Sacrorum Fastorum Libri XII
- 5.6.1
Proxima lux latas vbi cernet ab aethere terras: Atque dabit fratri Cynthia pulsa locum. Qua licet, et fas est, moneo romane caueto: Sensit enim iratos tunc sibi Roma deos. Forte petis cur sit sibi sic subnubilus aer: Vultus ab euentu est: lucifer ater erat. Scorpius ardentes tollebat ab aethere chelas: Quanta tibi heu Mauors ille venena dedit. Scilicet instabat non euitabile tempus: Ferreque non poterant impia fata moram. Vox erat adueniunt, cinguntur moenia signis: Turba fit, in longa est obsidione timor. Quid lustrare iuuat? properabant sydera casum: Militiae ignarae tela tulere manus. Quo ruitis generosa cohors? monuisse sub hoste Iam poterant Fabii quum cecidere suo. Collis erat: collem cingebant moenia patrum: Me miserum, cinctus quam fuit ille parum. Porta quid in culpa est? quae tollitur aurea Iano? Ille viam casus, illeque crimen habet. Ilicet, hinc via fit: capiuntur limina templi: Araque iam nostri plena cruoris erat. Qualis in arentes diffunditur ignis aristas: Auctus et hybernis Tybris oberrat aquis. Talis it in nostras tunc barbara turba cohortes: Montanus fusas sic lupus vrget oues. Per fora, perque domos, per templa, per atria densae Horrida funduntur hostis ad arma manus Quid genus inuisum saeuis? male vincis ab vrbe In caput haec veniet versa ruina tuum Haec aliquis dixit: tamen in nos tempore duro, Pectore non alius barbariore fuit. Prompta erat ad vulnus districto dextera ferro: Saepeque ab innocuo facta cruore nocens. Ah quam saepe Getis si respondere volebas, Ipse loqui gestu verba coactus eras. Sic quoque saepe aliquis celeri formidine captus, Vocibus in mediis vaticinator erat. Vidimus hinc nostros subiisse opprobria patres: Perque aras sacros occubuisse senes. Vidimus (infandum) diuum sacraria ferri: Perque forum cineres, ossaque, sancta iaci. Vidimus et superos, nomen cui porta latina est, Ille suo festo numina laesa gemit. Quid referam poenas, et corpora capta virorum? Non talis capta parthus in vrbe foret. Comprime communes sed iam mea musa querelas: Non tibi sunt tristi sacra canenda sono.
- 5.7.1
Quae sequitur superos placida pro pace salutat: Hei mihi, quam sero si venit, illa venit. Pacis et armorum dea quondam credita Pallas: Nunc est sub cuius haec pede victa iacet. Ergo ter hanc fuso veneratus thure sacerdos Talibus assurgens plebis in ora canit. Prospicis humanis dea quae placidissima rebus. Quaeque patrocinium mite rogantis habes. Pace deum populis peperisti, paceque digna Templa tibi, pacis nomina sola meres. Pace tuus natus duce te tot subiicit vrbes: Et duce te pacem praecipit ille suis. Da precor hanc patribus, plebi, populoque, Quirini: Et face concordes, pacificosque duces. Talia dicebat, laeuum tonat aethere coelum: Ite ait: a dicto splenduit igne focus
- 5.8.1
Finis erat precibus, sed lucifer iueret alter: Quum vigil e summa sustulit arce caput. Prospiciensque vrbem sacrae de culmine molis: Ignea sulfureo fulmine signa dedit. Signa dedit festi, tunc sic: puer aliger inquam Signa velis nobis, pacis et ipse dare. Interea moneas, cur sint haec nomina festo Sancte tuo, et cur arx nominis ipsa tui est. Sic ego, sic surgens laetus mihi dixit ab illa, Penniger, ex humeris aureus ensis erat. Mons est, extat adhuc, Garganum nomine dicunt: Arduus in campis appula terra tuis. Qua patet abrupta sublimis ad aethera rupe Antrum immane riget, caetera gramen habet. Pastor erat: nostro pastoris nomine taurus. Errat ab armento, summaque montis adit. Vesper erat, reuocat, dominum fugit ille vocantem: Pellit ad hunc: pulsos negligit ille boues. Ergo morae impatiens, cum iam penderet ab antro: Pastor in hunc arcu spicula torta iacit. Iacta ego reiicio, feriunt reiecta nocentem: Inque suum authorem vulnera versa cadunt. Fama volat facti, pater haec timet acta Siponti: Indicitque sacra tempora festa fame. Ad me pompa venit, mea tunc apparet imago: Quod poscis festum nunc habet vnde notam. Auctus arenosis Tyberinus creuerat vndis: Atque redundatis Roma natabat aquis. Cesserat, et tumidum iam ripa receperat amnem: Halat humus, populo tabuit aura lue. Curritur ad sacrum, matris portatur imago: Cui coeli gradibus tollitur ara suis. Venerat ad molem, moli Crescentia nomen Manserat, arx est nunc, tunc locus arcis erat. Hic pater haec supplex, sunt si mihi munera claues: Sique meae notae sunt pietate manus. Pelle Deus morbum, nudataque tela repone: Perdere nos illis sit potuisse satis. Dixerat, attollor (perstant vestigia mole) Constitit attonito cum duce turba suo. Vt quoque adhuc spector, vagina condere ferrum Visus eram, cum sic cinctus ab igne loquor. Ira dei cessit, gaude regina polorum, Hactenus, et vox haec carmine nota fuit. Desieram, subito cessit quum noxius aer: Quaque ibat virgo parte, saluber erat. Tunc pater hic vbi sum solido me marmore finxit: Et pons, et moles nomina nostra tulit. Dixerat: et calicem cur dant quoque forte rogabam: Quum mihi sic verbis rettullit ille suis. Arce quod hac dominae tutelam sortior vrbis: Quodque illam tueor, praeficiorque loco: Mane dat hunc populus, sacroque assistit, et arae: Atque sibi vt reddam moenia tuta rogat. Sed tibi cum pax sit, fulmen cur mittis ab arce? Cumque illo tibi cur tibia longa sonat? Finieram, tecum fastorum tempora, dixit: Fulmine demisso sacra, diesque, cano. Additur et missis animata his tibia cantu: Illa quod aethereis fertur amica choris. Praeterea strepitu, missaque ex aethere flamma, Ipse Siponti etiam terror in hoste fui. Hinc quoties laetis venerunt tempora rebus: Cum non et belli tempore dextra vacet: Mole tono summa, iaciuntque tonitrua flammae: Deque polo patribus credor adesse meis. Desierat, dixi, duce te sunt munera nuptis: Si nescis virgo me duce nupsit, ait. Signa quoque attollis, sum coeli signifer inquit: Et rego cum patribus, qua patet ara, patrum. Clauserat os miles, iuuenisque celerrimus idem: Claudentem verbis, quum sequor ipse meis. Sed cur lance cares, stygii nec victa draconis, Sic vt saepe facis, sub pede colla premis? Arce fruor dixit, pro re satis expedit ensis: Velle vna videar ne duo festa die. Sed tamen, extremo mihi quae septembre paratur: Ista feret dubiis plenius ara tuis. Dixerat, et sumpta iam casside forte parabat Altus iter, quum sic protinus ore moror. Et quoniam fas est hic dicere carmine vera: Odit enim fictam pagina nostra fidem. Dic cur (ne rudibus sit fabula) credit agrestis Te signare dei frugibus ora nouis? Maneque lactentes Zephyrus dum mulcet aristas: Occursu impleri cur ait ille tuo? Fruge deus colitur dixit, vestitur et illa: Nuncius illius sum quia, facta putat. Dixerat, et Zephyro similis super ibat aristas: Visus et officio est dicta probare suo.
- 5.9.1
Interea syluis frondentibus incipit aestas: Atque sua exacto tempora vere petit.
- 5.10.1
Ter iubar humentem terris dimouerat vmbram: Vdaque erat lactens ter quoque rore seges, Quum, quae picta nouo fulgebat sydere coelo: Oculuit toto signa Capella polo. Ne quis et olenium pecus hanc nunc esse putaret: Alterius Coelum grata Tonantis habet. Editus intacta fuerat de virgine partus: Opilio admonitus quum videamus ait. Dixerat, et mater haedorum lecta duorum est. Nutrice vberior, candidiorque Iouis. Hanc humeris, pariterque duos accommodat haedos: Iteque ait pueri, corripuitque viam. Ante deum veniunt, ornarat frondibus illos: Accipit ornatos cum sibi matre duos. Vidit vt acceptos pater illos summus ab alto, Dona meo ne sint vana, probentur, ait. Plus Ioue cum possim, ne dono aut sydere vincar: Cum gemino foetu signa Capella ferat. Vix ea, fit pluuium quum sydus mater et haedi: Inque polo laudem dona ferentis habent.
- 5.11.1
Quisquis es exurít putris cui pustula corpus: Iobbo sacra pares hac quoque thura die. Quattuor in lustris prudens errauit Vlysses: Exemplum priscis et patientis erat. Perdidit hic natos, natum sed repperit ille: Quas gemit hic, omnes ille recepit opes. Quid si Penelope lacerum sic cernat Vlyssem? Lassasset viduas non pia tela manus. Quod tulit ille igitur nomen nunc praebeat iste: Cedere cui terris, cedere debet aquis. Causaque cur debet: mala si sua dicet vterque: Ille quidem multo damna minora tulit. Certe plaga satis pro tot, fuit vna periclis: Parque tuae Antoni, Lazare parque tuae. Qualis et Alciden, Chironem qualis adussit: Et quali solui pustula galla negat. Ergo pater patiens, socium Germania sacrum Dum facit, et plagis thura dat ara tuis. Pelle precor nostris talem de corpore morbum: Exurantque hostes vlcera sacra tuos.
- 5.12.1
Hinc vbi se prima reserabit lampade coelum: Terraque luciferis tota patebit equis. A quo victa doles, et tristia damna tulisti Roma, sub aequoreas Scorpius ibit aquas.
- 5.13.1
Clarus it in geminos sed eodem tempore Phoebus: Quum referet Progne garrula voce diem. Creuerat in syluis natus facundus Elisae: Vrbibus et natus virgine notus erat. Quod pueros sacra fere imagine spectat eadem: Alteriusque annis non procul alter abest. Quodque salutarunt matrum se ventre suarum: Credidit hos geminos sacra secuta dies. Persimiles ambo facie, virtutibus ambo: Plus tamen ex illis aetheris alter habet. Praeuenit hic illum, sed eodem tempore clari Hic vates populis, ille magister erat. Vtque eques vtque pugil fuerant, sic castor et alter: Si non hi iam tum Castor et alter erant. Quo non liuor adit? cum coelo dignus vterque Iam foret, instruxit impia bella manus. Vim parat Herodes vati, Iudaea magistro: Sed vates primum pectore planxit humum. Scit deus, et fleuit mortali corpore mollis: Atque patri hos supplex edidit ore sonos. Si Sol esse putor terris, si lucifer ille: Praeparat et nobis si puer ore vias. Coelum es pollicitus, partitum trade duobus: In partes certe muneris esse feram. Dixerat, alterno ceperunt sydere coelum: Aestus et huic, illi tempora bruma dedit. Hic cadit, ille oritur, stant pro statione polorum: Terrae fida duo sydera, fida mari.
- 5.14.1
Quum bis mane suos Oriens iterauerit ortus: Et matutinis bis iuga iunget equis, Haec sacra quae matri veterum fuit ante deorum: Matri sacra deum uisitur ara prece. Fit fuga diis priscis, testes sint numina diuum: Quorum nunc virgo nomine nomen habet. Forma vocat templum, vocat et fora proxima templo: Quaeque rotunda modo est, Pantheon ante fuit. Vestro laeta choro est, castae properate parentes: Ferteque primitias, quas dea mater amat. Illa quidem Elysii praefecta est mollibus Hortis Cumque suo nato rura beata colit. Iuncta igitur ceraso viridis faba pendeat arae: Atque interpositis iuncea serta rosis. Nunc satis haec illi, posthac maiora feretis: Quum sibi pro cunctis festa Nouember habet.
- 5.15.1
Tertia quum veniet lux, quae defensa Georgi Te duce, Centaurum visa timere loco est.
- 5.16.1
Semiferus nam tunc quum tollet in aethere dextram Illa pede intrat aquas: deserit iste manu.
- 5.17.1
Hinc vbi coniunctas lux altera liquerit idus: Lucifero roseum restituente diem. Nauita de medio Ionae spectare profundo Optabit Cetum, scireque signa volet. Viderat ergo senem fugientem iussa per aequor: Nocte procellosas quum deus egit aquas. Carbasa stridebant, disiectaque puppis ab euris Haurit aquas, haustis pene fatiscit aquis. Quisque timet, clamant, iratae conscius vndae Ille tacet pallens, oraque veste tegit. Nauta tunc vectis, quisquis deponite culpam: Causa cuius hyems aspera tollit aquas. Audit vt haec vates, fassus sua crimina dixit: Mergite, turbati me petit ira maris. Mergite dicebat, quum iam miserata loquentem Quaerebat iussis territa turba moram. Pallam habet, instabat, quid agant? hic carmina cantat: Mittitur in medias de rate cantor aquas. Mira cano, pelagi uix primas impulit vndas, Cetus ab extremis quum tulit ora vadis. Inque loco quaerit, qua pulsum senserat aequor: Inuenit, inuentus faucibus esca fuit. Cete ferox non sic suscepit Ariona delphin: An quoque nunc coelum tu pietate meres? Sic erat, attulerat Phoebus res ordine luces: Quartus et eois lucifer ortus erat. Redditus epotus terrae est, sospesque rediuit: Qua sonat Euxinis in mare littus aquis. Iussa dei peragit, cepit sua sydera cetus: Hacque micans facti dat monumenta die.
