De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem
- 1.301.1
o quanta mentiendi facilitas! non enim prius uel qui fuerunt ista trecenta et octuaginta milia dixit nec quemadmodum ducenta triginta milia sunt perempta, utrum in bello ceciderint an certe ad Ramessin conuersa sint.
- 1.302.1
quod uero ualde mirabile est, neque quos uocat Iudaeos potest ab eo cognosci, utrum illis prioribus ponit hanc appellationem id est ducentis quinquaginta milibus leprosorum an trecentis octuaginta milibus, qui erant circa Pelusium.
- 1.303.1
sed forte uacuum est pluribus conuincere uerbis eos, qui sermonibus suis arguuntur; ex alienis enim conuinci rationibus mediocre est.
- 1.304.1
His igitur explanatis introducam super istos LysimachuIIj, qui idem argumentum falsitatis de leprosis et languentibus usurpauit, sed transcendit etiam illorum ualde miraculum suis figmentis, quae multo odio composuisse dinoscitur;
- 1.305.1
ait enim sub rege Aegyptiorum Bochore quosdam ex populo Iudaeorum, qui erant leprosi et scabie pleni aliisque uexati languoribus, ad templa fugisse petentes cibum et, cum multi homines in has aegritudines incidissent, frugum sterili-
- 1.306.1
tatem in Aegypto factam et Bochorem Aegyptiorum regem ad Ammonem misisse, ut de sterilitate uates interrogarent, deumque respondisse, ut templa pollutis et impiis hominibus purgarentur et de templis ad deserta loca propellerentur, scabiosos enim atque leprosos in profundo esse maris mergendos, tamquam Sole ex eorum uita grauiter indignante, <et> templa purificari et ita reddere fructum terram.
- 1.307.1
Bochorem uero refert cum responsa recepisset sacerdotes et ariolos euocasse atque iussisse, ut segregati omnes inmundi militibus traderentur, leprosi uero in chartis plumbeis inuoluti in pelagi profunda mergerentur,
- 1.308.1
demersis uero leprosis et scabie uitiatis alios congregatos in deserti loca perituros exposuisse. quos congregatos asserit cogitasse pro semet ipsis et nocte superueniente ignem et candelabra pariter accendisse pro sua munitione et nocte sequenti ieiunasse, ut placarent deos, quatenus eos eriperent.
- 1.309.1
altera uero die quendam Moysen eis persuasisse dixit, ut properantes unam uiam secarent, donec ad loca habitabilia perueuirent eisque praecepisse ut nulli hominum fauerent neque bona suadentibus adquiescerent, sed pessima quaeque facerent deorumque templa et aras quae possent inuenire subuerterent.
- 1.310.1
cunctisque consentientibus et placita facientibus deserti eos iter arripuisse multaque passos, quatenus ad habitabilem prouinciam peruenirent, et cum hominibus contumelias crebro fecissent et templa uastassent, ad terram quae nunc appellatur Iudaea eos uenisse commemorat aedificantesque ciuitatem illic inhabitasse.
- 1.311.1
quae urbs arco ? id est a templorum expoliatione Hierosolyma ex illorum qualitate denominata est, postea uero, dum multa tempora ualuissent, nomen mutatum est ciuitatis propter obprobrium et ciuitas Hierosolyma et ipsi Hierosolymitae uocati sunt.
- 1.312.1
xxxv. Iste siquidem nec eundem regem quem illi dicere potuit, sed nouum nomen composuit et introducens ueluti somnium etiam prophetam Aegyptium dicit ad Ammonem destinatum, quatenus de leprosis responsum peteretur.
- 1.313.1
sed et ait collectam in templo multitudinem Iudaeorum. putasne hoc nomen leprosis ponit an certe solummodo Iudaeis et qui in languores inciderant? dicit enim: "populus Iudaeorum"; qui populus?
- 1.314.1
aduena an certe genere prouincialis? cur igitur Aegyptios existentes Iudaeos uocas? si uero peregrini sunt, quare non dicis unde? uel quomodo rege multos quidem eorum in pelago submergente ceteros autem in loca deserti proiciente tantae multitudinis sunt reperti?
- 1.315.1
aut quemadmodum desertum quidem egressi sunt et tenuerunt prouinciam, quam nunc inhabitare dinoscimur, fundaueruntque ciuitatem et aedificauerunt templum omnibus famosissimum?
