Ancient Texts

← Library

Sacrorum Fastorum Libri XII

Open Greek and Latin: Latin · Open Greek and Latin: Latin · 359 sections

  1. 11.1.1

    In hoc mense Nouembre, a nono numero de anno Romuli dicto, numerus verus verior verificatur in nono angelorum ordine, et in nono numero Coelorum, quibus sacer est, et a quibus omnes sancti ad eorum commune festum, quod in huius mensis calendis in Pantheo est, descendere creduntur. Tutela olim Dianae, nunc Andreae apost. Non minus a Martis deductus et iste calendis Alterius numeri nomina mensis habet. Cumque suis breuibus moderatur tempora lustris. Et prope te carpit sancte December iter. Nec Ianum ancipitem, aut vmbras sibi quaerit auorum: Contentus nona semper vt ante nota. Quare si prisci seriem spectabimus anni: Sat liquido est, cur hoc nomine dictus erit. At tua respicimus Numa si quoque tempora: mensis Proximus hic decimo est: post decimumque prior. Interea vt solito spatium terat orbita curru: Metaque in assueto puluere verset equos. Qua sit parte sacer nostro canat ordine Clio: Sic vt ab hirsutis hic quoque distet auis. Iam deus in partes rerum digesserat orbem Atque ille exacto corpore totus erat. Quum foret effigie possessor vt ipse deorum Rectum hominem e prima surgere iussit humo. Sic is vt vnde venit, coeli spectator adesset: Artificemque suum nosceret esse deum. Ergo quod hic, vastus rotat haec qui corpora, mundus Orbibus a nonis vndique cinctus erat. Prudens quodque deus spectacula tanta reclusit: Nos ad quae ipse sui cognitione trahit. Ordine posteritas memor huius facta polorum Praecipit vt sanctus rite Nouember eat. Orbeque de nono coelestes sacra ferentes, Munera in hoc prima iussit habere die. Sed quoniam hinc superos illinc quoque respicit imos Exigit et partes pars sibi quaeque suas. Dum sua quae prisco, quae nostro nomina festo, Vnde ara est, transfert cur quoque sacra, cano. Fas vt erit, superi, nonos qui ducitis orbes: Iure prius vestri mensis, adeste mihi. Cum non dum tereret versatas machina fruges: Adque illas saxis addita saxa forent. Esset vt inde cibus frangique in marmore possent: Alternaque Ceres cederet icta manu. Ignibus indocti torrebant farra coloni: Subiecti positis ignis ad illa focis. Credita suppositae fallebant munera flammae: Saepeque fiebant sordidus illa cinis. Haec ne damna ferant, ne sint incendia tectis Vreret his ignis cum quoque saepe casas. Facta dea est illis sed ficto nomine Fornax: Temperet vt tepidos frugibus illa focos. Curiae erant, parochi titulis haec nuncupat aetas Quisque deae in propria debita thura dabat. Cum stata non essent sacra: certis Curio verbis Indicebat: erant per fora scripta tamen. Parsque quod agrestum propriam non nosceret: inde, Nomina sunt festo tradita stulta deae. Plebs etenim imprudens, dum quae sit Curia nescit: Errabat sacri cognitione sui. Ne tamen hic error toto perstaret in anno: Parte extrema aris thura relicta dabant. Stabat adhuc vsus: firmarunt tradita patres: Verteruntque focis facta vetusta suis. Vt si ignara sacri pars vulgi errasset in anno: Festa sit errores quae leuet vna dies. Siue igitur superi coeli quia limina seruant: Atque aditum praestant: conciliantque deo. Seu quia quod per nos hic non explere valemus: Coelo explent: nostras