- 5.18.1
Iuo thura petit, si tempus quaeritur ipsum: Terrae vbi purpureo bis redit axe dies. Ite procul lites, insanaque iurgia vulgi: Scriptaque, clamosi duraque verba fori. Iura dabat populis, iuris cessare ministros Praecipit, et triplici claustra silere foro. Causidici pariter, pariter date thura clientes: Et quicunque petit per fora victor opes. Verbaque qui nectunt celeri currentia dextra: Quique citant tristi qualibet ore reos. Atque quibus nomen praebent vadimonia cursu: Virgaque terribiles imperiosa facit. Praecipue sed vos, quibus est fortuna reorum Tradita, ius quorum nunc rota nomen habet. Audit vt in castris fortis data classica miles Exit, et audenti praeparat arta manu. Venerit ad templum, prostratus ad ora deorum, Casside deposita, thura merumque colit. Et vos castra tenent, struit et Mars agmina vester: A quibus ad sanctos nunc vocat ille focos. Quare si qua inerunt immania crimina menti Abluite, insano distet vt ara foro. Culpa hominum quondam terras Astrea reliquit: Quis neget? iniusti iudicis illa fuit. Viderat illius diues dea iusta tribunal: Quodque illi magnas arca tenebat opes. Praeterea multo venales munere linguas: Atque os complures prostituisse suum. Quodque quidem scelus est, a paupere munera posci: Atque a diuitibus praemia nulla peti. Quum subito in regnum Iouis haec genitoris abiuit: Tantum questa nefas opprobriumque patri. Secula voluuntur: deus et iustissimus orbi Nascitur: imperiis summaque et ima regit. Iuppiter e coeli deiecerat arce parentem, Deiicitur passus, quod pater ipse tulit. Ergo Astrea inquit terras me rege reuise: Quaeque Iouis fueras nata ferare mea. Iuo natus erat: quum cunas illa petiuit: Tunc primum terris reddita diua suis. Contigit vt tenerum demulcens, inquit, alumnum Iuris viue diu maxima fama mei. Applicat os dicens: leges puer hausit, et idem In cunis Iudex iam sibi factus erat. Creuerat arte deae, cultor pietatis, et aequi: Atque tuus meritis Curia clauus erat. Iura ministrabat, iustis facundia fauit: Innocuis facilis, sontibus acer erat. Iurgia differri per causas turpe putabat: Annua saepe vna lis erat acta die. Carmina fraudabat nullo prudentia sensu: Scitque erant plebis, dictaque legis idem. Gemma datas nunquam corrupit adultera ceras: Ad pia mendaces oderat ille notas. Nullaque poscebat susceptae munera causae: Duxerat et voces prostituisse nefas. Cum quoque diuitibus persaepe vocatus adesset: Pauperibus potius comis et aptus erat, Vnde quod hoc fecit, cognomina pauperis illi Tradita, ab officio promeruitque, suo. Viderat ista deus deduxit in atria patris: Vnus et e superis hic mihi dixit erit. Nullus et ex illo consultus in aethera venit: Quod similis diuo per fora nullus erat. Auro iura valent, sunt et venalia, nobis (Si fas esse putas) iam precor Iuo redi. Quaerit opes Iudex, nec auarus respicit aequum, Pauper eris lites perdere iure potes. Scilicet ah crimen, frigent pro paupere leges, Et plus iustitia diuitis arca valet. Causidicis nunc praeda sumus, nec iura resoluunt, Non quia non possunt, sed quia lucra placent. Quare age, ne lacerent, legum sanctissime custos Hos reddas aequos persimilesque tui.
- 5.19.1
Haec sacra lucis erunt, si quis quoque sydera quaeret: Incipiet volucris cauda patere Iouis.
- 5.20.1
Cras vocat Eustachius, huc ite Iuonis ab ara: Legibus authores imbuit ille nouos. Causa licet possit propria ratione probari: Pene quod est doctae Palladis ante fores. Altera subiicitur, vero est et proxima, dicet (Vt fas est) Sacri qui studiosus erit. Cornibus e Cerui audiuit dominum ille loquentem De summo et tanquam disseruisse loco. Non secus ex alta doctor quam sede paratus: Nititur hic summa rem ratione loqui. Et tamen exuitur quia Ceruus in angue senectam: Viuit et inuentis saecula longa suis. Esse putant causam, quia sic sua tempora virtus Ducit: et annorum vincit honore dies. Nec minus hic musis reuocat sua tempora Lucas Sint licet hae: veri pars sua cuique manet. Ergo vbi flaua viro Pallas perfecit honores: Atque petit studii praemia certa labor. Spectat sacra patres, doctosque coronat arena: Nec minus ingenuis artibus illa vacat.
- 5.21.1
Hac et nocte Hyades patrio spectantur Olympo: Sunt septem: et faciles decipiuntur aui. Dictus Hyas deus est, instar nam decidit imbris: Est pater huic Atlas, Aethraque mater erat. Septem hic mente satas sacra suscepit, at illis Creditus Oceanus iam pater ante fuit. Ante erat has natus, prima qui aetate benignus Discipulos docuit, continuitque domi. Fit trucibus captus praeda cruenta lupis. Nacta fidem res est, caesum fleuere sorores, Praebet Atlas coelum, nomina frater Hyas.
- 5.22.1
Nox erit, at lucis venient quum tempora, dextrum Attollet cornu bos pius ante deum.
- 5.23.1
Hinc vbi protulerit terris noua lumina Titan, Accendent Hyades illius igne facem.
- 5.24.1
Tertius Eous nitidum quum scandet Olympum: Aurea Iordanis sydera tollet aquis.
- 5.25.1
Aspicit exceptas cras virginis aede sorores: Ite nurus, castas altera et altera amat, Virginis hae comites fuerant caraeque sorores: Gaudia cumque illa tristitiamque, ferunt. Nempe, genus superum, viuum vt videre nepotem: Exanimum ad lachrymas sic tenuere sinu.
- 5.26.1
Tunc quoque venturae sub prima crepuscula noctis Parthe time, in caput est orta sagitta tuum. Quaerebam, pharetra sonuit quum syderis author: Et causam, et sydus, disce poeta refert. Caesare sub magno gererem cum signa tribunus: Dictus eram pili gloria prima mei. Clam, Ioue contempto, nati vertebar ad aram: Vincla tuli, trinum fassus ad illa deum. Campus erat, campi medio rude gramen et arbor: Ventum erat huc, celeri me rapuere manu, Exuor ad truncum, curuo circumsonor arcu: Qualis ab arciferis icta tabella solet. Telaque tot sensi, quot septem habuere pharetrae: Mittere quot septem tunc potuere viri. Attamen his vnus sum dictus ad vltima fortis Suspiciens genium semper ad ora meum. Ergo renes primum traiectus harundine sensi Vulnus, adhuc epulas pluribus vnde veto. Lumina quum tollo (palmas nam vincla tenebant) De plagaque inquam suscipe tela deus. Pace tua Alcide, pace et tua Apollo, loquebar: Quum mea per stellas quinque sagitta micat. Sed cum nulla luis sis dirae vulnera passus: Sit solum et ferri corpore plaga tuo. Cur luis author ades nobis sic cultus ad aram? Sic ego, sic verbis tunc ait ille suis. Phoebus erat priscis: telo feriebat et arcu: Quod iuuenis fueram Phoebus vt ipse fuit. Quodque mihi telum atque arcus curuetur vt illi: Ad me posteritas transtulit acta dei. Transtulit admonitu diuum, coelique iubentis: Vocibus et vatum carminibusque color. Scilicet ausonios contagia dira premebant Non aderat tempus, non medicina malo. Aduocor a vulgo sacra sic responsa docebant: Soluitur: et templis ponitur ara meis. Dixerat: ante fores crotalo strepuere cateruae: Tympanaque, et curuae mollia fila lyrae. Inque modum pepli pateram, tunicamque, ferebant: Clamoso artificum praetereunte choro. Quid sit forte rogo, domini de nomine luces Sunt quas pollicitus tu mihi dixit, eras. Cum mihi festa dies, cum sacrum posceret ara: Raraque pars esset, quae neget inde preces. Thura Remi populus lucris intentus, et arti, Non dederat, nostros destituitque focos. Et me tangit honor, superos tangebat auorum: Hinc Phoebi, et Phoebes spreta sagitta nocet. Veris erat finis, primusque incoeperat aestus: Tempus adest dixi, quo mea tela valent. Audit vt haec stygius volucris puer exit ab vmbris: Daque arcum dixit, criminis vltor ero. Dixerat, arma dedi, data sum tamen arma secutus: Spicula trux, sed me praecipiente, iacit. Protinus insontes, et sontes facta dolebant: Alteriusque alter, funere funus erat. Curritur ad templum, memores tunc denique nostri Thura ferunt, lecta de stipe dona tuli. Plebs quia prima mei sensit contagia teli: Dona dat artificum publica pompa mihi. Vna nec illa quidem est, nostro sonat Appia plausu Cumque via templi nomine porta mei. Desierat, coepi, dic quid vestigia poscunt: Marmore sunt arae quae duo iuncta tuae? Claue potens prima, romanum fugerat ensem: Excubiis pressus, vique, Neronis, ait. Venerat ad pontem, triuium, paruumque fluentum: Occurrit media quum deus ecce via. Protinus vt nouit, retro vestigia pressit: Consistens proprius se opposuitque deo. Quoque inquit vadis domine, affaturque, tenetque: Hic vbi dedicto fert breuis ara notam. Vt crucier rursus dixit, reddarque flagello: Finierat, sanctum deseruitque senem. Inque fidem facti, liquit vestigia saxo: Ante focos quae nunc aspicit ara meos. Dixit, et ex oculis pharetratus in aethera cessit: Vltima de domini lucibus illa fuit. Aspicies turbis tractus feruere viarum: Pluraque, non vno gaudia sumpta loco. Pars adeunt templum, face pars sacra antra secuta, Igne explorat iter, subsequiturque manu. Pars vaga per campos potat, pars ludit et errat: Pars salit ad cyathos festa taberna tuos. Multos facta iuuant caesis vmbracula ramis, Atque per herbosam ponere corpus humum. Artem in equis alii, mellita monilia nacti, Clamant: fasque putant immaduisse mero. Est calor, est vinum, titubant, discede viator Nescit saepe suos ebria turba duces. Dux procul interea latiis sonet arcus ab oris: Placatus populo prospiciasque tuo.
- 5.27.1
Punicea virgo Tithoni vbi veste rubebit: Illius et linquet luce nitente latus.
- 5.28.1
Pleiades e summo surgentes aethere, vultum Attollent, solitos impedientque choros. Quaque ibunt, sensim secum noua nubila ducent: Et subitae e ductis exorientur aquae.
- 5.29.1
Ast vbi quarta rosas sparget Pallantias ore: Et reuehet nitidum Phoebo oriente iubar. Terra sub ingenti sibi tempestate madebit: Laesa seges ne sit, rustice funde preces.
- 5.30.1
Vltima lux mensi est, meta est et quinta peracta: Clauiger et natae ponitur ara tuae. Vertit in exequias hymenaeos casta futuros: Fabula ne natae laederet vlla patrem. Quare age si posita conuiuis febre ministrat: Sique cupit populo se decus esse tuum Saecula quae reserant, quae sacri insignia regni: Quaeque datae vt fieres gloria prima chori. Si fas esse putas, Maiestasque ipsa probabit. Hocque tuum officium si decuisse voles. Huic rogo (restituet) da claues sancte, libellum Hic cum mense suo claudat vt illa meum. Explicit liber quintus.
- 6.1.1
In hoc mense Iunio, iuuenes, siue iuncti a concordia reges veterum, verificantur in spiritu sancto iuuene, et ab eodem iunctis apostolis, in festo Pentecostes: in quo missus fuit: quod in templo per columbam repraesentatur. Tutela olim Mercurii: nunc Barnabae apost. Sextus erat mensis, fastos de nomine priscos Consulo, in his varius nominis author erat. Iuno parens illum poscebat, et Herculis vxor: Et pia concordes quae dea fecit auos. Venerat his nondum litem qui finiat anni: Quique nouus sacris mensibus esset honor. Ergo ego dicebam, quae mensem vendicat ara? Vnde petam causas? quis mihi vera canet? Quum subito pennis prope concitus insonat aer: Qualis vbi e summo est lapsa columba loco. Concutior, radiis totus quum cingor ab ignis: Atque oculos iuuenis constitit ante meos. Fax erat in dextra, radiorum in fronte corona: Qualem mane sibi Phoebus habere solet. Delphica cingebat radiantia tempora laurus: Velabatque imos instita longa pedes. Caetera fulgebat septemplice veste decorus: In vultu signum sed properantis erat. Non erat Atlantis ve nepos, Phoebus ve, sed illi Vultusque, atque aetas, inter vtrumque fuit. Pallueram ergo metu, quum sic prior ille, poeta Caste redi, et verbis percipe dicta meis. Haec quod sacra canis, renouataque tempora fastis, Signaque, coelestes alloquerisque tuos: Dux ego sum facti, scirent vt nostra nepotes: Antiquis tantum ne licuisse putes. Phoebus eram, nescis? sic me dixere priores: Ignari certe numinis ante mei. Quod fuit, estque illi praesens, quodque inde futurum: Omne sub arbitrio nunc patet esse meo. Vatibus et per me coeli commercia fiunt: Meque afflante sacrae semina mentis habent. Sum deus in vobis: me agitante calescitis ipsi: Sedeque ab aetheria spiritus ille feror. Tresque sumus, mihique est aer, liquidum tenet alter Aethera, cum terra possidet alter aquas. Sic sed vt inter nos haec sint communia, et vnum Vt credas: numero tres licet esse putes. Quicquid enim ex illis sibi numinis vnus habebit Alter habet, cumque his nomina terna facit. Ergo ego, vt hic recte noris qua mensis in ara est: A coeli missus tertius arce canam. Vt taceam aeternae nostra est quod forma iuuentae: (Has sibi ne partes Herculis vxor agat) Ne dea se Iuno, dea ne concordia iactet: Per me iunctus homo virginitate deo est. Causa sed est proprior: tu quae sit disce, docebo: Conuincam veteres tempus id esse meum. Iam promissus eram duodenis fratribus, et iam Constiterant dicto dulcia membra loco. Temporaque vt discas, quae forte est vltima Mai: Pene dies, actis idibus, illa fuit. Maximus antistes solio spectandus ab alto Sederat, hunc circum constiterantque patres. Caeperat ex orto iam sole rubescere coelum: Spem pauidi atque metum flaminis inter erant. Quum pater inquit abi, celer et puer accipe pennas: Igneque coelesti sacra per ora vola. Dixerat in niueas delabor ab aethere nubes: Poneque ab aetherio me venit axe fragor Limina clausa aderant, tetigi patuere penates: Perque via est radios ignea facta meos. Non secus ad patres istis quam forte calendis Ire solet, facti signa, columba mei. Protinus admisso domus igne tremiscere visa est, Summissique oculos procubuere duces. Tunc ego multiplices in linguas vertor ab igne: Sacraque per fratrum tempora et ora volo. Aspiceres subito non vna voce locutos: Atque illos varios edidicisse sonos. Ergo quod ad fratres volo, quos mea gratia iunxit: Iunius est iunctis fratribus ipse sacer. Dixerat, in vires redii, sed fare rosarum Cur quoque nunc mensem nomine vulgus ait? Igne, refert, venio quod odoris ab aetheris hortis: Quodque sibi similis flammaque flosque, nitet. Illa luce sacris sparguntur in ora virorum, Persimiles flores ignibus ara tuis. Flores turba rosas vocat: inde rosarius ipse Mensis, et a graio nomine dicta dies. Haec ait et tenues volucris secessit in auras: Sublimisque oculos deserit ille meos.
