Ancient Texts

← Library

Sacrorum Fastorum Libri XII

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 359 sections

  1. 8.6.1

    Aestuet ille licet, plenis lux altera nonis: Quis putet? iniecta sub niue stabit humus. Ite piae matres, vocat ad praesepia virgo: Hic vbi in exquiliis aurea templa tenet. Scilicet hic Iuno quondam Lucina manebat: Et dicta a Luco est, quae dea lucis erat. Vera patent, cedant priscorum numina, nanque Haec Iunone prior haec dea lucis erat. Lucis habet titulum, peperit quia candida solem: Luceque quod iuuit, Iuno vocanda fuit. Concipit haec natum sine coniuge, concipit illa, Vera sed ista parens, illa figura fuit. Ara sed exquiliis cur est, quis muneris author, Qua ue nota est festum, poscor vt ipse canam. Vir fuit, hunc olim priscorum sanctior aetas. Romaque Ioannem, patritiumque vocat. Cum sine prole foret, qua matris stabat imago Dicitur haec posito verba tulisse genu. Cum tibi in vrbe tua non dum sacra splendeat ara: (Par vt erat) populo thure colenda tuo. Quod dea tu nullo peperisti semine natum: Solaque non tactae nomina matris habes. Qua careo, prolem da: fac spe laeter vt ista: Feceris, et per te nomina patris erunt. Templa feres prima: et me patre vocabere maior: Ad praesepe notam sed dabit ara loco. Vnus et alter erat precibus iam lucifer ortus: A prece quum voti fit pius ille potens. Festa deae suberant, quibus est assumpta, parenti Soluere promissi munera tempus erat. Elige diua inquit, qua uis sit vt area templi: Irrita signatis non erit illa locis. Nox oritur: sicco feruebat Sirius astro: Versa poli est facies, canaque bruma redit. Candida signatos sparguntur vellera templo: Menseque sextili sub niue collis erat. Lux redit, inspiciunt, mirantur facta Quirites: Admoniti patres thura, chorique ferunt. Colleque spectantes alieno mense pruinam, Qua fuit, alterna procubuere prece. Inde pater sacra signauit limina fossa: Signatisque aram iussit inesse locis. Atque inquit tangens, primam quam tangimus aram: Ad praesepe parens, cui nota maior, habe. Dixerat a laeuo strepuere tonitrua coelo: Areaque exiguo tempore creuit opus. Quodque niue hanc legit, dicta est: et mater et illa: Fertque dies ex re candida nomen idem. Haec ego: libarat coelestia dona sacerdos: Soluerat et fuso thura, precesque mero. Quum mea dicta suo virgo vt candore probaret, Protinus aurata flauit ab aede niuem. Mistus erat tecti niueo color aureus imbre: Estque pudori aptus visus vterque deae. Talis ab aetherio quum funditur alpibus axe: Ora per occurrit, fusaque spargit humum. Non est, esse putes vento per inania versam, Perque humeros lapsam molliter, inque comam. Vidi saepe aliquem, cum non sit frigus in illa, Frigora subducta pertimuisse manu. Vulgus in hac ludit, glomeratque iocosus in orbem: Matribus et multis vsibus esse putat. Ascipit hoc fieri, probat et virgo aurea factum Nosque niuis gaudet credulitate capi. Finis erat, diuum quum iam regina per aram Caerulea vidit nubere veste nurus. Cum tamen has videat, cur a praesepibus arcet: Qui rogat: hic a me iam sibi doctus eat. Osa torum fuerat: peperit quae ex aethere natum: Casta puellares pellit ab aede pedes. Ne fuget ex toto, dat templum, limen et arae: Proque fore his mandat soluere vota prece.

  2. 8.7.1

    Has quoque, qui domini sibi fert de nomine nomen, Hinc in auentinum cernit abire iugum. Nam pueros, positor quae illic dat semina plantae, In calicem versa fronde iuuare putant. Romula contigerat facundus moenia doctor: Fama volat, duras ore mouere feras. Aeger erat matri romanae natus, ad ora Illius vt properet, deserit illa suum, Voce sacra capta est, mora fit, puer occubat umbris: Exanimum diui detulit ante pedes. Abnuit, illachrymans rogat vt reuocetur in auras: Motus erat, matri vixit vt ante puer. Hinc folium capiunt, creduntque iuuare parentes Arboris: illius quam posuere manus. Aurea quae quoniam est, non cessat tradere frondes: Vsque licet carpant, largius vsque dabit. Hic quoque de domino fieri praeconia in hostes Praecipit, vnde horum est ordinis ipse caput. Visa erat illius genetrix peperisse gerentem Ore facem in somnis, nocte silente, canem. Lux erat, hunc peperit: fuit huic facundia flamma: In dominique lupos ipse latrator erat. Quae regio illius non victa est fulmine linguae? Traxerat et lapides in sua verba sono. Saepe vir a domino fugiens est voce retentus: Quique illum contra ceperat arma, manu. Verbis saepe huius, cum declamare videret: Saulum ipsum ex astris, obstupuisse ferunt. Venerat vt leges fundaret, vota negantur. Mox pater admonitus maximus illa dedit. Nomina prima tulit tubicen, titulumque secutis: Orbe fere toto moenia sacra patent. Stella hinc quae in puero micuit, dum forte lauatur: Venturum sydus relligionis erat. Ergo palatinus merito fuit ille magister: Perpetuusque est hic ordinis huius honor.

  3. 8.8.1

    Lucifer exoritur: surgitque ex aethere puppis: Ad nos quae heroas per mare prima tulit. Quare sancte pater faueas pro syderis ortu: Hanc nos quando tuam credimus esse ratem. Nox erat, effuso lauit qui sanguine terras: Quum deus it iuncta est qua Galilea mari. Aspicit aduersis turbari lintea ventis: Aequoraque in fratres concita nocte trahi. Scilicet aeolias cocytius imbre procellas Hostis in hos morat, detuleratque notos. Distrahitur puppis, retinent, contemnit habenas Ars cadit: attonitus quisque petebat opem. Quid facerent? caeca stabat caligine coelum. Nubibus et scissis non fragor vnus erat. Fert ratis et fluctus, tulerat symplegadas Argo: Haec nisi tunc Argo non minus ipsa fuit. Nanque Cephas hic est, illic dux ibat Iason: Duxque columba rati mitis vtrique fuit. Viderat occurrit sicca deus aequore planta. Esse putant vmbram, fidite visus ait. De rate prosiliens dextram dat nauta magistro: Norat enim, et pressa siccus adiuit aqua. Tollitur in puppem diuumque hominumque potestas: Deque illa surgens talia laetus ait. Quod tutata meos partem percussa procella es, Pro merito stellae sint tibi nauis ait. Vix ea quum coelum precium tulit illa laboris: Tresque, decemque, notas saucia parte tenet. Claraque syderibus spatiosum sulcat olympum: Atque hinc Pontifices nostra sub ora vehit. Tuta sit ergo diu, et stellis micet omnibus aeuis: Nec ferat aduersos amplius illa notos.

  4. 8.9.1

    Quam bene qui signi donarat sorte carinam, Hac quoque transformat fulgure membra die. Iret vt ergo polo Heliam Mosemque vocauit Gramine ab elysio, summaque montis adit. Ipse Thabor mons est cum nube hinc sumptus ab aura Tollitur, et radiis integit ora suis. Atque sui clara redimitus imagine solis Iuit, adorantes deseruitque duces. Quoque magis vehitur, tanto formosior ille est: Pendulus, aerius, persimilisque niui. Inter et heroas coelo constabat in alto: Omnibus et facto est cognitus ille deus. Interea attoniti dum stant, nota ora recepit: Solus erat, rerum visa tacere iubet.

  5. 8.10.1

    Tunc quoque, quae coelo prima pro sorte sagitta est, Si quis vbi est quaeret, tota subiuit aquas.

  6. 8.11.1

    Tertia post nonas, Orci qui tela timebit, Cyriaci Cererem, praesidiumque petat.

  7. 8.12.1

    Lux eadem pressam bello, signisque, Coronen Faucibus eripuit liuide Turca tuis.

  8. 8.13.1

    Hinnierat sonipes modo qui prope virginis antrum, Mersus in Oceanum mane sequente tacet.

  9. 8.14.1

    Proxima quum roseo veniet Pallantias ore, Subiiciet crati laurus, et ara, nucem. Illius et fas est (modo non) ramalia saxis Impetere, et plena sumere poma manu. Immo quod ad plagas vix cepit saxa viator: Quod petit, e ramis quum cupit illa dare. Quaeritur vnde illi fiat tam prona voluntas: Soluitur et dubio causa, patetque, suo. Pauperibus dederat commissum principis aurum: Atque illos domini iure vocarat opes. Dicta odium generant, visum est iniuria verum: Inque illum impietas pro pietate furit. Ducitur ante Iouem, dare in aram thura negauit: Praeparat ardentes lamina dura faces. Visa parum fuit haec: seu quod nux voce nocentum est: Seu funesta hominum saepe quod ipsa nece. Fama refert illam, et factura putamina flammas, Sacrilegas ferro supposuisse manus. Venerat ad prunas, coelumque deumque secutus: Vos cum inquit cupio, prosiluitque rogo. Vritur accensis cratis super ordine prunis: Non secus inuento quam Perilae tuo. Nux suberat: diui contraxit pressa cruorem: Visus et est sanguis, qui modo succus erat. Ex illo gemuit non ista vulnera luce: Atque cadens cultros mollis vt agna subit. Inde velut faciat memores nos numinis, ictu Inficit vrgentes caesa cruore manus. Si quis eam frangit, dolet ignem fracta subire: Odit enim, per quem fecerat ipsa nefas. Pluribus vnde pium est crudam quoque ponere mensam Ausa quod hac scelus est impia flamma die. Adde quod hesternae soluit ieiunia lucis: Atque sacra ex votis inchoat inde dapes. Hinc templi ad postes puer illi clamat emaces: Hic vbi iuncta suo tollitur ara foro. Phoebo igitur laurus, Veneri sua myrtus honori: Herculis et decus est populus alba sui. Est et Pallas honor viridis tibi ramus oliuae: Est deum matri tradita pinus idem. Est Iouis et quercus, tibi sed syluane cupressus: Nux tua Laurenti, cedite sylua nuci. Huic quoque tutela est medicinae, causaque facti Poscitur, vt solita est, det dea vela rati. An quia nunc magno persaepe resoluimur aestu? Aereque accenso corpora lassa iacent? Sponte sua et veniunt morosi crimina morbi? Phoebeusque frequens praemia succus habet? An quoniam herbarum est inuentor Phoebus et artis, Deque huius lauro nomina diuus habet? Vtraque causa valet, sed si prouerbia spectes, Inquit in hac vulgus sic ea vera die. Aestus vt hic vrat non longo tempore durat, Dicit idem Antoni frigus is esse tuum.

  10. 8.15.1

    Sed nisi me fallunt pictis noua tempora fastis, Atque suum cursum nostra carina tenet. Hoc quoque lucifero praestanti pectore Caesar Reppulit e tectis arma Vienna tuis. O vtinam partus bello cecidisset in illo: Ne fieret rursus terror vt ante fuit. Sed vaga per septem difflatur tibia colles: Et prope erunt vulgus festa parentis ait. Perfora, per vicos, et compita gaudia currunt: Conuenit, et spectat munera turba sua. Qua data fax fuerat: succedunt picta trophaea Ex illa faculae quae sibi nomen habent. Atque ea honoratus propria in regione tribunus Gestat: per certas distribuitque domos.

  11. 8.16.1

    Tertia de coelo quum Aurora mouebit habenas: Pestanasque suo fundet ab orbe rosas. Humidus auratam summittet Aquarius vrnam: Hac sed parte aberit, caetera clarus erit.

  12. 8.17.1

    Puluerulenta suo quoque cursu desinit aestas: Atque vua Autumnus cingere colla parat.

  13. 8.18.1

    Nauita Delphinum quid frustra quaeris in astris? Totus enim, nescis? mane latebat aquis.

  14. 8.19.1

    Proxima lux austrum pluuium demittet ab antro: Cum tonitru et multa decidet imber aqua.

  15. 8.20.1

    Ingreditur solem rerum pulcherrima virgo: Altera purpureo quum nitet axe dies.

