Ancient Texts

← Library

De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 617 sections

  1. 1.201.1

    "Me siquidem eunte ad mare rubrum una secutus est quidam cum aliis equestrium Iudaeorum nos deducentium, nomine Mosollamus, uir efficax animo bellator, super omnes arcarius indubitanter et Graecos et barbaros ualde praecipuus.

  2. 1.202.1

    is igitur homo properantibus multis per iter et quodam uate ab ipso augurium capiente et petente ut cuncti starent interrogauit, cur sustinerent omnes.

  3. 1.203.1

    ostendente uero ei uate auem quam intuebatur atque dicente, quia siquidem expediret eis ut sustinerent omnes si staret auis, si ergo surgens anterius euolaret, procederent, si uero post tergum iret, recedere cunctos oporteret rursum, tacens arcumque trahens sagittas emisit et auem percutiens interemit.

  4. 1.204.1

    indignantibus uero uate et quibusdam aliis et maledicentibus ei, quid furitis, inquit, mali daemonii auem sumentes in manibus? haec enim suam salutem nesciens de nostro itinere nobis salubritatem potuit indicare? si enim praescire futura ualuisset, in hunc locum nequaquam uenisset metuens, ne sagittata a Mosollamo Iudaeo periret.

  5. 1.205.1

    sed Hecataei testimonia iam quiescam quidem; facile namque est uolentibus librum ipsum legere et haec apertius inuenire. non uero me pigebit Agatharchidem introducere, licet homo minime malus ut ei uisum est nobis detraxisse uideatur.

  6. 1.206.1

    is enim narrans de Stratonice, quemadmodum uenit quidem ex Syria de Macedonia suum uirum Demetrium derelinquens, Seleuco autem uxorem eam ducere non uolente, quod illa sperabat, exercitu eius in Babylonia posito circa Antiochiam bella mouit.

  7. 1.207.1

    deinde quomodo reuersus est rex, Antiochia capta in Seleuciam illa fugiens, cum posset semet ipsam uelocius interimere, somnio prohibita ne faceret capta atque defuncta est."

  8. 1.208.1

    haec ergo praedicens Agatharchides et derogans superstitioni Stratonices, utitur indicio generis nostri conscribens:

  9. 1.209.1

    "Qui uocantur Iudaei habitant omnium munitissimam ciuitatem, quam uocare Hierosolyma prouinciales solent. hi uacare consueti sunt septima die et neque arma portare in praedictis diebus neque terrae culturam contingere neque alterius cuiuspiam curam habere patiuntur, sed in templis extendentes manus adorare usque ad uesperam soliti sunt.

  10. 1.210.1

    ingrediente ia uero in ciuitatem Ptolomaeo Lago cum exercitu et multis hominibus, dum custodire debuerint ciuitatem, eis stultitiam obseruantibus, prouincia quidem dominum suscepit amarissimum, lex uero manifestata est unam habere sollemnitatem.

  11. 1.211.1

    huiusmodi autem casus praeter solos illos alios docuit uniuersos, ut tunc ad somnia et opiniones quae tradebantur de lege hoc confugiant, dum circa res necessarias ratio nihil ualet humana".

  12. 1.212.1

    hoc equidem Agatharchidi uidetur esse ridiculum; eis autem haec examinantibus integrius apparet magnum et praecipua laude dignissimum, si et saluti et patriae quidam custodiam legum pietatemque diuinam praeponere concupiscant.

  13. 1.213.1

    Quia uero non ignorantes quidam conscriptorum gentemnostram, sed propter inuidiam quandam aut alias causas non salubres, memoriam nostri non reliquerunt, hoc indicium me arbitror esse praedicturum. Hieronymus enim, qui de successoribus conscripsit historiam, ipso quidem tempore quo Hecataeus fuit et amicus existens regis Antigoni Syriae praesidebat.

  14. 1.214.1

    uerum Hecataeus quidem etiam librum conscripsit de nobis, Hieronymus autem nequaquam nostri historiam meminit, licet paene in ipsis locis nutritus esset: in tantum uoluntates hominum differebant. alio namque placuit studium habere memoria dignum, alio uero omnino circa ueritatem quaedam passio cernitur obscurasse.

  15. 1.215.1

    sufficiunt tamen ad comprobationem antiquitatis nostrae Aegyptiorum et Chaldaeorum ac Phoenicum historiae et super illas Graecorum pariter conscriptores.