- 6.2.1
Occiderat Phoebus: repetebat Lucifer ortus: Nuptaque non vno multa nitebat equo Aurea turritos nectebat vitta capillos Iuerat ad teneros et stola longa pedes Tybris arenosus, qua dextro flectitur amne: Ara datur menti, Saxia nomen habet. Grata pudicitia est, seruetur vt illa puellis: Patribus incertis suscipit aede genus. Apta puellarum venere vbi tempora tedae: Nubilis et visa est turba, potensque viri. Ducitur illarum sacros Hymenaeus adignes: Hisque datur dos hac, pompaque festa die. Itur perque vrbem, dant certa et signa coronis, Arbitrium mensis numinis esse sui.
- 6.3.1
Quod licet his, aliae tamen hoc vitare iubentur, Maturae facibus culte Hymenaee tuis. Castam nanque famem monstrator praecipit agni: Quam quoque coniunctam tempora quarta petunt. Puram, quaeque gerit tria nomina, postulat aram: Qua vetus hortorum nomina collis habet, Deque Erycina adytis illius Hymenque fugatur: Laesa quod his terni pars obit vna chori. Nam horum causa orba est, res non percepta tot annis: Quae stupidos virgo pignore fecit auos. Vnde Trias carnes, quibus est offensa, ministros Ponere perpetua virginitate vetat. Ergo nouos generos cupidae ne quaerite matres: Coniugibus lux haec non erit apta nouis. Nec properate nouae tedas accendere nuptae: Hoc melius tempus, quo sibi fiat, erit.
- 6.4.1
Aurea quum tulerit nitidum Pallantias ortum: Vrsa tuus custos in mare mersus erit.
- 6.5.1
Altera ab hac fuerat, referebat Lucifer ora: Dictaque concilio venerat orta dies. Deposito clypeo uenias, et casside, Pallas: Sat rigido Marti, criminibusque datum, Viuat io felix legum tutela sacrarum: Pax quibus, expulso crimine, iura dabit. Illa deum primum fecit de stipite uultus: Inque sua factos praecipit aede coli. Illa dedit leges, moresque uocauit in urbes: Et prima ante deos exta litauit ouis. Haec nostri coget Parthos in numinis aras Thura dare, auersas subiicietque manus. Scilicet ut perdat noua fulmine monstra gigantes Iuppiter, hanc optat, conciliumque uocat, Iureque Maiestas permansit tuta deorum, Nunc fit idem, ut nostro tuta sit illa deo.
- 6.6.1
Abluere ergo caput Parthe o genus acre gigantum Vt possis, oriens dat sacer amnis aquas. Venerat omnipotens uelut e mortalibus unus: Ablue quum fluuio me quoque frater ait. Iussaque quo fiant, posuit velamina ripis: Et tetigit nudo corpore fratris aquas. Abnuerat primum, tanto mox numine victus Vrna sumit aquas, indeque sanctus ait. Vos ego quas fundo (fratri nam fuderat) vndae Officii testes sitis vbique mei. Vix ea quum pennis supra caput obstrepit ales Deque polo natus, vox erat, iste meus. Signaque quo veri genitor mansura relinquat: Fluminis effusas sydera fecit aquas.
- 6.7.1
Altera vbi Phoebus lustrabit lampade terras: Et iuga defessis demere quaeret equis. Dulcibus ascondent gemini complexibus ora: Nexaque per liquidas colla ferentur aquas.
- 6.8.1
Quartus at inde vmbris quum Titan lumina condet, Hesperus et sparget sydera prima polo. Aspiciet sensim producere terga profundo Semiferumque virum, semiuirumque ferum.
- 6.9.1
Sole oriente suis pendebunt nubibus haedi: Et cadet hinc vndis sole oriente canis
- 6.10.1
Sexta dies actas quae cernit in ordine nonas, Qua Sol aestu auctus stare videtur equis. Nomen vt hinc capiat, coeli de vertice latas Orta super terras solstitialis erit.
- 6.11.1
Tempus idem Cancri summittit sydera Phoebo: Quique ait hinc aestus fit, sibi verus erit. Ergo tuum felix littus Galilea petebat: Qui deus humana voce magister erat. Vidit vt hic nautas humentia lina trahentes: Hos, vt erat mitis, protulit ore sonos. Ite ad me fratres, cum puppe relinquite rete: Dixerat, hi ante pedes numinis ire parant. Sensit vt hoc Nereus, viditque recedere nautas: Non impune quidem facta feretis, ait. Numinis Alcides odium perpessus iniqui, Sustinet ad Lernam vulnus Echidna tuum. Num ne potest Iuno, plusquam nunc rector aquarum? Octipes i dixit, desere Cancer aquas. Desere dicebat, latebras quum forte relinquens Surgit, et in laeuum labitur ille latus. Subque vado testam, praecuruaque brachia coelat: Fratribus it Nereus turbet vt asper aquas. Praeterit ergo Cephas, fratrem putat ille sequentem: Quum Nerei apprendit, subsequiturque pedem. Hunc pressurus erat, quum sic deus, aethere nostro Siste pedem Nereu, viuat vt vltor ait. Dixit, et illatum coelo super addit Asello: Indeque, syderibus sexque decemque micat,
- 6.12.1
Falce coloratae iam rure secantur aristae: Foenore cumque suo semina reddit ager. Serta ferunt Cereri, funduntur in agmen agrestes: Fronde virens messor per fora clamat, io. Esse putes acies, palea galeata iuuentus: Fercula fert, pompas ipse maniplus habet. Tectaque magnorum subeunt spatiosa Quiritum: Quos sua adhuc culti gloria ruris habet.
- 6.13.1
Interea imperium sibi fortius accipit aestas Incipit et vires certa mouere suas.
- 6.14.1
Iamque duae domini peragebant nomine luces Tempora, spectabam munus agreste deae. Audio quum strepitus sera sub luce tubarum: Consolantis habet qua dea virgo notam. A capitolina tubicen huc venerat arce: Ceu modo Saturni fit quoque saepe die. Cur faciant quaero, causam nescire loquuntur: Ipsa licet media fulgeat ara via. Plurima de templo se suspendebat hirundo: Nullo visa magis crebra tabella loco. His ego perlectis redii, nec carmine fastis Tunc rudis hanc potui condere rite diem.
- 6.15.1
Rara fides ventis, Zephyro ne credat agrestis: Ille licet iubeat pandere vela rati. Sed, cui secta seges nondum, nec serta parauit: Vt terat aggestas area diues opes.
- 6.16.1
Barnaba lucifero quia thura requirit eodem: Afferat haec supplex, expediatque preces. Vidi saepe huius nam qui neglexerat aram: Post modo decussis frugibus imbre queri. Quosque sibi e culta sperabat vite racemos: Grandine detonsos procubuisse solo. Palladis et pingues legisse sub arbore foetus: Atque nouos flores, pomaque acerba, manu. Scilicet ingentes ciet haec persaepe procellas, Atque satis dura est, arboribusque dies. Cancrum adeat quamuis sydus pluuiale Capella: Non tamen hinc nimbi causa nocentis erit. Nanque dei iussu cum iam mandata tulisset: Creditus et terris Iuppiter ille foret. Thura parat populus, negat hic, dedit ille neganti, Facta Iouem tangunt, telaque nube capit. Aspera frondosis detondet vitibus vuas: Farraque tempestas turbine sternit humi. Sacra duci properant, pelluntur nubila sacris: Et victa posuit Iuppiter arma manu. Curaque placandae sic tempestatis ad illum Venit, adhuc hanc si rustice quaeris, habet.
- 6.17.1
Tertius hinc pluuios coelabit lucifer haedos: Phoebus: ad occiduas quum celer ibit aquas.
- 6.18.1
Deque vndis humeros laeuos attollet Orion: Bellatrixque illis Limpida nomen erit. Nubeque collecta demittit ab aethere nimbos: Nauita, praemoneo, te prope littus age.
- 6.19.1
Saeuiat ille licet, placabit mercibus aequor Tunc pater: a Padua qui sibi nomen habet, Placet is et cur hoc, vt scirem templa petebam: Munera mercator, thuraque, mane dabat. Quaesieram causam, quaerenti ex aede minister Sic illam miti rettulit ore mihi. Puppe vir impositis sulcabat mercibus aequor: Venit hyems, hyemis sollicitatur aquis. Lintea succumbunt, torti crepuere rudentes: Fugit humus, medio subtrahiturque salo. Dat latus, et fluctu tandem compulsa sinistro Puppis, ab insano vortice versa gemit. Poscit opem voto victus mercator ab vndis: Et si piscis, ait, si tibi paret aqua. Cedat hyems pelagi, cessauerit illa, receptus Diue dabo meritis debita templa tuis. Talia dicebat, sed opes iaciebat in aequor, Pressum aurum, at tumidis gaza natabat aquis. Fit spatium, saeui pacantur in aequore fluctus: Et sua tranquillo est reddita forma mari. Lucifer vnus abit, pariter processerat alter: Spes aberat, rerum tardaque visa fides. Portus erat, madidum piscator rete trahebat: Traxerat et piscem, piscis habebat opes. Emerat hunc mensae mercator forte futurae: Tecta petit, tepidam praeparat ignis aquam. Facta cano, cultris aperitur bellua ponti: Inspiciunt, aurum piscis apertus habet. Fama volat facti, piscem vocat ille fidelem: Thuraque dat diuo, celsaque templa struit. Inque illis puppim, quoque nunc quae pendet ad aram Frondea, tunc fecit, factaque vota docet. Hinc, sibi qui merces, et qui rem perdidit, illi Dona vouent, votis laetus vterque redit. Iuraque Mercurio quae fecerat ante vetustas, Huic dat posteritas, certaque sacra facit. Curque facit ratio est, sed rebus idonea nostris: Vana quibus stulti fabula cedit aui. Praefuerat solers mutandis mercibus ille: Hic mercatori pisce recepit opes. Ille imberbis erat, barbae lanugine prima Hic tegitur, capitis tegmen vterque tulit. Pennaque Atlantiadae est, hic cordis tollitur igne: Vnda Capenae illi, Tybridis huius erit. Nec minus interpres fuit hic velut ille deorum: Albaque pro virga lilia, et angue gerit. Isteque vt ille suis periuria dura remittit: Vertit et in celeres impia facta notos. Lucraque dat facilis, coniungit gaudia lucris. Ducit et emptores, quod facit ille, nouos. Dixerat, at libo dic cur procumbit asellus? Finieram, causam quum mihi blandus ait. Gens erat et sacris, et nostris perfida diuis, Duraque, qua fusas Adria tollit aquas. Diuus adit, clausum cecinit sub imagine panis Esse deum, risit impia turba fidem. Ergo sacro, dixit, libo ducatur asellus: Conuincam pectus mollius esse feris. Dicta dies fuerat, quum turris ab aere vocati Conueniunt, medio ponitur ara foro. Rem facit, arcano pater afflat carmina pani: Verbaque vulgari non referenda uiro. Ducitur ad sacrum dudum ieiunus asellus: Hostiaque, inque cibos hordea, fusa, manent. . Siue quod ille deum panis sub imagine vidit: Forte iacens qualem viderat ante bouem. Siue quod hoc superis visum est, pius hordea liquit: Et stetit ad libum, procubuitque deo. Facta cano, populo verum sua scena probauit: Visus erat tacita fundere voce preces. Fleuit adorato gens conscia numine culpam, Ara foro posita est, statque vt asellus erat. Admiratus eram, turpe est non credere dixit: Damna quidem tantum saepe, secuta nefas. Qua Padus est libo (res est hic digna relatu) Corporis et precibus venerat apta dies. Fessus luce sacra manet ad praesepia taurus: Vomereque appenso culta quiescit humus. Sepositaeque tegunt agrestia corpora vestes: Fasque putant festos ducere in orbe choros. Pompa ferebatur, qualis de lucibus octo It vaticano per fora prima iugo. Sic vt erat, demens illi insuber ipse choream Praeposuit, viuum post habuitque deum. Ira mouet superos, sic vt salit ille remansit: Perque gradus generis crimen id isse putant. Ergo ait, his possem cum plurima iungere vera: Sat tibi pro libo dicta fuisse putes. Factaque succurrant, quoties patet hostia templo: Sunt maiora quidem saepius ista fide. Mane erat abscessi, gratesque vt conuenit egi Audio quum hanc etiam corporis esse diem. Scilicet hac inquam casus luce obtigit illi: Dicebam, video quum properare nurus. Ibam, alti in mitris proceres solennia ducunt: Condita velleribus qua via sacra patrum. Cumque illis pariter, nati melioribus astris, Ordine selecti cum face coetus erant. Conditor orbis adest, velatus imagine panis, Procubuit posito foemina virque genu. Maximus at pura pater hunc cum veste ferebat: In solio, iuncta, conspicuaque manu. Hinc atque inde oculis velabat sacra flabellum Arge tuis, quo stat, vitreus orbis erat. Summaque texebant sacrae fastigia gemmae: Inspicias, radiis solis inesse putes. Ergo sua celebris circum viua hostia pompa Ipsa ferebatur plebe sequente choros. Respicio, prope turba aderat, vulgique corona: Saltabat media vir tamen ipse via. Factaque narrabat, modo quae mihi forte sacerdos Atque sui generis crimina fassus erat: Demum ait, o ciues sancto procumbite libo: Quem patior saltus contigit vnde mihi. Dixit, et aera petens vltro citroque meabat. Resque iocum, pariter tristitiamque dabat. Spectabam simul hunc simul et miserebar, ab ipso Non poterat saltu nam tenuisse pedes. Motus eram facto, sic vt quoque turba, roganti Fortunae trado munera parua meae. Hostiaque inde inquam cuius sum sacra secutus, Da mihi cum sano corpore mente frui.
