Ancient Texts

← Library

De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 617 sections

  1. 1.101.1

    is uero qui constitutus erat super sacra Aegyptia scribens librum Sethosi direxit et cuncta significans et quia rebellaret ei suus frater Armes. qui repente ad Pelusium destinauit et proprium tenuit regnum.

  2. 1.102.1

    " prouincia uero uocata est ex eius nomine Aegyptus; dicit enim quia Sethos Aegyptus uocabatur, Armes autem frater eius Danaus.

  3. 1.103.1

    Haec equidem Manethon. in palam uero est ex praedictis annis tempore computato. quia hi qui uocabantur pastores, id est nostri progenitores, ex Aegypto liberati ante tres et nonaginta atque trecentos annos hanc prouinciam inhabitauerunt, quam Danaus ad Argos accederet, licet hunc antiquissimum Argiui esse confidant.

  4. 1.104.1

    duas igitur res Manethon maximas pro nobis ex Aegyptiis litteris protestatus est: primam quidem, quia aliunde uenerunt ad Aegyptum, deinde egressum eorum exinde ita temporibus antiquissimum, ut paene mille annis bellum praecedat Iliacum.

  5. 1.105.1

    in his autem, in quibus Manethon non Aegypti litteris, sed sicut ipse confessus est ex fabulis quorundam sine nomine quaedam adiecit, postea particulariter haec redarguam, ostendens ea sine uerisimilitudine esse mendacia.

  6. 1.106.1

    Sed uolo ab istis rursus migrare ad ea, quae apud Phoenicas de nostro genere conscripta et eorum testimonio declarata sunt.

  7. 1.107.1

    < sunt> itaque apud Tyrios multorum annorum publicae litterae et conscriptiones diligentissime custoditae ex his quae apud eos facta et in inuicem gesta noscuntur, quae tamen memoria digna sunt.

  8. 1.108.1

    inter haec ergo conscriptum est, quia in Hierosolymis aedificatum est templum a Solomone rege, ante annos paene centum quadraginta tres et menses octo, quam Tyrii Carchedonam fabricauerunt.

  9. 1.109.1

    descripta uero est apud illos constructio templi nostri. Iromus enim Tyriorum rex amicus erat regis nostri Salomonis paternis amicitiis ei deuinctus.

  10. 1.110.1

    is ergo munificentiam suam exhibens ad claritatem fabricae praebuit Salomoni auri quidem uiginti et centum talenta incidensque pulcherrimam siluam de monte, qui Libanus nuncupatur, ad cameram destinauit ei. quem redonauit quidem Salomon aliis quidem multis rebus, sed etiam terra Galilaeae regionis, quae Zabulon uocatur.

  11. 1.111.1

    praecipue autem eos ad amicitias sapientiae concupiscentia conuocauit; propositiones enim soluendas alterutris dirigebant et melior in his Salomon erat et in aliis sapientior apparebat. hactenus uero seruantur apud Tyrios epistolae multae, quas illi scripserunt adinuicem,

  12. 1.112.1

    pro qua re liber est a me compositus litterarum a Tyriis directarum. unde etiam testem producam Dionem, qui apud. Phoenicen historias integerrimus approbatus est. is igitur in Phoeniciis historiis hoc modo scribit: "Abibalo moriente filius eius Iromus regnauit.

  13. 1.113.1

    hic partes orientales ciuitatis ampliauit et urbem potiorem fecit; et Olympii Iouis templum destruens terrae coaequans locum medium moenibus urbis adiunxit et aureis anathematibus exornauit. ascendens autem in Libanum siluas incidit ad templorum aedificationem.

  14. 1.114.1

    regem uero Hierosolymorum Salomonem misisse dicunt ad Iromum quaedam aenigmata et poposcisse ab eo solutionem, adiciens, ut qui non posset discernere pecunias soluenti persolueret,

  15. 1.115.1

    coniessumque Iromum non se posse persoluere propositas quaestiones et multas pro expensis faciendis pecunias condemnatum. deinde Abdemonum quendam, uirum Tyrium, propositas soluisse quaestiones ipsumque alias proposuisse, quas si non solueret Salomon, multas rursum pecunias Iromo regi conferret. " Dion igitur hoc modo de praedictis testimonium perhibuit nobis.

