Historia Belli Peloponnesiaci
- 1.75.4.1
Nec amplius tutum nobis esse videbatur, quum plerisque invisi essemus atque etiam nonnullos, qui defecerant, jam subegissemus, vosque nobis non amplius aeque essetis amici, sed suspiciosi et adversi, imperio deposito periclitari; nam qui a nobis defecissent, vobis se adjunxissent.
- 1.75.5.1
Nec ulli mortalium est invide ndum, si in maximis periculis constitutus suis rationibus prospi-ciat, quam optime potest.
- 1.76.1.1
« Et vero vos, Lacedaemonii, civitatibus, quae sunt in Peloponneso, imperatis, ea reipublicae administrandae forma in singulis constituta, quam vobis conducere putatis. Ac si tunc in imperio semper permanentes, hominum odia vobis contraxissetis, quemadmodum nos, certo scimue, vos non miuus molestos sociis futuros fuisse, et in necessitatem venturos, ut aut strenue imperium exerceretis, aut ipsi periclitaremini.
- 1.76.2.1
Ita ne nos quidem mirum quicquam aut ab humanitate alienum fecimus, si imperium oblatum accepimus, idque non deponimus gravissimis rebus coacti, honore et metu et utilitate, neque vero primi hujus exempli auctores exorti, sed perpetuo naturae jure constituto, ut imbecillior a potentiore coerceatur, et dignos simul nos esse putantes, id quod vobis quoque videbatur ad hoc usque tempus, quo utilitatis rationem ducentes quodam aequitatis praetextu utimini, quam nemo unquam, quoties rei per vim parandae occasio sese ipsi obtulit, anteponens a rebus suis amplificandis est deterritus.
- 1.76.3.1
Dignique sunt laude, qui humanum ingenium secuti et ita imperium adepti aequiores fuerunt quam imperii, quod obtinebant, magnitudo ferrei.
- 1.76.4.1
Itaque alios quidem putamus, si hoc nostro imperio po-terentur, manifestissime declaraturos, num modeste nos geramus; nobis vero ex hac nostra modestia vituperationis plus quam laudis immerito accidit.
- 1.77.1.1
« Etenim in causis, quae de contractu cum sociis sunt, deteriore antea conditione utentes, postquam instituimus, ut apud nos ipsos aequis legibus judicia fiant, litigiosi esse videmur.
- 1.77.2.1
Nec eorum quisquam considerat, cur hoc ipsum crimen non objiciatur iis etiam, qui usquam alibi imperium habent, et qui in subditos minus modeste se gerunt, quam nos; iis enim, qui rei per vim gerendae potestatem habent, nullis judiciis est opus.
- 1.77.3.1
At illi assueti jam aequo jure nobiscum disceptare, si quid iis vel nostro judicio, vel propter imperii potentiam, vel etiam quomodocumque, fuerit detractum, quod ipsi sibi non detrahendum putarint, non habent gratiam de pluribus non ereptis; sed modicum illud, quod detractum est, gravius ferunt, quam si slatim ab initio, deposito juris instituto, aperte nostrum commodum quwsissemus. Illo enim modo ne ipsi'quidem contradicere potuissent, quin oporteat inferiorem superiori cedere;
- 1.77.4.1
et injuria, ut videtur, quum alliciuntur homines, magis indignantur, quam quum vim patiuntur; illud enim a pari profectum propter plus habendi cupiditatem fieri videtur; hoc vero a potentiore, videtur inevitabilem necessitatem habere.
- 1.77.5.1
Idcirco etiam a Medo quamvis his graviora paterentur, tolerabant; at nostrum imperium durum esse videtur, nec immerito; nam praesens rerum status semper gravis est subditis.