  16. 1.216.1

    adhuc enim super ea quae dicta sunt Theophilus et Theodotus et Manaseas et Aristophanes et Hermogenes et Euemerus et Cinon et Zopyrion et multi quidem alii simul, non enim ego omnibus libris incubui, non transitorie nostri fecere mentionem.

  17. 1.217.1

    plurimi namque praedictorum uirorum ueritate quidem antiquarum causarum frustrati sunt, quia lectioni sacrae nostrorum non incubuere librorum; communiter tamen cuncti de antiquitate testati sunt, pro qua nunc referre proposui.

  18. 1.218.1

    Phalereus autem Demetrius et senior Philon et Eupolemus non multum ueritate frustrati sunt, quibus dari ueniam dignum est. non enim inerat eis, ut nostras litteras possent omni scrupulositate sequi.

  19. 1.219.1

    His ita dictis unum adhuc mihi capitulum est relictum ex his, quae in principio libri posui, quatenus derogationes et maledicta, quibus utuntur quidam contra genus nostrum, falsas ostendam et conscriptoribus eorum testibus utar, quando conscribentes haec contra semet ipsos locuti sunt talia.

  20. 1.220.1

    quia uero multis aliis hoc euenit propter quorundam uesaniam, arbitror intellegere eos, qui uoluerint historias ipsas percurrere. quidam igitur gentium et gloriosissimarum ciuitatum foedare nobilitatem et conuersationi detrahere temptauerunt, Theopompus quidem Atheniensium, Lacedaemoniorum uero Polycrates.

  21. 1.221.1

    is autem tripodem perdurabilem conscribens, non enim Theopompus hoc fecit sicuti quidam putant, etiam Thebaeorum momordit urbem, multi uero necnon et Timaeus in historiis de praedictis et de aliis blasphemauit;

  22. 1.222.1

    et hoc praecipue faciunt, quando gloriosissimis in aliqua parte calumniantur, quidam propter inuidiam atque maliuolentiam, alii uero propter uerborum nouitatem memoria se dignos fieri iudicantes; et apud stultos quidem nequaquam hac spe fraudantur, qui uero salubre noscuntur habere iudicium, multas eorum miserias condemnabunt.

  23. 1.223.1

    Blasphemiarum uero in nos saepe gestarum huiusmodi causa est: uolentes Aegyptii praestare aliquibus ueritatem corrumpere temptauerunt, et neque aduentum in Aegyptum nostrorum progenitorum, sicuti contigit, sunt confessi

  24. 1.224.1

    nec rursus egressum cum ueritate dixerunt, multasque causas odii ac inuidiae pariter habuerunt, principio quidem, quia in eorum regione nostri progenitores potentes effecti sunt, unde regressi ad propria denuo fuere felices. deinde horum aduersitas multas inter eos fecit inimicitias in tantum differente nostra pietate extra sollemnitates illorum, quanto dei natura animalibus inrationabilibus sine dubitatione distinguitur.

  25. 1.225.1

    communis namque apud illos ritus est haec arbitrari deos, seorsum uero singuli solent diuersis ea muneribus honorare, uani ac fatui inter omnes homines et ab initio uti de deis malis opinionibus consueti, et propterea nequaquam imitari nostram honestatem de diuina ratione potuerunt, uidentesque multos nostram zelari conuersationem inuidiam habuerunt;

  26. 1.226.1

    et ad tantam fatuitatem ac pusillanimitatem quidam eorum perducti sunt, ut non eos pigeret, etiam contra antiquas suorum scriptiones aliqua dicere. qui dum hoc faciunt, sibimet ipsis aduersa conscribere passione caecitatis ignorauerunt.

  27. 1.227.1

    In uno tamen et maximo uiro uerbum meum statuam, quo usus sum ante paululum nostrae antiquitatis teste.

  28. 1.228.1

    Manethon itaque, qui Aegyptiacam historiam ex litteris sacris se interpretatum pollicitus est, praedicens nostros progenitores cum multis milibus in Aegyptum aduenisse et eius incolas subiugasse, deinde ipse confessus est, quia posteriori tempore amittentes eam prouinciam quae nunc Iudaea uocatur optinuissent et aedificantes Hierosolymam construxissent templum. et usque ad haec conscriptiones secutus est antiquorum.