  16. 8.21.1

    Haec eadem assumptae praecedit virginis aram: Atque sui causam syderis ipsa facit. Ergo vno curru gemini vectentur honores: Donec ad amplexus hinc dea solis eat. Pulchrior Erigone, Astrea quod iustior ipsa, Quod Cerere, et Iusta haec cognita maior erat. Solque quod hac natus, sit virgo lucida Sole: Solque sua nitidus virgine matre micet. Templa sonant, artesque silent, laetique Quirites Conueniunt signis, et fora marte vacant. Garrula non vnum meditatur tibia cantum: Et magnae plausus festa parentis habent. Ergo illam pueri teneraeque rogate puellae: Ingenium victa Pallade nanque dabit. Artibus illa fauet, bene curret pectine telas, Placatam faculis si qua puella colat. Hoc quoque qui tingit, qui lanam a pellibus aufert: Quique illam mollit: quaeque net axe, facit. Vos, et qui suitis pellentes frigora vestes: Hoc agitis, doctas reddat vt illa manus. Quis facit plantae noua vincula, placat et illam: Crispino poterit doctior esse suo. Hanc Brontem Steropemque roget qui imitatur ad ignes: Quique opus exactum tentat Epee tuum. Nec vos quorum opera ducuntur ad aethera tecta: Tractate, inuita virgine saxa manu. Illa maris stella est, qui poscis ab aequore merces: Quique capis pisces, pisceque lucra petis. Hinc suscepta graues ne fallant vota labores Thura date, emptores ducat vt illa nouos. Vos quoque, qui succos phoebeos traditis aegris: Thus date, nam medicas adiuuat illa manus. Quique aurum tractat vocet hanc, cui pocula fingit Terra rubens, iuncto qui boue findit humum. Quique terit fruges, fruges qui durat in igne: Et quos hic iam nunc dicere longa mora est. Vera dea haec operum est, sua dona facemque petenti Quisque det, huic artem concilietque suam. Collectaque palam curru stipe signa sequatur, Excubet et flammis, exululetque puer. Conuenere omnes, feruent capitolia coetu: Vixque fori strepitus agmine pacat eques. Stant pueri, pariterque viri, matresque, nurusque: Arduaque ad coeli carmina templa canunt. Ecce sed intactae reserantur virginis ora: Tollitur et longa pinea teda manu. Pompa fit artificum, missus fremit ordine currus: Deque loco certant, impediuntque viam: Singula sed Marci regio se ducit ab arce: A capitolinis excipiturque tubis. Collatisque vna signis, gyro itur ab ara: Qua latus adiunctum, planaque, collis habet. Soluitur et carcer, spectat via sacra triumphum: Sceptrifer et monitus pauca tribunus abit. Densaque confuso discurrunt agmina vulgo: Certa nec his sedes forma ue sedis erat. Pars fora, pars arces, pars sacras occupat aedes: Perque vias aditum vix locus vllus habet. Iuerat et ceram modo qui comitatus ab arce: A tribus vt ferret virginis ante pedes. Ipse noua rediit iam virginis aede senator: Illum, tresque viros, proximus arcus habet. Interea coetus simulachrum montis ab ara Excipit, atque aliis publica mensa datur. Ore fauent, comitum fertur ceruice redemptor: Fitque via in multo puluerulenta loco. Pone viri veniunt, nuptae, et longo ordine matres: Quasque torus caelebs vitaque sancta decet. Fit mora, coelestis de more lauatur imago: Teda fremit, vis est transitione loco. Iamque Titum spectat, iam sacra palatia linquit: Iamque reuersurus perfora carpit iter. Tempus erat bobus quo soluit aratra colonus: Lacque agnus pastae gramine matris adit. Per loca diuersa et per tot fora proxima summis Ventum erat exquilis, constiterantque faces. Noscere quaerebam ritus: nox, clamor, et aera. Terruerant animum, tibiaque ipsa, meum. Tunc ego te virgo quando praesentia nati Detinet, et populi es nunc studiosa tui. Da mihi tu dixi, qui de coelestibus vnus Dux sit, et ad festum me struat ore tuum. Dicta sit vnde dies, quid tibia, pompa quid ipsa, Quid velit et thalamus, quem modo turba vocat. Faxque quid alba petat, dicebam versus ad illam: Quum puer ex alto constitit ante pedes. Extimui, pictas facilis tunc colligit alas: Atque metum his verbis astulit ille meum. Sume animum vates, venio e coelestibus vnus: Virginis ad festum te (vt petis) ore struam, Viderat haec nati successum, viderat orbem Lege reformatum, veraque iura dari. Quum postrema timens, et nostris plenior annis, Alma toro languens talia tristis ait. Nate quid expectas? tollam te ad sydera coeli: Saepe mihi dixti, sint rata verba precor. Illa parens ego sum tibi quae connixa sub antro, Quadrupedes inter, vbera casta dedi. Natus eras matri, me matre et carior vnus: Perstat amor, causam cur quoque perstet habet. Patris enim flamma capior, nati vror ab igne: Plus tamen ipse vris: igne quod ortus eras. Sorte mea gaudens, timeo cur tristia dixi Ille meus natus iam deus ille meus. Omnia possedit, Ioue maior, maior et orbe, Cum patre iam felix sydera summa tenet. Thureque non vno victori ponitur ara, Hocque noua cecidit relligione vetus. Quae regio in terra non plena est eius honore? In toto fratrum vocibus orbe sonat. Cognitus et terris, et coelo cognitus idem, Aequore iam immensum nunc quoque numen habet. Ergo tuam linques morientem maxime: tantum Membra ne putrescent, quae peperere deum? At facias saltem, si stat sententia lethi: Ne videam stygii pallida monstra fori. Vtque tibi, quando vitales reddimus auras: Bisseni ducant funera nostra duces. Hactenus, et medio sese sermone reliquit: Estque illi gremio languida facta manus. Tunc viridem aeternis palmam fero iussus ab hortis: Solatusque inquam, quod petis alma feres. Finieram veniunt quum in nube ante hostia fratres: Et circum matris se posuere torum. Illa his attollens sese, et sua lumina, curae Sit vobis dixit: funeris ara mei. Inde oculis coelum aspiciens, lucemque supremam, Nate cape hanc animam quam damus ipse sinu. Haec ait, et lapsa est, animamque ille excipit vlnis: Flere vetat, fratres conticuere rogo. Vallis erat, vallis vernas effertur ad oras Paeana aetherii concinuere chori. Palmaque praefertur, victricis munera matris: Et populi strepitus inuidiamque tulit. Vnus et alter erat tumulo iam lucifer ortus Pro matre et stabant in statione duces. Vidit vt hoc natus, se ad patris lumina vertit: Spectabat terras vt solet ille suas: Atque illa, o genitor duce te qua corpora sumpsi: Et duce te regni qua mea sceptra tuli. Quaeque tibi dixit, placet e tot millibus vna De plebe en virgo mortua ut una iacet. Vrna tegit matrem, peperit quae casta tonantem: De me quid dicent, qui mihi thura ferunt? Plura locuturum, non ultra est dicere passus: Quum nato omnipotens sic ait, ipse suo. Aequa petis, verum duce me quia natus ab illa es: Eripe tu fatum, tolleque corpus humo. Vix ea quum e gremio ille animam quam matris habebat. Accipit, et me post aspicit, atque refert. Nuncia qui tuleras: uitam quoque redde parenti: Ad bustum et pennis labere chare uigil. Dixit, et a dicto superum comitante caterua Ex alto illabens me quoque pone venit. Pone venit radii venientem ignesque secuntur: Cumque tuba, arguto tibia adunca sono. Stabant moerentes, ceu dudum, in funere fratres: Inter quum hos natus matris ad ora sedet. Sederat et somnus pro morte intrauerat artus: Sopitam tangit quum deus ipse suam. Tacta caput tollit, tollenti hic oscula libat: Et simul e terris astra petamus ait. Astra petamus ait, nubemque trahebat eundo, Iuncta suo summo tollitur alta polo. Admirata cohors corpus mortale per auras Suspicit, it radiis cincta sed illa suis. Qualis sole madens coelo diffunditur Iris Multicolor, nato cum duce talis erat. Sydera contigerant, quum matrem assumit euntem: Quodque petis, festo nomina sumpta dedit. Qua patet Augusto totus concesserat orbis: Et iam Roma caput totius orbis erat. Quodque triumpharat felix plaudente Senatu, Sextus ab illius nomine mensis erat. Atque duci vrebant solemnia thura quotannis: Suntque triumphali tradita dona choro. Festaque communes celebrabat tibia ludos: Publicus et populi per fora plausus erat. Vsus abest facto, venit nam sanctior aetas: Fertur in exquilias forma verenda dei. Quae dabat Augusto praesens tunc thura Senatus Caesare maiori transtulit illa deo. Quaque vehebatur victori pompa triumphi, Hac vehitur sacra, conspiciturque via. Flatur et horrendo dum fertur tibia cantu: Traditur et priscus subsequiturque, chorus. Mos fuerat currus victorum ferre sub ora: Hosque sequi plausu, pene videtur idem. Quod thalamus nuptae torus est, et coniugis idem: Vírgoque quod mater, nupta, sororque deo. Nomina fecerunt, velut his quia lectus Olympus, Quo deus assumpsit, continuitque suam. Illeque pro curru solemnem fertur ad aram: Vnde suum priscis fercula nomen erat. Huc similis medio spectatur machina templo, Qua stat iuncta suo conspicienda parens. Nulla triumphantum pompa est sine luce sacrorum: Conueniens castae candida cera datur. Dixit: sumpsi animum, quum sic insignia quaeso? Cur patriae dixi nunc patris ista gerunt. Mos erat arma ínquit, victorum ferre triumpho: Inque hoc victrices his onerare rotas. Scilicet auratis argentea flumina ripis, Victaque cum populis oppida lata suis. Cumque nouis titulis montes, syluasque, ferebant: Telaque cum spoliis in Strue fixa suis. Quae quia non fiunt, pro factis ista priorum, Nunc stipe collata, ceu simulachra, ferunt. Inter et haec patriae sic nunc patris arma feruntur: Iste dari antiquis ne videatur honor. Dixerat, adde etiam cur soluunt carcere clausos: Praeceduntque alba cur quoque veste, mone? Ibant ante rotas onerati colla catenis Tunc ait, et vinclis corpora capta duces. Res vt visa geri populo sit, carcere soluunt: Vesteque candorem virginis inde gerunt. Dicta patent dixi, sed cum castissima mater Ipsa sit, et natus non nisi pura petat. Cur pueri clamant? lasciuaque verba locuntur? Saepe quibus faciles erubuere nurus? Scommata dicebant Graii dicteria nostri: Anteque victores mos erat illa loqui. Qui dicebat Io miles, dicebat et illa: Grataque erant, vectus clamat vtrunque puer. Dixerat, ante arcum sed cur sic fertur is inquam? In Capitoli inquit, mos erat ire iugum. Itur ad hunc arcum, sedet hic cum plebe senator: Tresque viri, montis qua iuga cliuus habet. Facta patent: verum cur pura in veste sacerdos Illi molle rosae ter lauat imbre pedes? Magna celebrabant veteres megale sia dixit: Prima deum quae tunc festa parentis erant. Vir sacer inuectam rosea cum veste Cybellen, Certaque in Almonis sacra lauabat aqua. Fabula detegitur, vera est Berecynthia virgo: Atque dei magni magna reperta parens. Aera Corybantum vel taurea terga Curetum, Tibiaque in sacris garrula carmen erant. Pene quoque haec nunc sunt, non cessat tibia cantu, Tympanaque et litui per fora carmen eunt. Visa quod esse eadem sunt his megalesia ludis, Nunc pro matre pedes natus in aede lauat. Amphitheatralis sed cur non scena subitur? Nec vehitur recta subsequiturque via? Cum soleat dixit, spectacula moesta referre, Conueniens laetis non erat illa choris. Laeuaque non subiit, scelus illic nam omnibus aeuis Foemina pontificem dissimulata parit. Foemina, dic postquam nunc huius facta locutus Cur sacrum illius non pede limen adit? Haec ne eadem causa est? sic: quum mihi rettulit ille: Altera ab hac certe est, iureque sacra patrum. Non nisi Pontifices sanctorum sancta subibant: Qui quia erant casti, foemina pulsa loco est. Dixerat, aucta aderat plebs, sellam et prona petebat: Cur id agant posco, quum puer ore refert. Vt taceam virgo quum coeli sedit in arce Iuncta suo, superum turba quod ista facit. Pax simulachra datur non parua vehentibus, illa Plebs vehere vt tandem sic videatur, adit. Dixerat, et retro vestigia vertit imago: Cur quaero, quum sic rettulit ille mihi. Est locus a Priscis Latonae nomen habebat: Dicere Latronae quem modo turba solet. Orcus in hoc solitus fraudes innectere, et ipsos Saepe viatores sollicitare metu. Ara quoque est nomen silicis de nomine sumpsit: Regius hic anguis funus, et horror erat. Hac deus vt vectus, cessere pericula rerum: Priscaque ne redeant monstra reuisit iter. Transierat: posito repetuntur pocula Baccho: Quaerere conabar, quum mihi fidus ait. Sunt ea si nescis, antiqui vina triumphi: De stipe collecta quae sibi coetus habet. Finis erat, subitis strepuerunt omnia flammis: Quaesieram, causam det tibi vulgus ait. Interea solem virgo complexa serenum Fulserat, et coelo nobile sydus erat. Restat vt admoneas quis nam puer ille sequenti est Luce, deae templi qui canit ante fores. Ille ego sum dixit, populo felicia posco: Hactenus: et visus effugit ille meos. Turba erat in templo, stabant ante hostia currus: Ipsaque erat plenis Roma videnda viis. Saepe quidem vidi, cum vix foret ipsa suorum Ara capax, claudi liminis aere fores. Cumque nurus tantum tunc sacra admitteret aedes Crimina ne fierent, hinc procul isse mares. Est tamen hic strepitus face multa, nocteque tota Cum populo, et capiunt vtraque sella nurus.

  17. 8.22.1

    Nox abit, orta dies festa est, saluete Quirites: Haec ego, quum gyro cingitur ara suo. Praeuia collatis manus est celeberrima signis Montis, et in multo tibia multa sono. Curritur ante fores, puer est, siluere cohortes: Laeta canit, noui, dux erat ille meus. Dixerat, amplexus (mirum) simulachra dederunt: Suppliciter miseros plebe ciente sonos. In diuersa ruunt instar mox fulminis ignes: Turba fugit, trepidi concutiuntur equi. Numina discedunt, lateranaque pompa reuisit: Perque aliam claudunt munera festa viam. Aera petebantur peplo, artificemque rogabam Dona sagittiferi cras comes inquit habet.

  18. 8.23.1

    Ergo vbi transactis cessauit tibia ludis, Soleque erit toto stella fugata polo. Roche coronatas cernes e limine lintres: Et clementinam feruere plebe viam. Ante merum et festis saltari mane tabernis: Illis praeficeris tu quia diue locis. Italiae populos ope nam tu tabe leuasti: Saucius hospitibus cura futura tuis. Nec mala laedebant, quos tu sanare volebas: Atque erat arbitrio tota sagitta tuo. Viderat, extenso quum forte sagittifer arcu, Creditur haec isto verba tulisse sono. Iam mea Roche tibi quia vis est, accipe tela: Dimidium et nostri numinis alter habe. Tradidit, atque fides vt rebus denique fiat: Additur his telo lamina scripta notis. Quisquis es ediscas, quacunque parabitur ara: Qui colit hunc sospes qui nocet aeger erit. Hactenus, iste lares repetit, sua sydera miles: Occidit, e sinibus lamina sacra cadit. Protinus hunc lectis populi timuere tabellis: Factaque vis diuis vna duobus erat. Coeptus et est sociis precibus, sacrisque sub vno Limine, ceu geminum numen, vterque coli. Asseque collecto plebs munera donat, et artes: A socio et causam numine Maius habet. Annua dona ferunt, exaudit dona ferentes: Plaga, quamque gerit, corpora nostra leuat. Est timor, est pietas, hoc cogimur, hacque iubemur: Ferte stipem quisquis, seruet vt ille suos. Diciteque, hoc alio cum vulnere dirige ferrum: A populo et digitum contrahe diue tuum.

  19. 8.24.1

    Nauita de ripa, si non erit ebrius, ipsa: Pegase te pelago mane latere videt.

  20. 8.25.1

    Exoritur virgo, dudum quae sedit Olympo: Cras vbi ad artificem mane rediuit opus.

  21. 8.26.1

    Quinta dies referet ab eadem virgine ludos: Hic vbi dat titulos ara rotunda foro. Fronde coronatae tollunt pia busta columnae: Defuncti impensa ducta tribune tui. Magna sed effertur mater spectate Quirites: Vera illi octaua pompa fit ista die. Liuidus ecce furit, tentatque auferre feretrum: Attamen audenti est arida facta manus. It dea sublimis, resonat concentibus aer: Dic age qui spectas, prospera semper ades. Iuerit, et superum templo turrita sedebit: Aerius ludo funera claudit eques. Ipsa quidem Cybele est, tenet et Berecynthia templum Quod tenuit, matri conuenit ara deum. Relligio est eadem, clypeoque armatur, et hasta: Vtque decet, victrix per fora ludit equo.

  22. 8.27.1

    Sed quae mane suos reserauit candida ludos, Non secus ac natus mater in aede latet.

  23. 8.28.1

    Nuncia quae veris fuerat iam abscedet hirundo Frigora nam Terei prima futura timet.

  24. 8.29.1

    Tunc quoque de coelo tollet vindemitor astra Bacche tuus: Nois sed tamen ante puer. Potus erat genitor: fecerunt vina soporem: Adiacet, et nudus nuda pudenda tenet. De tribus hunc natis deridet turpiter vnus: Texerunt patris mascula membra duo. Vina soporque aberant, miti quum mente duobus Ille bene his dicit tertius exul erat. Sic vt erat vitis sator ipse, et cultor agelli, Primus, ad hos versus, dum manet ante duos. Alter ait, pingues ad fruges excolat agros: Quique serat vites sedulus alter erit. Hic dederat fruges, daret ille vt musta Tonanti: Decidit ex vlmo: casus in astra tulit. Bacche tuo puero coelum sic abstulit ille Victaque abit vero fabula vana suo.

