Ancient Texts

← Library

De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 617 sections

  1. 1.1.1

    Sufficienter ut arbitror et per libros antiquitatum, opulentissime uirorum Epaphrodite, legentibus eos aperui de nostro genere Iudaeorum, quia et uetustissimum est et primam conscientiam propriam habuit nec non et quemadmodum regionem, quam nunc habuimus, habitauit. quinque milia enim annorum numerum historiam continentem ex nostris sacris libris Graeco sermone conscripsi.

  2. 1.2.1

    quoniam uero multos uideo respicientes blasphemiam quorundam insane prolatam et ea, quae a me de antiquitate conscripta sunt, non credentes, putantes indicium, quasi nouellum sit nostrum genus, eo quod nulla memoria apud Graecorum nobiles

  3. 1.3.1

    historiographos digni sunt habiti nostri maiores, pro omnibus his arbitratus sum oportere me breuiter haec dicta conscribere et derogantium quidem uesaniam spontaneumque increpare mendacium, aliorum uero ignorantiam pariter emendare, uniuersosque de nostra antiquitate, qui scilicet ueritatem amplectuntur, edocere.

  4. 1.4.1

    utar autem in meis dictis testibus eis, qui de omni antiquitate apud Graecos fide digni sunt iudicati; eos autem, qui blaspheme de nobis atque fallaciter conscripserunt aliqua, per semetipsos conuictos indubitanter ostendam.

  5. 1.5.1

    conabor autem etiam causas exponere, propter quas non multi in Graecis historiis gentis nostrae fecere memoriam, nec non et eos, qui de nobis nequaquam scribere siluerunt, nescientibus aut nescire simulantibus indicabo.

  6. 1.6.1

    Primitus itaque satis ammiror eos, qui aestimant oportere de rebus antiquis Graecis tantummodo fidem haberi et ab eis consulendam esse ueritatis integritatem, nobis autem et aliis hominibus non esse credendum; sed ego omnia in his contraria uideo contigisse. quapropter decet non uanas opiniones inspicere sed ex ipsis rebus iustitiam ponderare.

  7. 1.7.1

    omnia siquidem Graecorum noua et heri uel ut ita dicam nuper facta cognouerit, hoc est fabricas ciuitatum et adinuentiones artium conscriptionesque legum cunctarumque rerum iunior apud eos est historiae diligentia conscribendae.

  8. 1.8.1

    apud Aegyptios autem atque Chaldaeos et Phoenicas, desino enim nos illis connumerare, sicut ipsi fatentur res gestae antiquissimam et permanentem habent memoriae traditionem.

  9. 1.9.1

    nam et locis omnes inhabitant, quae nequaquam aeris corruptioni subiaceant, et multam prouidentiam habuerunt, ut nihil horum, quae apud eos aguntur, sine memoria linquerentur, sed in publicis conscriptionibus semper a uiris sapientissimis dicarentur;

  10. 1.10.1

    Graecorum uero regionem innumerae corruptiones inuaserunt rerum memoriam delentes. si autem nouas constituentes conuersationes omnium se praeesse crediderunt, sciant, quia etiam sero et uix naturam potuerunt agnoscere litterarum; nam antiquissimum earum usum habuisse creduntur a Phoenicibus et a Cadmo se didicisse gloriantur.

  11. 1.11.1

    sed neque illo tempore poterit aliquis demonstrare seruatam conscriptionem neque in templis neque in publicis anathematibus, quando etiam de Troianis rebus, ubi tot annis militatum est, postea multa quaestio atque contentio facta est, utrum litteris usi sunt; et magis ueritas optinuit, eo quod usus modernarum litterarum illis fuisset incognitus.

  12. 1.12.1

    constat autem, quoniam apud Graecos nulla inuenitur absolute conscriptio poema Homeri uetustior, et hunc etiam post bella Troiana fuisse manifestum est. et aiunt neque hunc litteris suum poema reliquisse, sed cantibus memoria reseruatum postea fuisse compositum et propterea multam in eo conspici dissonantiam.

  13. 1.13.1

    qui autem historias apud eos conscribere temptauerunt, id est hi, qui circa Cadmum Milesium, et Acusilaus Argiuus et post hunc quicumque alii fuisse referuntur, paululum tempus Persicam apud Helladium militiam praecesserunt.