  16. 1.116.1

    Sed post hunc producam quoque Menandrum Ephesium. is enim singulorum regum actus conscripsit apud Graecos et barbaros studens ex prouincialibus uniuscuiusque loci litteris historiae ueritatem pandere; scribens enim.

  17. 1.117.1

    de his, qui in Tyro regnauerunt et deinde ueniens ad ueniens ad regem sic ait: "Moriente uero Abibalo successit in eius regno filius eius Iromus, qui uixit annis triginta quattuor.

  18. 1.118.1

    hic statuit locum ualde latissimum aureamque columuam Iouis in templo reposuit et ad siluam lignorum proficiscens abscidit de monte, qui Libanus appellatur, ligna cedrina ad tegmina facienda templorum destruensque antiquiora templa fanum aedificauit Herculis ***

  19. 1.119.1

    *** fecit erectionem mense Peritio castraque mouit aduersus Titiceos minime tributa reddentes, quos etiam subdens sibimet denuo remeauit.

  20. 1.120.1

    sub hoc fuit Abdemonus puer iuuenis, qui semper parabolas superabat, quas Salomon Hierosolymorum rex destinabat".

  21. 1.121.1

    supputatur uero tempus ab hoc rege usque ad constructionem Carchedonis hoc modo: moriente Iromo successit in eius regno Balbazerus filius. qui cum uixisset annis quadraginta tribus, septem regnauit annis.

  22. 1.122.1

    post hunc Abdatratus filius cum uixisset annis uiginti regnauit nouem; hunc filii nutricis eius quattuor per insidias peremerunt, quorum senior Metusastartus filius tribus regnauit. qui cum uixisset annis quadraginta quattuor; regnauit annis duodecim.

  23. 1.123.1

    post hunc frater eius Astirimus; et hic uiuens annis quattuor et quinquaginta, regnauit annis nouem et peremptus est a fratre Pellete qui suscipiens regnum mensibus imperauit octo, cura uixisset annis quinquaginta. hunc peremit Ithobalus Astartae sacerdos, qui cum uixisset annis quadraginta octo regnauit annis triginta duobus.

  24. 1.124.1

    huic successit Badezodus filius, qui cum uixisset annis quadraginta quinque regnauit sex. huic successor factus est Mettinus filius, qui cum uixisset triginta duobus nouem regnauit annis.

  25. 1.125.1

    huic successor fuit Pygmalion, qui annos egit in sua uita quinquaginta sex, ex quibus quadraginta tenuit principatum. huius regni anno septimo soror Dido in Libya ciuitatem aedificauit Carchedonam.

  26. 1.126.1

    colligitur ergo omne tempus a regno Iromi usque ad aedificationem Carchedonis annorum centum quinquaginta quinque et mensium octo. quia uero duodecimo anno huius regni in Hierosolymis aedificatum est templum, fit ab aedificatione templi usque ad constructionem Carchedonis tempus annorum centum quadraginta trium mensium octo.

  27. 1.127.1

    testimonio siquidem Phoenicum quid amplius oportet apponi? cernitur ipsa ueritas fortiter approbata et multo clarius apparet, quoniam praecedit constructionem templi progenitorum nostrorum ad prouinciam hanc aduentus. cum enim eam uniuersam bello tenuissent, tunc [autem] templum aedificare coeperunt; et haec aperte ex litteris sacris etiam a me in antiquitate manifestata sunt.

  28. 1.128.1

    Nunc itaque sunt dicenda ea, quae apud Chaldaeos noscuntur esse conscripta et de nobis in historia sunt relata. quae multam habent concordiam cum nostris uoluminibus etiam de aliis rebus.

  29. 1.129.1

    testis autem horum est Berosus, uir genere quidem Chaldaeus, notus autem eis, qui doctrinae eruditionique congaudent, quoniam de astronomia et de Chaldaeorum philosophia ipse Graecas conscriptiones exposuit.