expediuntque preces. Iungere communi voluerunt numina templo: Atque illis vna tradere thura die. Indeque solenni deduci nomina festo: Vna quod his diuis omnibus ara calet. Vt si turba sacrum, si festum stulta reliquit: Vna illa hoc reuocet, restituatque die. Venerat Ideo Romam de colle Cybelle: Ductaque erat manibus Claudia casta tuis. Quum mihi templa meo ponant conformia coelo: Ex adyto vox est reddita forte deae. Iussa patres subeunt: collectoque aere Metellus Ponit: ab Augusto redditur ara loco. Labitur haec, templum felix Agrippa tonanti Erigit vltori, numinibusque deum. Tradidit Augusto si non hic tradidit illi: Quum genero Caesar sic ait ipse suo. Apta haec ara deis (non fallimur) atque Cybellae: Quae sibi sic olim iusserat illa dari. Par etenim coelo testudine nititur alta: Angulus a tota nec minus omnis abest. Libraturque suo velut aequo pondere moles: Peneque fert faciem quam sibi mundus habet. Vtque frequens coelum, conuexaque sydera spectent Numina: perspicuum summa foramen habent. Finierat: vasto donantur numina templo: Tertiaque illa deum vota parentis erant. Quodque deis esset cunctis, quos gigneret illa: Graium nomen adhuc ara vetusta tenet. Vertitur interea ritus, cultusque deorum: Atque sacris fictis non manet ipsa dies. Nanque suis tandem vt patefiant ficta figuris; Veraque sit virgo magnaque dicta parens. Casta quod ediderat coelestia pignora partu: Perdiderantque suo cum Ioue templa dei. A duce sacrorum pro virgine poscitur ara: Dat Caesar: quique est tam pia dona docent. Templum erat hoc superum, superum dicatur vt illud: Stet vetus et ritus, nomen vt ante tenet. Delubrum interea thure vt sacretur et igne Ibant, lustrales instituuntque preces. Testis prisca aetas, nostra vt videre priores Thura dei, templum deseruere fuga. Creta Iouem excepit, doctas it Pallas Athenas: Ida tegit Cybelen: Iunoque nacta Samon. Diam et Bacchus adit: Mars Thracem: Mulciber Aetnam Solque suos Delphos, tuque Cythera Venus. Quosque mora hic longa est nunc dicere: at vltimus Orcus Tartara proscissa caeca petiuit humo. Vexat adhuc miserum fugientis fabula vulgus: Dum putat in templo signa videre pedum. Ergo choro, his pulsis, superum comitata nouorum Celsa sedet solio conspicienda parens. Datque arae haec diuum nomen, vox graia vocauit Testes, quod fassi morte fuere deum. Mensis erat tunc qui maiorum nomen habebat: Restabantque dies idibus inde duae. Ara coronatur, cerasumque, fabaeque, feruntur: Vsus adhuc castis matribus ille manet. Curritur ad templum: Venere per oppida gentes: Messibus at pietas non satis apta fuit. Defuerat victus, victus quia mense Nouembri est: Haec data translatis lux fuit inde sacris. Inque ipsa diuos communi thure precamur: Rarus et hos hac qui non sibi voce roget. Seu stata praeterii, seu non stata festa, per annum: Ara ue quam dixit, quam ue tabella diem. Praeterea diuum si dum libantur honores: Obstrepui medio garrulus ipse foro. Sique mea imprudens fregi ieiunia mensa: Inque his ad sacrum nulla ego templa subi. Abluite has stultas ignaro e pectore culpas: Et rapiant celeres turpia facta noti. Hacque mihi liceat reuocare ad debita mentem, Atque dare extrema thura relicta die. Dicit et ex ara discedit: credit et idem Lustrari hac vna pectora stulta prece.