- 1.316.1
oportebat autem et legislatoris non solum nomen edicere, sed etiam genus exponere, qui fuerit uel ex quibus, uel cur huiusmodi leges sancire praesumpsit de diis et de iniquitate circa homines agenda per iter.
- 1.317.1
nam sine fuissent genere Aegyptii, non facile poterant ex paternis moribus immutari, siue aliunde uiderentur, quaedam eis sine dubio fuerant leges consuetudine longa seruatae.
- 1.318.1
et siquidem de his qui expulerant eos coniurassent, ut eis numquam fauerent, aliqua ratio uideretur, contra omnes uero homines bellum eos optasse suscipere, cum essent sicut ipse dicit in malis et omnium solatiis indigerent, maxima stultitia non illorum, sed haec fingentis ostenditur. iste namque etiam nomen positum ciuitati ?, id est a templorum expoliatione praesumpsit edicere et hoc postea fuisse mutatum.
- 1.319.1
miranda res, quia posteris quidem turpe fuit tale nomen et odiosum, ipsi uero qui fundauerunt urbem, ornare semet ipsos eo uocabulo crediderunt. hic autem fortissimus uir multa detractionis inperitia non intellexit, quia hierosolin non idem uoce Iudaica quod
- 1.320.1
Graeca significat, quid ergo amplius quilibet poterit dicere contra mendacium tam impudenter expositum? sed quoniam congruam iam magnitudinem suscepit hic liber, aliud faciens principium cetera praesentis operis explanare temptabo.
- 2.1.1
Priori quidem uolumine, karissime mihi Epaphrodite, de antiquitate nostra monstraui Phoenicum et Chaldaeorum Aegyptiorumque litteris satisfaciens ueritati multosque Graecorum conscriptores adducens et meam e diuerso disputationem aduersus Manethonem et Chaeremonem et alios quosdam exhibui.
- 2.2.1
nunc autem inchoabo reliquos arguere, qui ! contra nos aliqua conscripsere: inpulsus enim sum contra I Apionem respondere grammaticum, si tamen assumi hoc oportet officium.
- 2.3.1
horum igitur, quae ab eo conscripta sunt, alia quidem similia sunt dictis aliorum, alia, ualde frigida, plurima uero quandam tantummodo detractionem habentia, et multam, ut ita dixerim, ineruditi probationem, tamquam ab homine composita et moribus prauo et totius uitae suae temporibus importune.
- 2.4.1
quia uero multi hominum propter stultitiam suam his potius sermonibus capiuntur quam illis, quae multo studio conscribuntur, et derogationibus quidem gaudent, praeconiis uero mordentur aliorum, necessarium iudicaui, ut neque hunc sine examinatione relinquerem accusationem. sationem nostram e diuerso uelut in iudicio conscribentem,
- 2.5.1
sed etiam illud in multis hominibus uideo consequens esse, eo quod ualde delectentur, quando quis inchoans blasphemare alio ipse de suis malis arguitur.
- 2.6.1
est itaque non facile eius transire sermonem nec aperte nosse quid nititur edicere, et paene tamquam in multo tumultu et confusione mendaciorum alia quidem in similem incidunt speciem eorum, quae uti reor examinauimus de regressu nostrorum progenitorum ex
- 2.7.1
Aegypto, alia uero ad accusationem pertinent in Alexandria habitantium Iudaeorum, tertium uero caput in his mixtum est de templi cultura et de accusatione aliarum legum.
- 2.8.1
Quia uero neque Aegyptii genere fuerunt nostri patres nec propter morbum corporis aut huiusmodi alias calamitates inde sunt pulsi, non solum sufficienter, sed ultra mensuram ut credo monstratum est.
- 2.9.1
de quibus autem rebus adiecit Apion, breuiter memorabo.
- 2.10.1
in tertio namque Aegyptiacorum sic ait: Moyses, sicut audiui a senioribus Aegyptiorum, fuit Heliopolitanus de ciuitate Solis. qui patriis moribus eruditus subdiuales ac montanas orationes agebat; templa enim, quae habuit haec ciuitas, omnia contra subsolanum conuertit, ubi et Solis est ciuitas constituta.
