De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem
- 2.81.1
ad haec igitur prius equidem dico, quoniam Aegyptius uel, si aliquid tale apud nos fuisset, nequaquam debuerat increpare, cum non sit deterior asinus furonibus et hircis et aliis, quae sunt apud eos dii.
- 2.82.1
deinde quomodo non intellexit operibus increpatus de incredibili suo mendacio? legibus namque semper utimur hisdem, in quibus sine fine consistimus, et cum uarii casus nostram ciuitatem sicut etiam aliorum uexauerint et Pius ac Pompeius Magnus et Licinius Crassus et ad nouissimum Titus Caesar bello uincentes optinuerint templum, nihil huiusmodi illic inuenerunt, sed purissimam pietatem, de qua nihil nobis e\'st apud alios effabile.
- 2.83.1
quia uero Antiochus neque iustam fecit templi depraedationem, sed egestate pecuniarum ad hoc accessit, cum non esset hostis, et super nos auxiliatores suos et amicos adgressus est nec aliquid dignum derisione illic inuenit, multi et digni conscriptores super hoc quoque
- 2.84.1
testantur, Polybius Megalopolita, Strabon Cappadox, Nicolaus Damascenus, Timagenes et Castor temporum conscriptor et Apollodorus; omnes dicunt pecuniis indigentem Antiochum. transgressum foedera Iudaeorum expoliasse templum auro argentoque plenum.
- 2.85.1
haec igitur Apion debuit respicere, nisi cor asini ipse potius habuisset et impudentiam canis, qui apud ipsos assolet coli; neque enim extrinsecus aliqua ratiocinatione mentitus est.
- 2.86.1
nos itaque asinis neque honorem neque potestatem aliquam damus, sicut Aegyptii crocodillis et aspidibus, quando eos, qui ab istis mordentur et a crocodillis rapiuntur, felices et deo dignos arbitrantur.
- 2.87.1
sed sunt apud nos - asini, quod apud alios sapientes uiros, onera sibimet imposita sustinentes et, licet ad areas accedentes comedant aut uiam propositam non adimpleant, multas ualde plagas accipiunt quippe operibus et ad agriculturam rebus necessariis ministrantes;
- 2.88.1
sed aut omnium gurdissimus fuit Apion ad componendum uerba fallacia, aut certe ex rebus initia sumens haec implere non ualuit, quando nulla potest contra nos blasphemia prouenire.
- 2.89.1
Alteram uero fabulam derogatione nostra plenam de Graecis apposuit; de quo hoc dicere sat erit, quoniam qui de pietate loqui praesumunt oportet eos non ignorare minus esse inmundum per templa transire, quam sacerdotibus scelesta uerba confingere.
- 2.90.1
isti uero magis studuerunt defendere sacrilegum regem, quam iusta et ueracia de nostris et de templo conscribere; uolentes enim Antiocho praestare et infidelitatem ac sacrilegium eius tegere, quo circa gentem nostram est usus propter egestatem pecuniarum, detrahentes nobis etiam, quae in futuro essent dicenda, mentiti sunt.
- 2.91.1
propheta uero aliorum factus est Apion et dixit Antiochum in templo inuenisse lectum et hominem in eo iacentem et propositam ei mensam maritimis terrenisque et uolatilium dapibus plenam et obstipuisset his homo.
- 2.92.1
illum uero mox adorasse regis ingressum tamquam maximum ei solacium praebiturum ac procidentem ad eius genua extensa dextra poposcisse libertatem, et iubente rege, ut confideret et diceret, quis esset uel cur ibidem habitaret uel quae esset causa ciborum eius, tunc hominem cum gemitu et lacrimis lamentabiliter suam narrasse necessitatem.
- 2.93.1
ait, inquit, esse quidem se Graecum et, dum peragraret prouinciam propter uitae causam, direptum se subito ab alienigenis hominibus atque deductum ad templum et inclusum illic et a nullo conspici, sed cuncta dapium praeparatione saginari,
- 2.94.1
et primum quidem haec sibi inopinabilia beneficia prodidisse et detulisse laetitiam, deinde suspicionem, postea stuporem, ac postremum consulentem a ministris ad se accedentibus audisse legem ineffabilem Iudaeorum, pro qua nutriebatur, et hoc illos, facere singulis annis quodam tempore constituto.