  2. 11.2.1

    Sed iam depulsis reuocatur lucifer astris Et niueos curru Cynthia soluit equos. Non tamen haec aequum sibi seruant tempora vultum: Diuersaeque illud sortis et istud erit. Ergo iuncta sacris, cur sint, sic funera laetis Haec quoque cum multis causa probanda venit. Nox erat: et medio currebant Sydera coelo: Altaque nocturnos luna regebat equos. Clauigeri templi custos forte alta subibat Limina: campano tempora vt aere notet. Aspicit hic geminas diducto ex agmine pompas: Obstupuit, dux his nuncius ales erat. Quaeque sequebatur turba hunc diuersa manebat: Altera nam laeta est altera tristis erat. Sic vt erat stupidus, miratur facta, ducemque Postulat, haec genius quum celer ore refert. Turba parentali caret haec: tenet altera munus: Dixit: et instantis deserit ora viri. Lux suberat diuum cunctorum proxima, quum sunt Tam pia Romano visa relata patri. Ille refert ducibus, summa est dare dona sepultis: Thura parant, tumulis instituuntque dies. Februus hos dederat priscis, fuit vltimus anni: Vltimus et nobis ipse Nouember erat. Festa Quirini vna stultorum et luce colebant: Manibus et tacitis debita iusta dabant. Aucta dea est templo, sunt et solennia diuum: Iustaque erant moestis munera danda rogis. Tolleret vt mores vsus iam noster auorum: Sunt velut haec vna continuata die. Altera laetitiam sibi fert, feret altera luctum: Instar et humanae conditionis habent. Et tamen ad luctum, placandasque ignibus vmbras: Hesterna cuius panditur ara die: Gregorii templum, et tectum, numenque putamus Aptius, et causam non minus ipse rogor. Occiderat iusti cultor, Traianus et aequi: Supplitio in nostros qui quoque mitis erat. Viderat illius vitam pia facta merere: Et stygio indigne sic Phlegetonte premi. Quum pius ante deum lachrymarum flumine sanctus: Suppliciter posito sic ait ore genu. Si memor es fandi, pietas si numina tangit: Iustitiae et si sol diceris esse tuis. Victor es, et victor quam tu sis mitis in hostes: Qui te odere sciunt: quique dedere neci. Occubat ille vmbris quo non erat aequior vllus: Redde animam Neruae, labeque solue ducem. Reddita erit laudi, veniamque merebitur hospes. Iustitiam coluit, qua duce natus eras. Finierat, mugire solum ter sentit, et Orci Se prope tartareas concrepuisse fores. Quum subito inuito hoc, atque inuita ipsius aula, Caesar ab abscisso sustulit ora solo. Flectitur ante patrem supplex exclamat ab hoste Liberer vt stygio, dilue crimen aqua. Dicta facit pastor, soluuntur flumine culpae: Astra petit, stantem deseruitque ducem. Fama fit, ara preces numero seruantur in ipso: Atque ferunt aliis, quam tibi, Caesar opem. Itur ad hanc igitur, totidem sed lucibus itur: Pierides quot sunt numina grata meae. Sancta illic tellus, eadem quoque conuenit vmbris: In Vaticano ceu solet illa suo. Plurima terribilis mortis spectatur imago Nudaque sparguntur roribus ossa suis. Miramurque hominum sortem et nil dicimus ipsi Nos sumus: a dictis subsequiturque metus. Atque cadit fastus: fractoque superbia curru: Proque illis pietas, relligioque subit. Ante forem, inque via stantis miseremur egeni: Et sors haec memores nos facit esse sui. Nec loca deserimus, quae placant lumine manes: Diuersis tedas sufficimusque focis. Stat specus, et sancti defossa cubilia ciuis: Ire placet, tenebras subsequimurque face. Deque illis, precibus iuuat huc intrare sub auras Reddere qua manes creditus ille fuit. Solui nus et sacrum interdum, legimurque libello: Est stipis et nostrae, quum vacat ara, memor. Ergo refert quum lux mortalibus orta labores: Nox nec abit, dubia est nec bene nota dies. Quod pius inferno manes deduxit ab Orco: Quodque animas precibus, corpora soluit humo. Ad sacra collato feralis munere cerae: Ciuis siue preces, aduena siue ferat. Luce illum aut prima proprias veneramur ad aedes Credimus et manes inde iuuare preces. Aut ne nostrorum pereant benefacta per aras: Quacunque hos illis flebilis vrna tegit: Quisque, memor ritus, surgit per busta suorum: Fertque faces tumulis munera parua suis. Templaque ad inferias valuis celebrantur apertis: Imus et ad septem, grataque, turba sumus. Iungit anus testas, et saxa reperta per aras: Hisque locat ceras: donaque magna putat. Magna putat: manes sibi nec maiora requirunt: Quae quoque si dederis non minus illa ferent, Saepe quidem vidi, cum nil his poneret haeres, Roris aqua laetos conticuisse rogis. Ante ferunt violas, factasque e flore coronas: Hasque via in media testa reperta