  14. 1.14.1

    sed etiam eos, qui de caelestibus et diuinis primitus apud Graecos philosophati sunt, id est Pherecydem Syrum et Pythagoram et Thaletem omnes concorditer confitentur Aegyptiorum et Chaldaeorum fuisse discipulos et breuiter conscripsisse, quae a Graecis omnium antiquissima iudicantur, ita ut uix ea credant ab illis fuisse conscripta.

  15. 1.15.1

    Quomodo ergo non est inrationabile, ut tali fastu uegetentur Graeci, tamquam soli sciant uetera et ueritatem eorum sub scrupulositate contradant? an quis non ab ipsis conscriptoribus facillime discat, quia neque firmiter scientes aliquid conscripserunt, sed quod unusquisque opinatus est hoc studuit explanare? unde etiam libris suis alterutros. arguunt et ualde contraria ex rebus eisdem non piget eos edicere.

  16. 1.16.1

    sed ego uidebor me potioribus esse superfluus, si explanare uoluero, quantis quidem locis Hellanicus ab Acusilao de genealogiis discrepat et in quantis Isidiotum corrigit Acusilaus aut quomodo Ephorus quidem Hellanicum in plurimis ostendit esse mendacem, Ephorum uero Timaeus et . Timaeum qui post illum fuerunt. Herodotum uero cuncti;

  17. 1.17.1

    sed neque de Siculis cum Antiocho et Philisto aut Callia Timaeus concordare dignatus est neque rursus de Atticis hi, qui Atthidas conscripserunt, aut de Argolicis, qui de Argis historiam protulerunt, alterutros consecuti sunt.

  18. 1.18.1

    et quid oportet dicere de ciuitatibus breuibusque rebus, quando de militia Persica et his quae in ea sunt gesta tantum uiri probatissimi discordasse noscuntur? in multis autem etiam Thucydides tamquam fallax accusatur, licet scrupulosissimam secundum se historiam conscripsisse uideatur.

  19. 1.19.1

    Causae uero huius dissonantiae multae quidem forsan et aliae quaerere uolentibus apparebunt. ego uero duabus quas dicturus sum maximam huius summam diuersitatis ascribo. et quidem primum dico eam, quae mihi proprior esse uidetur,

  20. 1.20.1

    id est eo quod ab initio non fuerit studium apud Graecos publicas de his quae semper aguntur proferre conscriptiones. hoc etenim praecipue et errorem et potestatem mentiendi posteris uetus aliquid uolentibus scriptitare concessit.

  21. 1.21.1

    non enim solummodo apud alios Graecos publica conscriptio est neglecta, sed neque apud ipsos Athenienses, quos terrigenas esse dicunt disciplinaeque cultores, aliquid huiusmodi reperitur factum, sed publicarum litterarum antiquissimas esse dicunt leges, quae a Dracone eis ex Phoenicibus sunt conscriptae ante modicum tempus tyrannidis Pisistrati.

  22. 1.22.1

    de Arcadibus autem in antiquitate gloriantibus quid oportet dici? uix enim isti et postea litteris eruditi sunt.

  23. 1.23.1

    Cum ergo conscriptio nulla proponeretur, quae et discere uolentes edoceret et mentientes argueret, multa inter alterutros conscriptores discordia generata est.

  24. 1.24.1

    secunda uero causa uarietatis post illam haec ponenda est, quoniam qui ad conscribendum se praeparabant non studium ueritatis exhibuerunt, licet haec promissio semper habeatur in promptu, sed uerborum magis habuere prolationem maximam.

  25. 1.25.1

    et quemadmodum laudari se in hoc super alios aestimarent, ad hoc potius semet ipsos aptabant, aliqui uero ad fabulas sunt conuersi, aliqui autem ad gratiam aut ciuitates laudantes aut reges; alii semet ipsos ad accusandas causas aut conscriptores tradiderunt in hoc se fore probabiles aestimantes et omnino hoc agentes, quod historiae nimis aduersum est.

  26. 1.26.1

    uerae siquidem historiae indicium est, si de hisdem rebus omnes eadem dicant atque conscribant. hi uero cum quaedam aliter conscriberent quam alii, tunc se putabant omnium ueraciores ostendi.