- 2.95.1
et comprehendere quidem Graecum peregrinum eumque annali tempore saginare et deductum ad quandam siluam occidere quidem eum hominem et eius corpus sacrificare secundum suas sollemnitates et gustare ex eius uisceribus et iusiurandum facere in immolatione Graeci, ut inimicitias contra Graecos haberent, et tunc in quandam foueam reliqua hominis pereuntis abicere.
- 2.96.1
deinde refert eum dixisse paucos iam dies de uita sibimet superesse atque rogasse, ut erubescens Graecorum deos et superantes in suo sanguine insidias Iudaeorum de malis eum circumastantibus liberaret.
- 2.97.1
huiusmodi ergo fabula non tantum omni tragoedia plenissima est, sed etiam inpudentia crudeli redundat, non tamen a sacrilegio priuat Antiochum, sicut arbitrati sunt qui haec ad illius gratiam conscripserunt;
- 2.98.1
non enim praesumpsit aliquid tale, ut ad templum accederet, sed sicut aiunt inuenit non sperans. fuit ergo uoluntate iniquus [impius] et nihilominus sine deo, quantauis sit mendacii superfluitas, quam ex ipsa re cognoscere ualde facillimum est.
- 2.99.1
non enim circa solos Graecos discordia legum esse dinoscitur, sed maxime aduersus Aegyptios et plurimos alios. *«* quem enim horum non contigit aliquando circa nos peregrinari, ut aduersus solos Graecos renouata coniuratione per effusionem sanguinis egeremus?
- 2.100.1
uel quomodo possibile est, ut ad has hostias omnes Iudaei colligerentur et tantis milibus ad gustandum uiscera illa sufficerent, sicut ait Apion? uel cur inuentum hominem quicumque
- 2.101.1
fuit, non enim suo nomine conscripsit *** aut quomodo eum in suam patriam rex non cum pompa deduxit, dum posset hoc faciens ipse quidem putari pius et Graecorum amator eximius, assumere uero contra Iudaeorum odium solacia magna cunctorum.
- 2.102.1
sed haec relinquo; insensatos enim non uerbis sed operibus decet arguere. sciunt igitur omnes, qui uiderunt constructionem templi nostri, qualis fuerit, et intransgressibilem eius purificationis integritatem.
- 2.103.1
quattuor etenim habuit porticus in circuitu et harum singulae propriam secundum legem habuere custodiam. in exteriorem itaque ingredi licebat omnibus, etiam alieni genis, mulieres tantummodo menstruatae transire prohibebantur.
- 2.104.1
in secunda uero porticu cuncti Iudaei ingrediebantur eorumque coniuges, cum essent ab omni pollutione mundae, in tertia masculi Iudaeorum mundi existentes atque purificati, in quarta autem sacerdotes stolis induti sacerdotalibus, in adytum uero soli principes sacerdotum propria stola circumamicti.
- 2.105.1
tanta uero est circa omnia prouidentia pietatis, ut secundum quasdam horas sacerdotes ingredi constitutum sit. mane etenim aperto templo oportebat facientes traditas hostias introire et meridie rursus, dum clauderetur templum.
- 2.106.1
denique nec uas aliquod portari licet in templum, sed erant in eo solummodo posita altare, mensa, turibulum, candelabrum, quae omnia et in lege conscripta sunt;
- 2.107.1
etenim nihil amplius neque mysteriorum aliquorum ineflabilium agitur neque intus ulla epulatio ministratur; haec enim, quae praedicta sunt, habent totius populi testimonium manifestationemque gestorum.
- 2.108.1
licet enim sint tribus quattuor sacerdotum et harum tribuum singulae habeant hominum plus quam quinque milia, fit tamen obseruatio particulariter per dies certos, et his transactis, alii succedentes ad sacrificia ueniunt et congregati in templum mediante die a praecedentibus claues templi et ad numerum omnia uasa percipiunt nulla re, quae ad cibum aut potum adtineat, in templo delata.
- 2.109.1
talia namque etiam ad altare offerre prohibitum est praeter illa, quae ad sacrificia praeparantur. quid ergo Apionem esse dicimus nisi nihil horum examinantem uerba incredula protulisse? sed turpe est; historiae enim ueram notitiam se proferre grammaticus non promisit?