- 2.11.1
pro obeliscis autem columnas statuit, in quibus figuram scaphae fecit, ut umbra sub aethere solis circuitionem seruaret.
- 2.12.1
* huiusmodi quidem mira gramma-: tici locutio est, mendacium uero sermonibus non egens sed operibus manifestum uehementer apparens; non enim ipse Moyses, quando primum tabernaculum deo construxit, ullam figurationem huiusmodi in eo constituit neque facere posteris delegauit, sed et postea, quando templum Hierosolymis Salomon aedificauit, ab omni hac adinuentione cessauit, quam concinnauit Apion.
- 2.13.1
audire uero se dicit a senioribus, quia Moyses Heliopolitanus fuit, unde palam est, quia ipse iuuenis existens illis credidit, qui propter aetatem nouerant eum et cum eo fuerant enutriti.
- 2.14.1
considerandum est, utrum sit uerisimile, quia iste quidem, cum sit grammaticus, de Homero affirmare non potest, quae, patria sit eius, neque de Pythagora, qui non ante multum fuit tempus, Moysen uero, qui tanta annorum multitudine iam praecedit, ita facile pronuntiat credens auditui seniorum, unde palam est, quia mentitur.
- 2.15.1
de temporibus autem, quibus ait Moysen eduxisse leprosos et caecos et claudos, satis cum prioribus sui arbitror concordare grammaticum.
- 2.16.1
Manethon enim sub regno Pathmosii discessisse dicit ex Aegypto Iudaeos ante trecentos nonaginta tres annos fugae Danai apud Argos, Lysimachus autem sub rege Bochore, hoc est ante annos mille septingentos, Molon uero et alii quidam sicuti eis uisum est.
- 2.17.1
omnium uero fidelissimus Apion egressum certissime definiuit septima olympiade factum eo anno, quo Carchedonem Phoenices fabricati sunt; hoc autem adiecit de Carchedonen arbitratus indicium sibimet apertum ueritatis existere, non autem intellexit, quia contra se magis signum falsitatis afferret.
- 2.18.1
si enim de incredulitate credere conuenit conscriptionibus Phoenicum, in illis Iromus rex scriptus est senior fundatione Carcheedonis annis amplius quinquaginta et centum, cuius rei superius fidem exhibui ex historiis Phoenicum:
- 2.19.1
quia Salomoni aedificanti templum in Hierosolymis Iromus amicus fuit et multum praestitit ad aedificationem templi. ipse uero Salomon aedificauit templum post annos sexcentos et duodecim Iudaeorum egressionis ex Aegypto.
- 2.20.1
numerum uero expulsorum eundem quem Lysimachus posuit; ait enim centum et decem milia eos tuisse mirabilemque insuper et credibilem reddidit rationem, ex qua sabbatum nominatum dicit:
- 2.21.1
" Iter, inquit, agentes sex dierum inguina grauia labore nimiae fatigationis habuerunt et propter hanc causam septima die requieuerunt liberati in regione, quae nunc Iudaea nuncupatur, et uocauerunt eundem diem sabbatum Aegyptiacam seruantes linguam; inguinis enim dolorem Aegyptii solent sabbato appellare.
- 2.22.1
" quis enim non aut derideat oblocutionem hanc aut e diuerso conscriptione huius inpudenti non obhorreat? palam namque est, ut ille uult, quia omnes centum decem milia hominum inguina simul habuerunt.
- 2.23.1
sed siquidem fuerunt [ut] illi caeci et claudi et omni modo languentes, quales eos fuisse dicit Apion, neque una die simul iter agere potuerunt, si uero ambulare per multum desertum poterant et expersequentibus repugnabant, non omnes repente post diem septimum inguinibus uulnerati sunt;
- 2.24.1
non enim naturaliter hoc quodam modo nascitur uel ex necessitate iter agentibus apportatur, cumque multa milia pugnantium plurimis diebus soleant mensurate iter semper arripere, non subito hoc omnibus prouenisse credibile est; unde probatur hoc inrationabile uehementer.