  27. 1.27.1

    quapropter causa quidem uerborum et calliditatis eorum cedere nos Graecis oportet, non autem de antiqua historiae ueritate et maxime de rebus propriis uniuscuiusque prouinciae.

  28. 1.28.1

    Quoniam uero apud Aegyptios et Babylonios ex longissimis olim temporibus circa conscriptiones diligentia fuit, quando sacerdotibus erat iniunctum et circa eas ipsi philosophabantur, Chaldaei uero apud Babylonios, et quia praecipue Graecis immixti usi sunt Phoenices litteris circa dispensationes uitae et communium operum traditionem, dum consentiant omnes, tacendum hoc puto.

  29. 1.29.1

    de nostris uero progenitoribus,: quia eandem quam praedicti habuerunt in conscriptionibus sollicitudinem, desino dicere etiam potiorem, pontificibus et prophetis hoc imperantes, et quia usque ad nostra tempora cum multa integritate sefuatum est, si oportet audentius dici, etiam seruabitur, conabor breuiter edocere.

  30. 1.30.1

    Non enim solummodo ab initio probatissimos uiros et in dei placatione praeparatos ad haec exercenda constituerunt, sed quatenus etiam genus sacerdotum sine permixtione purumque consisteret prouiderunt.

  31. 1.31.1

    oportet enim eum, qui sacerdotium habiturus est, ex eiusdem gentis nasci muliere et neque ad pecunias neque ad honores inspicere et de hoc per antiquam lineam et multis testibus approbare.

  32. 1.32.1

    quod scilicet agimus non solum in ipsa Iudaea, sed ubicumque nostri generis constitutio reperitur, etiam ibi integritas ista seruatur

  33. 1.33.1

    circa nuptias sacerdotum, hoc est in Aegypto et Babylonia et quocumque terrarum orbe quilibet de sacerdotum genere sunt dispersi. mittunt enim in Hierosolymam conscribentes a patre nomen nuptae et antiquorum progenitorum, quicumque huius rei testimonia praebuerunt.

  34. 1.34.1

    si autem bella proueniant, sicut iam crebro factum est, dum Antiochus Epiphanes ad nostram uenisset regionem et Pompeius Magnus et Quin-

  35. 1.35.1

    tillus Varus, et praecipue nostris gesta temporibus, tunc hi qui de sacerdotibus supersunt ex antiquis litteris iterum noua conficiunt et probant mulieres, quae relinquuntur. non enim ad captiuas accedunt alienigenarum consortia formidantes.

  36. 1.36.1

    indicium uero integritatis hoc maximum est, quia pontifices apud nos a duobus milibus annis denominati filii a patre conscripti sunt. his autem qui praedicti sunt, si quid praeuaricentur, interdicitur, ne uel ad altare accedant uel alia sanctificatione fungantur.

  37. 1.37.1

    recte siquidem, potius autem necessarie, cum neque conscribendi potestas omnibus data, neque aliqua sit in descriptione discordia, sed solummodo prophetis antiquissima quidem et ueterrima secundum inspirationem factam a deo cognoscentibus, alia uero secundum se sicuti facta sunt palam conscribentibus,

  38. 1.38.1

    infiniti libri non sunt apud nos discordantes et sibimet repugnantes, sed solummodo duo et uiginti libri habentes temporis totius conscriptionem, quorum iuste fides ammittitur.

  39. 1.39.1

    horum ergo quinque quidem sunt Moyseos, qui natiuitates continent et humanae generationis traditionem habent usque ad eius mortem: hoc tempus de tribus milibus annis paululum minus est.

  40. 1.40.1

    a morte uero Moyseos usque ad Artaxerxem Persarum regem, qui fuit post Xerxem, prophetae post Moysen ea, quae secundum eos sunt gesta, conscripserunt in tredecim libris. reliqui uero quattuor hymnos in deum et uitae humanae noscuntur pignora continere.

  41. 1.41.1

    ab Artaxerxe uero usque ad nostrum tempus singula quidem conscripta, non tamen priorum simili fide sunt habita, eo quod non fuerit certa successio prophetarum.