- 2.110.1
et sciens templi nostri pietatem hanc quidem praetermisit, hominis autem Graeci comprehensionem finxit et pabulum ineffabile et ciborum opulentissimam claritatem et seruos ingredientes ubi nec nobilissimos Iudaeorum licet intrare, nisi fuerint sacerdotes.
- 2.111.1
hoc ergo pessima est impietas atque mendacium spontaneum ad eorum seductionem, qui noluerint discutere ueritatem. per ea siquidem mala et ineffabilia, quae praedicta sunt, nobis detrahere temptauerunt.
- 2.112.1
Rursumque tamquam piissimos deridet adiciens fabulae suae Mnaseam. ait enim illum rettulisse, dum bellum Iudaei contra Iudaeos haberent, longo quodam tempore in aliqua ciuitate Iudaeorum, qui Dorii nominantur, quendam eorum, qui in ea Apollinem colebat, uenisse ad Iudaeos, cuius hominis nomen dicit Zabidon, deinde, quia eis promisisset traditurum se eis Apollinem deum Doriensium uenturumque illum ad nostrum templum, si omnes abscederent,
- 2.113.1
et credidisse omnem multitudinem Iudaeorum. Zabidon uero fecisse quoddam machinamentum ligneum et circumposuisse* sibi et in eo tres ordines infixisse lucernarum et ita ambulasse, ut procul stantibus appareret quasi stellae per terram iter agentes.
- 2.114.1
porro Iudaeos inopinabili uisione obstipuisse et longe constitutos tenuisse silentium, Zabidon uero multa quiete ad templum uenisse et aureum detraxisse asini caput, sic enim urbane conscribit, et rursus ad Dora uelociter aduenisse.
- 2.115.1
igitur et nos dicere possumus, quia asinum hoc est semet ipsum Apion grauat et facit stultitia simul et mendaciis oneratum; loca namque quae non sunt conscribit et ciuitates nesciens transfert.
- 2.116.1
Idumaea enim prouinciae nostrae confinis est posita iuxta Gazam, et nulla ciuitas huius Dora nuncupatur. in Phoenice uero iuxta montem Carmelum Dora ciuitas appellatur in nullo concordans Apionis oblocutionibus, quattuor enim dierum itinere procul est a Iudaea.
- 2.117.1
cur itaque nos rursus accusat, eo quod non habeamus communes cum aliis deos, si sic facile crediderunt patres nostri ad se uenturum- . turum Apollinem et cum stellis eum. ambulare supra terram putauerunt?
- 2.118.1
lucernam enim primo numquam uiderunt, qui licet tanta et talia candelabra concelebrant, sed nec aliquis ei ambulanti per prouinciam ex tantis milibus obuiauit; desolatos enim etiam muros custodibus comperit et hoc tempore proelii.
- 2.119.1
cetera iam relinquo; ianuae enim templi altitudine quidem erant cubitorum sexaginta, latitudine uero uiginti, omnes deauratae et paene auro puro confectae; has claudebant non minus quam uiri; ducenti diebus singulis et relinquere eas apertas nefandissimum nimis erat.
- 2.120.1
facile ergo eas lucernifer ille aperuisse creditur, qui solus etiam habuisse asini caput aestimabatur; quapropter dubium est, utrum hoc caput Zabidon denuo reuocauit an certe sumens Apion introduxit in templum, ut Antiochus inueniret, unde in secundo
- 2.121.1
Apioni aliquam mentiendi daret occasionem ( ) et conscribendi uerba iurantium per deum factorem caeli et terrae et maris nulli Iudaeos fauturos alienigenae et maxime Graecis.
- 2.122.1
oportebat autem mentientem absolute dicere: nulli fauturos alienigenae et magis Aegyptiis; sic etenim ab initio poterant eius figmenta de iureiurando congruere, ab Aegyptiis utique non propter malignitatem suam, sed propter calamitates expulsi sunt.
- 2.123.1
a Graecis autem plus locis quam studiis sumus abiuncti, ita ut nullae inter nos et illos inimicitiae uel zelotypiae esse noscantur. e diuerso namque multos eorum ad nostras leges contigit accessisse, quorum quidam permanserunt, quidam uero perdurare non ferentes denuo recesserunt.