  29. 1.229.1

    deinde praebens sibimet potestatem, cum utique uideatur scribere ea quae in fabula sunt atque dicuntur, incredibilia uerba de Iudaeis inseruit uolens permiscere nobis plebem Aegyptiorum leprosorum aliorumque languentium, qui sicut ait abominatione ex Aegypto fuga dilapsi sunt.

  30. 1.230.1

    Amenofin etiam regem adiecit, quod est falsitatis nomen, et propterea tempus regni eius nequaquam definire praesumpsit, cum aliorum regum annos perfecte protulerit. huic itaque quasdam adnectit fabulas paene oblitus, quia egressum pastorum in Hierosolyma ante quingentos decem et octo annos factum esse protulerat.

  31. 1.231.1

    Tethmusis enim erat rex, quando egressi sunt, et ab hoc tempore regum qui postea fuerunt anni sunt trecenti nonaginta tres usque ad fratres nomine Sethonem et Hermaeum, quorum Sethonem quidem Aegyptum, Her- i maeum uero Danaum denominatum dicit; quem expellens, inquit, Sethon regnauit annis quinquaginta et nouem, et post hunc senior filiorum Rapsis annis sexaginta sex.

  32. 1.232.1

    ante tantos igitur annos egressos ex Aegypto patres nostros confessus, deinde Amenofin adiciens regem hunc confitetur et deorum fuisse contemplatorem, sicut Osorem quendam priorum regum, et implesse desiderium eius nominis sacerdotem, id est Amenofin natum ex patre Papio, qui uidebatur quasi diuina participari natura et secundum haec sapientiam hanc habere scilicet praescientiam futurorum.

  33. 1.233.1

    et dixisse regi hunc uniuocum eius, quia posset uidere deos, si prouinciam a leprosis et aliis maculatis hominibus purgare contenderet.

  34. 1.234.1

    in quo laetatum regem omnes dicit corpore debiles ex Aegypto congregasse et fuisse multitudinem numero milia octuaginta,

  35. 1.235.1

    eosque ad sectiones lapidum in partem Nili orientalem misisse ad hoc efficiendum, simul et alios Aegyptios, quibus hoc erat iniunctum. fuisse autem quosdam inter eos etiam rationabilium sacerdotum lepra perfusos ait.

  36. 1.236.1

    Amenofin uero illum sapientem diuinumque uirum refert timuisse et circa semet ipsum et apud regem deorum Vulcanum, ut aperte suaderet eis uim fieri, sed adiecisse, quoniam auxiliarentur quidam maculatis hominibus et Aegyptum optinerent tredecim annis. et haec eum non quidem praesumpsisse regi dicere, sed ex his omnibus conscriptum reliquisse librum et peremisse semet ipsum, et propterea regem in anxietatem maximam peruenisse.

  37. 1.237.1

    proinde is his uerbis haec refert: "His itaque *** rogatus rex, ut ad requiem et tutamen eorum secerneret ciuitatem, desertam urbem, quae tunc fuerat pastorum, nomine Auarin, praebuit eis. est autem haec ciuitas secundum theologiam antiqua ualde praecelsa.

  38. 1.238.1

    porro illi in hanc ingressi et locum hunc ad resultandum habentes optimum ducem sibimet quendam Heliopolitanorum pontificum Osarsifa constituerunt et huic se oboedire in omnibus iurauerunt;

  39. 1.239.1

    et ille primum quidem eis legem posuit, ut neque deos adorarent neque a sacris animalibus, quae praecipue festiua apud Aegyptios erant, se penitus abstinerent nullique copularentur, nisi cum quibus iusiurandum habere uidebantur.

  40. 1.240.1

    haec autem sancieus et alia plura maxime Aegyptiorum consuetudinibus inimica praecepit multo opere muros aedificari ciuitatis et ad bella praeparari contra Amenofin regem.

  41. 1.241.1

    ipse uero adsumens secum etiam alios sacerdotes et maculatorum quosdam misit legatos ad pastores, qui uidebantur a Tethmuse rege depulsi ad Hierosolymorum urbem, causas suas et aliorum qui simul fuerant exhonorati significans et poscens, ut pariter contra Aegyptum

  42. 1.242.1

    castra metarentur, promisitque eos fore uenturos primum quidem in Auarin progenitorum suorum prouinciam et necessaria populis abundantius exhibenda, pugnaturos autem oportuno tempore et prouinciam facillime subdituros.