- 6.20.1
Prima vacat signo: pictos notat altera fastos: Sacraque cum socio tempora Vitus habet. Templa celebrantur veteri coniuncta macello: Qua titulum diui clauiger arcus habet. Spreuerat ille Iouem, fastus vt poena sequatur: Ingeritur canibus, subiiciturque leae. Redditur incolumis, mouerunt facta minores: Atque canum laesos morsibus inde iuuat. Hincque stat ante pedes diui canis vnus et alter: Et valeat quantum numen, vterque probat. Sit licet Acteon, roget hunc non tactus abibit: Sitque Crotopiades a cane tutus erit. Prosit is vt semper, sacrum seruatur oliuum: Panis, et in multa transitione lapis. Vidi ego demorsum, fureret cum Sirius igne: Et medicae tristis quaereret artis opem. His posito morbum subito pepulisse furore: Numinis et pestem deposuisse nota. Est domus illustris, canis est sed imagine nota: Notaque militiae nomine, equestris honor. Fama refert illam cane laesis demere virus: Paneque, vel scripto tradere rebus opem. Diue, tuae interea quia turba Diania curae: Da precor hac laesis ne timeantur aquae.
- 6.21.1
Quam bene succedunt quoque certo sydera casu: Vt tecum veniat, suscipiatque canes: Proximus aetheria quum cedet Phoebus ab arce: Et volet e curru soluere serus equos. A capite incipiet curuare Sagittifer arcum: Hac vir parte sibi, caetera fortis equus.
- 6.22.1
Tertius Alciden sensim teget aequore Titan: Frenauit victa qui nece marte canem. Quique sacra domuit tot monstra immania claua: Pacauitque orbem, restituitque patri. Portauitque humeris coelum, dum vita manebat: Dumque eius populos aurea lingua docet. Perque duodenos victor tandem ille labores, Pertulit Oeteo fata cruenta iugo. Indeque ab aerumnis deductus in aethera sydus Fulget, et allatae dona salutis habet.
- 6.23.1
Aestibus immensis aer feruebit: at ipsum (Si petitis tempus) luce sequente dabit.
- 6.24.1
Postera Tithoni quum coelo fulserit vxor: Est pia quae muris addita, virgo litat. Annus erat festus, sanctum dixere minores: Quum tulit e mediis moenibus illa caput. Seu praesepe suo quia nato forte placebat: Ditet vt ille alios, quo sibi pauper erat. Siue hinc e muris populum vt tueatur et vrbem: Vix ingens humili constitit illa loco. Quum subito (vnde nota est) micuit casa parua tabellis: Non procul a porta popule cana tua. Alma nurus igitur postquam seruaueris ipsas: Pro populo felix in statione mane.
- 6.25.1
Hac quoque luce feret quum prima crepuscula Phoebus: Te nitidum coeli cernet ab arce lepus. Iuerat in saltus miles, caesorque parentum: Quum vidit leporem, praedaque dixit adest. Dixit adest, subito quum, qua parat ille recursum: Dissoluit celeri vincula dura cani. Saltus erat, vacuo vicinaque gramina campo, Prosiliunt nulla lentus vterque mora. Qualis vbi accipiter timidam petit vngue columbam: Recta nec vna via est tuta nec vna mora. Qua tenet alter iter, cursum non dirigit alter: Seque duo illudunt, impediuntque fugam. Hicque latet, rediit, sequitur, fugit ille sequentem: AIternisque dolo, stantque ruuntque viis Voce iuuat miles, natat hic natat ille per herbas: Quum spatio visus liquit vterque ducis. Vidit facta deus, quum (quos terra ille requirit) Attollit coelo, binaque signa facit. Constitit inspectans, stantem lepus agmine iuxta Currit herum, septem conspiciturque notis.
- 6.26.1
Cras Auriga Polo referet sua sydera curru: Poscimur et causam: iunge Thalia rotas. Duxerat Helias annosas carmine quercus: Traxerat et duras ad sua facta feras. Scilicet et gestis totum compleuerat orbem: Ipsaque erant tanto sydera digna viro. Quum sic ipse refert: noscor terraque marique, Astra vocant, mecum carpe sodalis iter. Venerat ad ripam Iordanis, ponit amictum: Vesteque tangit aquam, tactaque cessit aqua. Hinc atque inde vndae pressis in margine ripis Constiterant, tectis murus vt ipse solet. Iam pede contigerant riparum gramína sicco Quum socio vates talia sanctus ait. Haud mora, sydereo nam poscor ab aethere, quod vis Postula, vt optabis vota petita feres. Ire procul cura est: quid stas? iam tollor in auras: Dona petas fient irrita nulla tibi. Da duplicem mentem, tua sed mens illa sit, inquit, Hanc dabo, sed tu me si modo cernis: ait. Vix ea, quum subito confunditur agmine turbo: Atque poli horrisonus venit ab arcefragor. Quaque venit celeres flammis micuere quadrigae: Scandit, perque citis aethera fertur equis. Vidit vt ille vehi rapido per inania curru: Heus, quo Auriga rotis? quo pater inquit abis? Dixerat in clamans, summum quum spectat Olympum: Huncque videt stellis emicuisse decem.
- 6.27.1
Quam bene post primam ieiunia praecipit Eos: Ille et discipuli est laetus honore sui. Agnifer occasus nam tunc qua dictus et ortus: Imperat in vario gentibus orbe famem. Hancque quod in syluis tam longo tempore sensit: Conueniens mensae sydera tempus erunt. Sed canit ara modos, funduntur aromata templo: Et placet e stipulis transiliisse focos. Herbas quaerit anus, saepe et se flectit ad aram: Multaque quae longum est dicere, nocte iuuant. Picta puellares pertundunt tympana palmae Aereque nexa manu bractea versa sonat.
- 6.28.1
Nascere magne puer coeli spes altera, tecum Iam sua formosus lucifer ora mouet. Nascere, te maior iam non spectabitur alter: Ipsa sibi pariat foemina multa licet. Ante tuum vanas natalem ducimus aras: Incipe nos sacris vera docere tuis. Interea, quando das viui fluminis vndam: Vngula gorgonei quam dare nescit equi. Ipse mone, scimus nam te sacra prima dedisse: Num prior ipse deo es? quo prius ortus eras? Hoc age, si vatum tu princeps, sique poetae Nunc nos nostra tuis ora rigamus aquis. Haec ego, quum subito coelestem pallidus agnum Obtulit ante oculos, et pia signa, meos. Extimui, tunc sic, rerum studiose mearum, Mitte metum, dixit, nostraque dicta tene. Haec dicens fusis in me ter leniter vndis, His dubio causam protulit ille meo. Hic quem stare vides (digito monstrauerat agnum) Ius daret vt populis, mite parabat iter. Praeuius vt fierem, cum iam pater obsitus annis Esset, et infirmo corpore mater anus. Mittitur e coelo genitori fidus ad aram Nuncius, et missus sic ait ante focos. Hactenus, o longa superos ne voce fatiga: Quae fuerat sterilis cognita, mater erit. Nixa dabit puerum, quo non praestantior alter: Cuius Iohannes non rude nomen erit. Fax erit ante deum, fratrem praecedet euntem: Quid dubitas? vultu nam dubitantis erat. Finierat, genitor dictorum signa petebat: Concidit in medio quum pia lingua sono. Mutus erat, lunae bis quinque recreuerat orbis: Reddo patri vocem, dictaque pondus habent. Ante deum venio, sic sum prior ordine, cultu Res est prisca deus, me prior ille fuit. Dixerat, a dictis vires rediere timenti: Quum sequor hoc illum protinus ipse sono. Regia progenies cum sis, cur pelle ferarum Cingeris, et toto squallor in ore sedet? Iam deus ortus erat, puero puer ipse placebam: Charus eram et fratri, frater vt ipse mihi Ast vbi iam venit lustris mihi firmior aetas: Separor a vulgo, syluaque, rusque, placent. Est locus hinc Banasar, Phiale circumfluit illinc: Caesaris ad muros, Simichonisque iugum. Antra loci subii, scabris pendentia tofis: Qua nemus et rupes, qua sacer amnis erat. Victum corna mihi, concussisque arbuta ramis, Moraque, cumque fauis aurea mella dabant. Saepeque littoreae fiebant mensa locustae: Hausta cauis manibus flumina potus erant. Quodque petis, pelles cingebant membra Cameli: Velabantque meos vincula nulla pedes. Linigeri haud aliter quam nunc mea turba ministri: Officio similes et mihi veste manent. Rura ego factus inops, velut illi compita, lustro: Hi stipis aera petunt, munere pauper eram. Longa quod interdum subii ieiunia castus: Quem modo miraris, squallor in ore manet. Dixerat, ostendis sed dic cur gentibus agnum: Inque tua nobis nocte natantur aquae. Notus eram populis dixit, crimenque perosus, Carmine formabam pectora dura meo. Factaque soluebam viuo deformia fonte: Vnde meo officio nomina nactus eram. Ire illum vidi, quem non videre priores: Ecce deum dixi, promicuique manu. Qui quia purus erat, niueoque simillimus agno: Indicat hunc digitus quod facit ante, meus. Membra lauaturus posuit velamina, nudus Flumen adit, volucri teste lauatur aqua. Mos manet, accedunt, multique lauantur vt ille: Nocte mihi, et multae mane natantur aquae. Quod facere vt possint, mea ponunt limina ripis: Nunc mihi arenosus qualia Tybris habet. Quodque etiam his labem tollebam corporis illae Tollere sed nostra damna putantur ope. Adde quod, ipse meis quia ros attollitur vndis: Sole prius, plures per loca rore madent. Praeterea, vates quia sum, de fonte relatam Vndam fatidicam nocte puella putat. Longum erit hic vulgi tibi dicere facta per agros: Dum capitur ritus credulitate mei. Vrbe etiam nostro signantur nomine fontes: Hic vbi prisca meis Roma lauatur aquis. Omnis et ara mihi seruat quoque puriter illos: Infans hisque natat, ceu modo in amne deus. Bisque deus genitus, genitus bis creditur ille: Hoc fit, et inuentum est turba secuta meum. Hinc noua compatris simul et sunt nomina matris: Actum bisque notant, signaque certa tenent. Inque notam fidei, cuius sum inuentor, et vndae: Nomine cum nostro nomina mista ferunt. Omnibus his factis imitantur facta duorum: Grata fit et pietas, si qua natatur aqua. Multa quidem didici, filicis cur semina quaerunt? Cingimur et foliis tempora mane nouis? Quid quod nocte nucem reuirescere credit agrestis: Quae aruerat ramis frigore tacta suis. Vt taceam viridi velabar fronde quod ipse: Vnde caput vulgus cingere mane potest. Mater erat sterilis dixit, foecunda quod inde est, Vim cum matre mea sicca resumit humus. Hinc filicis uirtus hinc sunt in honore tot herbae: Cingitis hinc foliis sole recente comas. Carduus et floret, quem quod cum coniuge felix Illa fuit, lecti vincla referre putant. Et uerbena meo est nunc nomine, sacra quod herba est: Quodque sibi uires uaticinantis habet. Hac quoque facturi uelabant tempora foedus: Sum quia praecursor foederis, illa datur. Vere prius flores, aestu referentur aristae: Poma quot autunno, frigore bacca venit. Quam faciles illa faciunt quae nocte puellae, Quaeque tibi, referam: facta secuntur anus. His sint plura licet, foecundae tradite matri Atque mihi, cum sint nomine poma meo. Dixit: et addiderat quoque multa disertus vt ante: Quum sequor, hesternum dic quid aroma petit? Merx ait est pelagi, dominer cum Caesaris vndis: Hoc dedit e multis, aegraque membra leuat. Sic et membra leuat, quia fonte leuatus et ipse Sordibus, a nostra sanus abiuit aqua. Ista patent dixi, sed cum delubra per vrbem Tot tibi sint, habitas cur laterana magis? Hic ego respondit, lustrani Caesaris ora: Priscaque fontanis Roma piatur aquis. Nomine praeterea meus hic et pectore frater Par, habet hospitium, templaque iuncta meis. Quid? quod et hic Caesar, magnis sed dotibus olim, Condidit in thalamo nostra sacella suo. Finierat, quum sic illi: dic ara rogamus: Cur tua foemineo est non adeunda pede? Adde, quod admiror, si arcetur foemina ab illa: Cur latet ad postes limine clausa tuos. Foemina, respondit, fallax mea colla petiuit, Vertit et a ludis in mea fata manus. Carcere me clausit, coram lasciua nocebat: Poenitet hanc facti, sponteque casta latet. Dixerat: ante illum quum pulsat tympana virgo: Meque rogat prensa molliter aera toga. Abnueram, quum culta manu sua sistra retundens Mitte ait, absentem quod grauis vnda coquat. Impediatque mare errantem, mergatque procellis: Et nunquam mollem sentiat ille rosam. Laesus eram, ignoui, teneram ratus esse puellam: Inspicio, fuerat sed tamen illa puer. Caprotinis nonis, sic dixi, ancilla iocata est Gallica, num vulgo mos vetus ille manet? Possit vt esse inquit, nostrum caput ista petebat: Thesaurus caput est: pro capite aera petit.
- 6.29.1
Nec te commoueant alieno tempore facta: Essent sextili cum facienda die. Nam sibi quae Herodes poscit quum nascitur, aetas Postera natali iussit inesse meo. At quod iniqua mihi fuerat petulansque puella: Vulgus id vt doceat, substruit ora maris. Dixerat, hoc etiam, quod miror, fare rogamus Cur huic aera nego si mea, dira canit? Dumque canit: pelagi crudeles nominat vndas? Finieram, quum sic mitis ad ista refert. Odit enim si quis precibus sua vota recusat: Vt solet illa aetas, vt quoque saepe pudor. Quod mare, quod fluctus, in auaros illa precatur: Sunt ea, si nescis, numinis arma mei. Ecquis tam extreme fieri nunc optet egenus? Natali ingratus non det vt aera meo? Effugisse putas istam, capieris ab illa: Ibis et in casses praedaque rursus eris. Ah quam saepe aliquis poscentes aera perosus: Laeditur, in lacera decipiturque toga. Spectantique, iocum praebet, dare namque negabit: Inde dat, atque duo damna tulisse dolet. Sed tamen adiiciunt dic cur tua nomina dixi: Nomine tu nostro quo mouearis ait. Dixerat, aera dedi dicta huic palinodia cantu est: Dirarum cecinit quae modo dura sonos. Sed rogo cur sistris facit illa coronula nomen? Visa quidem titulo est res aliena suo. Num quoniam instar in his est bractea quassa coronae? An quia sunt teneris haec magis apta choris? Quod cruo ait: greci, pulso dixere latini: Et quos nos pulsus crusmata forte vocant. Inde puella petax pro crusmata crunnula dicit: Inuertens graias non bene docta notas. Atque sui coram dum blesa cupidine lucri est: Tympana pro nummo pulsa corona vocat. Restat vt admoneas dixi sub vesperis ortu Ante fores templi flamma quid ipsa petit. Tertius extremo sextili a mense monebit: Qui mihi funeribus lucifer ater erit. Dixerat, hac Pallas studiis petit ocia luce: Num quod in herculeo signa Leone nocent? Annuit, atque inquit, dubio datur altera causa: Vate quod hac musae me veniente silent. Hactenus, amplexus gremio quum sustulit agnum: Ingenii dixi sit tibi cura mei.