  30. 1.130.1

    is igitur Berosus antiquissimas secutus historias de facto diluuio et hominum in eo corruptione sicuti Moses ita conscripsit, simul et de area, in qua generis nostri princeps ereptus est, deuecta scilicet ea in summitates montium Armeniorum.

  31. 1.131.1

    deinde describens eos qui ex Noe progeniti sunt et tempus eorum adiciens usque ad Nabolassarum peruenit, Babyloniorum et Chaldaeorum regem, et huius actiones exponens ait, quemadmodum misit in Aegyptum et ad nostram terram filium suum Nabuchodonosor cum multa potentia;

  32. 1.132.1

    qui dum rebellantes eos inuenisset, omnes suo subiecit imperio et templum in Hierosolymis concremauit cunctumque generis nostri populum auferens migrauit in Babylonem. unde ciuitatem contigit desolari annis septuaginta usque ad Cyrum regem Persarum.

  33. 1.133.1

    dicit autem, quia tenuerit Babylonius Aegyptum, Syriam, Phoenicen, Arabiam, uniuersos priores Chaldaeorum et Babyloniorum reges actionibus suis excellens.

  34. 1.134.1

    ipsa uero uerba, quae Berosus protulit hoc modo dicta, necessario proferenda sunt:

  35. 1.135.1

    "Audiens autem pater eius Nabolassarus, quia satrapa constitutus in Aegypto et Syria inferiore et Phoenice rebellaret, cum non ualeret iam ipse labores ferre, tribuens filio suo Nabuchodonosor aetate ualenti partem quandam exercitus, super eum misit.

  36. 1.136.1

    Nabuchodonosor autem cum satrapa desertore congressus prouinciam, quae ab initio eorum fuerat, ad proprium reuocauit imperium. eodem uero tempore contigit patrem eius Nabolassarum cum aegrotasset in Babylonia ciuitate defungi, qui regnauit annis uiginti uno.

  37. 1.137.1

    Nabuchodonosor autem non post multum tempus mortem patris agnoscens, et negotia Aegyptiaca disponens reliquamque prouinciam et captiuos Iudaeorum et Phoenicum atque Syrorum, qui in Aegypto fuerant, commendans quibusdam amicis, ut cum magna uirtute et reliqua utilitate deueherentur ad Babyloniam, ipse cum paucis adgressus per desertum in Babyloniam uenit

  38. 1.138.1

    reperiensque cuncta a Chaldaeis dispensari seruatumque regnum ab optimatibus eorum, dominus factus totius paterni principatus, captiuis quidem aduenientibus praecepit habitacula in oportunissimis Babyloniae locis aedificari;

  39. 1.139.1

    ipse uero de belli manubiis templum Beli et reliqua loca munificentissime nimis exornans et antiquam ciuitatem et alteram extrinsecus adiciens, cogitans, quatenus nequaquam possent obsidentes fluuium conuertere et ad ciuitatem accedere, tres quidem in interiori ciuitate per circuitum porticus, tres uero in exteriori constituit. quarum alias quidem ex cocto latere et bitumine, alias uero ex ipso latere fecit;

  40. 1.140.1

    et largissime muniens ciuitatem portasque diuina pulchritudine comens superaedificauit in paternis regalibus alia quoque regalia celsitudinem illorum multo ualde praecedentia, quorum ornatum exponere ualde longissimum est. uerumtamen sciendum, quoniam haec maxima atque superba ultra credulitatem rei sunt perfecta diebus quinque et decem.

  41. 1.141.1

    in his ergo regalibus lapideas munitiones celsas aedificauit et aspectum montibus similem reddens etiam ex arboribus diuersis plantationes exhibuit. fecit quoque hortum, quod suspensibile uocabatur, eo quod uxor eius desideraret huiusmodi qualitatem nutrita in Mediae locis.K-

  42. 1.142.1

    Haec ita retulit de praedicto rege et multa super haec in tertio libro Chaldaicorum, in quo culpat conscriptores Graecos quasi uane arbitratos a Semiramide Assyria Babylonem aedificatam et mira opera ab illa circa eam fuisse constructa.