  25. 8.30.1

    A cute cui ferro trepidantia membra recedunt: Ocia pelliparis cras iubet esse suis. Ossa lebes tulerat, sonat alta tactus ab ara: Et populi digitos aeneus orbe terit. Vna sed huic pellem lux abstulit, altera vitam: Et trahitur dubio numinis ara sacri. Insula nanque vndis pulsatur vt vna duabus: Haec quoque sic geminos efficit una focos. Ire coloratos diuus properabat ad indos: Quo deus accedis? pelle carebis ait. Contigerat, caruit, data pellibus ara refectis: Demptam humero pellem forte quod ille tulit. Ante Coronidae tenuit sacra insula templum: Nunc cecidit gladio cui cutis, illa tenet. Cernitur hinc ripis casa plurima nexa catenis: E queis saxa sua concaua fruge sonant. Fronde coronatos vaga machina soluat asellos: Et iaceant scabrae, conticeantque molae. Altera direptas nec tractet machina pelles Ad sacra pelliparas dum vocat ara manus. Sed petit aera puer, ludumque in marmore miscet: Atque illum, causam qua tueatur, habet. Soluerat is natam furiis iam principis, aurum Ille dat, ante pedes deiicit iste datum. Facta puer reddit, proque auro, calcibus aera Impetit: inflexus sed tamen illa cupit. Lucra dedere artes: lucro fit naufraga puppis: Et lucro intentus vulnera miles habet. Aduenit, adueniens iacit in caua saxa viator Aera, chorus concha statque paratque iocum. Flectitur ad praedam, praedonem crura lacessunt. Pellitur, expulsi suscipit alter onus. Aes auidum fallit, decepta est puluere dextra: Laesaque sunt tarda brachia tarda mora. Ecce sed e numero Milui curuatus in vngues, Alter habet, stantum clamor ad astra venit.

  26. 8.31.1

    Exit in Aegidii lux haec octaua calendas: Febre, satus Phoebo quod facit, ille leuat.

  27. 8.32.1

    Aut ego decipior, aut villice desinit aestas: Proque pepone locum ficus et vua petit.

  28. 8.33.1

    Regia progenies positam Ludouicus ad aram Cras venit, huic largum Gallia pone merum. Scilicet huic saeui qua balnea celsa Neronis: Pro quo et Seruator qua tulit arma manet. Templa feris surgunt, saxisque operosa gigantum: Conuenit et tantis regibus illud opus. Aucta fides illo fuit olim principe, cesset Ne pietas, a quo qui venit, istud agit.

  29. 8.34.1

    Thura tibi Aureli dant tempora quarta, sed imo Haec a mense decet te numerare tuo.

  30. 8.35.1

    Lux oritur rebus moneo, non apta gerendis: Quisquis es, hac curis ocia pone tuis. Non ea Saturni est, phario sed sydere nota: Omen et a colli vulnere triste refert. Huc mihi distulerat iuuenum de tempore partes: Cur iubet accensos transiliisse focos, Ergo cruentatum tulerant conuiuia collum: Quam canimus, nomen lux habet vnde suum. Functus erat tumulo, tumulo repetitus ab ipso Vritur, exusti deiiciturque cinis. Flamma quod hoc fecit, stipulis accendimus ignes: Mensis at a iuuenum nomine munus habet. Nunc capitolinum, capitis seu nomina quod fert: Nectit in hoc laqueus seu quia colla, iugum: Fronde suum saxum funestaque ligna coronat: Ponitur et summo flebilis ara loco. Effertur nodis plenum sine voce Pheretrum: Non procul a spatio maxime Circe tuo. Instruiturque rogus: moesto canit ore sacerdos, Tristia dumque canit, vincula flamma terit. Indeque quod tumulo diui fecere sepulti: Disiiciunt cineris quicquid ab igne manet. Hinc redeunt, et dant capitis sub imagine panem: Quisquis es, accedas: sportula numen habet. Mos fuerat caesi (morem Tobia dedisti) Qualibet inuentum condere corpus humo. Venit ab hoc pietas, et nostros contigit annos: Atque tulit socios, nominaque ipsa dedit. Estque insigne caput, fora circum et compita diui Ad sacra quod ducit, thuraque festa docet. Quoque suo tumulo caesorum corpora dantur. Quum miserum socius de cruce tollit onus. Istaque quod faciat sortitur nomina factum: Auget et inuentum subsequiturque patris. Scilicet hoc aris de toto corpore perstat Flamma nec exussit, pertimuitque nefas. Foeminaque illud habet, seruatque quod abstulit ense: Atque illa tangit qua nocet ante manu. Aedeque Syluestri gemmisque, auroque coruscat Inspicias, dices nunc quoque magna loqui. Nec minus a flammis crudelibus integer index Creditur hic, quo inquit gentibus ecce deus. Quare tu quoniam sacris es fama poetis: Et ducis nostras ex Helicone deas. Si mereo quaeso premis o qui crimina fando: Cuius et in manibus mystica lympha fuit. Claudis enim mensem nisi lucibus ipsa duabus. Impediat celeres orbita lenta rotas. Hunc mihi quem finis nunc tu de more laborem: Quodque instat, vates protege vatis opus. Explicit liber Octauus.

  31. 9.1.1

    In hoc mense Septembri, qui Germanicus ob triumphum ex Germanis a Domitiano ductum, dicebatur: septimus numerus de anno Romuli verus, verior verificatur in die septima: in qua deus ab opere in creatione mundi quieuit: quae in hoc mense secundum aliquos fuit: in quo omnibus germinantibus idem sedit tanquam triumphator: quod sit verum: ante Romulum et Domitianum hic mensis septimus dicebatur die numero septimo, igitur merito sacer est. Tutela olim Vulcani, nunc Matthaei Apostoli. Praecessere duo gemino sub Caesare menses Et tenuit titulum tempus vtrumque suum. Septimis a prisco tandem deducitur anno: Et sua de numero nomina mensis habet. Finitimis victor iam tunc requieuerat armis Romulus: et fuerat factus in vrbe pater. Respicit authores, simul et cum authoribus annum: Indeque de solio sic bene fortis ait. Non sine mente deum, tumidum cum fratre per amnem Destituor gemino: lintreque ponor humo. Atque hinc, ni vanum mihi quod Laurentia dixit: Et cum illa nostras Faustulus inter oues. Fluminis in ripa nudi quod lacte ferino Creuimus, et Pici sumpsimus ore cibum. Quodque armentorum, curae pecorisque magistris Mox fuimus, studiis rustica turba tuis. Ad maiora quidem ducebant munera diui: Tolleret e stipulis sic ut vterque caput. Siue quod hoc fuerit, seu quod (si audita recordor) Auxerunt animum fortia facta patris. A grege ad hoc sceptrum confossus Amulius egit: Regnaque depulsus me duce cepit auus. Hi qui et campus erant, pecori et sua pabula colles: Syluaque, perpetuae iam decus vrbis habent. Moenia creuerunt, fratre inuidiosa perempto. Tamque potens opibus quam quoque Marte feror. Arma quidem noui, restant mihi sydera restant, Vincereque hac hostes nunc quoque parte paro. Nam mihi promissum cum sit certo ordine coelum: Quis vetet et nostras astra decere manus? Digerere ergo meum mihi fas sit tempus in annum: Mensibus et numerum, nominaque ipsa dare. Qui quia non constant, et sunt diuersa secuti: Gentibus et varias obtinuere notas. Ipse licet denus sit nostris patribus ordo Hoc qui hasta et pilo rem gerit omnis eat. Nec proprius nostris sed sit Tatiensibus idem: Ramnibus, et sibi quos Lucerus hospes habet. Consilio nostro nostrum redigantur in annum. Sitque modus melior sit meliorque nota. Mense grauis decimo se soluit foemina partu: Et totidem viduo permanet illa toro. Suntque decem manibus digiti, numerique recurrens Principiis, decimus nomina semper habet. Annus eat decimo (sic stat sententia) mense: Singulus eque illis nomina certa ferat. Est mihi quod genitor, Martis sit nomine primus: Quodque Venus dux est, inde secundus eat. Hincque duo in titulos cedant iuuenumque senumque: Pars quia consilium, pars quia bella gerit. Caetera turba suum numerum pro sorte sequatur: Nominaque ex illo quisque sed apta ferat. Dixerat, et numerus septembri nomina fecit, Est quod is ex ipso septimus imbre locus. Sed si fama memor romani creditur anni: Fallunt nec nostras tempora longa deas. Mensi etiam ambitio titulos huic repperit ipsa: Quique det e multis hos quoque Caesar erat. Bis fera victa iugum tulerat Germania bello. Et tulerat famulas bis sibi Rhenus aquas. Quum, domus antiquum fecit cui Flauia nomen: Caesar ad astantes protulit ista senes. Tradita Caesaribus duo sunt iam nomina mensum: Scitis Germanos succubuisse mihi. Ne ferar inferior (sic fas) Germanicus ille Sit mihi, qui numero septimus ante fuit. Assensere patres, cepitque vocabula mensis: Atque suo laetus tempore Caesar erat. Morte recessit honor, liberque tyrannide mensis In numerum rediit dictus vt ante suum. Attamen annales si fas spectare priorum: Ante ducem iliaden septimus iste fuit. Sed quoniam numero deus hoc digesserat orbem: Aque illo sedit, continuitque manus. Et quod lege sua stabat seruanda futura: Sanctaque erat sacris septima dicta dies. Vnde quod hinc nitidi fuerant primordia mundi: Pluribus hinc surgens gentibus annus erat. Sit sacer hic nostro mensis (ceu debuit) anno: Septima quod sibi lux iura quietis habet.

  32. 9.2.1

    Interea matres iuga vaticana vocabunt: Hac fora qua expressis fons sua spargit aquis. Septimae ad Aegidium quia peruenere calendae: Nam cutis ex humeris sua cui direpta rubebat: Iussit quas illis terminat iste dies. Sic sed munus idem det vt haec orantibus ara: His det cum ambobus febris anhela locum. Ite igitur nuptae soluantur pectora voto: Oderunt tardas numina saepe moras. Dicebam, pariterque ibam quo templa subirem: Qua via nunc celebris Iulia nomen habet. Ventum erat ad ripam, comes it vestalis, ab amne Tollimur, hic placide dum vehit, illa refert. Est ne hic velabri regio? si audita recordor: Nescio qua sese Roma vehebat aquis? Hoc quod ais dixi: vetus est pars proxima Circo: Tunc in Auentinum vectabant corpora lintres: Ianiculi nunc est, quod petis amne, iugum. Haec quae tecta vides ripa vlteriore nitere: Ante leues salices, cannaque mollis, erant. Quaque suburbanas veluti nunc cernimus aedes: Frondebat Iani vinea culta iugo. Causa loci nunc est, quem nullum deteret aeuum, Iulius, a facto nomen honorque suo. Mens erat hic ripas sublimi ponte ligare Quo vehimur: fati sed rapit hora ducem. Haec ego, quum bibula linter nos ponit arena: Aes damus, et templo continuamus iter. Venimus ad portam, qua Saxia porrigit aram: Longaque cum longa porticus aede patet. Constitimus, specto pede nudo incedere matres: Atque fere a pueris corpora nuda geri. Quae sit causa rogo, votum sic soluitur inquit: Atque hoc soluendi debita causa fuit. Ter sua farra Ceres, ter Bacchus ceperat vuas: Stabat et in misero febris anhela viro. Aduocat Aegidium precibus, venit ille vocatus: Quodque hyemes dederant tres, fugat vna dies. Fama manet facti, subeunt data templa: roganti Quamque olim terris, aethere praebet opem. Finierat, dixi media deberet in vrbe Ille coli, quum sic tunc mihi casta refert. Ara fuit febri, qua prisca palatia stabant: In vaticano nunc manet illa iugo. Inque dei matris gremio est morientis imago: Aligeri ex vero quae Michaelis opus. Supplicibus febri quod corpora numine soluit: Quodque illi diuus proxima templa tenet. Hic colitur, febrisque arae febris ara propinqua est Quodque illa, haec populo dat quoque munus idem. Sic fuerat scite causam mihi forte locuta: Quum subii templum, procubuique focis. Hic, vt eram supplex, semustas lumine ceras Foemineum vidi poscere mane chorum. Vertor, et vt tedae causam cognoscere possem: Vestalem quaero, cesserat illa loco. Ergo sacerdotem sic vt prope in aede sedebat, Facta rogo, placida quum mihi voce refert. Rex erat, a rebus dicebat Gallia magnum: Languit: a diuo quum prece poscit opem. Aduenit: excipitur tecto, dapibusque, recepto Quum rex vt potuit lassus et aeger ait. Diue vides longus mea corpora feruor adurit Criminibus veniam numina posce meis. Ponitur ara domi, laticis libarat honores: Aliger ad sacras quum venit ecce preces. Fertque facem, et scriptam coelesti voce tabellam: Verba legunt, lectis in face sospes erat. Scripta absunt, hinc fax ex ara poscitur aegris: Et semusta sacri matribus igne datur. Dixerat, astantes dicto plausere loquentis: Accepitque datam quaeque puella facem. Et mihi da dixi, quum sic ait accipe, cepi: Laudauitque meam tota corona fidem.

  33. 9.3.1

    Mane erat, egrediens quaerebam sydera, sensi Oceani cetum mergere rostra vadis.

  34. 9.4.1

    Aurea quum coniux bis te Tithone relinquet: Eriget ad frondes sima capella caput.

  35. 9.5.1

    Hinc vbi tollet equos formoso lucifer ore: Lucida Iordanis sydera tinget aquis.

  36. 9.6.1

    Quae venit exactas post nonas serior Eos: Aspiciet laeua te leo parte tegi.

  37. 9.7.1

    Exoriente die quum mane rubescere pontus Coeperit: et Phoebus fundet ab ore iubar. Quo deus humanam sitiebat morte salutem: De coelo Crater aureus ortus erit. Sancta faue sancto veniens vindemia musto Hic est ad sacrum qui tua vina litat. Ergo repellendum fuerat letale venenum: De coelo i dixit victima nate pater. Venerat et toto fuerat iam notus in orbe Gentibus et leges, admonitusque, dabat. Quaerit in hunc liuor, nam quid non quaereret ille? Crimina: et infestus conscelerare manus. Quum sic dicturus suprema in nocte parenti Suppliciter tollit voce sequente manus. Magne pater, nati precibus si flecteris vllis, Iussa precor membris funera deme meis. Aut si certa tibi sic stat sententia, suntque Morte voluntatis iura sequenda tuae. Hoc mortale mihi postquam sic debile pectus: Et fortuna animo est ista ferenda meo: Da precor humano sim fortis ad omnia sensu: Constabunt mentis pignora firma meae. Dixerat, et torpor sacros grauis hauserat artus: Salsus et in toto corpore sudor erat. Stabat adhuc supplex, subiturus vt Isacus alta Iussa patris, lapsus quum puer ora subit. Nate dea et dixit, sunt quando viriliter ista Pro populo tandem fata ferenda tuo. Iussa subi placidus, non te tua crimina damnant: Est aliquid morti crimen abesse tuae. Quare age, quo peragas mandata fideliter ista: Accipe quo patiens iam bibiturus eras. Accipe dicebat, Crateraque porrigit aureum: Porrecto: imperio functus in astra redit. Fata subit, vicit, Craterque exceptus Olympo est: Angueque depresso, sydera summus habet.

  38. 9.8.1

    Vrsa tuus custos quoque tunc sibi postulat ortum: Sique aderit: fallet, mane serena dies. Nanque licet nulla Sol tollat lumina nube: Fundat et e puro candidus orbe iubar. Plaustro obscura suo vehet alto nubila coelo Cumque illo ingentes exorientur aquae.