- 6.30.1
Hac quoque solstitium vulgus sibi luce putauit: Sic licet, est alio haec causa relata loco.
- 6.31.1
Sed iam stellatus coelo producitur ensis: Quartaque non fessus tempora Phoebus habet. Pars putat Aneae, cum iam tuus esset Orion: Indeque romano promicuisse foro. Pars et Saule tuum, manus hoc cum fulminet illa: Fulmine quae domino praecipiente cadit. Scilicet et magni natalis fertur ad aram: Vnde sibi hunc Caesar vnde Senator habet. Facta igitur placuere deo, dux ille cohortis: Tresque polo stellas fulgidus ensis habet.
- 6.32.1
Sed ne nostra suo sit Clio carmine mendax: Resque sit hic proprio iure secuta fidem. Oceano vt surgens Aurora ter abstulit vmbras: Ter nitidum et Phoebus sparserit orbe iubar. Officio quorum caput vrbs nunc dicitur orbis: Ensifer et pariter clauiger aede litant. Quodque refert quoties laetum tenet aurea vultum: Quumque est successu, thure ve festa dies. Turres nocte micant, crepitant per compita flammae: Et iuuat ardentes transiliisse focos. Atque vbi sulfureis tenuerunt fulmina bombis Aere cauo et colles subsiliere iugis. Cum tonitru igniuomi iaciuntur ab arce cometae: Auctaque habent radíos sydera summa nouos. Postulor et causam, taceam licet, omnibus illa est Pene argumentis cognita vera suis. Nanque patrum, et rerum, sunt hi duo lumina fratres: Magnus vterque senex, gratus vterque deo. Alter enim insignis pietate, et honore sacrorum: Claueque et immensus relligione pater. Alter et eloquio, quo non praestantior vllus Arte nec aonidum, militia ve fuit. Vtque tuba hic primi sic hic fundamina templi Tutelamque duces vrbis et orbis habent. Plaudite principibus ara est operata duobus: Cortaque a sacris cum patre abire parat. Signa dedit moles, properat data signa secutus Candidus a Chionis nomine dictus equus. Cernite vt auspiciis it patrum septus: et armis: Seque sui vt nouit muneris esse decus. Scilicet acceptum imperium fert legibus arae: Nostraque quod fuerit sicelis ora docet. Caesar aue quando luce hac tibi cuncta quiescunt: Quo minor es, summo redde tributa patri. Vix ea, sit tanquam domini mandata secutus: Acris quum ille hinnit, venit et antefores. Ante fores hinnit, proceres saluete, sedentem Aspice cui dandus spectat vt ille ducem. Vix stat, et optat iter, gemmisque auroque coruscus, Quali nupta suo est nocte vehenda viro. Pompa silet vis est, soluuntur seria ludo: Pontifici et populo teste feruntur opes. Finis erat plausus, fratrum pars ora salutat: Sanctaque pars mistis ossibus ossa colit. Diuersisque locis geminos venerantur, at ipsa Bis quartam exposcit carceris ara diem. Sit licet haec igitur sic lux communis vtrique: Quae venit ensiferi est numinis illa memor. Pollicitus fueram cur illi pareat anguis Dicere, pollicitum dux dea solue meum. Addeque cur ars est, cur se cantator et anguis Dum pugnat, iactat de senis esse domo. Ergo quod ante ferox, quod tristi felle maderet, Caerulus in superos creditus anguis erat. Vertitur igne poli, ceciderunt corpore squammae: Factus et immensi pars erat vna chori. Mouerat innumeras huius facundia gentes: Te Mileta petit, tectaque nota subit. Excipit hunc hospes (nomen longo excidit aeuo) Stabat hyems, tepidum constitit ante focum. Forte faces petiit, facibus subsederat anguis: Soluit onus, pressit vipera dente manum. Sensit vt hic vulnus, manibus comprendit, et ictus Hos in comprensam protulit ore sonos. Laedere ne possis alios, mea nomina cantu Obstent: et dentis parua saliua mei. Signaque quae facio (crucis haec nam signa fuerunt) Expellant poto nigra venena mero. Hostibus interea quia parcere iure magistri Cogor, viue inquit: continuitque feram. Paruit haec dictis: cantus acceperat hospes: Ars fit, et a magni est nomine dicta senis. Vtque ferus diuo sic isti paruit anguis. Arteque, quam accepit, callidus inde valet. Hocque genus ducti depascunt dente Cerastas: Vir fit, et angue potens, cognitus ante puer Fortior est aetas, illius cantibus Aspis Rumpitur, illaesa suscipiturque manu. Diui et more tenet, tractatque, et laetus honore Pugnaturus ait: de senis esse domo. Perque fora intortis pro torquibus anguibus vsus: Carminibusque, audax, exit in ora virum. Atque ibi facundus circum stipante corona, Afflatum cantat poscat vt aera merum. Quoque fidem dictis faciat, sublimis in hasta Imminet e summo, quo canit, ipse loco. Clara patris Cilicum, quae circumfertur, imago, Septa venenosis in latus omne feris. Aemulus occurrit, fiunt certamina Circo: Laeuaque dum certant Aspide mamma tumet. Degeneres vulgo perdunt insignia teste: Ad Pauli laudes arguiturque domus. Ergo Nero in fratres frustra parat ipse securim: Imperium claues, anguis, et ensis, habent. Restat vt hic dicam rebus cur ocia fiunt: Causa quidem in promptu est, ocia rebus agunt. Aestus sitque licet, mores, vsusque priorum: Curia ad hoc animum sacra referre iubet. A fore consultus dimittit mane clientes: Cumque foro et causis iudicis ora silent. Tu quoque musa sile, mensem nam meta quadrigis Tacta habet, et medium semita sistit iter. Explicit liber Sextus.
- 7.1.1
In hoc mense Iulio, a C. Iulio Caesare olim nominato, cum quintilis diceretur, nunc Christo, qui per similitudinem floris non adhuc e suis foliis exeuntis, in ventre matris in visitatione, quae in secunda die mensis est. Iulus dici potest, sacro: complexus Caesaris et Romae verus, verior verificatur in complexu virginis et Elisabettae in quo Christi et ecclesiae romanae coniunctio mystice significatur: ex qua sicut ille primus fuit imperator, ita Christus primus per illum demostratus est Imperator. Tutela olim Iouis, nunc Iacobi maioris apost. Iam canimus mensem diuini nomen Iuli: Sustulit vnde suum martia Roma caput. Pergite Pierides magnas celebrare calendas: Nempe minus vobis quam fuit ante viae. Sex etenim superant, totidem abscessere libelli: Nostraque dimidium cura laboris habet. Vos quis ad ista putet tam paruo a fonte venire? Tamque per exiguas magna referre rotas? Ergo sancte Pater, cuius virtute valemus, Hic quoque propenso numine mitis ades. Praecipue sed tu, mensem quia iungimus anno Illius imperii quo duce frena regis. Quod locus ipse petit, venias pro Caesare Caesar: Hic tibi nam titulos eius et acta canam. Scilicet imperium primum formauit Iulus: Nunc quod ab antiqua est nobilitate tuum. Quae damus haec igitur placido cape munera vultu: Illo quo uictis hostibus ipse redis. Hic equus, hoc pilum, meus est hic ensis, et hasta, Quaeque decent nostras arma tenere manus. Quare age tam vastum quia Cymba findimus aequor: Haec leuis vt sit, quam sollicitamus, aqua. Dum canimus magni cur nomina mensis ab illo: Quo sacer et nunc est numine, vela rege. Ventum erat ad flumen (sic rerum fata ferebant, Et multo fortis milite cinctus erat. Quum sic Caesar ait: si sum de stirpe deorum, Sat mea sit virtus dissimulata mihi. Esse parem nolo, maiorem ferre recuso: Sceptra mihi debent numina, sceptra volo. Dixerat: a dictis tremuisse exterrita tellus Dicitur, atque oriens occiduusque dies. Fit mora, dira viri prope quum spectatur imago: Classicaque audierat, perficiamus ait. Fertur ad imperium fortisque, animoque virili: Regnaque adit princeps, inuidiamque trahit. Annua iura cadunt, patiuntur facta quirites: Vrbeque consulibus summa fit illa dies. Vix steterat solio coram sublimis eburno: Quum iam quantus erat, Caesaris orbis erat. Nam modo ducebat Capitolia ad alta triumphos: Et modo erat populis sumpta per arma metus. Denique iam effusas terrarum rector habenas: Ceperat, et victis iura petita dabat. Quum mihi promissum fas sit cognoscere coelum: Dixit: et aetherias scandere mente domos. Scilicet in multis haec me quoque facta decebunt: Officiis nec erunt inferiora meis. Auxerat Egeriae coniunx iam mensibus annum: Auctus et errabat mensibus ille suis. Messibus Autunnus calcabat sordidus vuas: Flauaque in Autunni tempore messis erat. Ergo moras soli per quas in signa rediret: Tradidit, apta suis tempora rebus erant. Quinque dies senique decem pariterque trecenti Pars et Luciferi secula, quarta dabant. Auctum erat imperium iam gentibus, auctus et annus: Curae erat et Vestae pontificale caput. Quum sic (nanque duci lux venerat vltima tandem) Casta patri e templo est illa locuta Ioui. Quo Romana pater virtute potentia vires Vlterius tollat, non habet ipsa locum. Caesaris ecce dolo properat manus impia lethum: Sydera spondebas, da pater illa meo, Iam memini dixti: coelo tolletur Iulus: Grandeque de toto corpore sydus erit. Annuit omnipotens, minuebant fila sorores: Saeuaque sacrilegae tela tulere manus. Iura dabat populo, gladios in principe figunt: Vesta virum rapuit, Caesaris vmbra cadit. Sol fugit, obscurum texerunt nubila coelum: Ille tamen nitidis aethera carpsit equis. Funere lugebant, ludos induxerat haeres: Deque nouo dictum coelite carmen erat. Quum, quotus hic mensis, totidem noua lucibus arsit Stella polo, extincti numina fassa ducis. Indigetem ergo vocant, dant thura et templa vocato Aurea, de medio conspicienda foro. Praeterea rerum ne tot benefacta perirent: Haec senior, patrum caetera turba silet. Iam data Maiestas nobis, status auctus honorum, Auctaque non vno iura tuenda foro. Estque decus maius, maior reuerentia patrum: Dignaque sunt dignis tradita dona viris. Numinibus creuere aedes, musisque theatra, Muneraque in populum crebraque, et ampla manent. Quis referat nostris victos tot ab ensibus hostes? Orbis es vnde tui maxima Roma caput? Haec duce sed tantum contingunt Caesare nobis: Re quo, et quo nullus nomine maior erat. Ergo quod authores donauit Romulus anno, Illorum vt veniens nosceret acta dies. Isteque quod pariter digessit tempora, quodque Non minus in magnis annumerandus erat. Fiat id exemplum, ne nos ingrata vocemur Posteritas, factis inde sequamur auos. Quod Venus est generis princeps Mars sanguinis author, Primus is ad menses, illa secunda fuit. Tertia sors senibus, iuuenum de nomine quarta: Authorum post hos nomina nullus habet. Ne vacet, hic quando vidit natale potentis Caesaris, imperium qui quoque primus habet: Quod tibi sit faustum Caesar, memorabile patri: Quintus Iuleo nomine mensis eat. Dixerat, assensit tota cum plebe senatus: Voxque rata Augusto pro pietate fuit. Spemque tulit fieri de se quoque nomen in anno: Aque sua factum posteritate legi. Ast vbi progenies noua coelo venit ab alto: Iuraque dat virgo, bis genitusque deus. Priscus vt e nostro ritus discederet anno: Supposuit menses legibus ipse suis. Iulius imperium, imperium hic dedit ordine primus: Fas erat, vt res haec, illaque imago foret. Nomen idem fert hic, ne fabula forte putetur: (Condere me sacro carmine vera decet.) Graius enim florem vocat illum doctus Iulum, Defoliis nondum qui solet ire suis. Dicere si fas est grauidam dum visit Elisam, Hoc deus in magnae viscere matris erat. Qui quoque iam titulos vt mensis vendicet huius: Reddat et hunc sacrum, possideatque suum. Matris et annosae, quam amplexa est mater, Elisae Aspiciet iunctas luce sequente manus. Aptaque erunt sanctis pro vero facta diebus: Consiliisque eadem non aliena meis. Quae noua sint quamuis, pietas seruabit in annos Et data laudabit munera nostra fides. Ergo tibi hinc Caesar, quo regnes, vera requiras: Iste tibi verus Iulius iste fuit. Iste dat imperium, triplicem dat et iste coronam: Pontificis nam huius traditur illa manu.
- 7.2.1
Altera lux oritur, probat et mea dicta, profani Sint procul: aut verum hoc confiteantur opus. Scilicet vt visat, pia cras tua tecta subibit, Virgo, suam et dextram iunget Elisa tuae. Vna igitur celebrate duas sub luce parentes: Quarum foecundus pignora venter habet, Quo magis vt fiat, dicam quo nomine lux est: Vos et praecepi hac cur dare thura die. Hauserat afflatos coelestis Iessias ignes: Viscereque in matris conditor orbis erat. Quum sic illa seni grauis est mea dixit Elisa: Gratuler vt grauidae carpere cogor iter. Sic vt erat prudens, et rerum conscius (vt vis) Illuc, ille: licet: iam properemus ait. Iuncta seni incedit, sic coelo Aurora relicto, Tithono interdum crederis ire tuo. Candida purpureos velabat vitta capillos: Lapsaque ad extremos instita longa pedes. Castaque qua tulerat passim vestigia secum: Tacta sub innumero flore nitebat humus. Saxaque cedebant, sistebant flumina cursum: Paxque feris aderat, soleque blanda dies. Quam cito longarum, di, tractus illa viarum Transit, Iudaeam dum loquor ecce tenet. Venerat ad limen, clara quum in luce refulsit: In nitida qualis Cynthia nocte solet. Vidit vt hanc igitur tremulo officiosa lacerto, Pronaque, ad astantem sedula currit anus Atque ait, huc quid te virgo o selecta puellis Intulit? amplexus osculaque inde dedit. Bisque manus coeunt: sunt hoc et more locutae: Qui solet in media matribus esse via. Proleque iunctarum tremuerunt viscera matrum. Quodque egere duae, fecit vterque puer. Interea gratatur anus, coelique parentem Excipit, et blando blanda fit vsa sono. Sederat et posito virgo requierat amictu: Cum sene, complexae desieratque loqui. Quum subito alma parens liquidum capit aethera mente Atque canit magno carmina plena deo. Carmina quae immites potuissent vincere Tigres: Asperaque aetheriis ducere saxa modis. Placant quaeque deum sub sera crepuscula templis: Iussa choro pueris virginibusque cani. Quaeque hominum vitam per mille pericula seruant: Atque vmbras abigunt, tartareumque chaos. Finis erat cantus, referebant multa propinquae: Nec minus hic pariter multa rogata dabant. Tresque fere menses illam videre morantem: Ad proprios referunt tempora quarta lares. Ergo quod hae visunt sese, de munere facti: Accepit praesens nomina festa dies. Mutua quodque graues sumpserunt oscula matres: Thure graues grauidas ad sua festa colunt.