dabat. Iuncta Ceres fuerat vino mollita corollis: Farraque, et exigui lucida mica salis. Omnibus ex istis, romana per oppida ritus Restat adhuc, Cererem suscipit ara rogis. Dantur opes miseris: fert et data vina sacerdos: Muneris et prisci signa vetusta manent. Summus at antistes quoque tot complexus egenos Quot fuerant sancti candida membra chori: Induit, apposita diuino ex ordine mensa: Hocque memor domini est, quo duce numen habet. Haec nos, atque deus, sed si res tangit auorum Intulit Aeneas dona paterna rogis. Ante tamen flores, facis at nunc tradimus ignes: Facta fere et causas vtraque nacta pares. Flamma deum genuit, anima est in corpore flamma: Visaque idem vultu flammaque, flosque, suo. Gaudeat vt simili, flammas apponimus vmbris: Floreque erat fictus, nunc face verus honor. At nos templa tenent, lustrataque corpora seruant: Ille memor patriae haec vrit, humatque, viis. Occiderat ferro coelesti semine natus Integer et tumuli marmore tectus erat. Cumque hoc alma parens coelum conscendit ab vmbris: Quanta tamen fuerat, ceperat vrna prius. Ille quidem in terris sua dum praecepta ferebat: Nos etiam partes dixerat esse sui. Edocuitque animas in corpora nostra reuerti Deque suis templis ad noua iura trahi. Exequiis carmen praebebat tibia priscis: Laetaque funereis pompa erat atra tubis. At nigra per vicos nocturnus funera praeco Nunc canit, et tristis fungitur ore tubae. Luce idem aut sociis sed eodem more vocatis Haec facit, et facti forma vetusta manet. Indeque de turri tinnitu ad fana vocamur: Condimus et terno corpora functa sono. Ecce sed aera monent, stat moestis vestibus ara: Atque sepulchrales exigit atra faces. Credimus hac animas in nocte errare sepulchris Luce vel inuita sed styge iusta sequi. Ite elegi: vestrum est: imponit thura sacerdos: Illaque dat tacitis, nec tamen ipse tacet. Per loca nam tollit victricia signa iacentum: Vocibus horrendus, terribilisque toga. Quam sit amara dies, lachrymis quum venerit illa: Duraque, et aerumnis inuidiosa, canit. Terque eadem repetens cum luctu nominat vmbras: Circuit et tumulos: roreque spargit aquae. Thuraque clamosa profundit voce sepultis: Orat et vt stygiis exeat vmbra locis. Riteque postremo pacem, veniamque precatur: Cumque deo aeternam, perpetuamque diem. Neniaque vt tacuit: tacuit lyra moesta querelas: Atque elegi fletus continuere suos. Quicquid erit cerae semustum hinc inde relictum, Aut ipse, aut pueri, plus tamen ipse legit. Indeque ait manes requiescite: tollit et aram: Et sacra ad inferias rite relata putat. Quae quod oportet agi, lux cepit nomen agenda: Manibus antiquis illa feralis erat. Nempe preces superos placant, imosque coercent: Et reddunt coelo quae iacet vmbra suo. Scilicet et fieri haec monuerunt visa parentum: Illaque sunt stygio teste probata Ioue. Prouidus haud longe nam cum remearet ab Aetna Odilius, media nocte silente, via. Audiit arboribus motis strepuisse fragorem: In qua erat, et syluam contremuisse iugis. Constitit, atque comae subito riguere timenti: Inque ingens toto pectore frigus erat. Quum procul exoritur mediis vlulatus in vmbris In quo visa illi vox erat ista loqui. Me miserum, sacris manes rapiuntur Auerno: Nosque frequens spoliant vulgus inane preces. Dixit, et in tenues paulatim euanuit auras: Luceque in hac factum fama fuisse refert. Dicta palam fiunt: augentur funeris arae: Estque dies moestis non minus aucta rogis. Nonaque quae fuerat, pietas sic iussit auorum: Tantus honor mutis manibus ante fuit: Est ea ab hoc illis: quotus est hic mensis: habetque Quot maior versus cum breuiore pedes. Hisque quod efficimus, sacrum fert nomen ab acto: Estque illud nobis praeteriisse nefas. Vidi ego qui praue solitum subtraxit honorem: Haud leuiter facti poenituisse sui. Manes namque ferunt vlulasse huic nocte per vmbras, Prodigio et tenebris sollicitasse malo. Circum questae animae, simulachraque ossea foede Nocte nouis plagis supposuere virum. Pallidaque intortis scripserunt ora colubris: Iactatumque sago deseruere solo. Adde quod et spreti mittunt insomnia manes: Atque angunt media saepe quiete reos. Haec ita ne fiant: et plebs quae prisca timebat: Annua dant socii thura precesque rogis. Conclamantque vmbras, quas visit pompa per aras: Stant et praesentes, accipiuntque facem. Hostilesque animas, inimicaque numina, placant: Questus vt est Orcus: despoliantque Chaos. Quodque fit id verso fert tempus nomen ab anno: Sic quod ab hoc tumulis ara redire solet.