  43. 1.143.1

    false conscripsisse dicens. et ipsam quidem Chaldaeorum conscriptionem fide dignam pudori existimandum est, quando cum archiuis Phoenicorum concordare uidentur quae a Beroso conscripta sunt de rege Babyloniorum, quoniam et Syriam et uniuersam Phoenicen ille subuertit.

  44. 1.144.1

    in his quoque consonat et Philostratus in historiis, dum Tyriae meminit obsessionis, et Megasthenes in quarto Indicorum, ubi declarare contendit, praedictum regem Babyloniorum Herculem fortitudine et actuum magnitudine praecessisse; dicit enim eum et maximam Libyae partem et Hiberiam subuertisse.

  45. 1.145.1

    quae uero de templo Hierosolymorum relata sunt, quia et concrematum est pugnantibus Babyloniis et coepit rursus aedificari Cyro tenente Asiae principatum, ex dictis Berosi declaramus.

  46. 1.146.1

    sic enim in tertio libro dicit: "Nabuchodonosor itaque, posteaquam inchoauit praedictum murum, incidens in languorem de uita migrauit, cum regnasset annis tribus et quadraginta. huius regni dominus est effectus filius eius Ethelmaradochus, *

  47. 1.147.1

    * propter iniquitates atque luxurias passus insidias a marito sororis suae Niriglissoro peremptus est, cum duobus regnasset annis. quo defuncto sumens regnum, qui ei fecit insidias, Niriglissorus annis regnauit quattuor.

  48. 1.148.1

    huius filius Laborosardochus principatum quidem tenuit puer existens mensibus nouem, insidias uero passus, eo quod nimis appareret malorum esse morum, ab amicis extinctus est.

  49. 1.149.1

    hoc itaque pereunte conuenientes hi, qui fecerant insidias illi, communiter regnum imposuerunt Nabonnido cuidam, qui erat ex Babylone ex eadem gente. sub hoc muri circa fluuium Babyloniae ciuitatis ex latere cocto et bitumine sunt ornati.

  50. 1.150.1

    cumque regnum eius esset in anno septimo decimo constitutum, egressus Cyrus ex Perside cum multa uirtute uniuersam Asiam subuertens impetum fecit ad Babyloniam urbem.

  51. 1.151.1

    sentiens autem Nabonnidus inuasionem eius et occurrens cum exercitu suo atque congressus pugna uictus et cum paucis fugatus inclusus est in Borsippensium ciuitate.

  52. 1.152.1

    Cyrus autem Babyloniam comprehendens et deliberans exteriores muros deponere ciuitatis, eo quod nimis uideretur munita et esset ad capiendum ualde difficilis, reuersus est ad Borsippum Nabonnidum instanter expugnaturus.

  53. 1.153.1

    Nabonnido uero obsessionem non ualente perferre sed primitus supplicante usus clementia Cyrus et dans ei habitaculum in Carcamane expulit eum a Babylone. Nabonnidus itaque reliquum uitae tempus in illa prouincia conuersatus est."

  54. 1.154.1

    Haec concordant cum nostrorum libris; scriptum namque in eis est, quia Nabuchodonosor octauo decimo regni sui anno templum nostrum ad desolationem usque perduxit et fuit exterminatum annis septem, secundo uero anno regni Cyri fundamentis depositis rursus secundo regni Darii anno perfectum est.

  55. 1.155.1

    his prolatis adiciam etiam Phoenicorum historias, non enim probationum abundantia relinquenda est; est enim dinumeratio in illis annorum, sic enim habent:

  56. 1.156.1

    sub rege Thobalo Nabuchodonosor obsedit Tyrum annis tribus et decem; post hunc regnauit Bahal annis decem.

  57. 1.157.1

    post hunc iudices constituti sunt et iudicauerunt, id est Hecnibalus Nibasci mensibus duobus, Chelbis Addaei mensibus decem, Abalus pontifex mensibus tribus, Mittinus et Gerastartus Abdilimi iudices annis sex, inter quos regnauit Balatorus anno uno.

  58. 1.158.1

    quo moriente mittentes euocauerunt Meralum ex Babylone et quattuor regnauit annis; eo quoque moriente euocauerunt fratrem eius Iromum, qui regnauit annis uiginti. sub hoc Cyrus Persarum habuit potestatem.