  43. 1.243.1

    illi uero laetitia cumulati omnes alacriter usque ad ducenta milia uirorum pariter sunt adgressi et non post multum ad Auarin usque uenerunt. Amenofis autem Aegyptiorum rex, dum illorum audisset inuasionem, non mediocriter uulneratus est, dum recordaretur, quod ei praedixerat Amenofis Papiae.

  44. 1.244.1

    et primum quidem congregans Aegyptiacam plebem facto consilio cum principibus eorum animalia sacra et quae praecipue a sacerdotibus honorabantur, ante praemisit et sacerdotibus particulariter iussit, ut simulacra deorum caute celarent.

  45. 1.245.1

    filium uero Sethonem, qui etiam Ramessi a Rapso patris nomine uocabatur, cum quinque esset annorum, apud suum commendauit amicum. ipse uero transiens cum aliis Aegyptiis usque ad trecenta milia uirorum bellatoribus uiris occurrens congressus non est.

  46. 1.246.1

    putans enim semet ipsum contra deum pugnare post tergum reuersus uenit ad Menfin et sumens Apin et alia sacra mox in Aethiopiam cum uniuersis nauibus et multitudine uenit Aegyptiorum; per gratiam namque erat ei subiectus Aegyptiorum rex.

  47. 1.247.1

    qui suscipiens etiam populum uniuersum praebuit alimenta hominibus necessaria, quae prouincia ministrabat, et ciuitates ac uicos tredecim, quatenus eis qui fuerant de regno pulsi sufficerent; nihilominus *** Amenofin fuerant deducti ad fines Aegyptios.

  48. 1.248.1

    et in Aethiopia quidem haec gesta sunt. Solymitae uero descendentes cum uiris pollutis Aegyptiorum sic pessime hominibus usi sunt, ut eorum uictoria esset nimis pessima his, qui tunc eorum inpietates inspiciebant;

  49. 1.249.1

    non solum etenim ciuitates et uicos concremauerunt sacrilegia facientes et deorum idola deuastantes, sed etiam ipsa sacra animalia quae colebantur crudelissime discerpserunt peremptores et occisores horum sacerdotes atque prophetas esse cogentes, quos etiam expellebant nudos.

  50. 1.250.1

    dicitur itaque, quia conuersationes et leges eis composuit sacerdos quidam, genere Heliopolites, nomine Osarsifas uocatus ex nomine Osireos Heliopolitani dei, qui dum conuersus fuisset ad hoc genus mutauit nomen et uocatus est Moyses."

  51. 1.251.1

    Quae uero Aegyptii de Iudaeis proferunt haec sunt, sed et alia multa breuitatis causa praetereo. dicit autem rursus Manethon, quia postea Amenofis ex Aegypto digressus est cum magna uirtute, simul et filius eius Ramsis et ipse habens magnum exercitum. et congressi ambo contra pastores atque pollutos uicerunt *** eos usque ad Syriae fines.

  52. 1.252.1

    haec equidem et huiusmodi Manethon conscripsit. quia uero anilia loquitur deliramenta atque mentitur aperta ratione, monstrabo illud primo distinguens, quod postea alterna gratia referendum est. is enim concessit nobis atque professus est, eo quod ab initio non fuerint Aegyptii genere, sed extrinsecus illic aduenissent et Aegyptum optinuissent, et ex ea rursus egressi sunt nostri progenitores;

  53. 1.253.1

    quia uero nobis postea permixti non sunt Aegyptii corpore debilitati et quia ex his non fuit Moyses, qui populum eduxit ex Aegypto, sed ante multas generationes extitit, per ea quae ipse dixit conabor ostendere.

  54. 1.254.1

    Primam itaque causam posuit figmenti risibilem: rex enim, inquit, Amenofis concupiuit uidere deos. quos putas? siquidem, qui apud eos sollemnes erant, bouem et hircum et crocodillos et canicapitos uolebat inspicere.

  55. 1.255.1

    caelestes autem quomodo poterat? et cur hoc habuit desiderium? quia utique et prior eius rex alter hos uiderat. ab illo ergo audiens, quales essent et quemadmodum eos uidisset, noua nequaquam egebat arte.