- 2.25.1
mirabilis autem Apion sex quidem diebus eos uenisse praedixit in Iudaeam et rursus Moysen ad montem inter Aegyptum et Arabiam positum, qui Sinaeus dicitur, ascendisse et quadraginta diebus absconsum exinde descendisse atque leges dedisse Iudaeis. quomodo itaque potuerunt idem ipsi et quadraginta diebus in deserto et in inaquoso manere loco et omnem inter haec positum sex diebus transire [desertum]?
- 2.26.1
circa nomen uero sabbati *** aut certe inscientiam nimie callidissimam; sabbo enim et sabbatum plurimum inter se differunt:
- 2.27.1
sabbatum enim secundum eloquentiam Iudaeorum ab omni opere requies est, sabbo autem sicut ait ille significat apud Aegyptios dolorem, qui uenit ex inguine.
- 2.28.1
Haec itaque uerba de Moyse et Aegyptiaca Iudaeorum liberatione Aegyptius Apion praeter alios innouasse cognoscitur. mirandum tamen non est, si de nostris progenitoribus mentiatur dicens eos genere Aegyptios esse,
- 2.29.1
cum ipse de semet ipso e contrario sic fallatur, qui natus in Thasi Aegyptiaca omnium Aegyptiorum ut ita dicam primus existens ueram quidem regionem genusque negauit et Alexandrinum se esse mentitus duritiam sui generis est confessus.
- 2.30.1
recte igitur quos odit et quibus derogare uult eos uocat Aegyptios, nisi enim prauissimos esse nosset Aegyptios, non genus effugeret. magnifice namque sapientes de regionibus suis gloriantur et earum nomine uocari congaudent, nocentes autem cum hoc fecerint et alienas sibi regiones ascripserint, eos ualde redarguunt.
- 2.31.1
unum itaque duorum circa nos Aegyptii passi sunt: aut enim tamquam gloriantes simulant se nostram *** aut socios nos suae nequitiae nituntur adiungere.
- 2.32.1
fortissimus autem Apion uidetur quidem blasphemiam contra nos habitam uelut quandam mercedem Alexandrinis impendere pro ciuitate sibi ab eis collata et nequitiam eorum sciens Iudaeis cohabitantibus in Alexandria proposuit derogare et per hoc omnes alios una concludens in utroque inpudenter et ualde mentitus est.
- 2.33.1
Quae igitur sint mala atque durissima Iudaeorum <in>i Alexandria commorantium pro quibus eos accusat, inspiciamus. "V Venientes, inquit, in Syriam habitauerunt ad mare sine portu uicini facti eiectionibus fluctuum".
- 2.34.1
si locus ergo detractionem habet, quo dicto detrahit Alexandriae; illius enim partes sunt ista maritima, quae sicut omnes confitentur ad habitandum sunt optima.
- 2.35.1
ludaei uero siquidem bellis optinuerunt ita ut haec postea non omitterent, fortitudinis eorum indicium est, sed magis Alexander ad habitandum dedit eis hunc locum et apud Macedonas aequo honore potiti sunt.
- 2.36.1
nescio autem quid dicere uolebat Apion, cum ait: iuxta necropolim id est mortuorum ciuitatem habitant, cum utique essent circa regalia constituti; hactenus enim eorum tribus appellationem habuit Macedonum.
- 2.37.1
qui siquidem legens epistolam Alexandri regis et Ptolomaei Lagi et regum qui post eum fuerunt, et statuam praesentem in Alexandria uidens priuilegia continentem, quae Caesar maximus Iudaeis praebuit, et haec cognoscens contraria scribere praesumpsit, malignus fuit, si uero nihil horum nouit, indoctus.
- 2.38.1
illud quoque, quodI se mirari dicit, quomodo cum Iudaei essent Alexandrini uocati sunt, similis inscientiae est. omnes etenim, qui ad coloniam aliquam deuocantur et plurimum alterutris genere differunt, ab aedificatoribus appellationem accipiunt.
- 2.39.1
et quid opus est de aliis dicere? nostrorum enim ipsorum hi, qui Antiochiam inhabitant, Antiocheni nominantur; ius enim ciuium eis dedit conditor Seleucus. similiter et qui in Epheso commorantur in alia Ionia cum ciuibus exinde natis uniuoci sunt, hoc praebentibus regni eis per tempora successoribus.
- 2.40.1
Romanorum uero clementia cunctis non paruulum donum appellationis suae concessit, non solum uiris singulis, sed etiam maximis gentibus in communi. Hiberes denique antiqui et Tyrrheni et Sabini [et] Romani uocantur.