  42. 1.42.1

    palam namque est ipsis operibus, quemammodum nos propriis litteris credimus; tanto namque saeculo iam praeterito neque adicere quisquam aliquid nec auferre nec transformare praesumpsit. omnibus enim insertum est mox ex prima generatione Iudaeis haec diuina dogmata nominare et in his utique permanere et propter ea, si oporteat, mori libenter.

  43. 1.43.1

    iam itaque multi captiuorum frequenter tormentis affecti sunt et mortes uarias in theatris sustinuerunt, ne ullum uerbum contra leges ammitterent aut conscriptiones habitas postea uiolarent.

  44. 1.44.1

    qui Graecorum aliquid tale perpessus est? quando neque fortuitam sustinere laesionem uolunt, licet omnia apud eos scripta destruantur;

  45. 1.45.1

    uerba enim haec esse putant secundum conscribentium uoluntates exposita. et hoc iuste etiam de antiquis sapiunt, quoniam aliquos nunc quoque uident praesumentes de his rebus conscribere, quibus neque ipsi interfuerunt, neque credere scientibus adquiescunt.

  46. 1.46.1

    denique de bello, quod apud nos contigit nuper, quidam historias conscribentes ediderunt, dum neque ad ea loca uenerint, neque in proximo rerum gestarum fuerint, sed ex auditu quaedam pauca componentes inpudenter semet ipsos uidentur historiae nomine iactitare.

  47. 1.47.1

    Ego uero et ex omni bello et quae ibi particulariter gesta sunt, ueram descriptionem feci, dum ipse rebus omnibus interfuerim;

  48. 1.48.1

    dux etenim apud nos Galilaeorum eram, donec fuit defendendi facultas. contigit autem ut caperer a Romanis et habentes me Vespasianus et Titus in custodia uniuersa semper inspicere faciebant. primo quidem uinctus, postea uero solutus cum Tito ab Alexandria propter obsessionem Hierosolymorum directus sum.

  49. 1.49.1

    eo tempore nihil est gestum, quod meam potuisset latere notitiam. nam uidens Romanorum exercitum uniuersa sub diligentia describebam s et ea quae nuntiabantur ab his, qui semet ipsos tradebant, ego solus integrius intellegens disponebam.

  50. 1.50.1

    deinde Romae tempus uacationis habens, omni iam negotio praeparato usus aliquibus cooperantibus mihi propter eloquentiam Graecam rerum editionem exhibui. tantaque mihi securitas adfuit ueritatis, ut primos omnium imperatores belli Vespasianum et Titum testes exposcerem.

  51. 1.51.1

    primum namque illis optuli libros, et post illos multis quidem Romanorum qui bellis interfuerunt, plurimis uero nostrorum eos etiam uenundaui, qui Graeca sapientia uidebantur imbuti, quorum est Iulius Arche- . laus, Herodes honestissimus et ipse ammirabilis rex Agrippas.

  52. 1.52.1

    isti siquidem uniuersi testimonium perhibuerunt, quia uentatem diligens excolui, non reprimentes forsitan aut tacentes, si quid gestorum per ignorantiam aut per gratiam commutaui aut praetermisi.

  53. 1.53.1

    20 Quidam uero praui homines derogare meae historiae sunt conati, tamquam in scolis adulescentium propositum exercentes et accusationis insperatae atque detractionis facientes opus, cum oporteat illud sciri, quia conuenit promittentem aliis rerum ueracium traditionem ipsum prius haec nosse certissime aut rebus gestis adhaerendo aut ab scientibus

  54. 1.54.1

    consulendo, quod ego praecipue circa utrumque me credo fecisse negotium. antiquitatis namque libros, sicuti dixi, ex uoluminibus sacris interpretatus sum, cum essem genere sacerdos et participarer illarum sapientiam litterarum;

  55. 1.55.1

    historiam uero belli conscripsi multarum quidem actionum ipse operator, plurimarum uero inspector existens et omnino eorum quae dicta uel gesta sunt nihil ignorans.

  56. 1.56.1

    quomodo ergo non procaces quilibet aestimabit eos, qui aduersum me nituntur de ueritate contendere? qui licet imperatorum commenta legisse dicantur, non tamen nostrorum repugnantium rebus interfuerunt.