- 2.124.1
hoc tamen iusiurandum numquam se quisquam audisse meminit apud nos habitum, sed solus Apion ut uidetur audiuit; ipse utique composuit.
- 2.125.1
Nimis igitur haec maxima compositio etiam in futuro dicenda Apionis ammiratione dignissima est quarum rerum hoc affirmat indicium, quia neque legibus iustis utamur nec deum colamus, ut conuenit, sed diuersis gentibus seruiamus et calamitates quasdam circa ciuitatem sustineamus, cum utique principalis ciuitas Romanorum sit, cuius ciues soli ab initio regnare atque non seruire consueuerunt;
- 2.126.1
quis etenim ab horum magnanimitate se ualeat abstinere? nullus etenim aliorum potest dicere sermonem quem Apion locutus est,
- 2.127.1
quando paucis contigit in principatu continue praesidere et non rursus aliis facta mutatione seruire; plurimae namque gentes aliis oboedire coactae sunt.
- 2.128.1
soli autem Aegyptii, eo quod refugiant sicut aiunt in eorum prouincia dii atque saluentur migrantes in effigies bestiarum, honorem praecipuum inuenerunt, ut nulli famularentur horum, qui Asiam Europamque tenuerunt; qui scilicet unam diem ex aeuo totius saeculi non habuere libertatem neque apud indigenas dominos neque apud externos.
- 2.129.1
nam quemadmodum eis usi sint Persae non semel solummodo sed frequenter uastantes urbes, templa uertentes et putatos apud eos interficientes deos, improperare non studeo.
- 2.130.1
non enim conuenit stultitiam nos indocti Apionis imitari, qui neque casus Atheniensium neque Lacedaemoniorum animo suo concepit, quorum alios quidem fortissimos, alios uero piissimos Graecorum omnes affirmant.
- 2.131.1
relinquo etiam reges pietate famosissimos, quorum summi diuersis uitae sunt calamitatibus sauciati; dimitto dirutam Atheniensium arcem. templum Ephesenum et Delphos aliaque multa, pro quibus nullus intulit sustinentibus sed potius inferentibus improperia.
- 2.132.1
nouus autem accusator nostrorum Apion inuentus est, malorum suorum apud Aegyptum gestorum prorsus oblitus, sed Sesostris eum, quem refert fabula regem fuisse Aegypti, ut creditur, excaecauit. uerumtamen possumus et nos dicere nostros reges Dauid et Salomonem, qui multas subdidere gentes.
- 2.133.1
sed de his modo supersedendum est; quae uero cunctis nota sunt Apion modis omnibus ignorauit: quoniam . Persis et post illos principibus Asiae Macedonibus Aegyptii quidem seruierunt nihil differentes a famulis,
- 2.134.1
nos autem liberi consistentes etiam ciuitatum in circuitu positarum tenuimus principatum annis uiginti et centum usque ad Pompeium Magnum, et dum uniuersi sunt expugnati a Romanis principibus omnium, soli propter fidem suam maiores nostri auxiliatores et amici fuerunt.
- 2.135.1
Sed queritur, quia uiros mirabiles non praebuimus uelut quarundam artium inuentores aut sapientia differentes, et inter hos enumerat Socratem et Zenonem et Cleanthem et aliquos huiusmodi. deinde, quod potius est mirandum, semet ipsum his adiecit et beatificat. Alexandriam, quia ciuem talem habere meruerit, quod rite facit.
- 2.136.1
oportebat enim ut ipse sui testis existeret, qui aliis omnibus sic inportunus et callidus esse uidebatur et uita uerboque corruptus; quapropter recte quilibet Alexandriae condolebit, si super isto aliquid magni sapuerit. de uiris autem, qui fuerunt apud nos titulo nullo laudis inferiores, sciunt qui uoluerint nostrae antiquitatis\', libris incumbere.\'
- 2.137.1
Reliqua uero quae in accusatione conscripta sunt, dignum erat forte sine satisfactione relinquere, ut ipse sui potius et aliorum Aegyptiorum accusator extaret. queritur enim, eo quod animalia consueta sacrificemus et non uescamur carnibus suillinis, sed et circumcisionem genitalium uehementer irridet.