- 2.41.1
si uero hunc modum aufert; communis ciuitatis Apion, quiescat dicens semet ipsum Alexandrinum. natus enim in profundissima Aegypto quomodo erit Alexandrinus iure ciuilitatis sicut ipse in nobis dicit ablato? cum solis Aegyptiis nunc orbis domini Romani participari cuiuslibet ciuitatis interdixisse uideantur.
- 2.42.1
hic autem ita robustus est, ut dignitates quas ipse impetrare prohibebatur adipisci non ualens calumniari conetur eis, qui haec iustissime perceperunt. non enim propter inopiam habitatorum ciuitatis. quam studiose aedificabat, Alexander nostrorum aliquos ibi collegit, sed omnes approbans diligenter et uirtute ac fide dignos inueniens hoc praeconium nostris exhibuit, cum gentem nostram studeret non mediocriter honorare.
- 2.43.1
ait enim Hecataeus, quia propter mansuetudinem atque fidem, quam ei praebuere Iudaei, Samariam regionem adiecit, ut eam sine tributis haberent.
- 2.44.1
similia quoque sapuit post Alexandrum etiam Ptolomaeus Lagus de Iudaeis in Alexandria commorantibus; nam et Aegyptiaca eis castra commisit arbitratus ea fide simul eorum et fortitudine conseruanda et in Cyrene credens se tutissime regnaturum nec non et in aliis Libyae ciuitatibus ad ea loca partem Iudaeorum habitandi causa direxit.
- 2.45.1
post hunc autem Ptolomaeus, qui Philadelphus est appellatus, non solum si qui fuerunt captiui apud eos nostrorum omnes absoluit, sed et pecunias eis saepius condonauit et, quod maximum est, desiderauit agnoscere nostras
- 2.46.1
leges et sacrarum scripturarum uolumina concupiuit, misitque rogans destinari uiros, qui ei interpretarentur legem; et ut haec adprime conscriberentur, diligentiam hanc commisit non quibuscumque uiris, sed Demetrium Phalirea et Andream et Aristeum ad haec implenda constituit, quorum eruditione propriarum litterarum Demetrius differebat,
- 2.47.1
alii uero habebant custodiam corporis eius iniunctam; his ergo hanc diligentiam imperauit. non enim leges et patrum nostrorum philosophiam discere concupisset, si his utentes despiceret et non potius ualde miraretur.
- 2.48.1
Quae paene omnes in ordine progenitores eius Macedonum reges ignorauerunt habentes circa nos praecipuum familiaritatis affectum, tertius namque Ptolomaeus, qui uocatus est benefactor, fortiter optinens Syriam uniuersam non diis Aegyptiacis pro uictoria sollemnitates gratificas immolauit, sed ueniens ad Hierosolymam multas hostias, sicuti nostri moris est, deo sacrificauit et dignissima dicauit ornamenta uictoriae.
- 2.49.1
Philometor autem Ptolomaeus et eius uxor CIeopatra omne regnum commisere Iudaeis, et duces totius fuere militiae Onias et Dositheus Iudaei, quorum nominibus derogat Apion, cum debuisset opera eorum potius mirari et gratias agere, quoniam liberauerunt Alexandriam, quam ueluti defendere se quis confingit.
- 2.50.1
nam dum rebellio surrexisset in Cleopatrae regno et periculum pessimae perditionis insisteret, istorum labore ciuitas intestinis proeliis est erepta. sed . "Postea, inquit, Onias ad urbem deduxit exercitum paruum,
- 2.51.1
cura esset illic Theraius praesens Romanorum legatus" quod, ut ita dicam, recte atque iuste factum est. Ptolomaeus enim, qui cognominatus est Physcon, moriente suo fratre Ptolomaeo Philometore egressus est de Cyrene uolens reginam Cleopatra expellere et filios regis, ut ipse regnum iniuste sibimet applicaret;
- 2.52.1
propter haec ergo Onias aduersus eum bellum pro Cleopatra suscepit et fidem, quam habuit circa reges, nequaquam in necessitate deseruit.