  57. 1.57.1

    De rebus itaque necessariam feci digressionem significare uolens facilitatem eorum, qui historiam scribere compromittunt-

  58. 1.58.1

    promittunt, et sufficienter, sicuti reor, palam faciens, quia conscriptio rerum apud barbaros potius sollemnior, quam apud Graecos est, uolo paululum primitus disputare aduersus eos, qui contendunt nouellam esse nostram conuersationem, eo quod. nihil de nobis, ut aiunt illi, dictum sit conscriptoribus Graecis;

  59. 1.59.1

    deinde testimonia antiquitatis ex aliorum litteris exhibebo et eos, qui nostro blasphemant generi, ualde ipsi rationi blasphemare monstrabo.

  60. 1.60.1

    Nos igitur neque regionem maritimam habitamus, neque mercimoniis congaudemus, neque per haec alterutris peregrinationibus fatigamur, sed sunt quidem nostrae ciuitates procul a mari positae, regionemque uberrimam possidentes in ea assidue laboramus, praecipue circa filiorum nutrimenta studentes, legumque custodiam et traditionem pietatis totius opus uitae necessarium iudicamus.

  61. 1.61.1

    cum assit igitur his, quae praedicta sunt, conuersationi nostrae etiam uita remotior, nihil fuit in antiquis temporibus, quod faceret nobis permixtionem Graecorum, sicut Aegyptiis mercimonia, quae ab eis reiciuntur et ad eos rursus introducuntur, et iterum habitatoribus Phoeniciae maritimae studentibus circa contractus atque negotia amore pecuniae requisita.

  62. 1.62.1

    sed neque circa latrocinia sicut quidam alii uacauerunt aut amplius habere concupiscentes patres nostri ad bella conuersi sunt, licet regio nostra multa milia uirorum fortium possideret.

  63. 1.63.1

    Phoenices ergo propter negotia ad Graecorum prouinciam nauigantes repente sunt agniti et per illos Aegyptii et omnes, a quibus ad Graecos onera deuehebant inmensa maria proscindentes.

  64. 1.64.1

    Medi uero postea atque Persae palam in AsŲt regnauerunt et usque ad alteram Epirum Persae militauerunt. Thraces autem propter uicinitatem et Scythicum ab his, qui Pontum nauigant, cogniti sunt.

  65. 1.65.1

    et omnino uniuersi iuxta mare uel orientale uel hesperium habitantes aliquid conscribere uolentibus cogniti facti sunt, qui uero superius habitabant et procul a mari multis sunt temporibus ignorati.

  66. 1.66.1

    et hoc apparet etiam circa Europam contigisse: quando de Romanorum ciuitate tam longo tempore adepta potestate tantasque causas belli conficiente neque Herodotus neque Thucydides nec ullus qui fuit cum istis fecit aliquam mentionem; sed sero tandem et uix ad Graecos potuit eorum notitia peruenire.

  67. 1.67.1

    de Galatis enim et Hiberis sic ignorauerunt hi, qui putantur subtilissimi conscriptores. quorum est Ephorus, ut unam ciuitatem esse arbitraretur Hiberas, qui tantam partem hesperiae terrae noscuntur inhabitare, et neque mores eorum, qui fiunt apud eos uel qui dicuntur, tamquam sic utentibus referre praesumpsit.

  68. 1.68.1

    causa uero ignorantiae ueritatis est, eo quod procul abessent. ut autem falsa conscriberent, eo quod uellent uideri aliquid amplius ab aliis rettulisse. quomodo ergo mirari decet, si neque nostra gens plurimis erat certa, neque ad scribendum de se aliquam dedit occasionem ita constituta procul a mari et ita conuersari deliberans?

  69. 1.69.1

    Pone igitur nos argumento uti uelle Graecorum, quia non est eorum genus antiquum, eo quod neque in nostris uoluminibus de eis sit aliquid dictum: nonne omnino deridebunt causas huiusmodi a me prolatas et testes uicinae regionis adducent antiquitatis suae?

  70. 1.70.1

    igitur ego hoc conabor efficere: Aegyptiis enim et Phoenicibus praecipue testibus utar, cum nullus eorum potuerit tamquam falsum accusare testimonium; et uidentur maxime circa nos inimici in communi quidem omnes Aegyptii, Phoenicum uero Tyrii.