- 2.138.1
de nostrorum quidem animalium peremptione communio nobis est cum aliis hominibus uniuersis, Apion autem sacrificantes nos redarguens increpat semet ipsum, cum genere sit Aegyptius; non enim Graecis aut Macedonibus f\\duersatur; isti enim optant sacrificare ἑϰατώμβωιαιd est centumboa suis diis et sacerdotibus utuntur ad epulas. quae cum ita sint, non propterea contigit mundum animalibus desolari, quod Apion expauit.
- 2.139.1
cuncti tamen si sollemnitates Aegyptiorum sequerentur, desolaretur quidem mundus hominibus, ferocissimis autem bestiis impleretur, quas isti iudicantes deos diligenter enutriunt.
- 2.140.1
etenim si quis eum consuleret, quos putaret omnium Aegyptiorum esse sapientes atque deicolas, sacerdotes sine dubio fateretur.
- 2.141.1
haec enim duo dicunt sibimet ab initio a regibus esse praecepta, ut deos colant et sapientiam diligant, quod illi facere praecipue iudicantur; qui tamen et circumciduntur omnes et a porcinis abstinent cibis. sed neque ullus alter Aegyptiorum cum eis diis sacrificare dinoscitur.
- 2.142.1
caecus igitur fuit Apion, quando pro Aegyptiis nostras detractiones componens illos uidetur potius accusare, qui non solum utuntur sollemnitatibus, quas in nobis culpat iste, sed etiam alios circumcidi docent, sicuti dixit Herodotus.
- 2.143.1
unde recte mihi uidetur Apion propter patriae suae leges multam soluisse blasphemiae; etenim necessario circumcisus circa genitalia, uulnere ei facto nihil ei circumcisio profuit et putrefactus magnis doloribus expirauit.
- 2.144.1
oportet enim bene sapientes in legibus propriis circa pietatem integre permanere et aliorum minime permanere. iste uero suas quidem leges effugiit, de nostris uero mentitus est. hic itaque terminus uitae fuit Apionis. sed et noster hic iam finem liber accipiet.
- 2.145.1
Quoniam uero et Apollonius Molon et Lysimachus et alii quidam tam per ignorantiam quam per insaniam de legislatore nostro Moyse et legibus uerba protulerunt nec iusta nec uera, dum illi quidem ueluti mago atque fallaci derogant, leges autem malitiae apud nos nulliusque uirtutis affirmant esse doctrices, uolo breuiter et de omni conuersatione nostra et de particulari sicuti potuero proferre sermonem.
- 2.146.1
reor enim fore manifestum, quia et ad pietatem ** alterutrum uniuersalemque clementiam, insuper ad iustitiam laborumque tolerantiam et ad contemptum mortis optimas leges positas habeamus.
- 2.147.1
rogo tamen lecturos, ut non cum inuidia exequantur huius operis lectionem. non enim proposui laudes conscribere nostrorum, sed aduersus eos, qui nos plurimum et fallaciter accusarunt, satisfactionem hanc puto esse iustissimam.
- 2.148.1
proinde accusationem Apollonius non continue sicut Apion instituit, sed dispersim, quippe cum aliquando quidem nos sine deo et hominibus odiosos appellet, aliquando uero formidinem nobis improperat et e diuerso rursus aliquando de praesumptione fastuque gentis nostrae queritur. dicit autem etiam stultiores a barbaris et propterea nullum inuentum nos solos uitae utile comperisse.
- 2.149.1
haec autem omnia manifeste redarguuntur, dum uniuersa e contrario quam ab eo sunt dicta monstrantur et legibus imperata et a nobis cum omni integritate gesta.
- 2.150.1
si uero coactus fuero facere mentionem legum contrariarum apud alios constitutarum, huius - rei culpabiles illi sunt, qui nostras sollemnitates tamquam malas dicere uoluerunt; quibus neutrum puto remanere quod dicant, neque quia eas habeamus leges, quarum ego capitales et summas ad increpandum positurus sum, neque quia non praecipue in legibus propriis perduramus.
- 2.151.1
Paulum ergo sumens onus nolo prius edicere, quia eorum, qui sine lege et ordine uiuunt, hi, qui ordinis et communium legis amatores extiterunt et primi hoc inchoauerunt, recte mansuetudine naturaeque uirtute praestare dicendi sunt.