- 1.77.6.1
Itaque vos ipsi, si eversis nostris rebus imperium gereretis, profecto benevolentiam, quam propter nostri metum suscepistis, commutatis hominum studiis amitteretis, si quidem nunc quoque talia vobis facienda censebitis, qualia vel tunc exiguo illo tempore edi* dislis, quo in bello contra Medum gerendo praefuistis. Vestra enim et inter vos instituta vehementer a ceteris abhorrent, et unus quisque de vobis peregre proficiscens neque his utitur, neque illis, quibus reliqua Graecia solet uti.
- 1.78.1.1
« Quare lente consultate utpole de rebus non parvis, neque alienis consiliis et criminationibus inducti proprium laborem vobis imponatis. Incertos autem belli eventus, eorumque magnitudinem, antequam in ipso versemini , animo praecipite.
- 1.78.2.1
Bellum enim, quod producitur, plerumque casus varios habere solet, a quibus et pariter absumus, et utro modo res sit cessura, periculosa alea tenlatur.
- 1.78.3.1
Et homines plerique, quum ad bellum proficiscuntur, ipsas res prius aggrediuntur, quas postea gerere oportebat, et quum malis jam premuntur, consultationibus utuntur.
- 1.78.4.1
Nos igitur quum neque ipsi adhuc in ulla hujusmodi culpa simus, neque vos in ea esse videamus, suademus vobis, dum liberum utrisque est, recte consultare, ne foedera frangatis, neve jusjurandum violetis, sed controversias judicio dirimatis ex foederis pacto. Alioqui deus foederum ac jurisjurandi praesides contestati, vos si bello nos lacessatis, propulsare conabimur, quacunque praeiveritis. »
- 1.79.1.1
Haec Athenienses dixerunt. Postquam autem Lacedaemonii audierunt sociorum querelas adversus Athenienses et quas Athenienses dixerant, summolis omnibus, inter se ipsos de rebus praesentibus consultare coeperunt.
- 1.79.2.1
Atque major illorum pars consentiens eamdem ferebant sententiam, Athenienses jam injuste agere, et quamprimum bellum esse faciendum. Archidamus vero ipsorum rex, qui et prudens et modestus vir esse videbatur, in medium progressus hanc habuit orationem.
- 1.80.1.1
r Et ipse, Lacedaemonii, multorum jam bellorum eum peritus, et item peritos illos de vobis video, qui sunt eadem aetate, ita ut neque propter imperitiam belli quisqoam cupidus sit futurus, id quod multis vulgo acciderit, neque propterea, quod id bonum ac tutum judicet.
- 1.80.2.1
lntelliga* tis autem hoc, de'quo nunc consultatis, bellum non minimum fore, si quis id sapienter perpenderit.
- 1.80.3.1
Nam adversus quidem Peloponnesios et finitimos nostrae vires sunt prope pares, et cito in locum quemque pervenire possumus; sed adversus viros, qui et agrum procul incolunt, et praeterea rerum maritimarum sunt peritissimi, et ceteris omnibus rebus optime sunt instructi, et privatis et publicis opibus et navibus et equis et armis et hominum copia, quanta non in alia una Graeciae civitate est, et praeterea multos socios vectigales habent, quo tandem modo bellum adversus hos facile suscipere oportet? et qua re fretos, quum simus imparati, exsurgere?
- 1.80.4.1
Utrum classe? At hac inferiores sumus; si vero ei parandae operam dabimus, et nos adversus illos instruemus, tempus intercedet. Sed fortasse pecunia? At ista multo etiam magis impares sumus, et nec in aerario habemus. neque a privatis prompte sumimus.
- 1.81.1.1
« Confidat forsitan aliqais, quod armis et hominum multitudine illos superemus, ut illorum agrum incursionibus vastare possimus.
- 1.81.2.1
At illis est etiam alius ager longe lalcque patens, quem in sua ditione habent, et res, quibus indigebunt, per mare importabunt.
- 1.81.3.1
Quod si horum socios ad defectionem sollicitare conabimur, his etiam classe auxilium ferre oportebit, quoniam major pars insulas incolit.