  39. 9.9.1

    Nox abit ad Thetyn, radiisque Aurora rubescens Nocte redit pulsa, lunaque soluit equos. Virginis intactae venit natalis ad aram: Virgine Pierides cingite fronde comas. Diciteque alterno coelestem carmine matrem: Digna quidem vestro est non magis vlla Choro. Haec lux illa prius tenebras quae reppulit orbi: Quaeque poli populis mite retexit iter. Ara sed erecta est, et plena fumat acerra: Quaque moues supplex lumina cuncta nitent. Quisquis ades bona verba refer, linguisque faueto: Vruntur sanctis dum pia thura focis. Ipse deae genius structos stat comptus ad ignes: Frondibus et festis tempora cincta gerit. De tribus hic nobis sacer est natalibus vnus: Casta anno in toto sit dea culta licet. Ver nam illi flores aestas producit aristas Poma dat autumnus Pallada stringit hyems. Ingens perque orbem centum celebratur in aris. Sint loca vt in terris omnia plena deae. Ergo tu Anna prius preciosas indue vestes: Dum datur huic libum, dum madet ara mero. At tu virgo tuos tibi sydere cinge capillos: Quaque soles rosea veste nitere veni. Te nascente dies felices intulit annos: Ante quidem lux te prospera nulla fuit. Te pater, immensum nobis cum conderet orbem, Viderat, eque suo vertice virgo parit. Quod nisi fecisset, de tot iam millibus vna Digna parens nati nulla reperta foret. Omniaque antiquis perstarent mersa tenebris: Et nisi nata esses, non deus ortus erat. Salue sancta parens igitur, quae viscere clausum Quem sibi tam vastus vix capit orbis, habes. Quod quia fecisti, genere vt videare deorum: Principium gentis concinit ara tuae. Perque dei series, antiquaque saecula voluens, Semina, cognatos ducit ad vsque duces. Esse deum a magno quis nescit Dauide ductum Quis neget Abramum Dauidis esse patrem? Isacus est illi: huicque Iacobus: et huius Iudas: Isque Pharum genuit: Esromiumque Pharus: Hoc et Arus natus: satus illius Aminadamus: Inde Nasum creat hic: Salmoneumque Nasus: Ille Boeme tibi pater est, tu dictus Obetho: Iessus Obethe tuus: Dauidis ille fuit. Venit ab hoc Salomus, Salomo Roboamus ab ipso: Proximus Abia est: hinc Asa regna tulit. Ventum erat ad Iosaphum, sceptrum tulit huius Iora: Postque hunc, Ozia est, hic Ioathamque dedit. Isque Acham genuit: Zachiam viderat ille: Editus hinc Manases: quo patre natus Amon: Hunc Iosius sequitur: Iosium Iechonius, idem Extulerat fratres qui Babilone suos. Tradita Salathiel post hunc tibi regna, creatus Zorus ad imperium Salathielis erat. Huic datus est Abius, rem cepit Eliachus illinc: Rex fit Asor, magnum fit genus inde Sadus: Nascitur hinc Aches, natum subit Elius Achem, Iunctus is et titulo est Eliasare tuo. Mathus it ex illo: Mathoque Iacobus ab ipso: Diuus ab hoc regni iura Iosephus habet. Iura Iosephus habet, cum quo dignatus ab alto Nunc commune patris nomen habere deus. Nupsit enim huic virgo, placuit tamen illa tonanti: Teque parit terris maxime Christe tuis. Restat vt vnde nota luci est, cur festa, canamus: Quae sacra natali de tribus vna manet. Turpe quidem viridis sine pomis dicitur arbor, Nec, sua si segeti defit arista, placet. Tolle gregi foetus sordebunt septa: decebunt Nullaque quae in pratis gramina flore carent. Grata nec est vxor, nec, si est sine prole, maritus: Dixit enim his terram prole replete deus. Ergo erat opprobrio infoecunda coniuge lectus: Nec poterat templis thura merumque dare. Quum Ioachis sterilis, cuius non vota valebant: E templo moestus rura petamus ait. Venerat ante gregem, viditque hunc foetibus auctum: Quum sic: me miserum, quam piger esse feror. Patris habet nomen taurus, matrisque iuuenca: Solus ego a simili coniuge nullus ero. Finierat: pennis sonuit quum protinus aer: Vertitur, ante senis labitur ora puer. Atque ait, o felix vir, et o felicior vxor: Obuius vxori est si vir, et illa viro. Aurea porta quidem est: sit vtrique vt fama parentis, Obuius vxori, qua patet illa, veni. Obuius vxori vir venerat, illa marito: Concipit haec, placidas ille reuisit oues. Iamque resumebat nonum vaga Cynthia cornu: Stat mare, stant venti, statque serena dies. Editur in lucem rerum pulcherrima virgo: Riserunt aer, aequora, terra, polus. Hinc est dicta dies, quae cum non festa fuisset: Qua patet idaliis area summa iugis, Vox audita, dei matri date thura per aras Turpe est natalem deseruisse deae. Notaque solenni sint vt sua tempora festo Septimus octauo haec mensis ab axe feret. Dixerat haec: multas quum demum vecta per oras, Italiam petiit, templaque Roma tua. Ergo diu virgo, domini cum in mente sederet, Aligero matri venerat orta duce. Atria complentur gaudet vicinia partu: Quaeque potest Annae sedula dona parat. Illa enixa velut Phoeben Latona iacebat: Laeta sibi et natam vix peperisse putat. Vidit vt hanc igitur, coelum sibi sumpsit et ignem: Plenaque sic coram est vaticinata deo. Alite visa bono mihi sis, populoque sequenti. Spes o foeminei magna futura chori. Mater aue tanto dignissima nomine, certos Aetherio terris igne datura deos. Iura dabis coelo, terrae, et melioribus vndis: Inque humili magnum pectore numen eris. Iam video summo delabi nuncia coelo: Sydereque ante pedes procubuisse duces, Magne nepos salue: nostra heu pro labe peribis: Maximus at tanti vulneris vltor erit. Vinces victe puer, tribus vna parabitur ara: Atque trahes populos ad tua iura nouos. Tunc te nata tuo cum nato Roma requiret: Ex vero casta suscipietque manu. Dixit, et infantem promouit ad vbera mater: Illaque ab vberibus pendet, vt aqna solet. Quaeque aderat matri coram gratata canenti: Fatidicis stupuit tota corona sonis. E venere igitur, tot stant huic templa quot astra: Quotque sibi gentes maximus orbis habet. Stent licet, illa placent, quibus est haec orta, iuuatque Dicere, in hoc ingens est dea nata loco. Scilicet illius (visu mirabile) in auras Parthum exosa, domus vulsa recessit humo. Cumque locis diuersa foret, titulosque referret: Vltima picenae nomina gentis habet. Neue sequens aetas mendacia credat: Olympi Hac in nocte illam lambit ab arce iubar. Sed via longa nimis: de ferro proxima dicta est: Ad quam bis senus ducit ab vrbe lapis. Plebs venit, hanc niuea venientem suscipit aede Proxima et irriguis florida vallis aquis. Parsque deae templo, pars graminis errat in herba: Parsque facit foliis, pars sibi veste casas. Sub Ioue pars durat: pars laeta sub arboris vmbra est Hospita sunt aliis oppida iuncta loco. Carmina quaeruntur, sunt hic et pocula curae: Grataque producto gaudia nocte mero. Scilicet et mos est quum quis quoque nascitur idem: Et causam plebs hinc cur agat istud habet. Sunt tamen haec Annae credant qui tradita priscae: Qua Tyberis ripis vnda sinistra sonat. Illi quodque dapes et vina ad festa ferebant Vina ferunt festa conciliantque dape. Sicque secuta suos plebs, quae facit ante vetustas, (Verior haec Anna est) facta priora probat. Hancque prece attollunt: et sunt ad thura frequentes: Cultaque cum nata numera mater habet. Finis erit, laeti redeunt ín tecta canentes: Perque sonant medias esseda versa vias. Vir sue lactenti, fit foemina laeta canistris: Indeque non empto munere rarus abit. Sed cur graia sacris admiscet verba latinis Ara rogor: rursus ne roger ergo canam. Attulit Euander (fasti meminere priorum) Attulit Alcides in loca nostra sacrum. Cumque sacro magnos rettulerunt oppida ciues: Vnde notam tellus graecia maior habet. Ara suos ritus mutauit, lingua remansit: A qua nomen adhuc plurima festa ferunt. Adde quoque his, quoties pater est cum Caesare ad aram: Verba suo ritu graia quod illa canit. Hinc hac luce aiunt, solenni carmine sacrum Vina peregrino fundere in aede sono. Nomina sed non dum fuerant data thuscula terrae: Qui daret a Circe natus Vlyssis erat. Esse memor facti dum sic vult, grata vetusti Vtitur authoris vocibus illa sui. Istaque graiorum causa est nunc vera sonorum: Prima licet moris possit habere notam. Functa sed externa es, causam dic musa latinam: Munera pistorum cur sibi virgo petat. An quod vesta illis dabat olim munera flammae? Istaque de flamma nunc sibi mater erat? An dea quod peperit populis ex aethere panem? Ad sacra qui pinguis nomina verus habet? Panem ex arce sua demittere iussit in hostes Iuppiter? et pistor nomine dictus erat? Si nos vera iuuant: si ficta expellimus aris: Et volumus clara nomina luce sequi. Haec arx illa fuit: pane huius vicimus hostes, Pistorum et matri redditur ara deae. Ergo coronatos huic Vesta remittat asellos: Huicque tegant scabras frondea serta molas. Quaeque refert multas operum mollita figuras: Trita Ceres cesset: massaque ab igne vacet. Interea virgo sua sint vt farra colonis, Post modo quae gyris aspera saxa terant. Effice pistorum superent in tempora fruges: Inde sit vt sacris hostia multa tuis.

  40. 9.10.1

    Lux venit, inferias hac poscit mane Senatum Gallia, Narbonis squallida morte ducis. Occidit armorum decus, et spes altera Martis: Pace tua, Caesar qui tibi terror erat. Et potuit primis fera mors saeuire sub annis? Mittere in Arsacidas nec sua tela manu? At saltem vitam sumptis posuisset in armis: Improba mors esses inuidiosa minus.

  41. 9.11.1

    Pegasus exequiis venienti luce peractis, Aequoris immisso pectore pellet aquas.

  42. 9.12.1

    Tunc quoque, de templo modo quae pendebat hirundo, Destituet duro frigora tota viro.

  43. 9.13.1

    Virginis ex astro, meruit quod candida partu, Phoebus abit, Libram suscipietque rotis. Quaeritis et tempus: qui splendet ab aethere terris Tertius hoc oriens lucifer, ipse dabit. Quaeritis at non hoc: sed signi quae sit origo: Ergo per hanc solito musa feratur equo. Aeacus, et Minos, Rhadamanthusque, alta silentum Atria perdiderant, arbitriumque fori. At quae perdiderant Michael celer illa tenebat: Arbitrium inque animas, iuraque nactus erat. In solio stabat, tunica formosus et alis: Cogebatque vmbras ad sua sceptra puer. Totque aderant ramis quot poma autumnus habebit Frondes quotque solo proxima sparget hyems. Vndique concursu rumpebant septa vocatae: Non secus ac nostra iudicis vrbe solent. Vix poterat quaesita reis, vix soluere lites: Copia iudicium saepe morata fuit. Demum quum ad stantis vertens se iudicis ora E multis, qui aderant, manibus vnus ait. Nos numerare labor grauis est: ne candide iudex Hic sit, age his turbis (nam licet) adde modum. Crimina pondus habent, tenues nos dicimur vmbrae: Eleuet alterna corpora lance manus. Mille licet veniant, peragentur crimina mille: Horaque plus poterit, quam prius vna dies. Ima graues animae subeant, sublimia purae: Expectentque aliae, iudiciumque rogent. Dixerat, affirmat Iudex, libramque poposcit: Qui daret exacta Mulciber arte fuit. Iudicis accitus iussu (nam trusus ad vmbras Stabat, et extremis a Styge cinctus aquis) Protinus accedit, remque ipsam vt sedulus audit, Ordine quae mandas efficiemus ait. Vix ea quum aequato ferro suspenditur illa: Nactaque erat lances molliter vna duas. Accipit hanc miles: librant examina poenas: Et citius dicto manibus aequa patent. Millia cum veniant soluuntur millibus acta: Et data erant minima plurima iura mora. Iusta deus vidit sint lances sydera dixit: Quatuor et totidem promicuere notis. Altera sed Boream subit, altera tendit ad austrum: Deque anno constat hac sibi libra die.

  44. 9.14.1

    Cras eadem coelo noctes cum lucibus aequat: Atque sibi a facto nomina tempus habet.

  45. 9.15.1

    Luce quoque hac laniis virgo cognomine quercus Lancibus emptori praecipit aequa dare. Praecipiatque licet, manibus non illa sequuntur: Et Stygiam viui fere merentur aquam.

  46. 9.16.1

    Mitibus autumnus redimitus tempora pomis Praeparat alterno reddere musta pede.

  47. 9.17.1

    Proxima purpureos vbi vultus proferet Eos, Et vaga nocturnos Cynthia soluet equos. Baltheus igne micat, si non tua zona putatur Alma parens, coelo cedat vt omne vetus. Sumpta polo fueras, Thomas non credimus inquit: Dixerat e sinibus decidit illa tuis. Inspicit, et credit, capiensque benigniter illam Sume ait o virgo, iecit et inde polo. Iacta volat, nodoque volans sibi colligit astra: Aethere de summo nunc quibus illa micat.

  48. 9.18.1

    Quae nota spectabam sit luci danda futurae: Nomina quum elatae vendicat illa crucis. Ergo quisquis ades lustratus flumine viuo, Praecipue hac debes procubuisse die. Qua nocet Adamus, hac audax aruit arbor: Illaque, obest culpis: ista cruore iuuat. Paruit huic pontus: dulci mutauit amara, Plantaque ab Elysio mitia poma tulit. Ista Iosephi olim manibus quae floruit hasta: Regibus haec sceptrum nobile pinus erat. Virga eadem Mosi est, anguis iam pendet ab illa: Fortiaque in noxas cornua semper habet. Panditur in ramos sic brachia aperta Iacobo: De Ceti Ionas sic sibi ventre redit. Est eadem victrix: Caesar pro teste loquenti est, Saepe hac qui fisus victor ab hoste redit. Fert et opem miseris, exaudit passa querentes, Firmaque in aduersis grande leuamen habet. Sed vocor ad lucis nomen, curque altera mensis Alterius non est, altera festa dies. Coeperat Assyriam violento Cosdroa bello: It Solymaa, uincit, praedaque ab hoste datur. Omnia cum raperet, lignum rapit arce salutis, Sumque deus dixit si polus ipse foret. Qui mihi ne desit, tollam super aethera turrem: Atque polus demens haec mihi, dixit, erit. Dixerat: et coelo, scelere in sua damna parato, Educit turrem, par erat illa polo. Addidit huic gemmas, vocat idem sydera gemmas: Solis et haec, lunae ceperat illa notam. Sederat haec inter, cruce sacra septus et auro: Iusserat atque sibi thura, merumque dari. Mittit ficta rotis confusa tonitrua nimbis: Saeuaque conscissa fulmina nube iacit. Talis in educta stultus Salmoneus arce Constitit: iratum sustinuitque Iouem. Peruenit Hereacli simulatum numen ad aures Bella mouet: rapuit cum Ioue tecta suo. Sydera deiecit, Solymis redduntur honores: Suntque deo forti signa recepta manu. Debita victori properatur pompa triumphi: Qualis vbi in patriam signa Camille refers Contigerat portam, portae (mirabile visu) Protinus oppositae se occuluere fores. Restitit attonitus, dum quae sit causa requirit: Reddita de summo vox erat ista loco. Pone tuos fastus, deus hac inuectus asello est: Linquit equum, nudo progrediturque pede. Facta cano, postes subito patuere, crucemque Intulit: vnde tuos it pia Roma lares. Nomen et ex illo Solymarum sancta tulisti, Hic vbi ob hoc titulos crux dedit ipsa tibi. Ad loca stillabant preciosa opobalsama ligni: Inque manu summi munera patris erant. Isque fuit populo solitus monstrare quot annis; Vna quod Caesar tunc facit ipse die. Ergo quod ingenti Crux est elata triumpho: Miraque dat: festi lux sacra nomen habet. Interea, duplicis ne festi errore trahamur: Mensis ad hanc quoniam tempora quintus habet. Huc ades, ante omnes quae nosti haec omnia Clio: Perque vndam auspiciis dirige vela tuis. Sic ego quum cytharam raptim suscepit, et illa Bis ve ter admoto pectine docta refert. Cum sibi September cum Maius pofceret illam: Fronde virens Maius sic ait, ille tacet. Bis sibi thus lignum, bis thus petit aliger illis Taedia ne fiant, vna det ara sacrum. Altera Pontificis, crucis altera Caesaris, huius Pontifici debent cedere thure foci. Quum mihi Crux festum fert, differat aliger aram: Quumque tibi hic tulerit: differat illa suam. Ex illo duplicis ceciderunt taedia festi: Ille Crucem, aligerum sic colit iste suum. Finierat, quoniam nouit me quaerere velle: Sint (scio) quae lucis sydera poscis ait.