  56. 1.256.1

    sed forte sapiens erat ille uates, per quem haec rex posse agere confidebat: quod si ita fuisset, quomodo impossibilitatis concupiscentiam non praesciuit? non euenit, quod uoluit. proinde quam rationem habere potuit, ut propter semimembrios aut leprosos ei inuisibiles essent dii? irascuntur enim propter impietates, non propter corporum deminutiones.

  57. 1.257.1

    deinde tam multa milia leprosorum et male habentium una paene hora quomodo fuit possibile congregari? aut quomodo rex non oboediuit uati? ille namque praecepit debiles Aegyptios exilio deportari, hic autem eos ad sectiones lapidum destinauit, tamquam operariis indigens et non purgare prouinciam uolens.

  58. 1.258.1

    ait autem eo quod uates quidem semet ipsum peremerit praeuidens deorum iram et quae erant in Aegypto futura, et conscriptum librum regi reliquerit. proinde ab initio uates etiam suum interitum non praesciuit?

  59. 1.259.1

    quomodo non repente regi contradixit uolenti uidere deos? ** *quam quod se ipse perimere festinabat?

  60. 1.260.1

    quod uero inter omnia est stultius uideamus: audiens enim haec, inquit, et de futuris iam metuens debiles illos, ex quibus Aegyptum purgare debuerat, neque tunc de prouincia propulit, sed rogantibus eis, sicut ait, ciuitatem dedit dudum a pastoribus habitatam, quae uocabatur Auarin.

  61. 1.261.1

    ad quam congregati principem, inquit, elegerunt ex sacerdotibus Heliopolitanis, qui eis exposuit, ut neque deos adorarent, neque ab Aegyptiacae festiuitatis animalibus abstinerent, sed omnia perimerent atque consumerent, et nulli penitus miscerentur, nisi cum quibus coniurati esse uidebantur; et iureiurando multitudinem obligatam, quatenus in eis legibus perdurarent, Auarin ciuitatem munitam contra regem dicit eos bella sumpsisse.

  62. 1.262.1

    adiecit autem, quia misit Hierosolymam rogans illos pro auxiliis exhibendis et daturum Auarin compromittens, quae foret egredientibus ex Hierosolymis ex iure maiorum, et ex qua procedentes omnem Aegyptum optinerent.

  63. 1.263.1

    deinde subiungit illos quidem uenisse cum ducentis milibus armatorum. regem uero Amenofin Aegyptiorum. cum non censeret repugnandum deo, mox ad Aethiopiam refugisse et Apin cum aliis sacris animalibus deuexisse.

  64. 1.264.1

    Hierosolymites uero inuasione facta et ciuitates pollutos et templa concremasse et equestres peremisse refert et nulla iniquitate aut opere iniquitatis abstinuisse.

  65. 1.265.1

    qui uero conuersationem et leges eis exhibuit sacerdos, inquit, erat genere Hieropolites, nomine Arsifas uocatus ab appellatione Osireos Heliopolitani dei et mutato nomine dictus postea Moyses.

  66. 1.266.1

    tertio decimo uero, inquit, anno Amenofin postquam regno pulsus est ex Aethiopia profectum cum multa militia dicit et congressum contra pastores atque pollutos habita conflictione uicisse et multos interficientem usque ad fines Syriae persecutum.

  67. 1.267.1

    In his iterum non intellegit sine uerisimilitudine se mentiri. leprosi namque et cum eis, ait, multitudo collecta debilium, licet primitus irascerentur regi circa se utique talia facienti secundum praemonitionem uatis, tamen cum a sectione lapidum sunt egressi et prouinciam perceperunt, omnes circa eum mitiores effecti credendi sunt.

  68. 1.268.1

    porro si adhuc et illum odio habebant, seorsum magis insidiari potuissent, non circa omnes bella committere, cum scilicet plurimi existentes multorum illic cognationes haberent.

  69. 1.269.1

    proinde etiamsi contra homines pugnare decreuerunt, non tamen contra deos impietatem gerere praesumebant nec contraria suis agere legibus, in quibus inscripti esse noscuntur.

  70. 1.270.1

    oportet itaque nos Manethoni gratias agere, quoniam huius iniquitatis principes dicit non eos, qui ex Hierosolyma sunt egressi, sed illos ipsos Aegyptios esse probat et maxime sacerdotes *** atque iurisiurandi uinculum illorum multitudine conuenisse.