- 1.81.4.1
Quodnam igitur erit hoc nostrum bellum ? Nam nisi aut classe erimus superiores, aut illorum vectigalia, unde classes alunt, subtrahemus, plus damni capiemus.
- 1.81.5.1
Atque in hoc rerum statu ne honestum quidem amplius fuerit bellum deponere, praesertim sinos dissidii auctores praecipui fuisse videbimur.
- 1.81.6.1
Neque enim vero illa spe efTeramur, hoc bellum cito sedatum iri, si agrum ipsorum vastaverimus. Imo vero vereor, ne liberis etiam nostris ipsum relinquamus : adeo verisimile est, ut Athenienses pi 0 animi magnitudine neque agro serviant, neque tamquam imperiti bello consternentur.
- 1.82.1.1
« Verum tamen non sum adeo hebeti animo, ut jubeam vos pati et nostros socios laedi et insidiantes non do* j rehcndere, sed jubeo arma quidem nondum movere, at legatos mittere et expostulare, ita tamen, ut neque nimis aperte bellum declaremus, neque nos illis concessuros, interea vero nostras ipsorum res parare, et socios, tam Graecos, quam barbaros, conciliare, si forte vel classis, vel pecuniae vires aliquas alicunde nobis praeterea adjungere possimus (neque vero vitio vertendum, si qui, ut nos, ab Atheniensibus insidiis petiti salutis suae causa non solum Graecos, sed etiam barbaros sibi adjunxerint), et simul etiam nostras fortunas expediamus.
- 1.82.2.1
Quod si nostros legatos audierint, hoc erit optimum; sin minus, duorum friumve annorum elapsorum spatio jam melius instructi bellum illis, si visum fuerit, inferemus.
- 1.82.3.1
Et fortasse, si nostros apparatus jam cernant, et verba ipsis idem significantia, facilius cedant, et agrum adhuc integrum habentes, et de praesentibus bonis, et nondum corruptis deliberantes.
- 1.82.4.1
Nihil enim aliud, si agrum eorum habeatis, quam obsidem habere putetis, atque eo magis, quo melius est cultus; cui quam diutissime parcere oportet, neque illos, ad desperationem compulsos, expugnatu difficiliores reddere.
- 1.82.5.1
Si enim imparati, sociorum criminationibus impulsi, ipsum vastabimus, videte, ne plus etiam dedecoris ac damni Peloponneso afferamus.
- 1.82.6.1
Nam criminationes quidem, et publicae et privatae, tolli possunt; bellum vero, quod privatorum causa ab universis est susceptum, quod quorsum evasurum sit sciri non potest, non facile est honeste deponere.
- 1.83.1.1
« Neque cuiquam ignavia videatur esse, quod multi unicam civitatem celeriter non invadant.
- 1.83.2.1
Sunt enim et illis non pauciores socii, qui tributa pendunt, nec magis armorum bellum est, quam sumptus, propter quem ipsa arma sunt utilia, praecipue vero hominibus mediterraneis adversus maritimos.
- 1.83.3.1
Primum igitur hunc paremus, neque sociorum verbis prius efferamur; et vero qui eorum, quae sunt eventura, famam in utramque partem praeter cete- ros sustinebimus, iidem etiam per otium ea parumper provideamus.
- 1.84.1.1
« Nec tarditatis atque cunctationis, quam in nobis maxime reprehendunt, vos pudeat. Nam si properetis, serius ad finem perventuri estis, quod imparati rem susceperitis; simul etiam liberam et per omnia optima fatna ornatam civitatem inpolimus,
- 1.84.2.1
atque potest maxime hoc modestia prudens esse. Soli enim propter hoc ipsum et secundis rebus non sumus insolentes, et adversis minus, quam alii, cedimus. Neque si qui nos cum laudatione ad pericula subeunda instigant praeter sententiam nostram, dulcedine ea transversi agimur, et si quis cum vituperatione nos incitet, non magis dolore commoti adsentimur.