  59. 1.159.1

    quapropter omne tempus est annorum quinquaginta quattuor et mensium trium. septimo siquidem anno regni sui Nabuchodonosor coepit obsidere Tyrum, quarto decimo autem anno regis Iromi Cyrus Persarum tenuit principatum.

  60. 1.160.1

    consonant igitur quae de templo scripta sunt a Chaldaeis ac Tyriis cum litteris nostris, manifestum uero et sine contentione testimonium est de praedicta nostri generis antiquitate. et his siquidem qui non ualde contendunt sufficere iudico quae praemissa sunt.

  61. 1.161.1

    Oportet autem non credentibus barbaricis conscriptionibus, sed solis Graecis fidem habendam esse dicentibus adhuc multos exhibere testes etiam Graecos scientes nostrum genus et oportuno tempore eorum habentes mentionem.

  62. 1.162.1

    Pythagoras igitur Samius, cum sit antiquus quidem aetate, sapientia uero et diuina pietate philosophos omnes excellens, non solum quae nostra sunt agnouisse manifestus est, sed etiam zelatus ea ex multis apparet.

  63. 1.163.1

    et eius quidem nulla conscriptio reperitur, multi tamen de eo retulerunt, quorum insignior est Hermippus, uir circa omnem historiam diligentissimus indagator.

  64. 1.164.1

    refert itaque in primo de Pythagora libro, quia Pythagoras uno confabulatorum suorum defuncto, nomine Calciphonte genere Crotoniate, illius animam dicebat secum degere die noctuque et quia praeciperet, ut non transiret de loco, unde asinus onus portaret, et ab aqua faeculenta semet ipsum abstineret et ab omni blasphemia recederet.

  65. 1.165.1

    deinde sequitur: "Haec autem agebat atque dicebat Iudaeorum et Thracensium opiniones imitatus ac transferens; dicitur enim, quia uere ille uir multas Iudaeorum leges in suam transtulit philosophiam.

  66. 1.166.1

    fuit autem etiam per ciuitates non ignota olim gens nostra, et multae nationes ad quas transiit etiam zelum eius habuerunt. quod manifestat Theophrastus in his, quae scripsit de legibus.

  67. 1.167.1

    ait enim, quia prohibent Tyriorum leges peregrino sacramento iurari. inter sacramenta cum quibusdam aliis etiam iusiurandum quod corban appellatur enumerat; et apud nullum hoc inuenitur iuramentum nisi apud Iudaeos solos; quod *** interpretatur ex Hebraica lingua significat dei donum.

  68. 1.168.1

    uerum neque Herodotus Alicarnaseus nostram ignorauit gentem, sed quodam modo eius meminisse cognoscitur. de Colchis enim referens in secundo libro sic dicit:

  69. 1.169.1

    "Soli autem inter omnes Colchi et Aegyptii et Aethiopes uerenda ab initio circumcidunt, Phoenices uero et Syri in Palaestina, qui confitentur hoc ab Aegyptiis didicisse.

  70. 1.170.1

    Syri autem, qui circa Thermodontem et Parthenium fluuium commorantur et Astygitones a Colchis dicuntur didicisse nuper. hi namque sunt inter homines soli, qui circumciduntur, et isti sicut Aegyptii facere uidentur; de Aegyptiis autem et Aethiopibus dicere non possum, utrum alteri ab alteris didicere.

  71. 1.171.1

    " dixit ergo Syros, qui in Palaestina sunt, circumcidi. omnium autem qui habi-tant Palaestinam soli Iudaei circumciduntur.

  72. 1.172.1

    quod de eis agnoscens et Cyrillus antiquus poeta meminit hoc modo de gente nostra dicens, quia castra metati sunt nostri maiores cum Xerxe Persarum rege apud Helladam, et dinumerans uniuersas gentes nouissimam nostram posuit, ita dicens:

  73. 1.173.1

    "Postremum . uero transiebat genus mirabile uisione, linguam quidem Phoenissam ore proferentes, habitantes autem in Solymis montibus, ubi palus amplissima est, iuuenes capillis sub rotunditate detonsis, super equos erectos habentes uultus

  74. 1.174.1

    et quasi fumo siccatos." palam ergo est, sicut arbitror, quia nostri meminerit, eo quod et montes Solymi in nostra regione sunt constituti, in quibus habitamus, et palus, quae dicitur Asphaltis, id est bituminalis. haec enim inter omnes palus in Syria latior atque maior est.