- 2.152.1
denique conantur singuli eorum gesta sua ad antiquitatem referre, ut imitatores aliorum uideantur existere, et non ipsi potius aliis, ut legitime uiuere debeant, exponere;
- 2.153.1
his igitur hunc modum habentibus uirtus legislatoris est meliora considerare et his, qui usuri sunt legibus quas posuerit, satisfacere, quia rectae sunt, populi uero est, ut in omnibus quae sunt constituta perduret et neque felicitate procedente neque calamitatibus aliquid horum inmutet.
- 2.154.1
dico igitur nostrum legislatorem quorumlibet qui memorantur legislatorum antiquitate praecedere: Lycurgus enim et Solon et Zaleucus Locrenus et omnes qui apud Graecos mirabiles sunt nouelli atque recentes quantum ad illum comparati esse noscuntur, quando nec ipsum nomen legis fuisse olim apud Graecos agnoscitur;
- 2.155.1
testis Homems est, qui nusquam in opere suo hoc usus est nomine; non enim secundum legem, sed indefinitis sententiis et regum praeceptionibus populus regebatur. unde etiam multo tempore permanserunt tantum moribus utentes et non scripto et multa horum semper secundum euentum casuum permutantes.
- 2.156.1
noster uero legislator antiquus existens, hoc etenim undique manifestum est etiam apud eos [clarum], qui semper contra nos loquuntur, semet ipsum praebuit optimum principem populorum et consiliatorem magnum; sed instructionem totius legis uitae constringens eis suasit hanc libenter excipere et firmissimam indita scientia custodire.
- 2.156.2
Primitus autem eius magnitudinis opera uideamus.
- 2.157.1
ille namque progenitorum nostrorum relinquentium Aegyptum et ad terram propriam remeantium multa milia sumens ex plurimis et inpossibilibus rebus cautissime liberauit, et<enim> inaquosam eos et multum arenosam oportebat transire uiam bellaque deuincere et filios ac uxores praedamque belli seruare,
- 2.158.1
in quibus dux egregius et consiliarius sapientissimus et tutor ueracissimus fuit uniuersorum; omnem siquidem multitudinem in semet ipsum pendere fecit et, cum omnia quae uellet persuadere posset, in nullo horum uindicauit sibimet potestatem, sed in quo maxime tempore potentatum sibimet arrogant et tyrannidem praesules rerum et populum frequenter plurima iniquitate uiuere consuescunt,
- 2.159.1
in hac ille potentia constitutus e diuerso magis iudicauit agendum pie et plurimam exhibere aliis aequitatem, ipse uirtutem praecipuam se credens cunctis ostendere et salutem firmissimam
- 2.160.1
praebere sequacibus bona uoluntate et maximis actibus in singulis casibus usus est. quapropter recte iudicabat ducem atque consiliatorem se deum habere et primitus sibimet satisfaciens, quia secundum illius uoluntatem uniuersa gereret atque tractaret, credidit modis omnibus oportere, ut etiam apud plebem haec opinio permaneret; nam qui deum respicere suam uitam credunt delinquere non praesumunt.
- 2.161.1
huiusmodi quidem noster legislator fuit, non magus, non fallax, sicut derogatores iniuste pronuntiant, sed quales apud Graecos.
- 2.162.1
gloriantur fuisse Minum et post eum legislatores alios. namque quidam eorum leges positas a Mino dicebant, alii uero eas in Apollinem et uaticinium Delphicum referebant siue pro ueritate hoc credentes, seu facile suadendum populo iudicantes.
- 2.163.1
qui uero praecipuas instituerit leges uel qui iustissime de dei fide cognouerit, licet hoc ex ipsis legibus facta comparatione conspicere; iam enim de ipsis tempus est disputandi.
- 2.164.1
igitur infinitae quidem particulatim gentium atque legum apud cunctos homines differentiae sunt: alii siquidem monarchis, *** alii uero populo potestatem reipublicae commiserunt.
- 2.165.1
noster uero legislator nihil horum intendens ueluti, si quis hoc dicendo mensuram transcendat uerbi, diuinam rempublicam declarauit deo principaliter conuersationem nostram atque potestatem excellenter adsignans,
- 2.166.1
et satisfaciens eum cunctos inspicere tamquam causam bonorum omnium uniuersis hominibus existentem et, quaecumque contigit eos in angustiis supplicasse, illius non latuisse uoluntatem nec quicquam eorum, quae gessere, uel si quid aliquis apud semet ipsum potuit cogitare.