- 1.84.3.1
Et propter modestiam et bellicosi et circumspecti sumus; bellicosi quidem, quia verecundia habet modestiae plurimum, et fortitudo verecundiae; circumspecti vero, quia simplicius instituimur, quam ut leges contemnamus, et severitate adhibita modestius, quam ut iis non pareamus; simul etiam ita, ut non propter eximiam aliquam in rebus inanibus sollertiam hostium apparatum verbis magnifice indignantes re ipsa debilius persequamur, sed ut et aliorum cogitationes nostris pares esse, et fortunae casus oratione dirimi non posse existimemus.
- 1.84.4.1
Imo semper, ut adversus bene consultos adversarios, re faclisque nos praeparamus; neque spes nostras in peccatis, quae forsitan illi commissuri sint, sed in hoc collocare oportet, quod certa ratione nobis prospicimus. Nec existimandum est, multum interesse inter hominem et hominem; illum vero praestantissimum esse qui in maxima necessitate eruditur.
- 1.85.1.1
« Has igitur meditationes, quas patres nobis tradiderunt, quaeque nobis ipsis, eas perpetuo retinentibus, magno emolumento fuere, ne abjiciamus; neve in exigua diei particula de multis capitibus et pecuniis et urbibus et gloria properantes decernamus, sed per otium. Hoc autem nobis magis, quam aliis licet propter potentiam.
- 1.85.2.1
Et ad Athenienses mittite de Potidaea; mittite etiam de injuriis, quibus socii se affectos dicunt, praesertim quum ipsi parati sint, jure disceptare; ei vero, qui se judicio offert, bellum ut injuriam facienti prius inferre non licet. Simul etiam bellum parate. Haec enim si faciatis, consilium et vobis optimum, et adversariis maxime formidandum inibitis.»
- 1.85.3.1
Archidamus quidem haec dixit; Sthenelaidas vero, qui tunc unus erat ex Ephoris, postremus in medium progressus, ita Lacedaemonios est allocutus.
- 1.86.1.1
« Equidem longam Atheniensium orationem non intelligo; nam in suis laudibus praedicandis multi quum essent, nihil tamen contradixerunt, quin injuria nostros socios et Peloponnesum afficiant. Atqui si contra Medos quidem olim boni fuerunt, nunc autem contra nos improbi, duplici poena sunt digni, quod mali ex bonis sunt effecti.
- 1.86.2.1
Nos vero iidem et tunc et nunc sumus, neque, si sapi-mus, socios injuria affici per negligentiam sinemus, neque auxilium mittere cunctabimur; ipsi enim sine ulla cunctatione mala patiuntur.
- 1.86.3.1
Aliis enim multae sunt pecuniae et naves et equi; nobis vero boni socii, qui Atheniensibus non sunt tradendi; neque judiciis verbisque est disceptandum, quum et ipsi non verbis laedantur; sed auxilium est ferendum celeriter, totisque viribus.
- 1.86.4.1
Nec doceat nos quisquam decere nos consultare,quum injuria nobis infertur; imo vero eos, qui injuriam facere parant, diu consultare decet.
- 1.86.5.1
Quamobrem, Lacedaemonii, e dignitate Spartae bellum decernite, et nec Athenienses majores fieri sinatis, nec socios prodamus, sed deorum auxilio freti bellum illis, qui faciunt injuriam, inferamus. »
- 1.87.1.1
Haec locutus, quoniam ipse Ephorus erat, in Lacedaemoniorum concione sententias rogavit.
- 1.87.2.1
Tunc autem (nam voce, non calculis suffragia (erunt) negavit se discernere, utra tox esset major; sed quia volebat ipsos sententiam aperte dicentes ad bellum movendum promptiores esse, dixit: « Cui vestrum, Lacedaemonii, foedera rupta esse, et Athenienses injuriam facere videntur, surgat, et in locum illum (quemdam locum ipsis ostendens) discedat; cui non videutur, in alterum. »
- 1.87.3.1
Illi autem, quum surre-xissent, discessionem fecerunt, et longe plures fuere, quibus foedera rupta videbantur.
