt. quapropter illos quidem iuste spreuerunt et circa ueram decentemque circa deum opinionem nobis fuere concordes.
- 2.256.1
quod Plato respiciens neque ullum quemquam poetarum dicit in republica esse suscipiendum et Homerum honorabiliter amouet fanum ei constituens et unguenta superfundens, ne rectam opinionem de deo fabulis forte destrueret.
- 2.257.1
praecipue namque Plato nostrum legislatorem imitatus, licet nullam eruditionem huiusmodi suis ciuibus imperasset, id est ut omnes perfecte leges discerent, ut ne fortuito aliqui extraneorum ciuibus miscerentur, sed esset pura respublica et in legum custodia perduraret.
- 2.258.1
horum nihil cogitans Apollonius Molon nos uoluit accusare, quoniam non recipimus eos, qui aliis sunt opinionibus praeoccupati de deo, neque communicari patimur eis, qui alia uitae consue-
- 2.259.1
tudine degere potius elegerunt, cum neque hoc proprium nostrum sit, sed commune cunctorum, non modo Graecorum, sed etiam qui inter Graecos cautissimi fuisse noscuntur, Lacedaemonii namque peregrinos etiam expellebant ***, coruptionem extra leges ex utroque metuentes,
- 2.260.1
illorum igitur citius saeuitiam poterit quilibet arguere, qui nulli neque conuersationis neque cohabitationis suae participium exhibebant.
- 2.261.1
nos autem aliorum quidem res zelari non sinit, participari uero cupientes quae sunt nostra libenter suscipimus; quod utique reor indicium magnanimitatis atque clementiae.
- 2.262.1
Sed desino iam de Lacedaemoniis amplius disputare; Athenienses uero, qui communem esse suam gloriantur omnibus ciuitatem. quomodo de his rebus habuerint Apollonius ignorauit; hi namque uel uerbum solummodo praeter illorum legem de diis loquentes ineuitabiliter punierunt.
- 2.263.1
cuius etenim rei gratia Socrates est mortuus? non enim hostibus tradidit ciuitatem neque templa uastauit, sed quia noua iuramenta iurauit et quoddam daemonium sibi significasse referebat seorsum ludens, sicuti quidam dicunt, propter haec ueneni poculo morte multatus est.
- 2.264.1
insuper etiam corrumpere iuuenes eum accusator aiebat et conuersationem patriae legesque contemnere. et Socrates quidem ciuis Atheniensis huiusmodi tormenta sustinuit,
- 2.265.1
Anaxagoras autem CIazomenius fuit et quia existimantibus Atheniensibus solem esse deum ille eum insensatum et ignitum asseruit, paucorum sententia morte damnatus est.
- 2.266.1
et aduersus Diagoram Melium talantum decreuerunt, si quis occideret eum, quoniam eorum mysteria deridere ferebatur, Protagoras autem, nisi cito fugisset, comprehensus occideretur, eo quod dubium de diis Athenienses conscripsisse putabant.
- 2.267.1
quid oportet mirari, si circa uiros fide dignos talia gessisse noscuntur, qui neque mulieribus pepercerunt? nunc enim sacerdotem quandam, quoniam eam quidam accusauit peregrinos colere deos, occiderunt. puto autem erat hoc apud eos decretum <et> aduersus eos, qui peregrinum introducerent deum, supplicium mortis inferebatur.
- 2.268.1
igitur qui tali lege utebantur palam est, eo quod aliorum non crederent esse deos; non enim, si crederent, aliquibus inuiderent quasi quiddam maius habentibus.
- 2.269.1
Scythae uero caedibus congaudentes humanis et paululum differentes a bestiis arbitrantur tamen sua mysteria oportere esse custodienda et Anacharsium sapientia mirabilem apud Graecos aduenientem interemerunt, quoniam uidebatur Graecorum deorum ad eos uenisse plenissimus, multos autem apud Persas quilibet inueniet etiam pro eadem causa tormentis affectos.
- 2.270.1
sed palam est, quoniam Apollonius Persarum legibus congaudebat illosque mirabatur, quippe cum Graeci eorum fortitudinem sint experti atque concordiam unanimitatis, quam habuere de diis, hanc scilicet [fortitudinem], quam in templis eorum concrematis habuerunt ***. is etiam omnium studiorum imitator extitit Persicorum uxoribus alienis contumelias faciens filiosque concidens.
- 2.271.1
apud nos autem mors decreta est, si quis uel inrationabili animali hoc modo noceat; et ab his legibus nos abducere neque timor potuit praepotentium potestatum neque zelus eorum, qui apud alios honorantur;
- 2.272.1
sed neque fortitudinem ideo exercemus, ut bella auaritiae causa suscipiamus, sed ut legum iura seruemus, et dum alia detrimenta taliter sustineamus, si qui nos de legibus mouere temptauerint, tunc etiam ultra uirtutem rebellare contendimus et usque ad calamitates nouissimas perduramus.
- 2.273.1
cur itaque nos zelemur alienas leges, cum eas neque a legislatoribus suis seruatas esse uideamus? uel quomodo Lacedaemonii non erant de impermixta sui conuersatione reprehendendi et de despectu pariter nuptiarum? lliaci uero et Thebaei coitum impudentem et extra naturam olim
- 2.274.1
in masculos agebant, et optime atque utiliter facere se putabant. haec ergo cum ipsi omnino rebus effugerent, etiam suis legibus miscuerunt;
- 2.275.1
quod tantum aliquando ualuit apud Grae-\', cos, ut etiam diis suis masculorum concubitum applicarent. itaque denique germanorum nuptias rettulerunt, huiusmodi satisfactionem rerum incongruarum et extra naturam pro libidine componentes.
- 2.276.1
Desino nunc de suppliciis dicere et quantas ab initio praebuerint plurimi legislatores absolutiones malignis hominibus, in adulterio quidem <dam>num pecuniarum, in corruptione autem etiam nuptias sancientes. quantas autem occasiones-, siones contineant de abnegatione pietatis, examinare longis-\' simum est. iam enim apud plurimos olim meditatio facta est transgrediendi leges,
- 2.277.1
quod non agitur apud nos, quando propter eas et diuitiis et ciuitatibus et bonis aliis priuati sumus, lex autem apud nos seruatur usque ad mortem, nullusque Iudaeorum neque sic procul abeat ex prouincia uel regem quamuis acerbum sic metuit, ut ultra illum legis uideatur timere praeceptum.
- 2.278.1
igitur si propter uirtutem legum taliter apud eos sumus, concedant quoniam potentissimas leges habemus, si uero circa prauas nos leges iudicant perdurare, quid ipsi iustissime non patiantur meliores non custodientes opere sanctiones?
- 2.279.1
quia igitur longinquitas temporis uenssima creditur omnium esse probatio, hanc ego testem faciam uirtutis legislatoris nostri et opinionis, quam ille de deo contradidit. nam cum sit infinitum tempus, si quis eum comparet aliorum legislatorum aetatibus, hunc ultra omnes inueniet.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 617
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.