  49. 9.19.1

    Ipsa quoque, e coelo, velut alto caerula ponto, Argo vela dabit sole ferente diem. Tota nec exoritur nisi tantum prora profundo, Perpetua coelo caetera nocte latent.

  50. 9.20.1

    Tempora, libarat laticem quum mane sacerdos Quatuor indicit: sic ea nomen habent. Mensam vt frenat hyems: vt ver compescit amorem: Luxuriae autumnus: fastibus aestus obest. Dicere quaerebam, quum sic dea contrahe velum: Carmine ne vectes non stata sacra tuo.

  51. 9.21.1

    Ergo bis herbarum tanget quum summa pruina: Atque bis hanc pratis auferet orta dies. Igne molorcheus tollet leo mitior ora: Icarum longe destituetque canem.

  52. 9.22.1

    Sic ego: et astabam (ceu fas est) ordine sacris; Audio Tobiae quum pia facta legi. Ireque ad haec castas mirabar mane puellas: Sensit anus, tremula me capit aede manu. Atque ait ad sacrum miraris stare puellas, Annueram, standi causa patebit ait. Ante noua ad tedas Hymenaeum nupta vocabat: Liberat e praeda forte quod ille nurus. Coniugibus felix at nunc Tobia vocatur: Cur ipsae et causas ille vocetur habent. Grata puer cari peragebat iussa parentis: Aliger hunc sed tunc qui comitetur erat. Incidit in nuptam veluti sors ipsa iubebat. Coelo illam vnde aiunt praecipiente dari: Perdiderat multos furiis agitata maritos: De facto comitem consulit ille suae. Iusserat iste capi piscem iam Tigris in vnda Qui quoque adhuc pueri cernitur esse manu. Vre ait in thalamo iecur huius tutus abibis: Lisque toro obstabit, nullaque noxa tuo. Haec ille, hic supplex cum coniuge venit ad aram: Igne et aqua iuncti nuptaque virque manent. Tectum ex aede petunt, libant ad limina mella: Libarat iuncta est quum Venus illa viro. Aedibus in mediis laeti conuiuia ponunt: Exercentque nouos in face nocte choros. Venerat in thalamum: Piscis iecur intulit igni: Statque torus, stantem suffiit igne iecur. Quemque tulit: nuptae capiti supponitur ensis: A puero huic coeli crura lauantur aqua. Corpora dant somno, thalamo cum coniuge coniunx Clauditur, affines funera mane parant. Lux oritur: sana surrexit coniuge sospes, Fertur equo, nuptis nunc habet vsus idem. Atque sacro assistunt libant ante hostia mella: Stant epulae, exercent in face nocte choros. Ponitur et piscis, capiti suspenditur ensis, Crura lauant pueri, factaque vt omen habent. Dixerat, et fieri cum nunc sic cuncta viderem, Viue diu dixi: sic mihi fiat, ait.

  53. 9.23.1

    Viderat exactas iam quartus Lucifer idus: Creuerat et fastis altera charta meis. Ligni pes effigies patientis stabat ad aram: Forma sit haec dixi, fratribus aequa suis.

  54. 9.24.1

    Roma tibi gaude cras, spe nisi fallimur ipsa: Publica speratae nuncia pacis erunt. Arma duces ponent: caesaque in foedera porca: Praebebunt placidas, accipientque, manus. Turcaicas Caesar contundet in aequore classes: Stabit et oppresso laurus ab hoste duci.

  55. 9.25.1

    Tertia ab oceani quum lux surrexerit vndis: Rursus ad Eustachii tendite vela deae. Illi vestra sacrae referunt certamina leges: Atque chorus plausus per loca vester habet. Iudice ne careant procerum praesentia cauit: Totque ibi sunt Phoebi quot tibi Roma patres.

  56. 9.26.1

    Idem forte dies monitor, vectorque malorum est: Qui pompeianam vidit in vrbe manum. Moenia nam incautis cinxerunt ciuibus hostes: Poscitur et Clemens, diripiturque palam. Prima quidem damni facies fuit illa futuri: Me miserum, quantum fecerat illa mali. Ipsa sed irati quid non Iouis arma coercent? Qua licet audaces siste columna manus. Imminet a tergo delicti poena: videtque Illud, inaudito subsequiturque pede.

  57. 9.27.1

    Protulerit radios oriens vbi crastinus orbi: Ibit et vt carpat mane viator iter. Macte tuis vuis praelum Matthee parabis: Quas tulit incuruus corbifer ante lacus. Nam seu iuncta tuo quod stat vindemia festo: Iura tui mensis seu quia frater habes. Te sibi maturos stringit quum a vite racemos Vinitor, ad lintres, et sua musta vocat. Dumque secat, quoniam vicisti magne dracones: Efficias tutam te rogat angue manum. Blanda nec ascribas culpae tot dicta puellis Moreque campano seria mista iocis. Sic capiti pictis Bacchus suscepta racemis Cornibus e summis det sua serta tuo. Egeris, eque vuis ingens constabit aceruus: Deficientque cadi deficientque lacus. Ne sit is ingratus Martinum, et te inde vocabit: Pinget et in multis nomina vestra locis. Dimidiisque acinis, nigroque, alboque, notabit Signa dei, inque aderis cura secunda dape. Vlmis cincta tuo signabit nomine cellis Dolia: Martini dissoluenda die. Interea passim tremulis currentia riuis, Feruida nudato sub pede musta fluant. Plenaque vt ad sacrum veniant Carchesia Baccho: Pressa ferax multos inquinet vua pedes. Inde quod annales, reuolutaque secula regum A te scripta prius febre leuare putant. Sit grauis autumnus quamuis, non aequus et auster: Indigeant scriptis corpora nulla tuis.

  58. 9.28.1

    Vna vacat, sanctum lux consecrat altera foedus: Curiaque electos mittit ab vrbe patres. Indixitque diem, fastisque haec tempora scribi: Iussit et e stipula transiliisse focos. Vitae causa ignis, superis vicinior idem: Indeque sunt luces, indeque nata salus. Laeta hinc saepe dies illo celebratur et ara: Flamma silet: sanctis ponitur illa focis. Vota iuues quisquis, facies spectatur ab illa: Detque roga vt victas impia turba manus.

  59. 9.29.1

    Quae patuit dudum, cras coelo zona latebit: Sol iuga flammiferis quum data demet equis. Ante sed aetherius referet sua sydera Coruus: Impelletque alis mane sinister aquas.

  60. 9.30.1

    At lux quae sequitur populis ostendet aristam: Atque locus causam syderis huius habet. Quod mare, quae tellus, natum de virgine nescit? Legibus errantes expulit ille deos. Esset vt alba focis non amplius hostia taurus, Hostia de ligno languit ipse suo. Atque vt erat pendens, pallentem sanguine solem Fecit, et e summis cedere saxa iugis. Meta aderat vitae, velauit corpus arista: Inque sacrum cessit sanguis et vnda merum. Facta pater vidit spicam formauit in astris: Iussit et in matris virginis esse manu. Vtque prece e sacro cepit sibi nomina missa: Azimon a grais sic quoque nomen habet.

  61. 9.31.1

    Postera lux orta est, sequitur sua signa Bootes: Arctophilax hic est: et noua causa subest. Ante nouos populos, primaeuaque iura ferarum, Eua salutiferi pars erat vna chori. Iussa deus dederat, tunc haec quam tangimus aram, Esto pudicitiae tu mihi testis ait. Dicta deus laudat: cui sic si foedera seruas, Gloria foeminei nominis inquit eris. Foedera seruasset: si non ferus auferat anguis: Casta virum cauit: sensit ab angue nefas. Conscia per sacras errabat pallida syluas: Iuncta viro: quum sic quo deus itis, ait? Dixerat exosus, coeloque expellit ab alto, Hique nefas pulsi per loca sola gemunt. Quaque licet nudi corpus, factique parentes, Ista colo victum, quaeritat ille boue. Damnabantque anguem: tandem post secula uicti. Senserunt fati vulnera prima sui. Corpora humus: formae sublimis caetera mundus Accipit acceptis sydera summa dedit. Arctos stella prior, sceleris dux prima, vocatur: Quae sequitur: custos altera nomen habet. Quodque boue et plaustro est vsus dixere Bootem: Polluerant amnes: siccus vterque micat. Causa sit vt rebus, ferus anguis circuit ambos: Cumque illis coelum criminis author habet.

  62. 9.32.1

    Nox abit, et pulsis Aurora reuertitur vmbris Estque dies, tenebrae qua modo noctis erant. Atque eadem diuis ambobus suscitat ignes Perque duas vna est lux sibi festa preces. Quisquis es, et doctus, Phoebea diceris arte: Thura fer hac geminis fratribus ara datur. Noscere quo possis: ex his qui conuenit, et quae Te iubeat certis tradere dona focis. Hic matulam ad nomen, loculos gerit alter eburnos: Est sacra Romano qua via iuncta foro. Hos venerere igitur, siue haec seu discitur illa Feceris a proprio numine diues eris. Praecipue his tonsor partes ferat ordine primas: Cum medicas alias non vetet illa manus. Scilicet illorum dextras, artemque tuentur: Rarus ab his nam qui non medeatur erit. Post faciunt cunctis succum vt bene temperet herba: Et quod vix Phoebus Phillyridesque, facit. Cur faciant a me sic vt decet, ordine causam Quaeritis: in promptu est, vestraque vota dabo. Ipse licet Poeon, valeat licet arte Machaon, Siue satus Phoebo, siue Melampus erit. Aut quoscumque olim sibi Graecia docta tulisset: Humana vsi omnes esse feruntur ope. Hi sed coelesti quondam sibi munere freti Siue aegros tangant: assideant ve toris. Vulnera siue manu tractent, cogantque coire, Siue cicatricum tollere signa velint. Corpora sanabant, et certo numine noti Iam poterant meritis templa merere suis. Plurimus ante illos ergo conuenerat aeger, Dant quod opus, dantes praemia nulla petunt. Has modo nunc artes heu quam male saecula tractant: Quamque male a cupidis inde petuntur opes. Venerit, et visit, sequimur, quae forte videbit: Vt medicus dicat munera nolle: volet. Gratus vterque igitur multos releuauerat aegros Foeminaque hos inter nomine Pallas erat. Intumuit Paean: simulatusque ora ministri Caesaris, in fratres protinus arma mouet. Exigit hic poenas, Phoebus parat ipse sagittas: Caeduntur, media laurea caede datur. Pellimur e templo tunc Delius inquit, et arte: Et nato iratus praecipit ista suo. Hostes nate vides mea spernere tela: feruntque Templa, horum in vigilem fac: tuus anguis eat. Dixerat haec illi, quam soluitur orbe coluber: Inque aluum summo serpit ab ore viri. Somnus abit, somno dederat nam corpora, surgit, Fit dolor, ad fratrum cum prece currit opem. Venerat, ex aluo tortus deducitur anguis: Et Phoebi a nato fratribus ille datur. In crus virus abit, quantum Paeantius heros Ante tulit: fratres aduocat ille prece. Protinus accurrunt: crus quorum vidit vt alter: Putre, ait, est: celeri subsecuitque manu. Maurus erat functus hesterni sorte sepulchri Pro sano huic sectum quod modo putre datur. Aque viro extincto nuper pes iungitur aegro: Rem cano, nec dictis est dea vana meis. Post ter vt hunc tetigit terque illi carmina dixit Huic et opem afflauit numinis ore sui. Vix admotus erat: quum qualis in arbore ramus, Hic coit, et gemino constitit ille pede. Auctus honor fratrum est, nec corpora sola virorum Sanabant, ipsas sed quoque saepe feras. Cura fit hinc medicis: genus hinc defluxit ethruscum, Nobilium diuum continuitque notam. Perstat adhuc: vatum custos decus orbis et vrbis, Pontificum geminum dum moderatur onus. Facta manent horum iam nunc, semperque manebunt Fratres dumque sacri Pieridesque manent.

  63. 9.33.1

    Postera mendacem lux promet ab aethere Coruum, Qua sacer est Crater, qua ferus anguis erit. Forte dei iussu Noes deduxerat alnum, Mersaque ab iratis terra madebat aquis. An placata ira est dubitat dum numinis, vndae Signa refer nobis, i nigra dixit auis. Dixit, et e summa patefecit puppe fenestram: Illa hac egrediens iussa secuta, volat. Sicca erat, in numero sed tecta cadauere tellus: Fit mora, Chaonidem tunc quoque mittit auem. Protinus haec ramum felicis gessit oliuae, Serus adest Coruus, se soluitque mora. Ver erat, et lactens pallebat in arbore ficus: Quum pater huic iam me fallere queris? ait. Es quod aquae signo mihi factus perfide mendax, Poena tibi vt par sit, vere sititor eris. Firmat dicta deus, senis et dum facta procurat, Fama hic cum multis sit tibi coruus, ait. Dixerat: ille polo, qua Crater stabat et anguis: Fabula quo caderet, sydere sculptus erat.

  64. 9.34.1

    Luce quoque hac quisquis, moneo, ne peste capillos, Ni cupis extrema sorde madere die. An sibi quod templi qui sunt ante hostia manes Iusta ferunt, fieri talia turba putat?

  65. 9.35.1

    Cras sibi sed Michael superisque, imisque, benignus, Vnum de festis rite duobus habet. Causa erit et facti, quare sibi quisque cauebit: Puraque praecedant tempora, vt ille iubet. Interea, quoniam sic tempora sacra iubebant, Altera distulimus huc tua festa tibi. Ense potens rigido, nitida quoque casside fulgens, Quando rebellantes pellis in antra manus. Ne pars vlla vacet: quae sint huic nomina festo: Cur ue premas monstrum: dum cano: dexter ades. Notus eras: ponat sed qua tibi templa Sipontus, Postulat antistes, instituitque preces. Nox erat, in somnis quum vox audita iacenti est, Garganus templi det tibi signa mei. Adueniunt: vidit pater vt vestigia saxo: Hic locus est inquit: cernite signa loci. Sacra parant: viui surgunt de marmore fontes: Itur ad hos, fusa redditur aeger aqua. Templa iugo posuit, tres illis dedicat aras, Nomen et a facto res tulit ipsa suo. Sederat in summo mundi fabricator olympo, Vidit iniqua cohors, indoluitque simul. Sensit vt ausuros iuuenes noua crimina fratres: Atque gigantea bella parare manu. Mandat vt expellat iuueni, celer induit arma hic: Enseque nudato, corripit altus iter. Inque hostes pendet trepidosque in tartara trudit: Atque meret stygiis arbiter esse locis. Quodque sub vmbram Erebi deformat corpora, et arcet Pro nobis miles, bellaque dura gerit: Monstra pede impellit, manus hastam haec altera lances Fert, alio est de queis reddita causa loco.