- 2.167.1
unum uero eum esse monstrauit et ingenitum, inmutabilem per tempus aeternum et omni specie mortali pulchritudine differentem et t que nobis notum, qualis autem sit secundum substantiam prorsus ignotum.
- 2.168.1
haec itaque ut de deo saperent prudentissimi Graecorum quia quidem eruditi sunt illo utique sciendi praebente principia, nunc dicere praetermitto, quia uero optima et congrua dei naturae atque magnificentiae sunt, ualde testantur. Pythagoras enim et Anaxagoras et Plato et post illos philosophi Stoici et paene cuncti uidentur de diuina sapuisse natura.
- 2.169.1
sed hi quidem ad breue philosophantes populo superstitionum opinionibus iam constricto ueritatem dogmatis proferre timuerunt, noster uero legislator opera praebens consona uerbis suis non solum his, qui cum eo erant, satisfecit, sed etiam qui ex
- 2.170.1
illis semper erant nascituri hoc immutabiliter inspirauit et causam legislationis ad utilitatis modum semper adduxit; non enim partem uirtutis dei culturam dixit, sed huius partes alias esse perspexit atque constituit, id est iustitiam, fortitudinem et in omnibus ciuium concordiam ad alterutros.
- 2.171.1
cun-i ctae namque actiones et studia uniuersique sermones ad diuinam referuntur per omnia pietatem; non enim hoc inexaminatum aut indefinitum ulterius dereliquit. duo siquidem sunt totius disciplinae et moralis institutionis modi, quorum unus quidem sermone doctor est, alter uero exercitatione morum;
- 2.172.1
quae cum ita sint, quidam legislatores sentiendo sunt discreti et alterum horum modum sibi placitum adsumentes alterum reliquerunt. sicuti Lacedaemonii quidem et Cretes moribus erudiebantur, non uerbis, Athenienses uero et paene alii omnes Graeci quae quidem oportet agi uel non agi praecipiebant suis legibus, assuescere uero ad haec operibus minime ualuerunt.
- 2.173.1
Noster autem legislator haec ambo multa diligentia coaptauit. nam nec exercitationem morum dimisit non traditam neque legem sermone reliquit incomptam, sed mox a primo inchoans cibo et unicuique diaeta conueniente nihil neque minimarum escarum sub potestate uoluntatis utentium dereliquit,
- 2.174.1
sed et de cibis quibus conuenit abstineri et qui sumendi sunt uel quae diaeta communis esse uideatur nec non et de operibus, labore simul et requie, terminum atque regulam posuit legem, quatenus ueluti sub patre atque domino uiuentes neque uolentes quicquam neque per ignorantiam delinquamus.
- 2.175.1
non enim ignorantibus poenam posuit, se<f optimam ac necessariam correptionem monstrauit legem. quapropter non semel audire nec secundo uel saepius, sed in unaquaque septimana alia opera relinquentes ad legis auditionem congregari praecepit uniuersos eamque perfecte condiscere, quod scilicet omnes legislatores reliquisse noscuntur.
- 2.176.1
Et in tantum plurimi hominum porro sunt, ut secundum proprias <leges> uiuant, quia paene eas ignorant, et cum peccauerint, tunc agnoscunt ab aliis, quia legem probantur esse praeuaricati.
- 2.177.1
sed etiam uiri maxima cingula et principalia gubernantes profitentur ignorationem. scitos namque sibi faciunt assidere ad dispensationem rerum et
- 2.178.1
experimentum legis habentium, nostrorum uero quemlibet cum leges interrogat, facilius quam suum nomen recitat; uniuersas < si >quidem mox a primo sensu eas discentes in animo uelut inscriptas <habemus> et rarius quidem quilibet transgreditur. impossibile autem est supplicium deuitare peccantem.
- 2.179.1
Hoc itaque primum omnium mirabilem consonantiam nobis instituit; nam unam quidem habere et eandem de deo sectam, uita uero ac moribus differre nihil ab inuicem, optimam moribus hominum potest celebrare concordiam.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 617
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.