  75. 1.175.1

    et Cyrillus quidem cum ita meminerit Iudaeos scisse dinoscitur, quem quilibet cum legerint ammirantur, non calumniosi Graecorum, sed sapientia summa conspicui.

  76. 1.176.1

    CIearchus enim Aristotelis discipulus et ex peripato philosophorum nullo secundus in primo libro de somno dicit Aristotelem doctorem suum de quodam uiro Iudaeo ita referre, et ipsi Aristoteli eundem sermonem ascribit, quod ita conscriptum est: "Sed alia quidem longum est dicere.

  77. 1.177.1

    quae uero 111 habere poterunt illius ammirationem quandam atque philosophiam, Hyperochidi, operae pretium est referre. et Hyperochides ueneranter inquit, audire desideramus uniuersi.

  78. 1.178.1

    porro Aristoteles, secundum praecepta, inquit, rhetorica, eius genus primitus transeamus, ne reluctemur doctoribus praeceptorum. dic, inquit Hyperochides, ita si placet.

  79. 1.179.1

    ille igitur genere quidem Iudaeus erat ex inferiori Syria, qui sunt ex propagine philosophorum Indorum, uocantur ut aiunt philosophi apud Indos Calani, apud Syros autem Iudaei nomen accipientes a loco; locus enim ubi habitant, appellatur Iuda. nomen uero ciuitatis eorum ualde difficile est: uocant enim eam nomine Hierosolymam.

  80. 1.180.1

    is igitur homo multos hospitio recipiens et de superioribus ad marina descendens Graecissimus erat non solum eloquio, sed etiam animo.

  81. 1.181.1

    et tunc nobis degentibus apud Asiam, dum is homo uenisset ad ea loca, confabulari coepit nobiscum et cum aliis icolasticis eorum sapientiam temptans, cumque multi eruditorum congregarentur, tradebat potius aliquid <

  82. 1.182.1

    quod) habebat." Haec ait Aristoteles apud Clearchum et super haec multam atque mirabilem continentiam Iudaei uiri in cibis et castitatem narrans. licet autem uolentibus haec ex ipsius lectione cognoscere; ego enim refugio plus quam decet inserere.

  83. 1.183.1

    CIearchus siquidem facta digressione, cum aliud propositum haberet, nostri generis ita meminit. Hecataeus autem Abderita, uir philosophus simul et circa actiones industrius, cum Alexandro rege nutritus et cum Ptolomaeo Lago commoratus, non transitorie, sed de ipsis Iudaeis conscripsit librum. ex quo uolo capitulariter unum eorum, quae ab eo sunt dicta, percurrere.

  84. 1.184.1

    sed primitus tempus ostendam: meminit enim belli, quod circa Gazam ab Ptolomaeo gestum est contra Demetrium, quod utique contigit undecimo quidem anno post mortem Alexandri, olympiade uero septima et decima atque centesima, sicuti refert circa- . stor, adiciens enim hanc olympiadem dicit:

  85. 1.185.1

    "Sub hac Ptolomaeus Lagus uicit in Gaza bello Demetrium Antigoni qui uocabatur obsessor." Alexandrum uero profitentur uniuersi centesima et quarta decima olympiade fuisse defunctum. palam ergo est, quia et secundum illud tempus et sub Alexandro genus florebat nostrum.

  86. 1.186.1

    dicit igitur Hecataeus, quia post Gazae bellum Ptolomaeus locorum quae sunt circa Syriam dominus est effectus et multi hominum cognoscentes mansuetudinem et clementiam Ptolomaei cum eo proficisci ad Aegyptum et rebus communicare uoluerunt,

  87. 1.187.1

    quorum unus, inquit, erat Ezechias pontifex Iudaeorum, homo aetate quidem quasi sexaginta et sex annorum, dignitate uero apud contribulos maximus et animo sapientissimus, potentissimus ad dicendum et circa causas sicut nullus alter expertus.