  66. 9.36.1

    Ponitur huic templum, fuerant qua prata Neronis, Liminaque obrepens foemina mane subit. Scilicet Arsacidum cum horrerent vulnera patres, Hic vbi habes populos Appula terra tuos. Conueniunt, et si bello cadat impius hostis, Vrbe sua genio ponere templa vouent. Annuit hic precibus, successit, vincitur hostis: Et Vaticano non procul ara datur. Patribus e multis vnus, quia victor auernum Ille habet, et iudex manibus aequa refert. Iussit vt ascendit genibus qui limina supplex: A styge depressos crimine tollat auos. Ara nec hinc longe locat altera dote puellas: Si memini causas has quoque musa dedit. Tertia cur calicem, et tollit cur signa relatum est: Qua sua, qua piscis nomina vicus habet.

  67. 9.37.1

    Hac sacra cursores etiam sua luce requirunt: Nuncius est cursor: nuncius ipse puer. Scilicet ille deum: patrum hi mandata sequuntur, Sed colit ille polos, hos sua terra tenet. Ergo dapes ornant: curant et pocula laeti: Causa patet: multae est quod via causa sitis. Vnde patrum quoties se fert argentea mensis Virga: dato est illis imperiosa mero. Pars putat officio quia Gallus praesidet illi Vina dari, haecque aliquem de dape verba loqui. Sancte vigil, cuius tibi nos sic turba sedemus: Scis quoniam referunt quam bene vina pedes. Sic tibi pons placeat: sic vrbs quas tradidit, arae: Sitque tibi moles: tibia sitque diu. Audeat et nullus hesterna luce capillos Pectere: iudaeus sic quoque vicus amet. Quosque equites celebras: quorum tibi gloria nomen, Sic referant laudes, accumulentque tuas. Septimus est mensis: tumet et vindemia, quaeso Sit nobis frugum copia, plusque meri. plausu madidae strepit ara coronae: Votaque concussa firmat ab arce puer. Pluribus e mensis remanet mihi lucibus vna Hieronyme et sacro posceris ipse tuo. Itur in exquilias, causa est quod conderis illis Apptior et non est ossibus vrna tuis. Scilicet est aliis vt mons ille altior vnus: Sic virtute pares praeteriisse soles. Interea os triplex es tu quo magna locutus: Si placet ad ripam Tybridis inde refer. Traditur hic templum statque hospes dalmata templo: Hacque tibi ponit debita thura die. Haec eadem mutae lux praebet dona fauillae: An quia Mors oculos cernitur ante tuos? An quoniam nigri iudex praecedit Auerni? Illius hinc moestis lanx sit vt aequa rogis? Sunt tua mirantur qui corpora veste carere Veste quod es lusus facta sed esse putant. Pars ait es Syriae quia soles passus et aestus Pars quia sic veniam tu petis ante deum. Purpura sed summi quoque te contexit honoris Atque tua alludens fert Leo ad ora manum. Gessit idem tergo pro amisso pondus Asello: Et quanti officio nos docet ille fores. Praecipit vt pietas, tuaque vt prudentia cogit. Dosque animi, et virtus pectoris illa tui. Prosequerer certe rerum monumenta tuarum Consiliisque esset debita cura meis. Omnia clara tuis sed cum sint acta libellis, Vanum erat haec causis carminibusque loqui. Restat, habes quoniam doctoris nomina summi: Abstulerit musis te licet ara meis. Hoc opus, et mensis, quem nostro carmine soluis: Perpetuo curae fiat vt alme tuae. Explicit liber nonus.

  68. 10.1.1

    In hoc mense Octobri, qui Domitianus dicebatur, quod in eo Domitianus Imperator natus esset: octauus numerus de anno Romuli verus, verior verificatur in octaua aetate futura: in qua omnes renascemur, resurgendo, et a mortuis redeundo. Estque igitur sacer mensis hic apud Christianos illi aetati in qua domitis hostibus, et non ita credentibus, a Christo iudicabimur. Tutela olim Martis, nunc Simonis Apost. Quaeritis vnde notam praesens sibi mensis habebit: A numero seruat nomina prisca suo. Paruaque subsequitur decimis data saecula lunis Et sua sortitus iura minora tenet. Praeteritisque sui Martis, Venerisque calendis Aque senum et iuuenum conditione procul. Tradita Quintili et Sextili tempora linquens Septime ab octauo te videt iste loco. Alteriusque licet fuerit stimulatus honore Ad data constanti pectore signa manet. Nullaque cura fuit: numeri dum nomine laetus: Tempora cum titulo continuare ducis. Nam foret in precio cum gratia magna potentum: Altaque Maiestas, claraque fama ducum. Horum facta sui possent vt scire nepotes, Quaerebant titulis saecula longa dare. Coeptaque digestis hinc poni nomina fastis: Temporaque ascribi, distribuique nota. Sic datus Augusto, sic magno mensis Iulo: Hoc et erant digni posteritate legi. Hincque Titi frater, dominusque deusque vocari Dum cupit: ex illis tertia iura tulit. Qui quoniam hoc ortus fuerat, quia victor in illo: Hunc quoque constituit rebus habere suis. Nempe triumphanti dederat Germania laurum: Et noua September nomina nactus erat. Quum sic, natalis quoniam meus alter ab illo est, Iam sit et October Dommitianus, ait. Dicti aderant menses, sed neuter mansit in anno: Quodque olim ante ducem, nunc quoque nomen habent. At quia sacra cano veteres non qualia vates: Fas erit hic etiam munus vt inde ferat. Expulerat fraudes deus huc demissus ab alto: Reddideratque omnes rebus et ore suos. Scilicet immanem monitu superauerat anguem: Authorem et sceleris legibus vltus erat. Pertuleratque odium, liuoris passus et arma, Pro populo occiderat victima vera suo. Luridaque horrebant victorem tartara regem: Atque erat inuito viuus vt ante cane. Tempus quum inquit, erit quo corpora vestra redibunt: Iudicii faciem sed subitura mei. Ergo quod illius Maiestas iura parabit: Et precium meriti maxima cuique dabit. Octauo hic mensis nunc tempora debeat aeuo: In quo nostra laeuis corpora reddet humus.

  69. 10.2.1

    At sit vt octauis de coelo prospera coeptis: Et regat impulsae per freta vela rati Tollit clara polo prima se luce corona: Syderis et causam candida virgo facit. Iamque parens axem formosa intrarat Olympi: Grandeque in assumpto corpore numen erat. De solio quum sic superis ad verba vocatis, Natus ait: diuum caetera turba silet. Gaudia (ceu par est) coelestes sumite mecum: Muneraque ad matris ora referte meae. Haec est illa suo quae impleuit numine regnum: Quaeque vetat nostras sorte vacare domos. Quod modo pollicitus sum, coelum maxima cepit. Et regina manu debita sceptra tenet. Restat vt imponam capiti de more coronam: Quam ferat e summo conspicienda polo. Atque nouem quoniam coelum patet orbibus orbi: Quamlibet e gemmis splendeat illa nouem. Sederat illa loco, cepit quum e sole coronam: Et capta tales edidit ore sonos. Vt taceam ante chaos quod tu cum patre sedebas: Quodque mihi e multis millibus vna parens. Quodque in me nato tu mater cognita virgo: Quod duce te dicor morte piasse nefas. Vana Ariadneae fiant vt signa coronae: Fabula quae ignaros prisca fefellit auos. Accipe coelestis iam praemia debita lactis: Sitque tibi solis tota corona mei. Quae, quoniam ille nouem mundi terit orbibus arces Digna quibus sola es: ter tibi terna micet. Dixit, et imposuit capiti vix ille sedentis, Quum quot erant gemmae tot micuere faces. Ex illo et, facti sint vt monumenta, puellae: Huius habent vitreas relligione notas.

  70. 10.3.1

    Ecce polo octauis modo quae splendere calendis Coeperat, Aurora tota sequente micat. Ipse sed agrestis videt hanc dum mane supinus Et quae sint secum tempora forte putat. Strimoniae cinxere grues longo ordine coelum: Ostendit clamans, continuitque manum. Atque dies inquit iam sementina rediuit Hactenus, et iunctos increpat ille boues.

  71. 10.4.1

    Altera post primam lux latas lumine terras Sparserat, et rebus non color vnus erat. Ad sacra poscebat patefacto limine diuus Thura: deus plagas cui dedit ipse suas. Inque vicem tenerae properabant mane puellae Qua petit irriguas pensilis hortus aquas. Siue quod instar in his frons stigmatis ipsa rubebat: Quod prius a fixo numine sanctus habet. Vulnere seu sacro circum manante cruore Huic quod corpus hyat flos vt hyare solet. Quaelibet ex illis flores ponebat in horto: Graia quibus gratae nomina frondis erant. Quodque insunt sanctis radiantia vulnera plantis: Apta erat haec herbis arboribusque dies. Temporaque haec olitor, haec obseruabat arator. Ille olus vt ponat semen et iste solo. Hoc et qui ramum ramo, ingeniosus adoptat: Arboribusque infert poma aliena facit. Quaque ibas cultos referebant semen in agros Et iuga portabant, duraque aratra boues. Verbaque erant vulgi: Francisco semina mitto: Atque illa optabat condere arator humo. Mane erat, et diui stabant, solennia templo: Cum face erant flores et senis ante pedes. Ingreditur sacram ille aedem et prope limina sancta Sparsus aqua accensos constitit ante focos. Liba sacrum dederat, tauros adiungit aratro: Perque nouos sulcos semina lecta iacit. Dumque iacit, cupidus segetis sit laeta precatur: Perque nouos sulcos prospera verba refert. Inde hac ruricolas affatur voce iuuencos. Pergite sementis vota peracta dabit. Plena coronatos tunc ad praesepia sistam: Sentiet et nullum vomere vulnus humus. Sic ait: et demum post hac semente peracta Gaudet, et agricolis ocia bobus agit. Cum tamen ante Ceres fuerit dea prisca colonis: Terraque: queis semen votaque certa dabant. Postulor huic vsus dederit cur talia, frater Et mendicatum cur petit ore cibum. Optant quodque alii, tantoque labore paratur: Aes cur ille putat tangere triste nefas. Cuncta canam, mons est, veteres dixere Lauernam: Turba lauernicolas nominat vnde patres. Est specus hic ingens: vastumque recessibus antrum: Vixque homini rupes, vix adeunda feris. Inspicias saxum praecinctum horrentibus vmbris: Inspecto, affirmes numen inesse loco. Hoc pater incoluit, festum prope culta ferebat Ara crucis, quum sic supplicat ante deum. Si mihi pura fides, tua si mandata secutus: Te vt venerer, supplex haec pius antra colo. Sis licet immensus: sim quamuis ipse pusillus: Da deus vt plagas sortiar ipse tuas. In prece sic fuerat tendens ad sydera palmas: Quum subito ardentes promicuere faces. Suspicit, huic genius: Seraphim sacra nuncupat aetas: Quum sic, vnde senex nomina cepit, ait. Ille ego sum cuius te transformabis amore, Vt transformatus vulnera nostra feras. Signifer atque meus terrebis numine manes: Sanctaque eris nostrae tu quoque cura foris. Non tibi certa domus, non aeris diuitis vsus More auium optati sorte fruere cibi. Quum libet agricolis demittes aethere nimbos: Et poterís nubes voce fugare tua. Inde tibi ad sacrum florebit vinea nostrum: Quumque voles per me facta erit vnda merum. Dixit: eratque deus, tremuere cacumina montis: Visaque erat patris lambere flamma caput. Vt poterat, spectat pectusque alasque loquentis Atque deum agnoscit, signaque certa dei, Inde suum passo summittit corpore vultum: Mira cano, quino vulnere scriptus erat. Quales mane, noui, sole ingrediente fenestram: Se radii effundunt: impediuntque domum. Haud secus ipsa dei ligno exorientia fixi Vulnera, tunc artus impediere viri. Numinis his tactus stabat patientis imago: Ictus perque manus pectora perque pedes. Festa quod ergo senis prope sementina petebat Semina: quod viuit fruge, latetque deus. Quodque dei ille esset lethum pia forma ferentis: Corporeque haererent vulnera, vt herba solo. Vt decet, agrestes sibi rem traxere minores: Pro Cerere et terra dant sua thura seni. Atque suis sulcis quum semina mandat arator: Da pater his auctus, proueniantque rogat. Tempore dehinc imbres veniant et tempore soles Anteque dum serimus sit sine nube dies. Atque vbi iam foeti fuerint sementibus agri: Spica sit his pinguis, luxurientque minus. Sic sed vt ipsa seges, procul a rubigine crescat: Dumque haeret nullo procubet vsta gelu. Verbaque, quae antiqui dicebant ante coloni: Addit, et huic melius tradere farra putat. Sacraque quod Cereris fuerant communia Baccho: Vndam quodque nouo verterat iste mero. Proxima subiungit, fac vinea certet aristis: Calcatisque vuis plurima musta fluant. Fecerit vua merum, complebunt horrea messes: Quae petat inde tuus dona minister erunt. Area qua diues, diues vindemia fiet: Vsque licet poscat, tempore vota feret. Dixerat, euenit, tutela fit ille colonis: Pauper erat, ne sit, dona rogator habet. Temporeque aut agris errat, datque area fruges: Aut quacumque lacus feruida musta tenent. Aut fora inops intrat: lustratque aliena per vrbem Limina, et obliquo postulat ore cibum. Et modo habet peram: modo onustum ducit asellum: Res aut poscit emi: cum minus aera petat. Scilicet aere emptus deus est, corrumpimur auro: Hincque nefas nummum tangere triste putat. Vnde sed est habitus, quis cinctum repperit ipsum: Cur ue illis velent vincula rara pedes. Quid ve breuis tonsura, tegat cur summa cucullus Cur nota versa placet, vitaque parca, canam. Venerat huic aetas, animus, moresque iuuentae: Vanaque nec curis tempora certa suis. Seu superis visum sic, vt sua sacra iuuarent: Seu quia non alio sydere natus erat. Confusae tactus vitae, morumque pudore, Pectore concepit numina sacra suo. Atque deo plenus populos vrbesque perosus, Deseruit celeri patria tecta fuga. Dum fugit inquit: opes sunt nobis causa malorum: Diues erat pauper maluit esse deus. Contigerat syluas, semotaque lustra ferarum: Ergo quae laedunt, abiiciamus ait. Corporeque imprimis preciosus cedat amictus: Quicquid et ad cultus criminis ante fuit. Causa mihi erroris deponite vincula plantae: Iteque iam nudi per loca nuda pedes. Quique vagi circum funduntur colla capilli: Tempora sint circum parua corona mihi. More meo agresti capiti tollatur amictus: Tortilis in nodos cingula funis eant. Ne ue mihi possit nomen quoque voce nocere: Dictus Ioannes non ero, francus ero. Et quia mensa trahit: trahit et nos potus ab ara: Nota sit vt primi sic quoque causa cibi. Praebeat herba dapes, currentia flumina potum: Antra domum, studium sydera, saxa torum. Dixerat: et laetus paucis viuebat in antro: Ordinis et factus causa minoris erat. Venit in exemplum: ceperunt iura ministri: Inque habitus toto corpore sanctus erat. Sic mores venere pii: sic sydera curae: Hac via ad Elysium lege reperta fuit. Quo fugit heu, ritus? mutarunt saecula factum: Peneque secessit sanctior ille furor. Scilicet et longo pietas corrumpitur vsu: Moribus et sanctis longa senecta nocet. Nam quibus ah, fuerant soleae satis ante salignae: Molliter in plantas rursus aluta redit. Exquiruntur opes, et equus, torus vnus et alter: Atque placet rerum commoditate frui. Aera manu tangunt, paupertasque illa recessit: Si placet, ad fratres iam precor illa redi. Dicta quoque ipsorum patientia filia fratrum: Hei mihi, quam raros nunc habet illa patres. Sed quo culpa ruis? iam mos, reuocatur et ordo: Numineque hoc factum credimus esse dei. Stant pede, sed nudo, lana fit acutus amictus: Atque placet squallor, tectaque plena situ. Mensaque sunt frondes: potus quasi fluminis vndae: Et mendicatus, panis in ora cibus. Vasa rubens tellus: hirsutae stragula pelles: Nudaque arenosi fluminis vlua torus. Liuor et vt latret, reuocata est vita minorum: Grataque principibus, numinibusque manet.

