De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem
- 2.280.1
A nobis itaque declaratae sunt leges et cunctis aliis semper hominibus zelum sui potius praebuerunt.
- 2.281.1
primi quippe Graecorum ad faciem quidem iura patria conseruabant, ipsis autem rebus philosophiaeque tractatu illa secuti sunt de deo similia sapientes humilitateque uitae communionem inter alterutros edocentes.
- 2.282.1
sed etiam populis olim multus fuit zelus nostrae maxima pietate culturae. non est itaque ciuitas Graecorum nec ullus quisquam barbarus nec una- gens, ubi septimanae in qua uacamus consuetudo minime discurrit atque ieiunia et candelabrorum incendia; sed etiam ciborum apud nos sollemnia plurima apud multos iugiter obseruare.
- 2.283.1
conantur insuper imitari etiam concordiam, quam nos inter alterutros optinemus, et rerum participari suarum et operum dilectionem in artibus et perdurationem necessitatum habere pro legibus.
- 2.284.1
illud enim mirabilius est, quia praeter impulsorem huius obseruationis ipsa per se lex homines ita ualuit obligare et, quemadmodum deus in uniuerso mundo consistit, ita lex per cunctos homines ambulauit. unusquisque enim, si suam regionem domumque conspicit, his quae dicuntur a me, resultare cessabit.
- 2.285.1
oportet igitur cunctorum hominum malitiam reprehendere: aut enim uolunt nos isti aliena et praua iura ante propria et meliora zelari, aut certe, si hoc uolunt, quiescant nobis per inuidiam accusationes ingerere.
- 2.286.1
non enim pro cuiuslibet maliuolentia defendimus hanc causam, sed nostrum honoramus legislatorem atque credimus quae ab illo prophetata de deo sunt. denique nisi intellegeremus ipsi uirtutem legum, numquam magna sapere super his tantus populus zelatur.
- 2.287.1
Sed de legibus quidem et de republica nostra certissimam feci rationem in his, quae de antiquitate conscripsi; nunc autem eorum memini quantum necessarium fuit, neque aliorum uituperare iura neque nostra laudare proponens, sed hoc agens, ut de nobis iniuste conscribentes et contra ipsam ueritatem impudentissime contendentes arguerem.
- 2.288.1
arbitror itaque per hanc conscriptionem abundanter me quae promisi complesse. denique in principio demonstraui genus accusatorum. esse recentissimum atque nouum et multos ueterum in conscriptionibus suis memoriam habentium nostri ex illis testes exhibui.
- 2.289.1
dixerunt itaque Aegyptios fuisse progenitores nostros, et ostensum est, quia in Aegyptum uenerunt aliunde. deinde sunt mentiti, quoniam exinde propter cladem corporis sint expulsi, et apparuit, quoniam uoluntate et magnitudine fortitudinis ad propria sunt reuersi.
- 2.290.1
alii uero tamquam nequissimo uiro legislatori nostro derogare contendunt; cuius uirtuti dudum quidem deus ipse, post illum uero tempus longissimum perhibet testimonium.
- 2.291.1
De legibus autem loqui ampliori sermone non fuit opus. ipsae namque per semet ipsas apparuerunt piae et uerissimam habentes intentionem et non ad humanum odium, sed ad rerum communionem potius inuitantes, iniquitatis inimicae cultricesque iustitiae, segnitiem et multas expensas procul abicientes, sufficientiam et amorem laboris erudientes,
- 2.292.1
bellum causa auaritiae nescientes, fortes autem pro se populos esse praeparantes, ad supplicia retribuenda semper ineuitabiles, uerbis nequaquam circumueniri possibiles, praeparationes semper-, per operibus exequentes. haec enim nos semper opera manifestiora litteris exhibemus.
- 2.293.1
quapropter ego confidens dico, quia multarum atque meliorum rerum nos potius quam alii praeceptores sumus. quid enim intranscensibili pietate melius est? quid iustius, quam legibus oboedire?
- 2.294.1
quid utilius, quam in alterutros unanimes esse et neque in calamitatibus ab inuicem secedere, neque tempore felicitatum per iniurias discrepare, sed in bello quidem mortem contemnere, in pace uero artibus aut agri culturae uacare et semper et ubique credere deum respicere et solum omnia gubernare?
- 2.295.1
haec igitur si quidem apud alios aut scripta sunt primitus aut seruata, firmiorem debemus nos gratiam illis tamquam eorum facti discipuli, < si) uero [nequaquam primitus extiterunt] his praecipue nos utentes agnoscimur et primam eorum inuentionem nostram fuisse declaramus, Apiones [igitur] et Molones et quicumque mendacii derogatione congaudent conuicti procul abscedant..
- 2.296.1
tibi autem, Epaphrodite, ueritatem maxime diligenti et per te similia nosse de nostro genere cogitantibus hic libellus conscriptus scriptus esse dinoscitur.
← Previous — showing 601–617 of 617
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.