  71. 1.71.1

    de Chaldaeis autem nequaquam hoc dicere potero, quoniam et generis nostri principes constituti sunt et propter cognationem in conscriptionibus suis meminere Iudaeorum.

  72. 1.72.1

    - cum uero fidem de his praebuero et blasphemias falsas ostendero, tunc etiam Graecorum conscriptores memorabo, qui Iudaeorum fecere memoriam, ut neque huiusmodi occasio relinquatur inuidis nobis faciendae contentionis.

  73. 1.73.1

    Inchoabo autem primitus a litteris Aegyptiorum, quas non arbitrantur commendare quae nostra sunt. Manethon itaque genere uir Aegyptiorum, Graeca disciplina participatus, sicut palam est, scripsit enim uoce Helladica, paternae regionis historiam ex sacris, sicuti ait ipse, interpretatus libris, frequenter arguit Herodotum in Aegyptiacis ignoratione mentitum.

  74. 1.74.1

    ipse quidem Manethon in secundo Aegyptiacorum haec de nobis scribit. ponam uero etiam sermonem eius tamquam testimonii iure prolatum: "Honorabile nomen.

  75. 1.75.1

    sub hoc nescio quomodo deus inspirauit et praeter spem ex partibus orientalibus homines genere ignobiles adepta fiducia in prouincia castra metati sunt et facile ac sine bello eam potenterque ceperunt;

  76. 1.76.1

    et principes eius alligantes de cetero ciuitates crudeliter incenderunt et deorum templa uerterunt. circa omnes uero prouinciales inimicissime usi sunt alios quidem perimentes, aliorum uero et filios et coniuges ad seruitia redigentes.

  77. 1.77.1

    nouissime uero et unum regem ex se fecerunt, cui nomen erat Sualitis. hic in Memphide ueniens superiorem inferioremque prouinciam diuidens et castra in oportunis relinquens locis, maxime etiam partes muniuit orientales prospiciens, quoniam Assyrii aliquando plus ualentes erant desideraturi regnum eius inuadere.

  78. 1.78.1

    inueniens autem in Nomotosuati ciuitatem oportunissimam, positam quidem ad orientem Bubastitis fluminis, quae appellabatur a quadam antiqua theologia Euaris; hanc fabricatus est et muris maximis communiuit collocans ibi multitudinem armatorum usque ad ducenta quadraginta milia uirorum eam custodientium.

  79. 1.79.1

    hic autem messis tempore ueniebat, tam ut frumenta metiretur et mercedes exsolueret, quam ut armatos pro terrore extraneorum diligenter exercitaret. qui dum regnasset decem et nouem annis uita priuatus est.

  80. 1.80.1

    post hunc autem regnauit alter quattuor et quadraginta annis Beon nomine; post quem alter Apachas sex et triginta annis et mensibus septem, deinde et Apofis unum et sexaginta et Samnas quinquaginta et mense uno;

  81. 1.81.1

    post hos autem omnes Ases nouem et quadraginta et mensibus duobus. et isti quidem sex apud eos fuerunt primi reges debellantes semper et maxime Aegypti radicem amputare cupientes.

  82. 1.82.1

    uocabatur autem omne genus eorum Ycsos, hoc est reges pastores, yc enim secundum sacrarum linguam litterarum regem significat, sos uero pastorem siue pastores secundum sermonem communis eloquii et ita compositum inuenitur Ycsos. quidam uero dicunt eos Arabas esse.

  83. 1.83.1

    " in aliis autem exemplaribus non reges significari comperi per appellationem yc, sed e diuerso captiuos declarari neque pastores. hyc enim rursus Aegyptiaca lingua et ac, quando pingui sono profertur, captiuos aperte significat; et hoc potius uerisimile mihi uidetur et historiae antiquae conueniens.

  84. 1.84.1

    hos ergo quos praediximus reges et eos, qui pastores uocabantur, et eos qui ex eis fuerunt, optinuisse Aegyptum ait annis undecim et quingentis.

  85. 1.85.1

    post haec autem regum Thebaidis et alterius Aegypti factam dicit super pastores inuasionem et bellum maximum et longaeuum eis inlatum.