- 1.87.4.1
Accitisque sociis, dixerunt, sibi quidem videri, Athenienses injuste agere, velle tamen et socios omnes ad suffragia ferenda accire, ut de communi consilio, si videretur, bellum facerent.
- 1.87.5.1
Atque illi quidem, his confectis, domum abienint; et postea etiam Atheniensium legati, rebus transactis j quarum causa venerant.
- 1.87.6.1
Hoc autem illius concionis decretum, foedera esse rupta, factum est anno ab initis tricennalibus foederibus decimo quarto, quae post res jn Euboea gestas inita erant.
- 1.88.1.1
Decreverunt autem Lacedaemonii foedera rupta esse et bellum gerendum esse non tam sociorum verbis inducti, quam metu, ne Athenienses fierent potent iores, quia magnam Graeciae partem illorum imperio jam subjectam videbant.
- 1.89.1.1
Nam Athenienses hoc modo ad res eas venerunt , per quas creverunt.
- 1.89.2.1
Postquam Medi ex Europa discesserunt, navali pariter ac pedestri pugna a Graecis victi, et qui ex illis ad Mycalen navibus confugerant, profligati sunt, Leotychides quidem Lacedaemoniorum rex, Graecorum, qui apud Mycalen erant, dux, domum abiit cum sociis, qui ex Peloponneso venerant. Athenienses vero et socii, qui ex Ionia et Hellesponto venerant, quum a
- 1.89.2.2
Rege jam defecissent, perseverantes, obsidebant Sestum, quam Medi lenebant, et ibi hiemantes eam a barbaris derelictam ceperunt. Postea vero ex Hellesponto in suas quique urbes navigarunt.
- 1.89.3.1
Atheniensium vero commune, postquam barbari ipsis ex regione discesserunt, statim absportarunt illinc, ubi deposuerant liberos et uxores et quicquid supellectilis supererat, urbisque sediftcia et muros instau- rare parabant, nam et panrae lantam partes moenium resta-bantet aedes pleraque eoodderant, pancaeqne supererant, in quibus ip*i Persarum principes manseranL
- 1.90.1.1
Lacedaemonii vero quum intellexissent, quod futurum erat, legati venerunt, partim quidem, quod et ipsi libentius visori inissent, nec illos nec alium quemquam muros unquam habentem; partim vero, idque praecipue, quod socii illos instigarent, et metuerent cum classis eorum magnitudinem, quae paulo ante ipsis non suppetebat, tum etiam audaciam, quam in bello Medico demonstrarent.
- 1.90.2.1
Postulabant autem ab ipsis, ne muros reficerent, sed potius omnium etiam urbium, quae extra Peloponnesum erant, quarumcunque ambitus adhuc starent, eos secum demolirentur, ipsam quidem voluntatem animi que suspicionem, quam de Atheniensibus habebant, non declarantes, sed quasi hoc consilio, ne barbarus, si rursus felium inferret, ullum locum munitum haberet, unde proficisceretur, quemadmodum nunc ex Thebanorum urbe; et Peloponnesum omnibus receptaculum et perfugium satis tutiuu fore dixerunt.
- 1.90.3.1
Athenienses vero de Themistoclis sententia Lacedaemonios, qui haec dixerant, confestim dimiserunt, responso dato, legatos hisce de rebus, quas dixissent, a se ad eos missum iri; se autem ut Lacedaemona primo quoque tempore mitterent, Themistocles suadebat; alios vero legatos, praeter se electos, ne statim emitterent, sed tamdiu retinerent , donec murum ad justam altitudinem erexissent, ita ut ex altitudine maxime necessaria vim hostis propulsare pos-sent; opus autem facerent omnes, qui erant in urbe, publico consensu et ipsi, et uxores, et liberi nulli aut privato aut pnblico aedilicio parcentes, unde aliquid utilitatis ad opus percipi posset, sed omnia diruentes.