- 2.53.1
testis autem deus iustitiae eius manifestus apparuit: nam Physcon Ptolomaeus cum aduersus exercitum quidem Oniae pugnare praesumeret, omnes uero Iudaeos in ciuitate positos cum filiis et uxoribus capiens nudos atque uinctos elephantis subiecisset, ut ab eis conculcati deficerent, et ad hoc etiam bestias ipsas debriasset, in contrarium quae praeparauerat euenerunt.
- 2.54.1
elephanti enim relinquentes sibi appositos Iudaeos impetu facto super amicos eius multos ex ipsis interemerunt. et post haec Ptolomaeus quidem aspectum terribilem contemplatus est prohibentem se, ut illis noceret hominibus.
- 2.55.1
concubina uero sua karissima, quam alii quidem Ithacam, alii uero Hirenen denominant, i supplicante ne tantam inpietatem perageret et concessit et ex his, quae iam egerat uel acturus erat, paenitentiam egit. unde recte hanc diem Iudaei < in> Alexandria constituti, eo quod aperte a deo salutem promeruerunt, celebrare noscuntur.
- 2.56.1
Apion autem omnium calumniator etiam propter bellum aduersus Physconem gestum Iudaeos accusare praesumpsit, cum eos laudare debuerit. is autem etiam ultimae Cleopatrae Alexandrinorum reginae meminit ueluti nobis improperans, quoniam circa nos fuit ingrata, et non potius illam redarguere studuit;
- 2.57.1
cui nihil omnino iniustitiae et malorum operum defuit uel circa generis necessarios uel circa maritos suos, qui etiam dilexerunt eam, uel in communi contra Romanos omnes et benefactores suos imperatores; quae etiam sororem Arsinoen occidit in templo nihil sibi nocentem,
- 2.58.1
peremit autem et fratrem insidiis paternosque deos et sepulcra progenitorum depopulata est, percipiensque regnum a primo Caesare eius filio et successori rebellare praesumpsit Antoniumque corrumpens amatoriis rebus et patriae inimicum fecit et infidelem circa suos amicos instituit, [alios quidem genere regali spolians, alios autem demens et ad mala gerenda compellens.
- 2.59.1
] sed quid oportet amplius dici, cum illum ipsum in nauali certamine relinquens id est maritum et parentem communium filiorum tradere eum exercitum ac principatum et se sequi coegit?
- 2.60.1
nouissime uero Alexandria a Caesare capta ad hoc usque perducta est, ut salutem hinc sperare se iudicaret, si posset ipsa manu sua Iudaeos perimere, eo quod circa omnes crudelis et infidelis extaret. putasne gloriandum nobis non est, si quemadmodum dicit Apion famis tempore Iudaeis triticum non est mensa?
- 2.61.1
sed illa quidem poenam subiit competentem. nos autem maximo Caesare utimur teste solatii atque fidei, quam circa eum contra Aegyptios gessimus, nec non et senatu eiusque dogmatibus et epistolis Caesaris Augusti, quibus nostra merita comprobantur.
- 2.62.1
has litteras Apionem oportebat inspicere et secundum genera examinare testimonia sub Alexandro facta et omnibus Ptolomaeis et quae a senatu constituta sunt nec non et a maximis Romanis imperatoribus.
- 2.63.1
si uero Germanicus frumenta cunctis in Alexandria commorantibus metiri non potuit, hoc indicium est sterilitatis ac necessitatis frumentorum, non accusatio Iudaeorum. quid enim sapiant omnes imperatores de Iudaeis in Alexandria commorantibus, palam est.
- 2.64.1
nam amministratio tritici nihilo minus ab eis, quam ab aliis Alexandrinis translata est, maximam uero eis fidem olim a regibus datam conseruauerunt, id est fluminis custodiam totiusque custodiae, nequaquam his rebus indignos esse iudicantes.
- 2.65.1
Sed super haec, quomodo ergo, inquit, si sunt ciues, eosdem deos, quos Alexandrini, non colunt? cui respondeo: quomodo etiam, cum uos sitis Aegyptii, inter alterutros proelio magno et sine foedere de religione contenditis?
- 2.66.1
an certe propterea non uos omnes dicimus Aegyptios et neque communiter homines, quoniam bestias aduersantes naturae nostrae colitis multa diligentia nutrientes, cum genus utique nostrorum unum itaque idem esse uideatur?