  86. 1.86.1

    sub rege uero cui nomen erat Alisfragmuthos uictos dicit pastores et alteram quidem uniuersam Aegyptum perdidisse, inclausos autem in locum habentem mensuram terrae ulnarum undecim milium, cui loco nomen est Auarim;

  87. 1.87.1

    hunc Manethon dicit omnem maximo muro atque robustissimo circumdedisse pastores, quatenus et omnem possessionem munitam haberent simul et praedam suam.

  88. 1.88.1

    filium uero Alisfragmathoseos Thumnosim dicit conatum quidem eos per obsessionem capere et fortiter cum quadringentis octuaginta milibus armaterum eorum muris excubuisse. cum uero obsessionem desperasset, pacta cum eis fecisse, ut Aegyptum relinquentes, quo uellent, innoxii omnes abirent.

  89. 1.89.1

    illos uero his 20 promissionibus impetratis, cum omni domo et cum possessionibus non minus ducenta quadraginta milia numero ex Aegypto per desertum in Syriam iter egisse,

  90. 1.90.1

    et metuentes Assyriorum potentiam, tunc enim illi Asiam optinebant, in terra, quae nunc Iudaea uocitatur, ciuitatem aedificasse, quae tantis milibus hominum sufficere potuisset, eamque Hierosolymam uocitasse.

  91. 1.91.1

    in alio uero quodam libro Aegyptiacorum Manethon hanc ipsam inquit gentem, id est qui uocabantur pastores, in sacris suorum libris captiuos ascriptos, rectissime dixit. nam antiquis progenitoribus nostris pascere mos erat; et pascualem habentes uitam uocabantur ita pastores.

  92. 1.92.1

    sed et captiui non inrationabiliter ab Aegyptiis sunt uocati, quoniam progenitor noster Ioseph dixit ad regem Aegyptiorum se esse captiuum et fratres in Aegyptum posterius euocauit rege praecipiente. sed de his quidem in aliis examinationem subtilius faciemus.

  93. 1.93.1

    Nunc autem huius antiquitatis producam testes Aegyptios rursumque quomodo se habeant uerba Manethonis circa ordinem temporum aperte describam; sic enim ait:

  94. 1.94.1

    "Postquam egressus est ex Aegypto populus pastorum ad Hierosolymam, expulsor eorum rex Themusis regnauit post haec annis uiginti quinque et mensibus quattuor et defunctus est. adsumpsit regnum filius Chebron annis tredecim;

  95. 1.95.1

    huius autem Amenofis *** annis uiginti uno et mensibus nouem. Mifris autem duodecim et mensibus nouem.

  96. 1.96.1

    Miframthusis uiginti quinque et mensibus decem, Etmusis autem nouem et mensibus octo, Amenofis uero triginta et mensibus decem, Orus uero triginta

  97. 1.97.1

    sei et mensibus quinque, huius autem filia Acenchres duodecim et mense uno, Rathotis uero frater nouem, Acencheridis autem *** duodecim et menses tres, Armes uero quattuor et mense uno, Armesis autem unum et menses quattuor, Armesis Miamus uero sexaginta sex et menses duos, Amenofis decem et nouem et menses sex.

  98. 1.98.1

    Sethosis autem equestrem et naualem uirtutem habens fratrem quidem Armen procuratorem Aegypti constituit et omnem ei aliam regalem contulit potestatem; tantummodo autem diademate uti prohibuit et ne reginam matrem filiorum opprimeret imperauit et ut abstineret etiam ab aliis regalibus concubinis.

  99. 1.99.1

    ipse uero ad Cyprum et Phoenicen et rursus contra Assyrios atque Medos castra metatus uniuersos alios quidem ferro, alios sine bello, terrore magnae uirtutis sibimet subiugauit. his uero felicitatibus eleuatus confidentius incedebat orientales urbes ac prouincias subuertendo;

  100. 1.100.1

    multoque tempore procedente Armes, qui in Aegypto fuerat derelictus, omnia contraria, quam eum frater agere 81) monuerat, sine timore faciebat. nam et reginam uiolenter adiecit et aliis concubinis sine parcitate iugiter miscebatur, suasusque ab amicis utebatur diademate et rebellabat fratri.

Next → — showing 1100 of 617

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.