- 1.90.4.1
Qoum autem Ille haec docuisset, et addidisset, se curaturum cetera, quae essent illic agenda, discessit.
- 1.90.5.1
Quumque Lacedaemona venisset, non adibat magistratus, sed rem trahebat, et speciosas causae pratendebat. Et quoties aliquis de summis magistratibus eum interrogasse!, cor ad reipublicae commune non accederet, suos collegas dicebat a se exspectari; eos autem aliqua occupatione impeditos remansisse; se tamen sperare, eos propediem venturos, et mirari quod nondum adessent.
- 1.91.1.1
Illi vero, cum haec audirent, Themistocli quidem fidem habebant, propter amicitiam, quae ipsis cum illo intercedebat; sed quum alii venirent, et aperte arguerent, muros aedificari, atque adeo jam sublimes esse, Iacere non poterant, quin crederent.
- 1.91.2.1
Quod quum ille intellexisset, suasit ipsis, ne verbis se (alii paterentur, sed potius de suorum civium numero probitatis iideique spectatae viros mitterent, qui rem exploratam fideliter renuntiarent.
- 1.91.3.1
Illi igitur bos miserunt. Themistocles vero Atheniensibus horum adventum per nuntios clam significavit, suadens, ut quam occultissime possent eos retinerent, neque dimitterent, ante quam ipsi redi issent; jam enim etiam college ejus ad ipsum venerant, Habronichus Lysiclis, et Aristides Lysimachi filius, murum jam salis altum esse nuntiantes; metuebat enim, ne Lacedaemonii, ubi rem plane rescivissent , se non amplius dimitterent.
- 1.91.4.1
Itaque et Athenienses legatos retinuerunt, ut ipsis per nuntios erat significatum, et Themistocles quum ad Lacedaemoniorum magistratus ivisset, tunc demum aperte dixit, urbetn suam muris jam esse cinctam, ita ut cos, qui in ipsa habitarent, lutari pos- set; sed si Lacedaemonii, socii ve legationem aliqua de re ad se mittere velint, posthac venirent ut ad homines, qui bene dignoscerent, quid suorum, quid etiam communium commodorum ratio postularet.
- 1.91.5.1
Quum enim visum esset , satius esse, urbem relinquere, et naves conscendere, re sine illorum consilio intellecta, haec se ausos diierunt. et quibuscunque de rebus tum cum illis consultarent, se consilio nullo iuferiores vidos esse.
- 1.91.6.1
Sibi igitur nunc etiam videri, melius esse suam urbem moenibus esse cinctam, idque quum privatim singulis civibus, tum etiam publice universis sociis utilius fore;
- 1.91.7.1
lieri enim non posse, ut qui non idem praesidium habeant, sh.ilia aut paria in commune consulant. Dicebat igitur aut omnes civi tales foederatas oportere sine muris esse, aut existimare, Iure quoque se recte habere.
- 1.92.1.1
Lacedaemonii vero, his auditis, nullam quidem apertam indignationem contra Athenienses demonstrabant (non enim ut eos prohiberent, sed ut consilio monerent scilicet, ad eorum rempublicam legatos miserant; simul etiam quia ipsos id temporis amore maximo adhuc prosequebantur, propter singulare illorum adversus Medos studium) , verumtamen voto frustrati, rem iniquo animo clam ferebant. Ita aut.‘m utrorumque legati citra querelam domum redierunt.
- 1.93.1.1
Hoc igitur modo Athenienses exiguo temporis spatio urbem inuris cinxerunt.