  3. 11.3.1

    Interea cupidae tedis cessate puellae: Dum sibi non puros haec habet ara dies. Nempe toro iunctis mors est inimica maritis Suntque sepulchrales tristia dona faces. Ergo redit donec lux pura, ad limina, Neruam Quae soluunt, nonam continuate diem.

  4. 11.4.1

    Sed cras mite lyrae simulachrum surget Olympo: Inferias moesto quae modo questa sono.

  5. 11.5.1

    Claudit oues pastor, nec virginis ora videntur: Quae sibi tam claro lumine sydus erant.

  6. 11.6.1

    Tollet vbi insignem radiorum fronte coronam Phoebus: et eois aethera carpet equis. Aspiciet toto produci nubila coelo Atque hyemis terris tempora prima dari.

  7. 11.7.1

    Postera lux oritur, discedere sydera nollent: Deque suo certant noxque, diesque, loco. Candidaque exorto face Phoebo est aemula Phoebe: Inuidet et fratri lumine pulsa soror. Cernere dum certant coelestia signa coronam Sancte tuam: lis haec de statione poli est. Ante fores templi tollit se scena columnis, Ara patrum alterno est dum laterana loco. Pergite castalides, vestra est hic cura, sorores: Lux licet haeroum postulet ista pedem. Scilicet hic rerum moderamina sera recepit: Vrbis iam pridem cum pater ipse foret. Curia conuenit, tollunturque ordine signa: Sit velut in media pompa stat ipsa via. Quaeque suis triuiis per compita danda fuissent Aera, premat ne vis, dat mora certa foro. Sed solio ecce sedet, linguisque animisque fauete: Dum patriae patri sacra corona datur. Vix ea: plaudebat iam foemina, virque, sedenti: Quum tonuit leuus promicuitque polus. Atque nouus populi peruenit in aethera clamor: Et vaticanum sustulit ora iugum. Aes dabat is patribus: proque aere illi oscula proni Dant: pariter, sanctum suspiciuntque senem. Roma salutabat post haec sed laeta parentem: Gaudia quod post tot tristia nacta foret. Interea accumbit, splendent conuiuia luxu: Funde coronato proxima Flora rosas. Felici et tecum coelestia lilia dextra Spargat in hunc Iris, multiplicetque manu. Diciteque vt flos hic sic illi floreat aetas Nullaque quqe noceant, sentiat illa seni. Sit leuis huic Nereus, sitque aer ipse saluber. Et coelum aspectum, terra recludat opes. Numine quaeque gerit succedant omnia dextro: Marsque illum timeat, quisquis et hostis erit. Huius opus pax sit, non illum Astrea relinquat: Astet et huic rebus Copia laeta suis. Bella sonent alibi, sit vomere vilior ensis Bellator tauro iugere cedat equus. Atque huic quem vita, diuum et pietate meretur: Vrbis vt est, sic sit debitus orbis amor. Sorte suos auctet, videat florere nepotes Quosque aluit pueros, spectet adesse senes. Quique decus belli, iuuenileque sydus in hostes Successor patris, numine fretus aui. Bella gerit, quique arae astat caput Iride cinctus Vt taceam coeli signa minora sui. Sospite auo viuant: domito hic sed victor ab hoste Illeque adorandae gloria sedis eat. Perque genus crescant: sed dant en vota gemellos Addite vterque senex cum sene viuat auo. Addite et: hac quoniam (nisi fallor) luce, lauantur Apta haec imperio, sit domus apta pedo. Et demum o custos hominum quoque dicite salue: Cum quo grande placet numen habere deo. Sisque tuae felix patriae, populoque Quiritum: Cum pueris terris et data iura regas. Vrbs et vt ipsa tibi, sic totus supplicet orbis: Osculaque adiungat, congeminetque pedi. Illa sed ob cultum, et spatia instaurata viarum, Det signum, templis te colat iste tuis. Haec Flora atque Iris mecum ipsa domestica dixit: E mensa larga quum dabat aera manu. Ergo deus, cuius nobis moderaris habenas: Hoc caput: haec cui nunc trina Tiara data est: Quod caput est orbis: populis temploque reseruet: Praesentemque velit saepe redire diem.