  71. 1.271.1

    illud autem quomodo non inrationabile est, quod ait, quia familiarium quidem seu amicorum cum eis nemo consensit nec pericula belli participatus est, sed miserunt maculatos ad Hierosolymam et ab eis solatia poposcerunt?

  72. 1.272.1

    pro quibus hoc amicitiis aut qua familiaritate praecedente facere potuerunt? cum utique e diuerso hostes existerent et moribus plurimum differentes. et illi, inquit, repente promissionibus oboediunt, quia Aegyptum optinerent, tamquam eis non ualde prouinciae experimentum habentibus, ex qua uicti fugatique sunt.

  73. 1.273.1

    et si quidem indigerent Hierosolvmitae uel in malis constituti essent, forsitan ad talia consensissent; cum uero ciuitatem inhabitarent felicissimam et prouinciam multam meliorem Aegyptiacae regionis incolerent, <cur> cum eis, qui dudum fuerunt inimici corpore uexati, quos neque sui domestici ferre potuerunt, suo periculo laborarent? non enim futuram regis praesciebant fugam,

  74. 1.274.1

    sed e diuerso dixit eis, quia filius Amenofis trecenta milia pugnatorum habens occurreret ad Pelusium. et hoc quidem uenientes indubitanter nouerunt, paenitentiam uero eius et fugam penitus ignorabant.

  75. 1.275.1

    deinde dicit cum optinuissent Aegyptum multa mala gessisse ex Hierosolymis uenientes *** habens criminari eos, qui ex his uidentur extranei, cum ante illorum aduentum haec agerent et se agere coniurassent qui genere Aegyptii essent.

  76. 1.276.1

    posterioribus, inquit, temporibus Amenofis adgressus pugna deuicit et perimens hostes usque ad Syriam eos expulit; sic enim omnimodis Aegyptus aperta uastationibus est ex quibuscumque congredientibus locis.

  77. 1.277.1

    putasne qui tunc bello optinuerant eam, uiuere audientes Amenofin, neque inruptionem quae ex Aethiopia fieri potuerat munierunt multas utique contra hoc praeparationes habentes neque alium exercitum praepararunt? ait enim: usque ad Syriam eos perimens exsecutus est per arenam aridam, et [quia] palam est, quia non facile nec sine bello transire potuisset exercitus.

  78. 1.278.1

    Igitur secundum Manethonem neque ex Aegypto genus est nostrum neque exinde quilibet inmixti sunt; leprosorum enim atque languentium plurimos credendum est in lapidicinis multo tempore ac fatigatione defecisse, multos in posterioribus bellis, innumeros autem in ultimo proelio atque fuga perisse.

  79. 1.279.1

    Superest mihi nunc aduersus eum de Moyse ratio disputandi. hunc enim uirum mirabilem quidem et sacrum Aegyptii putant, uolunt autem cum blasphemiis incredibilibus falsitates inducere dicentes eum Hieropolitanum esse et ex illis templis propter lepram fuisse sectatum.

  80. 1.280.1

    probatur autem in conscriptionibus, quia ante quingentos decem et octo fuerit annos et nostros patres duxerit ex Aegypto in regionem, quae nunc inhabitatur a nobis.

  81. 1.281.1

    quia uero neque uitio quolibet huiusmodi circa corpus fuerit uiolatus ex ipsis rebus agnoscitur. leprosos enim sanciuit, quatenus nec in ciuitatibus manerent nec in uicis inhabitarent, sed soli ambularent uestibus ruptis, et contingentes eos uel uescentes cum eis inmundos existimauit.

  82. 1.282.1

    et licet eorum aegritudo aliquando curetur propriamque naturae recipiant sanitatem, praedixit tamen, ut purgationes quasdam atque purificationes ex lauacris fontium et totius capilli derasiones multaque et diuersa sacrificia

  83. 1.283.1

    facientes sacram ingrediantur urbem, cum e diuerso esset credibile, ut quadam prouidentia magis atque <clementia>, si fuisset ea clade constrictus, circa similes uteretur.

  84. 1.284.1

    et non solum de leprosis ita sanciuit, sed neque eos, qui uel paruum quiddam corporis minus haberent aut maculati essent, immolare permisit, et super haec sacerdotes qui huiusmodi calamitate tenerentur honore priuauit.