  72. 10.5.1

    Hinc vbi iam radios Hyperion ducet ab undis: Aureaque igniferos ad iuga iunget equos. Ipsa licet pluuio lux humida palleat austro: Pleiades vtque micent non tamen imber erit.

  73. 10.6.1

    Ast vbi iam plenis veniet lux vltima nonis Idibus et non dum fulserit orta dies. Mane deum matris coelo exoriente corona: Cuncta quibus subsunt, agminibusque petunt: Flatibus aeolii mutant sua limina venti, Quisquis es, in portum qui mare findis, abi. Illi vt mutantur, sic mutant aequora fluctus. Nec facies horum est vna, nec vna maris.

  74. 10.7.1

    Qui capit a nonis venientes lucifer idus, Hunc Romane caue, fluctibus ater erat. Siue quod exceptis iratus sordibus, amnis Intulit vltrices in loca nota manus. Siue quod hesternis veniebat ab imbribus auctus: Lux erat in fatis haec quoque Roma tuis. Scilicet in proprium conuertit cornua vulnus: Deucalioneis ille superbus aquis. Ergo per arua furens torrente potentior omni Turgidus epotis magna sonabat aquis. Cum stabulisque pecus, syluasque, et saxa trahebat: Vorticibus densis flexus ab amne latus. Tectaque deiiciens, per templa ruebat, et aras: Agmine damnosus fluminibusque ferox. Atque deo inuito, coeloque iratus, et vrbi, In multis aestu trux erat ille locis. Illaque mugitu implebat, terrensque fugansque Liber vt in septis taurus arena tuis. Pars pede, pars celeri quaerebat cedere cymba, Pars sua clamabat, mersa quod amne domus. Pluribus heu colles, et culmina tecta fuerunt: Aedibus obsessis vel via pontus erat. Pro populo pisces tractus habuere viarum Fasque erat in media lintribus vrbe vehi. Interea, superante suis incursibus amne, Gurgide ab iniecto diripiuntur opes. Alta quidem quondam vix duro victa sub hoste Roma, per excidium tam fera damna tulit. Talibus Aeacides, conuersa viribus hasta, Oppressit phrygias ad Simeonta manus. Denique diffusas sibi ripa coercuit vndas: Additus et fastis lucifer ater erat.

  75. 10.8.1

    More tuo excessus tulerant iam Nile tabellas: Alteraque in roseo venerat axe dies. Quum modo quae coelo tulerat radiantia Cetus Rostra, sub aequoreas illa ferebat aquas.

  76. 10.9.1

    Tertia vbi aspiciet prono fugientia mundo Sydera, res radiis restituetque dies. Pomifer autumnus spatio se diuidet aequo: Par et praeterito quod venit illud erit.

  77. 10.10.1

    Dux quoque lanigeri gregis illo tempore coelo Cedet, et Oceani vellera tinget aquis.

  78. 10.11.1

    Quam bene Roma tuus ceu missus ab aethere pastor Tunc et commissas sanctus habebit oues. Scilicet vt lassis posset succurrere rebus: Pro grege iam pridem numine lectus erat. Nam vix grande senex penetrale intrauerat: inde Reddita quum vox est, vrbs habet alma patrem. Atque mora optatis nocte est non amplius vna: Amplius amissas ne quereremur opes. Ergo suos currus Phoebus properantius egit Gaudiaque ad rerum praecipitauit aequos. Cernite iam dignis quam nunc tribuantur honores Paceque Maiestas quam quoque magna redit. Nempe tuus titulus rerum est mensura tuarum Ocia dum terris, ocia reddis aquis. Fratribus e geminis hinc Paule es Tertius idem: Nomen et hic, claues tradidit ille suas. Nullus enim poterat moderantius aequore tanto Ad portum Cymbae tradere vela tuae. Te penes imperii diuini cura manebit: Haec tua digna domus frena tenere manu. Coelesti interea mente haec dum sancte gubernas: Et te Roma decus sanguinis esse putat. Felix terra diu, serum te cernat Olympus: Natalemque tuum nunciet ara frequens.

  79. 10.12.1

    Idibus e toto restant tres ordine luces: Scorpius et media de tribus optat iter. Tristia deflebat Pharios Iudaea per agros: Vera canam, dictis fabula nulla meis. Fas vt erat magnos deducere monte capellas: Atque humiles reges tunc habitare casas. Forte greges viridi pascebat gramine Moses: Rureque mulcebat carmine doctus oues. Ecce polo rutilas vidit descendere flammas: Inque ipsum labi, conuoluique rubum. Augur erat: quercus sit vt recubabat in vmbra: Surgit humo prudens, prodigiumque notat. Proximus accedit, spectatque, stupetque, videndo: Siste gradum subito quum facis ignis ait. Siste gradum repetit (flammam prope venerat ille) Sacra deo, haec nudo est terra adeunda pede. Constitit admonitus, soluitque hic vincula plantis: Fitque prope, at vultum tendere flamma vetat. Quod licet in gremio frontem deponit, et ora: Quodque petis dixit, te rogo flamma mone. Tunc ea scis inquit, mea plebs Nili errat in agris: Tuta sit vt per te regis ad ora veni. Dicque deum timeat, dic nostris consulat aris: Summaque, sit populo parcat ut ille meo. Mollieris dictis: iuga sint mihi proxima templum: Thura quibus flammis, et bouis exta dabis. Finierat: signum uerus da credar ut inquit: Dic ait, in dextra quid tibi? uirga refert. Proiice; proiecit, proiecta exiuit in anguem: Accipe ait, cepit, uirgaque ab angue redit. Conde manum gremio, iussum facit: attrahe dixit: De gremio putrem rettulit ille manum. Conde iterum dixit, condit, rursum extrahe, traxit Reddita quum proprio dextra nitore fuit. Dicta recusabit, haec dixit signa mouebunt: Primaque si renuent, vota, secunda dabunt. Dixerat: in tenues quum flamma euanuit auras: Restitit et viridis, ceu rubus ante fuit. Vesper erat, longis clauduntur ouilia septis: Obuius et fratri mane peracta refert. Regis ad ora abeunt: Pharaonis nomina regis: In superos quo non durior alter erat. Vt venere ferunt mandatum, signa requirit: Tunc sic ille, deo si datur ara, dabo. Ara sed haec mons sit, non fallam rettulit, ara Mons erit, a signis si mihi verus eris. Proiicit hic virgam, tortum formatur in anguem: Abnuit, e gremio rettulit ille manum. Risit facta ferox: dum ridet mandat adesse Haec dare qui magico carmine doctus erat. Condiderat dextram, pariterque retexerat illam: Facta eadem et vera visa fuere fide. Iecit ut hic geminas uirgas, riguere dracones: Iecerat hic unam, deuorat una duas. Ira ducem tetigit, rubuitque hoc omine uinci: Vota negat, Moses sit deus ultor ait. Vix ea finierat, quum summi uertice coeli Constitit, et terrae protulit ista deus. His ego te manibus tellus si mole redemi: Cumque feris, montes, fluminaque ipsa, dedi. Vt colar, et nostras non desint exta per aras: Liberaque ad sanctam gens mea pergat humum. Quae moueant diri praecordia ferrea regis Monstra feras: monstris ora nec una dabis. Dixerat, a dicto Nili septemplicis alueus Fundit aquas, fusis terra madescit aquis. Inque modum matris, diuersas concipit intus Imbre feras: culices haeque fuere prius. Admiratus erat, durusque irriserat illos Rex, deus et dixit nomen inertis habet. Quum subito diri sinuosis orbibus angues Attolluntur humo, regis et ora petunt. Spectat, et heus cedens vos dudum vidimus, inquit, Rursus humus nixa est: Scorpius ortus erat. Prosilit in regem letalis acumine caudae, Ille timet, motus iussa timore facit. Tunc deus en regem commouit Scorpius, inquit: Paruit et tellus, monsque fit ara mihi. Fas vt erit, rerum fieri monumenta iubemus: Vix ea, quum coelo transtulit ille feram. Atque vt erat regi metuendus Scorpius: illic Sic sibi bis stellas quinque nouemque tulit.

  80. 10.13.1

    Proximus aetherias vbi curru ascenderit arces Phoebus, et in nitidis aureus ibit equis. Ora licet coelet condatque in nubila vultum: Non dabit e coelo, quas minitatur, aquas.

  81. 10.14.1

    Roscida Tithoni rorare vbi coeperit vxor: Pictaque luciferis frena dabuntur equis. In mare prosiliet geminis de piscibus alter: Natalesque suo more natabit aquas. Est sed vter quaeris, non est hic proximus austro: Vt taceam qui sit: iam puto notus erit.

  82. 10.15.1

    Candidus auratos radios quum effuderit orbis: Aurora et biiugis vecta redibit equis. Si quis erit, laeuam qui coxam in virgine quaerat: Dicet heri micuit, hac latet illa die.

  83. 10.16.1

    Hinc vbi ter tenebras Hyperion luce fugarit: Cunctaque reddiderit gentibus orta dies. Est pueri in Luca iam vestra merenda caduca: Plebs ait: indicium cui noua ficus erat. Plebs licet haec dicat, tamen illam saepe requirunt, Atque obstant verbo, comminuuntque fidem. Interea a ferula reuocantur mane magistri: Plusque hoc quam dudum rapta merenda dolet. Ergo deae plectrum, studiumque, resumite vestrum: Et noua compositis ponite serta comis. Inque chorum et numerum secretaque ad antra redite: Lux quoque vos quoniam versibus ipsa vocat. Et quia seu leges, seu carmina forte placebunt: Hic capit aonias mollis arena deas. Pectora doctorum praecedant sacra virorum: Ardor ab his studiis eliciendus erit. Quicumque ergo illis nomen profitetur et artem Det positis supplex thura precesque focis. At tu quem sacri vates finxere iuuencum Altera qui et Phoebi munera pictor habes. Ipse mone, doctae cur intermissa sorores Tempora, te studiis adueniente, petunt. Haec ego, mugitu quum protinus impulit auras: Atque oculos bouifer constitit ante meos. Inque suum ex illo conuertens lumina vatem. Edidit hos placidos ore priore sonos. Instruat vnde tuum Romani conditor anni Musa opus, hos memori percipe mente sonos. Vt patribus studium nostris fuit ante sacrorum: Sic amor augendae relligionis erat. Multaque priscorum fuerant quae condita fastis: Ad sacra traxerunt plebe sinente sua. Ante quod his igitur Quintilis prima vacabat: Proxima quod soli terga leonis erant. Ipse suum sceptrum ponebat mane senator: Nec fora Marte aderant litigiosa suo. Quaeque suo cantu lassarant antra sorores: Ocia quaerebant tempore certa lyrae. Ritus ab his veterum nostros descendit in annos: Factaque posteritas prisca secuta nouis. Scilicet alterno succedunt cuncta labore: Et nihil est quod non constet in orbe vice. Aspice vt hybernis veniat post lucibus aestas: Vtque locos mutet noxque, diesque, suos. Ergo quod Octobris reuocabant idibus acta: Idibus Octobris quod sacra iuncta mihi. Patribus hinc visum reuocare huc tempora nostris Atque mihi hos titulos, officiumque, dare. Hinc nunc ora meam facundus soluit ad aram: Inque artes laudes eloquiumque facit. Stantque mihi electi, dum mens placatur Olympi: Curaque fit studiis me veniente nouis. Finierat, vates te cum pictore salutat: Num ne inquam et vates tu quoque pictor eras? Ne mirere inquit, par est pictura poesi: Quodque manu pictor voce poeta facit. Est et Homerus idem, rem si petis, est et Apelles: Dum canit hic versus: dum linit ille notas. Saxa nec a coelo nisi primum picta cauantur: Hoc facit ex auro qui quoque texta notat. Denique si inspicies: rara est ars: pingere quae non Visa sit ipsa prius quam sibi tractet opus. Inde mihi artifices non nulli munera debent, Ne pateat tantum vatibus ara meis. Dixerat, et dictis rerum quaesita patebant: Caetera quum hac instans voce secutus eram. Verum culta locis tua cum sit pluribus ara: Dic tibi in alterius cur damus aede preces? Luce tua Eustachius thus et Capitolia poscunt: Hicque est causidicis, vatibus ille locus. Sit licet ara mihi non vno tradita templo: Fas erat hic illa commodiore frui. Scilicet Eustachius prope spectat templa Mineruae: Hinc et Gymnasium est, sum mediusque, refert. Hic seu lege iuuat, seu carmine bella mouere: Excipit aonias mollis arena deas. Ad Capitolinos coeli datur ara penates: Ius quia conscripsi: nomen et inde tuli. Hinc me Scriba colit, graditur consultor ad illam: Thuraque causidicus iuncta clientis habet. Consultique viri assistunt: his iura leguntur: Admonitusque audit lecta corona suos. De stipe collecta transcripto e more libello Dona ferunt faculas, interiusque sedent. Ocia praeterea quia vult ante omnia Phoebus: Paceque compositos et sine lite dies. Garrula sollicitas exercet Curia causas: Verbaque clamosi litigiosa fori. Fas, qui lite latrant, et qui sub Apolline cantant: In lare diuerso tradere dona fuit. Cera piperque datur, tetigisti munera quando, Cur dent illa tua dic quoque quaeso die? Haec ego dicebam quum sic mihi rettulit ille: Haec quoque erit dubia cognita causa tuo. Curia amat reditus: sibi quid sit et vtile quaerit: Principiisque suis omina laeta petit. Ianus mella dabat, dabat aes sit vt omen in illis: Cum veniat primis fascibus ille dies. Mense tribus terno repetunt sua dona secures: Et proprias illis exhibet ara preces. A Iani ergo omen capiunt haec facta calendis: Vsus et incepti muneris inde venit. Ceraque pro melle est, et quae sunt addita cerae: Auspicium et capto munere quisque facit. Det licet ipse inito quoque munus honore sacerdos Causa erit haec donis debita sola meis. Finierat, quum sic ego vulgi verba putabam: Audieris, veris proxima nempe putes. Cera ait est lucrum, lucrum sibi Curia poscit: Ora piper mordet, lis quoque mordet opes. Sunt qui pene eadem (quamquam tua dicta probemus) Addant, vera, ioco, nec minus esse ferant. Spicula apes et mel gestant, cum melle locuti Causidici a tergo spicula semper habent. Desieram, risit, sed tu quia pictor es inquam: Factaque sunt animo cognita prisca tuo. Cum scelus ante foret, depingi templa figuris: Parque deo, candor staret in aede dei. Cur modo pinguntur? tholus et qua tollitur arae: Bis duo cur estis? cur ue biformis honor. Ante coli patres dixit: vetuere figuras: Nemo quod humani viderat ora dei. Fugerat Herodem cum nato mater, et ad te Venerat Aegypto Nile beate tua. Iam parat vt redeat, rediturae in tecta paranti Quum pharium matri talia vulgus ait. Cernere vt absentes liceat, nec abesse putemus: Fas sit in effigie numen vtrumque coli. Dixerat, assensit gestabat candida natum: Cepit ab his vultus vna tabella duos. Occidit obprobrio crudelia funera passus: Ista pia illachrymans quum mihi mater ait. Scis quam grata tibi fuerint mea munera Luca: Quam quoque sis docta tu scio et ipsa manu. Si didicisse potes per me tot scripta magistram, Quodque deum peperi: nuncia quodque tuli. Sola habet vt minuat longos pictura dolores: Matribus et natos reddere sola potest. Pinge meum: absentis satis est si stabit imago: Hei mihi, sic etiam quam graue vulnus erit. Ceram ego complectar pro nato, atque oscula figam: Et dicam inspiciens tu mihi talis eras. Hasque manus, hosque ipse oculos, haec ora ferebas: Haec suberat flauae barba bisulca comae. Sic digitos tollis, nec vestis dissidet ipsa. Raraque velabant sic quoque vincla pedes. Talia dicebat, pingebat talia dextra: Perque meum partes laeta probauit opus. Mox et ab assumpta est reuocata coloribus a me Fratribus: et per me plurima picta locis. Quod dea permisit, deus est quod denique passus: Approbat hoc pietas: posteritasque facit. Visa mouent animos, et quos non littera tangit, Picta trahunt: faciles alliciuntque preces. Bis duo erant Mosi, scripsit quum carmina, testes: Per totidem natus virgine scripta probat. Sistimur in summa picti testudine templi: Par locus hic, cunctis vt pateamus, erat. Vna tamen studium monstrat: forma altera vultum: Iussit vt exilium cui sua Pathmos erat. Nanque Helicona sacris de coelo, astrisque sopore Vatibus ille tulit: materiamque dedit. Hinc mihi formosus tollit sua cornua taurus: Victima quod cecini cur deus ipse foret. Cui iuba magnanimi fulget stellata leonis: Scripsit vt hic stygio victor ab orbe redit. Altius humanis quia fert vestigia terris: Qui venit, hunc ales tollit adunca Iouis. Vltimus aetherei recitat cunabula partus: Cumque deo puero, pene fit ipse puer. Sic quod mente vna sumus haec diuersa secuti: Quas colitis formas tradidit ara duas. Dixit: et in summa sedit testudine templi: Deque mihi totidem, quot canit, vnus erat.