- 7.3.1
Hac quoque tunc pistor pueris ientacula luce Praebet, et has ornat, certaque sacra facit. Num quia venturis cibus est hic matribus aptus? Ne tener in cunis vagiat ore puer? An quia complexae sese tenuere lacertis? Quae sua ientaclis cognita forma manet? Prima licet possit melior iam causa videri: Plebs erit haec vero iuncta secunda tuo.
- 7.4.1
Tempus idem ad foedus pater hic cum Caesare poscit: Parthe time infelix hinc tibi vulnus erit, Scilicet amplexus sanctae iunxere parentes: Non minus hi iungent in tua damna manus. Palladis e templo ducebat bella vetustas: Hastaque Bellonae missilis arma dabat. Ducimus haec et nos de castae virginis ara: Quae superest templo victa Minerua tuo. Hasta preces sed sunt, cineres vultusque deorum: Missaque pro telis hostia vera suis. Venerat huc igitur tyria cum veste sacerdos: Hos ibi sacrifico quum canit ore sonos. Alma parens almae spes optima nate parentis: Vosque pii fratres rebus adeste patrum. Hostis vt in nostros si forte tetenderit arcum: Effractum vestra sentiat esse manu. Atque pharetratis valeat plus hostibus ensis: Truxque sit aetheria claue sagitta minor. Sit nec aquis tutus nec campis, monte nec vllo: Auersusque illi triste sit omen equus. Haec ille, et pariter matresque, virique, nurusque, Et populus tota cum quoque plebe rogant. Dixerat et sacri vix vltima verba sacerdos: Ante patrem, et coetus versus ad ora sui. (Res mira) a dictis tremuit quum protinus ara: Spemque, dedit vinci tristia bella prece. Plebs aberat templo, sacrumque peregerat ignis: Occiduum oceanum contigeratque dies.
- 7.5.1
Alteraque in roseis Aurora redibat habenis: Et color effuso lumine rebus erat. Quum populo mater firmaret vt omnia virgo Dicitur: e media mane locuta via. Ex adytoque fuit vox haec: non fundere cesso Pro populo nato nocte dieque preces. Vix ea quum supplex procumbit Roma locutae: Venit et ad templi multa tabella fores. Ergo quid insanis? ponas iniusta monemus Tela dabis poenas, versaque terga cadent. Numina pro nobis si sunt, quid frendis in illa? A quibus euictus tu tua damna gemes? Nam pater et Caesar, distent vt corpore, possunt In te tam longas continuare manus. Interea quia tu non mortem quaeris in hoste Sed magis vt viuat, teque tuumque colat. Virgo hos, qua polles, putei tua molliat vnda: Reddat vt amissas hinc sibi pastor oues.
- 7.6.1
Postera languentes vbi sole reliquerit herbas: Graminaque a radiis vsta videbit humus. Fallitur hic coelo qui Persea surgere credit: Dauidem at hic si vult credere certus erit. Mentior esectum pro Gorgone cerne Goliam: Atque tibi iam me dicere vera putes. Sume lyram Clio mecum, cantemus vt illum: Gorgoneas primus qui tibi fecit aquas. Dura Philistei cum Saulo bella gerebant: Dauidis, haec, fratres qui sequerentur, erant. Illos pene puer quo visat, castra petiuit, Strenuus in funda, conspicuusque pedo. Venerat, immani spectauit mole gigantem: Constitit, implebat proxima quaeque minis. Grande caput, magna surgebant lumina fronte, Inque coma pennis ardua cassis erat. Sic vt erat saeuus vocat in certamina quemque, Tela date, ipse hostis hic ait vltor: ero. Spondet opem regi, iuuenes risere loquentem: Surgit ab his, et rex experiamur ait. Cingitur hic ferro, curuo ceu Perseus ense Dant galeae pennas, gesserat ille datas. Hactenus: et fortis nitidis circundatus armis: Exue me ille inquit, non mea tela gero. Dixit, et insonuit baleari verbera funda, Et veniat, si quis me cupit hostis, ait. Audit vt ista gigas, vasto se corpore tollit: Ille manu e riuo leuia saxa capit, Area fit pugnae, vacuum dant gramina campum: Parteque constabant, quum ferus ille refert, Pone puer baculum, non sum canis, aspice frontem Sum nec auis, fundam proiice stulte tuam. Risit dicta viri, cunctisque potentior armis Hac ait: ad nostros praeda ferere deos. Audit vt ille minas, vagina liberat ensem: Iste capit lapidem, stantque, tenentque, locum. Signa canunt: signo hic accensus torquet habenas: Plagaque, quam ostendit, saxea fronte sonat. Plangit humum, magno prostratum corpore, monstrum: Dantque alii celeri turpia terga fugae. Insilit ergo hosti, et proprio puer Hercule maior Protinus anguineum sustulit ense caput. Non aliter volucri pede quam quum Gorgona truncat Perseus, et pennas sanguine cepit equus. Facta deus vidit, quae Perseus ante tenebat, Sydera victori quinque decemque dedit.
- 7.7.1
Luce sequente suo quum sese reddit ab orbe Phoebus, et hesperiis frena resoluit equis. Sydere qui magnos terris effecerat aestus: Incipit abscondi, subtrahiturque leo.
- 7.8.1
Tunc quoque praeteritum si quid lux prima reliquit: Instaurant fratrum festa secunda preces. Numina tangit honor, festis laetantur et aris: Turbaque sunt propriis ambitiosa focis. Thestias et maior non impius esset Atrides Esset neglectos ni dea questa focos. Ne deserta igitur magno solennia constent: Vlcisci ingratas nam solet ara manus. Apposito octauis reuocari haec orbibus igne Fas vt erat, nostri constituere patres.
- 7.9.1
Bis vaga noctiferis vbi sydera Cynthia bigis Duxerit, et fratris pulsa bis ibit equis. Tempora translato capient te nomina Thoma: Atque tuo celebrat curia thure diem. Hunc etiam a Priscis morem deduximus aris: Deductus sacros nunc habet vnde dies. Nanque Erycina Venus, collinae proxima portae, Carmine translata est casta Sybilla tuo. Claudius author erat, pater est tibi Didime, debes Huic, illi quantum debuit ante Venus.
- 7.10.1
Quod modo caelatum stellis praesepe nitebat, Summa quod ex humili venit in astra casa. Tertia quum terris venere crepuscula lucis: Occiduas prono sydere tanget aquas.
- 7.11.1
Casus inest rebus, vacat vna, vocabit Asellum Altera, praesepi subiicietque suo. Tempus erat, gelido quo canet bruma Decembri: Atque iacens posita sub niue terra latet. Coniugis in patriam, stabant cui tempora partus. Carpere quum virgo lege iubetur iter. Vt venere, vident populo sacra moenia plena: Vixque erat hic turbis, hospitibusque, locus. Quae fuerant casu prope moenia facta, vetustum Ad saxum, exeso praecipitata iugo. Stramine tecta intrant loca, sed squallentia fumo: Ad praesepe boui iunctus asellus adit. Nox erat, et summum peragebant sydera cursum: Surgit humo virgo (nanque iacebat humi) Crede sequens aetas, lux fit, vocat illa maritum: Inter quadrupedes conditor ortus erat. Ponitur in foeno puer ad praesepia nudus: Quoque ignis pellat frigora, nullus erat. Vidit, et authori (mirum) procumbit asellus: Fit vapor, in facto membra vapore cadent. Approbat omnipotens, mox astra subiuit asellus: Binaque pro grato signa vapore tulit.
- 7.12.1
Tunc quoque se terris quum prima crepuscula fundent: Peneque sub radiis tacta tepebit aqua. Incipiet lupus astrigero decedere coelo: Et sensim latebras quaerere nocte suas.
- 7.13.1
Tertia lux venit, spatio seiungitur aestas: In medio et cursu temporis illa manet. Quique aderat dudum maturis flauus aristis Detonsus sectis messibus albet ager. Quaque haerent gemini communi sorte manipli. It trahea et ruris cum boue vectat opes. Inque arcis speciem congestas tollit aristas Area, quadriiugas exhibitura rotas.
- 7.14.1
Admirare tamen quod fortius aestuat aer: Cumque suo agricola terra quod vsta sitit. Deseruit Phoebus torrenti sydere Cancrum: Igneus et fului terga leonis adit. Ergo puer Daniel (res haec nam sydere digna) Venit vt ad persas, cognitus arte fuit. Sic vt erat placuit, sed regis spreuerat aras: Hac et parte grauis, caetera gratus erat. Perstat: et in templo, quod rex non ipse putabat: Sacra sacerdotum repperit esse nefas. Inuidiam subiit, pro vero repperit iram: A duce deseritur, captus ab hoste gemit, Ducitur inuito miser in noua funera rege: Qua spelunca feri multa leonis erat. Quid facitis? castos seruant sua numina vates: In caput haec vestrum (credite) poena cadet. Venerat huc, quum sic vitam non poscimus inquit: Sed magis vt liceat pauca rogare deum. Irrisere virum, coelumque deumque rogantem: Saxa sed hae poterant dura mouere preces. Audiuisse ferunt, posita feritate, leones: Voceque demulsos ante stetisse fores. Faucibus et dudum, versus dulcedine capti, Perdere quem cupiunt, abstinuere viro. Nam vix illorum proiectus in ora cadebat: Factaque terribiles mouerat aura iubas. (Mira fides) ex his quum surgit protinus vnus: Tergum coniecto supposuitque viro. Hoc super vt sedit, ne stantes laedere possent, Reddidit attonitas voceque, et arte, feras. Mox, sua vectori desint ne praemia, sospes Ille redit, meritis venit in astra leo.
- 7.15.1
Lucifer extremas vbi luce subiuerit idus: Et celer eoas liquerit altus aquas. Vox sacra ad occasum fratrum descendet ab ortu: Et fiet fastis maxima fama meis. Aspiciet toto nam, senis partibus, orbe, Tradita bis senos reddere iura duces. Dictus enim deus est, cum collegisset in vnum, Fratribus haec placido verba tulisse sono. Qua patet, vt nostris se subdat legibus orbis, Ad sacra qui trino numine victus erat: Cum mihi tot sitis, quot menses continet annus: Atque putent orbem partibus esse tribus: Tres tribus his addo, formetur vt vsibus arae: Et capiat lectos ordine quaeque duos. Dixerat, et summis vectus consederat astris: Bisque illi ternas corripuere vias. Non secus elata libyci quam fronte leones: Pectore verum agni, persimilesque dei. Interea hos Boreas laudat, miratur et Auster: Quaque habitat Zephyrus, qua domus Eure tua. Debita diuinis crescebat gloria rebus Lustra duo atque annis aucta duobus erant. Quum sonus illorum terras exiuit in omnes: Traditus et Pauli vocibus orbis erat. Et demum effuso pepererunt sanguine regnum: Quod vis nulla teret, nec teret vlla dies.
- 7.16.1
Et tunc se roseo tollet quum lumine coelo Tithoni coniunx attuleritque diem. Sydereo fluuius late fluet aethere cursu: Nostraque quod lauit crimina munus habet.
- 7.17.1
Aestus sole furit, designat Sirius ortum: Apta bis huic illum tempora quarta dabunt.
- 7.18.1
Quum bis Iuleas Aurora reliquerit idus: Bisque ligat Titan, bisque resoluit equos, Ad sacra Romanus reserabit Alexius aulam: Qua stat auentino semita longa iugo. Atque huius, tanquam fuerit vetus ordinis haeres, Quae det mane sacris, dona senator, habet.
- 7.19.1
Luce quoque hac fama est turbam illuc ire Statorum: Atque sibi titulos qui speculantis habent. An quod Auentini perstabat Cacus in antro? Et populo sunt hi forte quod ille fuit? An quia vox graia et sine voce vocatur Alexis? Hocque, suo insidias qui struit ore, facit? Iudicio fallor nisi rerum hic forte mearum: Postrema e causis vera duabus erit. Thure dato, interea sancto et cratere, senator Tresque vna redeunt in sua tecta viri. Hi tamen in templi disponunt pocula tectis: Iurataeque sedent in mala nostra manus. Dona ferunt, ex his ne quis tua terga sequatur Quisquis amas facinus, respice tutus eris. Non intellecto fallax capieris ab hoste: Nomine tutelam numinis vnde ferunt. Voce carent, et sunt et vultu, et lumine blandi Tunc quoque quum credas nolle nocere, nocent. Suppliciter positam scalam veneramur ad aram Spargimur, et putei membra iuuantis aqua. Ipse sub hac obiit sanctum et ducebat ad aedes: Illaque ab hoc pota est ossaque sancta lauat.
- 7.20.1
Excipit ensiferum redeuntem e colle senatum Porticus, in gemma qua colit ara deam. Galla tuas aedes sic rex subit ante sacrorum. Quum tibi coelesti fulsit imago face.
- 7.21.1
Tempus idem tacitis parat annua mane sepultis Iusta, parentali si qua relicta die.
- 7.22.1
Nauta caue mittit cras austros Aeolus antris: Praeliaque admiscent, exoriturque canis.