- 2.67.1
si autem in uobis Aegyptiis tantae differentiae opinionum sunt, quid miraris super his, qui aliunde in Alexandriam aduenerunt, si in legibus a principio constituti circa talia permanserunt?
- 2.68.1
autem etiam seditionis causas nobis apponit: qui si cum ueritate ob hoc accusat Iudaeos in Alexandria constitutos, cur omnes nos culpat ubique positos, eo quod noscamur habere concordiam?
- 2.69.1
porro etiam seditionis auctores quilibet inueniet Apionis similes Alexandrinorum fuisse ciues. donec enim Graeci fuerunt et Macedones hanc ciuilitatem habentes, nullam seditionem aduersus nos gesserunt, sed antiquis cessere sollemnitatibus; cum uero multitudo Aegyptiorum creuisset inter eos propter confusiones temporum, etiam hoc opus semper est additum, nostrum uero genus permansit purum.
- 2.70.1
ipsi igitur molestiae huius fuere principium nequaquam populo Macedonicam habente constantiam neque prudentiam Graecam, sed cunctis scilicet utentibus malis moribus Aegyptiorum et antiquas inimicitias aduersum nos exercentibus.
- 2.71.1
e diuerso namque factum est, quod nobis improperare praesumunt; nam cum plurimi eorum non oportune ius eius ciuilitatis optineant, peregrinos uocant eos, qui hoc priuilegium a dominis impetrasse noscuntur.
- 2.72.1
nam Aegyptiis neque regum quisquam uidetur ius ciuilitatis fuisse largitus neque nunc quilibet imperatorum, nos autem Alexander quidem introduxit, reges autem auxerunt, Romani uero semper custodire dignati sunt.
- 2.73.1
itaque derogare nobis Apion conatus est, quia imperatorum non statuamus imagines, tamquam illis hoc gnorantibus aut defensione Apionis indigentibus, cum potius debuerit ammirari magnanimitatem mediocritatemque Romanorum, quoniam subiectos non cogunt patria iura transcendere, sed suscipiunt honores, sicut dare offerentes pium i atque legitimum est. non enim honores gratiam habent, qui ex necessitate et uiolentia conferuntur.
- 2.74.1
Graecis itaque et aliis quibusdam bonum esse creditur imagines instituere. denique et patrum et uxorum filiorumque figuras depingentes exultant, quidam uero etiam nihil sibi competentium sumunt imagines, alii uero et seruos diligentes hoc faciunt. quid ergo mirum est, si etiam principibus ac dominis hunc honorem praebere uideantur?
- 2.75.1
porro noster legislator, non quasi prophetans Romanorum potentiam non honorandam, sed tamquam causam neque deo neque hominibus utilem despiciens et, quoniam totius animati, multo magis dei inanimatum probatur inferius, interdixit imagines fabricari.
- 2.76.1
aliis autem honoribus post deum colendos non prohibuit uiros bonos, quibus nos et imperatores et populum Romanorum dignitatibus ampliamus.
- 2.77.1
facimus autem pro eis continua sacrificia et non solum cotidianis diebus ex impensa communi omnium Iudaeorum talia celebramus, uerum cum nullas alias hostias ex communi neque pro filiis peragamus, solis imperatoribus hunc honorem praecipuum pariter exhibemus, quem hominum nulli persoluimus.
- 2.78.1
haec itaque communiter satisfactio posita sit aduersus Apionem pro his, quae de Alexandria dicta sunt.
- 2.79.1
Ammiror autem etiam eos, qui ei huiusmodi fomitem praebuerunt, id est Posidonium et Apollonium Molonis, quoniam accusant quidem nos, quare nos eosdem deos cum aliis non colimus, mentientes autem pariter et de nostro templo blasphemias componentes incongruas non se putant impie agere, dum sit ualde turpissimum liberis qualibet ratione mentiri, multo magis de templo apud cunctos homines nominato et tanta sanctitate pollente.
- 2.80.1
in hoc enim sacrario Apion praesumpsit edicere asini caput collocasse Iudaeos et eum colere ac dignum facere tanta religione; et hoc adfirmat fuisse depalatum, dum Antiochus Epiphanes expoliasset templum, et illud caput inuentum ex auro compositum multis pecuniis dignum.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 617
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.