  85. 1.285.1

    quomodo ergo credibile est illum haec stulte sanxisse, qui fuerat huiusmodi calamitatibus inuolutus, et contra se ad obprobrium et laesionem tales exposuisse leges?

  86. 1.286.1

    sed etiam nomen eius incredibiliter transformauit; ait enim: Arsifas uocabatur. hoc siquidem non eius figurationi conuenit.

  87. 1.287.1

    quapropter iudico satis factum et palam est, quia Manethon, donec secutus est antiquas historias non multum ueritate frustratus est, cum uero ad fabulas 15 sine auctore conuersus est, aut incredibiliter composuit eas aut hominibus credidit odiose loquentibus.

  88. 1.288.1

    Post hunc igitur examinare uolo Chaeremonem; is enim Aegyptiacam historiam scribere se dicens et adiciens idem regis nomen, quod Manethon, id est Amenofin et filium 20 eius Ramessin ait,

  89. 1.289.1

    quia per somnium Isis apparuit Amenofi terrens eum, quia templum ipsius fuerit bello subuersum, nec non et quia dixerit Fritobautis scriba sacrorum, si ex hominibus maculatis Aegyptus mundaretur, timor abscederet.

  90. 1.290.1

    et tunc elegisse regem languentium milia trecenta quinquaginta et eos expulisse, quorum duces fuisse scribam Moysen et Iosep idem scribam sacrorum et habuisse eos Aegyptiaca nomina, quorum uni quidem ponit Moysen, Iosep autem Petesep.

  91. 1.291.1

    hos dicit ad Pelusium uenisse et ibi comperisse trecenta octuaginta milia, quae reliquerat Amenofis et ducere in Aegyptum *** peruenisse.

  92. 1.292.1

    Amenofin uero non ferentem eorum inuasionem in Aethiopiam fugisse grauidamque reliquisse uxorem, quae abscondita in quibusdam speluncis generauerit filium nomine Ramessin; hunc, dum creuisset, refert secutum esse Iudaeos in Syriam, cum essent circa ducenta milia, et patrem Amenofin ex Aethiopia suscepisse.

  93. 1.293.1

    Arbitror equidem [rem] manifestam esse et ipsa prolatione edictorum utriusque fallaciam; aliqua namque subiacente ueritate inpossibile est tanta discordia deuiare: qui enim falsa componunt, non aliis consona scribunt, sed sibi placentia quaeque confingunt.

  94. 1.294.1

    ille siquidem desiderium dicit regis, quatenus uideret deos, principium fuisse, ut uitiosi pellerentur e regione, Chaeremon autem quasi proprium composuit Isidis somnium.

  95. 1.295.1

    et ille quidem Amenofin esse dicit, qui praedixit regi purificationem esse faciendam, hic uero Fritobautem. sed forte multitudinis numerus ualde uicinus est: nam cum ille milia dixisset octuaginta, iste milia quinquaginta et ducenta descripsit.

  96. 1.296.1

    super haec igitur Manethon quidem prius in lapidicinas maceratos dicit expulsos, deinde dat eis ad habitandum Auarin et dum circa hora contra Aegyptios pugnatum fuerit, tunc dicit euocasse eos Hieroso-

  97. 1.297.1

    lymitarum auxilium, Chaeremon autem circa Pelusium inuenisse trecenta octuaginta milia uirorum quos reliquerat Amenofis et denuo cum illis ingressos in Aegyptum et Amenofin in Aethiopiam fugisse refert.

  98. 1.298.1

    quod uero ualde fortissimum est: nec qui aut unde fuerint tot milia exercitus nec siue Aegyptii genere siue loco extraneo deuenissent, sed neque causam aperuit, propter quam eos rex in Aegyptum reuocare noluerit, qui circa leprosos somnium Isidis ita finxit.

  99. 1.299.1

    Moyse uero etiam Iosep Chaeremon tamquam eodem tempore expulsum simul adiunxit, qui senior est Moyse generationibus quattuor, quarum anni sunt paene octuaginta et centum.

  100. 1.300.1

    proinde Ramesse Amenofis filius secundum Manethonem quidem iuuenculus cum patre repugnat et una deuictus fugit in Aethiopiam, hic uero fingit eum post fugam patris in quadam spelunca natum et post haec pugna uincentem et Iudaeos in Syriam expellentem numero quasi ducenta milia.

← Previous · Next → — showing 201300 of 617

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN tlg0526.tlg003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.