- 7.23.1
Tertius vt tulerit formosus lucifer ortum. Soleque purpureo tacta rubebit humus. Margaris est grais, est vnio dicta latinis: Quae tulit hinc virgo nomina, sacra facit. Sed prece vos diuam grauidae placate puellae: Ante Isis, voto haec nunc parientis adest. Quodque olim vobis poterat Lucina, procurat Maturum sospes mater vt edat onus. Sorbuerat serpens, pariterque remiserat illam: Libera quum supplex hos, ait, ore sonos Reddita ab ore anguis quia sum mihi visa renasci: Da deus hoc votis indubitate meis. Vt quamcunque latens partu tardauerit infans: In dubium et vitae venerit inde suae. Me sibi placata, non te Lucina, soluta Sit mihi cum partu muneris illa mei. Finierat, coelo vox est quum reddita, fiet. Vnde suum grauidis candida numen habet. Quodque pudicitiam vouit, primosque hymenaeos Pura deo, castas non minus illa facit. Nominis et gemma est istius grata puellis: Vtilis et si quis sanguine parte fluat.
- 7.24.1
Aurea sed coelo iam tollit lucifer ora: Iungit et eoos ad iuga Phoebus equos, Qui modo tentabat sitibundus Sirius ortum, Igneus in spatio liberiore furit. Deque suo ardentes signabit nomine luces: Terraque languebit, praeueniente cane. Quique modo aeolii miscebant aethera venti: Flaminibus positis praelia nulla gerent. Roscida formosis delectant frondibus antra: Additaque ad gelidi pocula fontis aquam. Sed quoniam causam nunc poscor syderis huius: Cum duo sint, paruus det mihi vela canis. Ergo, toro longis gemeret cum victus ab annis Neptalides, nato praecipit ista suo. Est vir, eum indigenae dixerunt nate Gabelum, Bis loculis debet quinque talenta meis. Si patriam quaeris, medus, si moenia Rangi: Debita quo reddat, conueniendus erit. Dixerat hic nato, natus quum deinde parenti Ibo ait, ignoro sed tamen ipse viam. Quaere ducem dixit, quaerebat, repperit ille Inscius aligerum, subsequiturque, ducem. Vt solet a tergo canis hos comitatur euntes, Erigones qualis, Icariique fuit. Vnus iamque aberat fortassis mensis et alter: Fitque parens longa tristis vterque mora, Constiterant lento de nato uerba ferentes: Illius ante fores quum uenit ecce canis. Admirantur, adest dicebant: sedulus ille Blandus erat cauda, blandus et aure, suis. Conspiciunt natum, laeti exiliere uidentes: Dantque illi faciles, accipiuntque manum. Omnibus expositis, uolucris puer iuit in auras: Deque choro superum cognitus unus erat. Sensit abisse canis genium: latratque, furitque, Ireque iam coelo, quo uolat ille, cupit. Tunc ait, alipotens est quod comitatus euntem, Da deus huic longae praemia digna uiae, Vt modo qui terris custos fuit ille fidelis, Sit uigil in coelo, permaneatque tuo. Annuit omnipotens, coelum celer ille subiuit: Syderibus pictus promicuitque tribus. Siccaque magnanimo coniunxit rostra leoni: Quodque praeit paruus nomina graia tulit.
- 7.25.1
Ast ubi iam tulerit radiorum Cynthius orbem. Fortius ardebit quam ferus arsit heri. Oris enim candet pars igne sinistra leonis: Cumque suo exurit, sole nocente, cane.
- 7.26.1
Hac quoque luce adsit, quae tela Cupidinis odit: Dum Magdalenae thus cremat ara focis. Distuleram versas Quintili huc mense puellas: Det, cui iam Venus est multa professa, preces. Vnde sed exemplum nostros hoc venit in annos, Illis quid ue dedit nomina versa, canam. Osa pudicitiam, atque inhonesto prodiga cultu, Publicae erat veneris criminis illa rea. Quum pia stirpe ducum germanae ortae obuia Martha Dicitur haec placido verba tulisse sono. Ecquis erit finis morum germana tuorum? Tempus enim vitae iam melioris adest. Redde deo mentem, tibi quam tuus abstulit error: Teque illi eripias, criminibusque leues. Scis mea coelestem prognatum virgine partum: Ille soror nostri sanguinis ille deus: Ore feras traheret, da saxa mouebit amore: Voce tenet ventos, carmine sistit aquas. Pone leues cultus, quid tinctae murice vestes? Coa quid, et digitis aurea gemma tuis? Est animi facies, illam soror instrue lege: Caetera pro vili, pro nihiloque, putes. Dixit, odoratos erat vt perfusa capillos, Inque peregrino tota colore color. Protinus admonitis pictos detraxit amictus: Sint licet ante deum qui tamen acta putent. Venerat, assistit, perstatque, auditque, loquentem: Atque illo, ogygio moenas vt acta, furit. Non secus ac viso quum fulgure, voceque tactus, Ensifer in lapso mente rediuit equo. Denique iam forma, iam dulci carmine capta, Stabat, ad aeternos quum cadit illa pedes. Hosque amplexa gemit: lachrymisque tenerrima lauit: Praesentesque vnxit: continuitque manu. Vertitur: exemplum facti cepere puellae: Versaque quod fuerat, nomina versa tenent. Forte pudicitia proauorum lapsa iacebat: Templa dari Veneri casta Sybilla iubet. Iussa peregerunt, animi rediere pudici: Et Venus a verso nomina corde tulit. Sunt quibus hinc placeat deduci nomen et aram: Iudicio prima est causa sed illa meo. Vnde tamen ritus, cur claudant tecta puellas, Non erit haec vero pars reticenda suo. Ante deum dudum felix quae versa monendo est: Quaeque pedes vnxit, pixis vt ipsa docet. Facta chori magni cum pars foret vna magistri: Illeque promissa sponte periret ope. Luce, procul sociis: plebem formabat ad aras: Stabat in abruptis condita nocte iugis. Nuda niuis patiens, et lunae, tecta capillo, Qualis adhuc multis cernitur illa locis. Visa dari lex est, subeunt loca sola puellae: Proque sacris antris limina clausa tenent. Illaque quod fecit, sacra nudantur in aede: Ne similes diuae sint, secat ara comam. Caetera conueniunt, sublimis nectar adhibat: Nectar idem sunt his liba, merumque, dei. Pectora formabat, suadebat pauperis vsum: Ante sacros faciunt haec quoque mane patres. Saepe scelus fassa est, leges cepere fatendi: Vnde sibi vulgo facta libellus habet. Nuda subit plagas, plectendo terga, flagellum Repperit, hinc si quam poenitet esse malam. Hoc si Pasiphae faciat non improba furto Abiegni quaerat turpia facta bouis. Nec natos Medea suos, fratrem ue trucidat: Neritium Circe nec vetet ire ducem. Myrrha patri abstineat, laedat nec Scylla parentem: Nec det pube suos altera Scylla canes. Caetera ne dicam, longum est narrare, docebit Ante fores caecus, si stipis aera dabis.
- 7.27.1
Pompa sed ecce venit, praemittit Lucia munus: Estque memor socii numinis ipsa sui. Iura pudicitiae sed quando tradita seruas Perge, nec iliadas desere diua nurus.
- 7.28.1
Gramina si pallent, hominum si corpora languent, Cras canis haec aestus crimina siccus habet.
- 7.29.1
Qui sequitur multo maiori accenditur igne: Ardet et accensus, difficilisque, dies.
- 7.30.1
Proxima Laomedon tua quum nurus aurea surget, Nec poterit cani tedia ferre viri. Thura peregrino ponent altaria diuo: Finiet et longum mane viator iter. Atque sacra supplex totusque in imagine stabit Suspiciens templum magne Iacobe tuum. Indeque quo possit longarum facta viarum Vera loqui, signo picta tabella datur. Neue illi desint propriae commercia linguae, Sunt ibi qui poscant, qui referantque, sonos. Interea, cum sis sacer imis incola terris, Tamque peregrina thure colendus humo. Mortuus, aut viuus, cur illuc quisque venire Cogitur, et vulgus res mouet ista, doce: Haec ego, quum pileo, peraque, accinctus et hasta, (Ire putes) oculos constitit ante meos. Et prior o dixit, fastorum cura nouorum: Accipe iam monitu quod petis ipse meo. Est locus extremae nomen Callaecia terrae: Quem teneo, titulus traditur vnde mihi. Mortuus in pelagus demissus deferor illuc: Rexque mihi templum tradidit, vxor opes. Quodque tegor scisso sine vi (mirabile) saxo: Fama volat, multa visor in aede prece. Perque huc diuersas venerunt munera terras: Fit via, ad huc multus meque viator adit. Mortuus aut viuus, sic plebs putat, ibit ad aram: De sociis quoniam sydera primus adi. Atque poli tanquam custos ego limina seruem: Per me aditum vt possint huc sibi habere, rogant. Finierat, capiunt cur cultum pauperis inquam: Et non sanandis sunt data tecta tuis. Pauperis ista inquit videantur tela licebit: Fortia sanctorum sunt ea iure patrum. Hasta Iacobe tua est cento Adae, Barba Iosephi, Iobbi erit et squalor, caetera nostra putes. His igitur tutos per mille pericula reddo: Magnaque sunt ex his, miraque gesta meis. De quibus vt taceam, satis est pro pluribus vnus: In cruce qui vixit, cui mea perstat auis. Vt sint incolumes, haec sunt mea tela, nec hasta, Tristia nec pileus, nec mea pera, timet. Et quoniam, culpas confessi et nectare poti (Vnde peregrinis mutua cura meis.) Saepe viae passi tam longa incommoda languent: Perque loca intereunt, aegra ue membra trahunt. Roma peregrinos ne mendicare videret: Praecipue ars vana quos bona mulcet ope: Est vt sancta, locum miseros deduxit in vnum: Vulnere synceros ne trahat ira mali. Quodque mihi in patria sunt hospita tecta, torosque Tot teneo his luces quot celer annus habet. Iure dat haec patrio, non restituenda labore Membra machaonio nunc alit ipsa quibus. Dixerat: ad circum, cui nomen Agonius, ara est: Est et ab Hispanis hic ea dicta suis. Munus ab Alfonso est dixit, Paradinius author: Quae tamen est aegris plus sibi iuris habet. Hactenus est sed eques tibi, dixi: araque sedentem In longa vidi conspicuumque toga. Martia respondit nobis ius tradit equestre Roma, quod ante tulit, nostraque facta toga est. Pectore puniceo quaeso cur tessara gesta est? Illa inquit, crux est, pro cruce bella gerit. Fax quoque de partu soluit tua picta puellas: Hoc ait, e partu salua puella canat. Dixit, et accepto baculo, paruaque lagaena, Deseruit vultum protinus ille meum.
- 7.31.1
Hac et luce pepo sub odoro cortice nectar Apponit mensae, conspiciturque foro.
- 7.32.1
Rumor erat parta magno de Caesare pace, Flaminia ad patriae templa redire patrem. Aurea tollebat pro re fastigia porta: Et via erat spatio reddita tota suo. Cultior et pompam expectabat Caesaris arcus: Inferior multo sed tamen illa fuit. Hinc atque inde aderat studio pia Roma videndi: Atque morae impatiens dum cupit ora ducis. Vox erat ecce venit: spectant, gaudentque, videndo Et populi vultus traxerat ille sui. In solio pictus quum vtroque adeunte senatu, It capitolinum vectus in ora iugum. Curritur, argentum felix spargebat et aurum: Quaque ibat, festus per loca plausus erat. Candida numen equo niueo super hostia nostrum Praecedebat, ab hac tradita signa dabat. Parcite Caesaribus veteres donare triumphos: Non fuit hac nostra laetior vrbe dies.
- 7.33.1
Quam bene et ipse Gigas Atlante potentior ipso Tunc quoque fert humeris, nomina cuius habet. Hoc est astra sequi, non vt ferat ossan Olympus: Aut tentare sua trudere ab arce Iouem. Corpore Aloidas vicit, pietate gigantes: Quem quia portauit credidit esse deum. Mens erat aut nulli, aut summo parere, potentem Regem adit, infernum rex timet ille Iouem. Cogitat infernum, coeli pia signa timebat: Cede ait, et nostrum quaerit in orbe deum. Constitit ad ripam (nam sic praeceperat illi Vir sacer ad cuius venerat ille casam) Quum sic vastus ait, fuerat mens tartara adire. Liminaque herculea frangere caeca manu. Abstrahis, et verum mihi demum ostendere regem Pollicitus, qui sit protinus ergo doce. Dixerat, et rigida defixit lumina fronte In sanctum, et faciem, qua Polyphemus erat. Ille supercilium admiratus et ora loquentis Accipe ait: cernes qua ratione ducem. Iram pone prius, fastum, atque immania corda, Atque doma haec longa corpora vasta fame. Inde preces fundas humilis pallensque, miserque, Hactenus, insurgens quum ferus ille refert. Heus, tibi si sint haec, mihi quae sunt corpora, posses? Praecipis hanc quam nunc tu tolerare famem? Aspice qui venter, sint qualia pectora: quare Hanc melius pro me (nam potes) ipse feras. Praeterea non sum puer vt prece lassus ad aram, Sic positis genibus, tempora longa teram. Brachia iam cernis quercus conformia ramis, Qualiaque Aegaeon in Iouis astra tulit. Haec, humeri, et quicquid setosa haec crura valebunt: Promitto, studiis caetera quaere tuis. Tunc ille amne isto fortis peritura receptes Corpora (nam haec tumidis saepe trahebat aquis) Fiet ait: rigidos nudat quum veste lacertos, Cruraque, et irato corpora ab amne vehit. Motus erat deus hoc, pueri sub imagine venit: Ille iacet, ripas fluminis ante vocat. Ter caput attollit, ter forte relanguit illi: Nox erat, hic rursus clamat et ille venit. Aspicit astantem miratur nocte vagari Subiicit inde humeros, hunc tenet aure puer. Pondus erat, maius quo iam non senserat vllum Nititur in conto, pertica contus erat. Sudor erat presso, corpus crescebat in vnda: Atque onus et pondus, miraque facta putat. Respicit et puerum: pene et succumbit eundo: Miraque res visa est, curuus et inde gemit. Ne mirere puer tunc inquit, vertice tollis Flumina cui parent, aequora, terra, polus. Dictis vtque fides sit: ripae (stabat in illa) Fige hastam, frondes pomaque fixa dabit. Dixit, et abscessit, nox praeterit, ortaque lux est: Dicta patent, sacram protinus optat aquam. Huius in obiectis prodest mensura periclis: Hanc licio hinc sumptam sedula seruat anus. Illi quodque sudis nitidum tulit arida florem: Omnia pro voto reddere fila putat. Quod tamen in fluuio creuit dum vellitur aurem: Omen ab hoc inter balnea mater habet. Cresceque ait puero, et post diuum nominat ipsum: Quum subigit Cererem, tunc quoque dicit idem. Haec, et plura quidem quia credula posse iuuare Turba putat, turbae linquimus illa suae. Extra forte rogor pictus cur cernitur aram: Quam rogor, huic dubio causa iocosa subest. Nanque licet nostrae fuerit prius improbus arae: Sitque arae iccirco forsitan ante fores. Pertulerat puerum, lassus requieuerat idem: Qua dederant humilem stramina parua torum. Corpora dat somno deformia, surgit ab illo: Seque trahit surgens, praecipitatque casam. Talia ne fiant templo, depingitur extra: Qua patet, et frontes angulus aedis habet.