  84. 10.17.1

    Deciderat coeli madidus vindemitor axe, Inque suum septum pastor agebat oues. Atque breues lintres fumosa in tecta ferebant Praelaque erant paruis curua recepta casis. Doliaque eiectis feruebant turgida spumis: Nominaque his stabant, ad numerumque notae. Quaeque remanserunt secti fragmenta racemi Fiebant pueris praeda colona tuis. Quum sua deposita tendebat retia corbe Rusticus, vt tenta praemia casse ferat.

  85. 10.18.1

    Interea pulsis quae lux est altera stellis: Cernet ab his ingens aequor adire lupum. Vsibus Aegubii fuerat mihi cognitus hospes, Hac et luce domum venerat ille meam. Excipitur mensa: dapibusque ex ordine functi, Miscuimus multis seria pauca iocis. Proxima erat multos incidua sylua per annos Ille ait, atque ingens hic lupus horror erat. Non secus ac olim sus est Chalidonius: aris Tunc quum casta suis spreta Diana dolet. Rura sua indutus galea repetebat arator: Sic quoque non tutus tunc sibi visus erat. Venerat armatus capulum tractabat aratri. Perque nouos sulcos hastaque et ensis erat. Proque sua virga signabat iugera pilo Sumptaque de clypeo farra dabantur humo. Ipse suae ciuis seruabat limina portae: Clauserat et natos non minus ante lare. Saepe quidem media praetor de lite recessit, Tractus ab officio seditione lupi. Venerat huc nuper, fecit cui nomina francus: Syluam adit, e sylua protulit ille caput. Qualis in Alciden trux Cerberus agmine, talis Iuit in astantem protinus ille senem. Siue tamen superum iussu, seu patris honore: Sic vt erat: visi flectitur ante pedes. Atque sua cauda plectebat terga, velutque Delicti veniam poscere visus erat. Hoc pater vt vidit, rabiemque et crimina pone Caedis ait: dictis annuit ille uiri. Quodque putant mirum, plaudit dum colla disertus, Surge ait, ad vocem sustulit ille caput. Frater eris dixit, cepit cognomina fratris, Addidit et ciuis suscipe iura, tulit. A sylua, ex illo, tota est exceptus ab vrbe: Fitque nouus pueris, virginibusque iocus. Iam sua bis Phoebus per signa reduxerat orbem: Vua bis et fuerat bisque peracta seges: Quum cadit hic morbo, ciues doluere cadente, Huncque gemunt, lachrymis nec modus vllus erat. Iudicis ora tacent, nec festa theatra patebant: Facta deum tangunt, fertque sub astra lupum. Aspicit hunc populus, lachrymasque, et tristia, ponit: Nostraque adhuc coelo viuere turba putat. Finierat, surgit, surgenti candide dixi Di dent in patria tempora longa tua.

  86. 10.19.1

    Hac quoque summa Hyades ponti vada luce subibunt: Aque illis pleno hic ore bibentur aquae. Quique flat a gelido Borea nigra nubila surgent: Horridaque ex illis aequore fiet hyems.

  87. 10.20.1

    Non sit at illa licet, quae tertia tempora poscit: Sole nitens orto Libra mouebit aquas.

  88. 10.21.1

    Ter iubar aethereo quum Phoebus ab orbe reducet Loraque ter dederit curribus inde suis. Crure cohortis auis, seu mas, seu foemina, dextro Tollitur, at mas est, mandat vt ipsa fides. Morte Cephas dixit peragam tua iussa magister Si sit opus, potius quam tua facta negem. Tunc ait ille, ter haec fient mendacia fient: Ante auis hinc tibi quam nunciet ore diem. Captus erat, sequitur spatiosa per atria captum: Terque negat, volucris nuncia lucis erat. Audit vt ille, memor ducens suspiria, fleuit Sydera (adhuc terris Aenea) cepit auis. Ante licet coelum cristatus adiuerit ales, Hanc causam haec aetas syderis esse putat.

  89. 10.22.1

    Tertia lux oritur, da pellibus ocia Cerdo: Praecipit haec curis aequa Minerua tuis. Quod dabat illa tibi placato numine quondam: Fratres hoc aris illius aede dabunt. Nam super ara illam sacra est pietate duorum: Apta preci: sed non ambitiosa focis. Quid dedit hanc illis, cur sunt tutela suorum: Non caret ad causam viribus illa suis. Namque dei nutu, commercia sancta secuti, Ambo Roma tuos incoluere lares. Forte recesserunt: ars discitur, vsus ab illa est: Cum miser illorum pauper vterque foret. Apta peregrini faciebant vincula plantis, Vtque exacta his ars sic proba vita fuit. Ibat ad hos multus de multis partibus hospes: Hi clam iura dei magnaque facta docent. Artificesque aderant constanti pectore coeli Quasque tegunt plantas ad sacra nostra trahunt. Audit vt hoc liuor, furit, et ceu pellis ab illis Scinditur, in partes diuidit ense cutem. Quaeque homines traxit coelesti subula filo. (Ceu stat adhuc) digitis fixa cruenta fuit. Illa quod his coelum dedit: ars quod repperit aram: Protegit artifices frater vterque suos. Et socios audit, nec inania vota relinquunt: Quisquis, si puras tendis in aede manus. Illis ergo dabis fumosum thuris honorem: Seu fueris captus numine, siue comes. Iunge precem: iuncta fient bene vincula plantis: Et veteri Tichio par eris arte tua. Rore igitur sparsus mihi crimina demite fratres, Quamlibet et doctas dic date in arte manus. Lucraque non desint, nec desint tempora lucris: Et valeant cubiti, dissiliantque frequens. Quaeque polum vobis habitandum tradit et aram, Traiiciat digitos subula nulla meos. Nullus et in dentes descendat frigore torpor: Dum trahitur pellis, decutiturque luto. Verba dedi emptori: pro pelle est subdita pellis: Raraque sunt soleis tradita fila meis. Si qua etiam vobis periuria facta citatis: Omnia per fluctus irrita ventus agat. Talibus a dictis paruae stipis adiice munus: Reddat vt hoc auctum quae calet ara tibi. Vidi ego qui fecit, paruo post tempore ditem. Lucra per et doctas continuisse manus.

  90. 10.23.1

    Feceris et cernes faciem non aeris illam, Grata erat hesterna quae tibi forte die. Ne mirere, Vrsae qui a cauda nomina cepit, Totus in aequoreas praecipitatur aquas. Incipit et mordax sensim succedere frigus Seque tepor coelat, pene sequente gelu.

  91. 10.24.1

    Phoebus vbi eois nitidum reuocauerit ortum: Plenaque per terras omnia lucis erunt. Angue manus nexas sublimis ab aethere tollet: Sydere qui lapso pectora vertit equo. Ergo vbi iure nouo positis iam fortibus armis: Lege placet superis eloquioque suis. Nubibus abruptis missaque ex aethere flamma, Audito qui iam numine mitis erat. Ante ait ense manus, verbo os iam fulminet, agnus, Dicar ab angue, inquit, corripuitque viam, Iam tuba erat populis: testis sit sapphica Lesbos: Hospitis optatos quum subit ille lares. Senserat hic anguem, populis, quem senserat, idem Arte domat: sacro profueratque sono. Quum deus hunc velo gestari immanibus hydris Pictum, perque vrbes, et fora multa, videt. Atque inquit: stygium frenaui morte draconem, Laeserat humanum qui prius ore genus. Hic ne tentet idem, mortalibus edidit artem: Tollitur et medio cinctus ab angue foro. Cedant prisca meis nec sint mendacia stellis: Deque polo hic nexas porrigat angue manus. Dixerat, et coelo serpentem vt forte tenebat Sydus agit, formae nunc habet vnde notam. Vtque locum seruent: signa Coronide natus, Ceperat, hac stellis splendet vterque suis.

  92. 10.25.1

    Proxima lux Veneris tumulis ieiunia praebet: Manibus vt fiat munere terra leuis.

  93. 10.26.1

    A sue cui ductum nomen fecere latini Est sed Hyas verbo Graecia docta tuo. Tunc etiam Leporis sociatum sydere sydus. Occidit, et gelidas aethere fundit aquas.

  94. 10.27.1

    Vltima lux mensis de more recedere Cancri Si volet, ostendent tempora quarta notam. Fratribus altorum superum nam e gente suorum Ad sacra quae tunc est, ara duobus erit. Forte vbi sit poscor, nota est non omnibus illa: Saepe ego quaesiui quo foret illa loco. Qua patet: in nautae sua tollunt corpora templo: Hic vbi nunc viuax hostia nomen habet. Paruit his Erebus: natis succurrite matres: Omnis ab illorum nomine, noxa cadit. Nanque, olim vt faciunt, curant ex orbe silentum: In nos ne nocuos styx ferat ima deos. Hoc quoque, vt in nubes non sese colligat aer, Tempore, tempestas praeparat, atra minas. Expulerant vmbras simulachris voce nocentes: Cultaque de templis numina vana suis. Hostes ira mouet, sonuere tonitrua coelo: Templaque fulminibus dissiluere solo. Fortiter hi contra tenuerunt pectora fraudes: Atque illis regnum subripuere fide. Facta quod haec tunc sunt, redeunt persaepe quotannis, Atque dies fraudis fit memor ipsa suae. Quasque olim solita est demittit ab aethere terris. Insolitas pluuiae triste sonantis aquas.

  95. 10.28.1

    Luce sequente Polo coelabit virgo coronam: Reddere quam e templo mox parat ipsa suo. Nam mediam tollas si lucem habet altera verum: Resque fidem dictis mox dabis ipsa meis. Celsa quidem diuum atque operosis postibus aedes Igne coronatur substruiturque face.

  96. 10.29.1

    Tunc etiam tempus lyra postulat: ergo coronam Ponite Pierides et date fila lyrae. Forte puer solers iesseo sanguine natus: Rure suas Dauid cum sequeretur oues. Mane pede attacta testudine restitit, aufert: Nerui inerant: pulsat, reddidit icta sonum. Plectra mouet, neruis tanguntur fila sonoris: Stat Phoebus, doctae constupuere deae. At numeri mentem pueri sacer impetus intrat: Dignus et is iam tum nomine vatis erat. Dicitur incuruae primus fidis ille repertor: Fama fit: interea carmine mulcet oues. Aeger erat Saulus, furiisque agitatus iniquis: Quique iuuet certa non erat artis ope. Audit vt hic pueri demissum ex aethere plectrum: Qua releuet mentem carminis optat opem. It puer, excipitur, magnis placet aedibus idem: Et gratus tristem ducitur ante ducem. Prima poetarum cura est tunc regibus ille: Hei mihi, temporibus quam procul illa meis. Increpat ergo lyram: mollit: lenitque furentem: Armiger emeruit cognitus esse ducis. Laudat facta deus: vatemque tuetur ab hoste: Mox sibi vt aeternum vaticinetur opus. Indeque quo fierent monumenta perennia facti: Scande inquit coelum iam lyra docta meum. Dixerat, haec, quum qua se tollit vertice mundus. Quot fuerant musae tot tulit illa notas.

  97. 10.30.1

    Vesper adest templo face lucet picta corona: Nec mea mendaci carmine musa fuit. Esse putes stellas: quibus hic pulcherrima virgo Cincta Ariadneo sydere nocte micet. Qualis vbi expulsa Phoebe fert cornua nube, Septa astris, talis stat face septa parens. Qua resupinus agis tua lumina, lumina spectas: Spectantemque iuuant, iniiciuntque moram. Quot tamen hae flammae, tot numina adesse putamus: Cumque his astamus, ceu fruimurque polo. Sydera vt ille gerit, templum hoc sic continet ignes: Quaeque illi, huic spatii forma rotunda manet. Porticus erecta est immanibus alta columnis: Stantque suo nexae culminis aere trabes. Moleque sublimi crescunt fastigia templi: Aenea qua cardo est limina vasta sonant. Haud aliter coeli cum magno celsa Tonante Crediderim summos tecta tenere deos. Itur: et accensam vigilatur nocte per aram: Cum diuis, de re, lux habet vnde notam. Interea nuptae, atque innuptae ex aede puellae Dum redeunt: votis parce iuuenta tuis. Nec minus, est si vis, pia dum delubra subibunt: Fas erit os, et fas continuisse manus. Cernite vt ad tractus non cessat turba viarum: Vtque deae assiduas fert pia nocte preces. Ardentesque faces hic solis spectat ad ortum: Miraturque illis cedere luce diem.

  98. 10.31.1

    Sed parat ecce faces anus, atque in harundine prona Te petit, a stygia qui prece tollis aqua. Nec semel vt faciat cautum est, nam lucibus illa Hoc vt agat supplex cogitur ire nouem. Cum totidem docti patefiant fana parentis: Illius et totidem manibus ara litet.

  99. 10.32.1

    Rebus inest casus: non vno sydera vultu, Nec facies semper temporis vna manet.

  100. 10.33.1

    Alba petunt sacri, rubra ponunt pallia patres: Quodque vocant cappas, lux sibi nomen habet. Sit tua trita licet, mensisque liberque recessit: Mutes hic cappam tu quoque musa tuam. Explicit liber Decimus.

← Previous · Next → — showing 201300 of 359

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN stoa0367.stoa001.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.