  88. 1.188.1

    " dicit etiam omnes sacerdotes Iudaeorum, qui decatas accipiunt et uniuersa in communi gubernant, circa mille et quingentos existere.

  89. 1.189.1

    rursus autem praedicti uiri faciens mentionem, inquit, Homo hunc honorem gerens et assuetus esse nobiscum, adsumens aliquos suorum, differentiam cunctam exposuit et habitationem suam et conuersationem, quam scriptam habebat, pariter indicauit.

  90. 1.190.1

    " deinde palam facit Hecataeus, quales circa leges existimus et quia omnia sustinere, ne transcendamus eas, eligimus et hoc esse optimum iudicamus.

  91. 1.191.1

    dicit igitur haec: "Et mala saepius ab Astygitonibus audientes et omnes compulsionum uim passi a Persicis regibus et satrapis non possunt mente mutari. sed cum magna exercitatione de his

  92. 1.192.1

    praecipue omnibus respondere parati sunt." perhibet autem etiam indicia fortis animi circa leges non parua dicens, Alexandro quondam in Babylone constituto et uolente Beli templum quod corruerat repurgare cunctisque militibus similiter stercora portare praecipiente, solos Iudaeos hoc facere non fuisse perpessos, sed etiam multas sustinuisse plagas et detrimenta pertulisse non modica, donec eis ignoscente rege securitas praeberetur.

  93. 1.193.1

    "qui dum ad prouinciam," inquit, "propriam reuersi fuissent, templa et altaria fabricata omnia destruxerunt et pro aliis quidem multam satrapis exsoluerunt, pro aliis uero ueniam consecuti sunt". adicit autem, quoniam iustitia apud eos mirabile est,

  94. 1.194.1

    et quia gens nostra fuit multorum hominum numero copiosa, sed multa quidem milia nostrorum migrantes in Babyloniam Persae primitus collocarunt, non parua uero etiam post mortem Alexandri in Aegyptum et Phoenicen sunt translata propter seditionem in Syria factam.

  95. 1.195.1

    idem itaque uir et magnitudinem prouinciae quam incolimus pulchritudinemque narrauit. "Paene decies trecenta milia, inquit, iugera terrarum optimarum uberrimae ualde prouinciae possidere noscuntur; Iudaea namque huius est amplitudinis.

  96. 1.196.1

    " et quia etiam ciuitatem ipsam Hierosolymorum speciosam et maximam olim inhabitamus et uirorum multitudine copiosam, necnon et de templi constructione idem ipse sic refert:

  97. 1.197.1

    "Sunt autem Iudaeorum in aliis quidem multae munitiones per prouinciam atque uici, una uero ciuitas munitissima habens praecipue circuitum quinquaginta stadiorum, in qua commorantur hominum circa centum et quinquaginta milia, eamque uocant nomine Hierosolyma.

  98. 1.198.1

    est autem in ipsa medietate ciuitatis lapidea quadriporticus centum per circuitum cubitorum, habens etiam duplices ianuas, quo ara est quadrianguli figuratione composita ex lapidibus non dolatis, sed collectis atque iacentibus, unumquodque latus uiginti cubitorum habens, altitudinem uero decem. et circa eam maxima fabrica, ubi altare est constitutum et candelabrum utraque aurea duorum talentorum pondus habentia et inextinguibile lumen noctibus et diebus.

  99. 1.199.1

    simulacrum uero aut aliqua anathema ibi nequaquam est nec ulla plantatio; nullus ibi ueluti lucus aut aliquid huiusmodi. habitant autem in eo et noctibus et diebus sacerdotes quasdam purificationes agentes et omnimodis uinum non bibentes in templo".

  100. 1.200.1

    super autem, quia et cum Alexandri regis successoribus postea castra metati sunt, testatur hoc modo dicens ea, quae cognouerit a uiro Iudaeo in expeditione constituto, cuius uerba haec habentia declarantur; ait enim:

← Previous · Next → — showing 101200 of 617

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.