- 7.34.1
A sene quae veniet rutilans Aurora marito, Excipiet sacrum plausibus Anna tuum. Anna sacrum poscit: festum est matralia, si fas Dicere, quod priscis matribus ante fuit. Curque sit haec multo melior quam causa priorum est: Anna quod est mater, filia mater erat. Prisca Ioui Anna cibum, dat eundem nostra tonanti Anna cibum, multo qui Ioue maior erat. Igne parit Semele, virgo parit igne, parensque Ficta fuit Baccho: vera sed ista deo. Bisque Ino geniti coepit sibi iura nepotis: Istaque bis geniti iura nepotis habet. Candida vixit anus, Matuta vocabitur Anna: Portunusque deus, portus, et aura puer. Victa quidem festo est, causa et meliore vetustas: Et perit historica fabula vana fide. Thebanae ergo dabant Matutae liba parentes: Area qua nomen de boue prisca tulit. Ite et vos matres, natae melioribus annis: Vestraque bethleis tradite dona focis. Anna quidem mater, mater quoque nata, puerque: Matribus est vnus, vna sed ara tribus. Cernite vt esse cupit proles diuina duabus: Vtque illum pariter discupiere duae. Vbera iam petiit, sed non petit vbera, ludit: Dum videt hinc auiam, te petit inde parens. Haec velut audiret, deus ad me vertit ocellos: Vertit: et amplexus, osculaque Anna dedit. Vtilius natos igitur mandabitis istis: Anna quibus matrum maxima mater erit. Quare in equis patrum veniant, apicesque sequantur: Principis a freno qui sibi nomen habent. Curque simul festum datur illis postulor Annae, Dent et cur posito thura precesque mero. Quos modo spectamus proceres, patrumque cohortes, Olim turba rudis, vileque vulgus, erant. Nullus in his cultus, forma his nulla ante Senatus, Anna parit natam, mox parit illa deum. Patribus hic templum statuit, regnumque parauit: Principium facti, quis neget? Anna fuit. Ire huc ergo duces, quod matrum festa fuissent: Sunt Maiestatem dedecuisse rati. Hinc in equis mittunt, qui ipsorum frena sequuntur: Vnde illis merito tradita festa putant. Pro dominisque apices humeris ad templa feruntur: Ad sacra quum munus fert sua pompa suum. Ire adnare vocant, vulgus putat illud ab Anna: Litteraque errorem versa secunda facit. Hoc hi saepe via in media clamare videntur: Sunt visi et diuae debita thura dare. Turba quia illorum est ob iter vinosa, quod Anna Est anus, atque frequens ipsa senecta bibit. Pars putat inde frui dapibus vinoque sodales: Causa nec a vero fit procul ista suo. Quaeque data est ripis veteri tunc Tybridis Annae, In vaticano est reddita mensa iugo. Aetas inque illa vt patribus regnumque, perennet: Te Anna rogant, posito sed tamen ante mero.
- 7.35.1
Altera lux oritur, magna de gente propinqua Martha sacra poscit hospita in aede nurus. Cur poscat ratio non est aliena, reclusis: Excepit tectis, hospitioque deum. Sedulaque excepto placuit, curaque, fideque: Proque illo vt faciat nunc quoque quaerit idem. Passa virum non est, castas amat illa puellas: Conuenit et dubiis vtraque causa suis.
- 7.36.1
Hoc quoque lucifero, qua mercis Agonius author: Quaque capax Rheti pocula circus habet. Quam tetigere prius proprii sacra numinis ossa: Dum calet accensis muneris ara focis. Vt valeas per te, nullaque Machaonis arte, Ara dabit medicam Panthaleonis aquam.
- 7.37.1
Tunc quoque diuiditur leo, nimbo flabit et auster: Ipsa terat fruges area plena licet.
- 7.38.1
Quam cito bis roseum Cytherea reduxit eoum: Cernat vt inuicti Caesaris arma sui. Quam bene Victoris quod sunt quoque sacra, ducique: Nomina victori quod geminata parat. I nunc et contra te Caesar tela ferantur: Ipsa tua e coelo numina bella gerunt. Ergo suis saltus libycos penetrarat ab oris. Ipse sua Mauors qualis ab arce solet. Quum ducis est hosti subito pallorque, pauorque, Atque suum excidium visa Guleta timet. Venerat a tergo victoria signa secuta: Famaque, sed pennis aurea picta suis. Inter erat geminas aquilas et ludere visa: Omnia promittens laeta futura duci. Quum qui inuectus equis Italo comitatus ab orbe: Caesaris est acies, imperiumque sui. Sic Mars inquit: abi celeri mea fama volatu: Sisque ducis populo nuncia laeta meo. Haec ait; atque hostes vocat in certamina mauras: Barbaraque inuicta contudit arma manu. Nuncia fama venit, tollunt sua lumina turres: Primaque per flammas cognita laurus erat. Stabat vt intacta pro regno candida veste: Ante patrem e solio tunc pia Roma refert. A te sancte regor, nec sub te poenitet esse: Cerno etenim auspiciis omnia laeta tuis. Glorior, et post tot crudeli damna sub hoste: Te duce de lachrymis exeruisse caput. Inque tamen nostro spes est quoque Caesare rerum: Coget is errantes in tua septa greges. Vix ea finierat, certis victoria pennis: Astitit illius quum dea laeta manu. Tunc oculos tollens, (nanque illam dextra tenebat) Oraque, sic nostris protulit ista deis. Alma parens igitur, tuque o ter maxime nate: Perpetuum et numen frater vterque meum. Caesaris et terris, et coelo inscribite nomen: Sitque meum exoriens occiduumque latus. Sic: sua quum lauro victricia tempora cinxit: Velaque Pierides deposuere meae. Explicit liber Septimus.
- 8.1.1
In hoc mense Augusto, qui sextilis dicebatur, Augustus Caesar secundus Imperator verus, verior verificatur in Petro Augusto, immo augustissimo propter sacra, secundo Imperatore (nam vt Imperatores olim Pontifices ita nunc Pontifices a Christo Imperatore primo, Imperatores appellantur) propter quod Constantinus eius festum quod in paschate erat, ad has calendas eidem Augusto Petro consecratas transtulit. Tutela olim Cereris, nunc Bartholomei apost. Cepit ab Augusto sextilis nomina mensis: Ceperit et cur haec debita causa manet. Sacra augusta patres, augustaque templa vocabant: Aucta quoque imperii iura vocantur idem. Reddita Romano fuerat prouincia regno: Subque Tybri famulas Nilus agebat aquas. Scilicet et sacros spectauit Roma triumphos: Nactaque erant finem ciuica bella suum. Clausa seris rigidis fera Iani templa silebant: Duxque suae pacis publicus author erat. Atque pater patriae factus, populoque, Quirinus, Dictus et Augusto nomine iura dabat. Quum, ne parua forent illi, nisi nomen et ipse: Imponat mensi, continuetque patri. Sic vt erat solito lectus de more senatus: Cumque suo populo munere iunctus eques. Alta recensentes felicis principis acta: Qui diuisa suo cum Ioue regna tulit. Caesaris accepit Quintilis nomina primi Dat, quod is imperii munera prima suis. Sextili Augustus det nomina iure secundus: Roma quod aucta duce hoc, imperiumque fuit. Ista etiam vt non sint, meritis nec praemia dentur: Mense patri iungi filius aptus erat. Talia dicebant, dicto assensere Quirites: Mensis et Augusti nomine dictus erat. Interea venit rerum pulcherrimus ordo: Alteraque est facies temporis, alter honor. Ergo datum, quoniam primum fers tempus ad aram: Vnde feras illud clauiger ipse mone. Vix ea, quum sensi duras strepuisse catenas, Dirigui, ille oculos constitit ante meos. Atque ait, o vates depulso fide timore, Et mea constanti pectore dicta tene. Nam mihi cum festum thus hoc praeberet Aprilis: Victor ab inferno quum deus hoste redit. Ad sacra Syluester (pater hoc tunc nomen habebat) Vt venit: Caesar sic pius ore refert. Caesaribus primis menses tribuuntur in anno: Hic est Augustus Iulius ille fuit. Imperio post hos potitur de virgine natus: Qui venit ex illo clauiger ipse fuit. Magna quidem res est primordia tradere rebus: Vnde tulit mensem Christus Iule tuum. Res quoque non parua est aperire et claudere coelum: Et post immensum numen habere deum. Sacra augusta vocant, fuerat pater ipse sacrorum Clauiger, Augusti tempore dignus eat. Dixerat, Augusti mihi sacrauere calendas: Huc et ab Aprili transtulit ara diem. Hactenus, audebam, vidi cur tempora dixi: Prima feras mensis, cur det et ara locum. Adde tuo quaeso quae sint iam nomina festo: Menseque cur illo cum prece sacra dabant. Carcere claudebar, Solymae domus impia testes: Dixit, et Herodes criminis author erat. Vidit vt hoc, celeri qui praeuidet omnia nutu: Hoc fit ait nobis: aligerumque vocat. Imperat huic nodos nostro de corpore soluat: Iussa facit, venit carceris ante fores. Fusus humi stabam somno, ferroque, grauatus: Limen adit, tangit, ianua tacta patet. Sic vt eram in tenebris, sopitum suscitat vrgens: Atque ait, a vinclis surge age surge senex. Excitor ad vocem, fractae cecidere catenae: Tollor, et addubito num sopor ille foret. Conspicio astantem, vigilabant pectore sensus: Pone veni dixit, non ego segnis eram. Venimus in tutum, linquor, volat ille per auras: Liberor a vinclis, festaque nomen habent. Tempore quod teneor, quod septima sacra colentes: Azimon appellant, thus mihi pascha dabat. Finierat, magnus fuerat concursus ad aram: Parsque dabat collo vincula, parsque preces. Tunc sic turba onerat cur dixi colla catena? Sique duas passus, cur capit vna preces? Seruat in exquiliis templum quae vincula dixit: Quanta sub Herode subque Nerone tuli. Mira dabant, natae languebant colla Quirini: Libera fit, coeli crimina claue premo. His ego quod uinctus, quod sano colla puellae: Soluoque quod culpas, criminibusque leuo. Currit ad haec vulgus, ligat et sua colla: rogatque Corporaque atque animas vt pia facta iuuent. Constiterat non dum, quae nunc videt ara carinas: Thuraque tarpei carceris antra dabant. Vincula bina ferunt (Eudoxia muneris author) Hisque iugo ponunt, quae modo templa vides. Stant pia sacra, duas iunxerunt thure catenas: Continuo series vna duabus erat. Haesit enim alterius conspectis altera nodis: Implicitoque hamis restitit vna sinu. Factaque supplicibus de priscis vna duabus: Nunc manet, ex ara conspiciturque mea. Dixerat, Augusti sed cur se afferre calendas Turba inquit, posito cum sue mane mero. Iusserat Augustus celebrari mane calendas: Has ait, inque domo publica vina dari. Facta refert vulgus, ponunt conuiuia patres. Aedeque de nostra publica mensa datur. Quod solemne putat, priscorum more parentum: Laeta suem festo plebs petit inde meo. Praeterea ludum celebrabat Hilaria, mense Roma fere extremo sed Cytherea tuo. Vertit in augustas illud gratata calendas: Plenior vt fieret Caesaris ara iocis. Scilicet aula diem valuis celebrabat apertis: Atque eques ad plausus atque senator erat. Omnia fiebant, fieri quae festa requirunt: Largius effuso per sua verba mero. Tradita sunt nobis, et vulgus numina nostra: Sic colit: Octaui factaque nostra putat. Quodque dape Augusto feriari mane solebant: Se afferre Augustum nunc ait ille rudis. Dixerat: ibat eques patris non vnus ad aram: Aureaque e collo cuique catena fuit. Quae sit causa rogo, cum nomine laetus equestri, Verba suis verbis contigit ille mea. Vt taceam patrum quod nos laetamur honore: Quodque senatorum nomine quisque sumus. Munere functus eques romano dicimur ordo: Quamque tuli, collo cuique catena rubet. Finierat, vidi venientem ad vincula nautam: Sed subiit, dederat vela quod ille rati. Hinc dicturus eram, cur piscatoribus idem Praesidet, occurrit rete quod egit aquis. Subsequor exquiliis cum octaua luce moremur, Bis quoque cur quartam carceris ara petit? Vnda quid in tenebris? prono quam pectore saepe Credulus exiguis potibus ipse bibi? Ara quod illa prior, locus est quod carceris, inquit: Tot dat in exquiliis, quot petit ipse dies. Milite cingebar non vno: voce peregi Posceret vt sacri quilibet amnis aquam. Quae quia defuerat, ne desit versus ad astra: Sic humili supplex alloquor ore deum. Nate dea si te didici pia iura magistro, Carceris et pro te vincula dura fero. Quam petor hic sanctam da viui fluminis vndam: Sic ego, rupit aquae quum prope vena pedes. Curritur ad fontem, tollebam crimina rore: Corpora sanabam, sic manet vsus aquae. Dixerat, et coelum cui praesidet ibat in altum: Alite ab exquilio praeueniente iugo. Ergo pios dixi atque augustos effice patres: Duraque delicti vincula solue mei.
- 8.2.1
Altera lux aderat: titulum dabat aliger arae Virginis, hac Neruae qua videt illa forum. Tela deae placuit, textores templa subibant: Ad sacra crescebant quae trabe fulta loco,
- 8.3.1
Lux eadem illius praetexit nomine templum: Cum foret hac ingens aede recepta dea.
- 8.4.1
Proxima lux aris illi sua repperit ossa, Cui prius infelix obruit ora lapis.
- 8.5.1
Hinc vbi purpureum tollet iubar aequore Phoebus: Igne sub Icario sicca sitibit humus. Caligatque vrens stipulis ardentibus, aer: Vixque erit aestiuum quae leuet aura diem.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 359
Open Greek and Latin: Latin. CTS URN stoa0367.stoa001.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.