- 1.93.2.1
Et ex ipsa murorum structura nunc etiam manifestum est, eos festinanter aedificatos esse; fundamenta enim substrata sunt ci omne genus lapidibus constructa, neque coagmentatis alicubi, sed nt quisque forte eos afferebat; multae etiam columnae ex monumentis detractae, et saxa polita sunt congesta. Ambitus enim murorum ab omni urbis parte major productus est, et propterea omnia pariter moventes festinabant.
- 1.93.3.1
Persuasit autem Themistocles, ut etiam Piraeei partes reliquas aedificarent (ejus enim pars aedificari prius est coepta, quo tempore ipse annuum magistratum gerens Athenis praefuit); quia existimabat tum locum illum esse opportunum , qui tres portus natura munitos haberet; tum etiam ipsos, quando rebus nauticis operam dare coepissent, magnopere proficere in acquirenda potentia.
- 1.93.4.1
Primus enim ausus est dicere, eos debere maris imperium sibi vindicare, et confestim eos in hoc imperio parando juvare coepit.
- 1.93.5.1
Illius etiam sententiam secuti murum ea latitudine exstruxerunt , quae nunc quoque circa Piraeeum exstans apparet; nam duo plaustra per murum occursu adverso saxa portabant; intus vero neque caementum neque lutum erat, sed magna coagmentata saxa et paribus sectionum angulis inter se aptata, extrinsecus ferro plumboque inter se vincta. Altitudo vero ad dimidiam partem ejus, quam animo statuerat, est perducta.
- 1.93.6.1
Volebat enim et altitudine et latitudine hostium impetus avertere, hominumque putabat paucorum et infirmissimorum praesidio locum facile custodiri posse, ceteros vero naves conscensuros.
- 1.93.7.1
Nam in rem nauticam potissimum incumbebat, quia, ut mea fert opinio, regis Persarum copias mari facilius, quam terra, invadere posse animadverterat; et Piraeeum plus utilitatis, quam superiorem urbem habere putabat, atque adeo saepe hortabatur Athenienses, si forteninquam terra premerentur, ut in eum descenderent, et classe omnibus resisterent.
- 1.93.8.1
Athenien- ses igitur hoc modo urbem muris cinxerunt, et cetera exstruebant statim post Medorum discessum.
- 1.94.1.1
Pausanias vero, Cleombroti Glius, a Lacedaemo ne Grajorum dux, cum viginti navibus Peloponnesiacis esi emissus; eumque Athenienses quoque cura triginta navibus comitabantur magnusqne ceterorum sociorum numerus.
- 1.94.2.1
Et cum infesto exercitu in Cyprum insulam iverunt, jusque maximam partem subegerunt, et deinde Byzantium u Medis occupatum pelicrunt, et hujus auspiciis ductuque expugnarunt
- 1.95.1.1
Quum autem hic insolentias jam imperaret, quum alii Graeci rem iniquo animo ferebant, tum vero praecipue Iones, et quotquot regio dominatu recens erant liberali. Quamobrem ad Athenienses commeantes volebant, ut hi duces sibi existerent pro necessitudiue, quae iis cum ipsis intercedebat, neve Pausaniie concederent, si quam vfan in ferre vellet.
- 1.95.2.1
Atheniensibus vero haec verba accepta fuerunt atque animis in istam curam incumbebant, ul eos non neglecturi, et celera constituturi, quemadmodum sibi e re maxime futurum videretur.
- 1.95.3.1
Interea vero Lacedaemouii Pausaniam accersebant, quaestionem habituri de rebus, quas audiebant. Eteuim multa ejus injusta facinora deferebantur a Graecis, qui Lacedaemona veniebant; et videbatur ea magis tyrannidis quaedam imitatio quam praetura.
- 1.95.4.1
Forte autem accidit, ut eodem temporis articulo et ille arcesseretur domum, et socii ejus odio ad Athenienses transirent, praeter milites ex Peloponneso profectos.
- 1.95.5.1
Lacedaemona autem profectus, privatarum quidem in aliquos injuriarum damnatus est; maximarum vero est absolutus, et innocens habitus. Praecipue vero accusabatur, quod cum Medis sensisset et videbatur hoc esse manifestissimam.
- 1.95.6.1
Atque illum quidem non amplius praetorem emiserunt, sed Dorcin, et cum eo nonnullos alios, non magnum exercitum habentes; quibus socii imperium non amplius permittebant.
- 1.95.7.1
Illi vero hac re cognita dicessenint, nec ullos alios Lacedaemonii postea emiserunt, veriti, ne illi, qui peregre proficiscerentur, deteriores sibi fierent, id quod in Pausania animadverterant; simul etiam cupientes bello Medico liberari et rati Athenienses satis idoneos duces esse, et in iliis rebus sibi non adversos.
- 1.96.1.1
Athenienses igitur, cum imperium hoc modo accepissent , sociis volentibus, propter Pausaniae odium, statuerunt , a quibus urbibus pecunias, et a quibus naves adversus barbarum praeberi oporteret; hoc enim praetexebant, ut injurias acceptas ulciscerentur Regis agrum vastantes.
- 1.96.2.1
Et tunc primum apud Athenienses constitutus est magistratus Quaestorum Graeciae, qui tributum recipiebant; sic enim appellata est pecuniarum contributio. Primum autem tributum, quod constitutum est, erat quadringentorum et sexaginta talentorum. Eorum vero aerarium fuit Delos, et in ejus templo conventus fiebant.
- 1.97.1.1
Quum autem initio sociis imperarent liberis, et de communi consilio in publicis conciliis consultantibus, ad lanium imperium pervenerunt bello, rerumque inter hoc et Medicum bellum administratarum opera, quas ipsi gesserunt et contra barbarum et contra suoe socios, qui re» novas moliebantur, et contra Peloponnesios. qui in quaque re forte intererant.
- 1.97.2.1
Res autem istas scripsi et digressionem ab instituta narratione feci liac de causa, quia hic locus ab omnibus, qui ante me scripserunt, est praetermissus ; nam illi vel res ante bellum Medicum a Graecis gestas, vel ipsum bellum Medicum conscribebant. In hoc aulcm numero est et Hellanicus, qui in Attica historia has res attigit, sed breviter, tempotibusque non accurate distinctis mentionem earum fecit. Simul etiam aperte hic demonstratur, quali modo Atheniensium imperium fuerit constitutum.
- 1.98.1.1
Primum igitur Eionem, quae ad Strymonem est sila, quam Medi tenebant, obsidione expugnarunt,et incolas, urbe direpta, in servitutem abduxerunt, duce Cimone Miltiadis filio.
- 1.98.2.1
Deinde vero Syrum, insulam in iEgaeo sitam, quam Dolopes incolebant, incolis in servitutem abstractis, ipsi colonis occupaverunt.
- 1.98.3.1
Cum Carystiis autem sine aliis Euboensibus, bellum gesserunt, tandemque certis conditionibus compositionem fecerunt.
- 1.98.4.1
Postea vero Naxiis, qui defecerant, bellum intulerunt, et obsidione in deditionem receperunt; atque haec prima sociarum civitatum praeter juris consuetudinem in servitutem est redacta, mox et aliae, prout cuique contigit.
- 1.99.1.1
Defectionum vero causae quum aliae erant, tum vero praecipuae, tributorum et navium reliquationes, et militiae recusatio, si cui contigisset. Nam Athenienses haec severe exigebant, et molesti erant, quum hominibus, nec assuetis nec volentibus aerumnas perpeti, necessitatem imponerent.
- 1.99.2.1
Erant autem etiam alioquin Athenienses non amplius pariter jucundi, postquam imperium tenebant, et neque ex aequo cum sociis militabant, et facile iis erat, eos, qui deficerent , in officium redigere.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 3,650
Perseus Greek. CTS URN tlg0003.tlg001.1st1K-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.