  8. 11.8.1

    Tollitur Oceano pulsis Hyperionis astris: Atque coronatus munera carcer habet. Quare sancte veni, cui cessit cura reorum: Atque mone, illorum cur tibi vincla damus: Desieram, duro strepuerunt limina ferro: Vertor ad haec: nostras venerat ante fores. Horrueram, vates quum nostra ingressus ad ora Quem modo cepisti pone ait ille metum. Quodque petis discas, ne festi nescius erres: Et series facti sit tibi nota mei. Cum genus ipse forem deductum a sanguine regum: Esset parque animus nobilitate mihi. Nescio quid furtim me ad coeli regna trahebat: Ardore et tactus relligionis eram. Indeque sic notus iam tunc ego regius, aedes Deserui patrias: tesquaque et antra subi. Rebus eram magnus: maior pietate putabar: Qua celer it Rhodanus, qua sonat amne Liger. Hinc post sacra pius visebam carcere clausos: Vinclaque soluebam numine saepe meo. Quodque datum paucis, viuo mihi ponitur ara: Figitur et posti multa tabella meo. Vsus adhuc testis: lapis huic, ferri annulus illi Colla adit, hunc compes, hosque catena ligat. Haec, et quae longum est hic dicere, vincla feruntur: Atque mihi illorum tradita cura manet. Finierat, lapsae rediere in pectora uires: Illius atque istis verba secutus eram. Omnia iam noui, vidique ad templa referri Haec tua, et ad postes saepe manere tuos. Ara sed ipsa tibi cum sit, te in carcere pingunt Cur quoque? praeficeris num quia forte loco? Annuit, atque inquit iuuo sic quoque limine clausos: Et memores fiunt numinis inde mei. Nam quoties miseros subducta fidicula torquet: Collaque trux laqueus, truxque securis adit. Me spectant capti pictaque in imagine adorant: De media et redeunt saepius inde cruce. Compes it inde meis et vincula et annulus aris Cumque his, quid possim, picta tabella docet. Pro tamen his inquam: duce te petit aera rogator: Haec data respondit his ego saepe dedi. Dixerat incipio certis reserata diebus Limina visuntur carceris, hinc ne nota est? Ipseque stat praetor, causasque ex ordine discit: Saepeque soluuntur his pietate rei. Haec ego, et inuentum nostrum est hoc rettulit ille: Legibus vt non sit fortior ipse dolus. Quid non dona valent? quid non corrumpitur auro? Istis saepe feri iudicis ora silent. Haec quia fiebant (nec nunc haec crimina cessant) Saepe ego visebam carceris ipse fores. Iudici et obstabam, fieret ne iniuria clausis: Quod feci: praetor nunc bonus ipse facit. Terque quod hoc faciant viso tunc carcere et ipsis Mane reis, titulos est sibi nacta dies. Dic quoque cur grauidas exaudis diue vocantes: Num quod in his vterus carceris instar erit? Vera ais, et syluas grauis est regina secuta: Inque illis dixit: me veniente parit. Dixerat: et sumpta palma, sumptisque catenis, Se vertit, visus deseruitque meos.

  9. 11.9.1

    Tertius vt currum sibi Phoebus ab aethere iunget Scorpius e media parte videndus erit.

  10. 11.10.1

    Altera ab hoc roseas vbi sol aget igne quadrigas: Restituet pueris te Theodore tuis. Qua foret ara peto, nutrix quum blanda petenti Qua domus Euandri, quaque lupercal, ait. Contigeram: miror parua testudine vota Tolli, quae exuuiae res puerilis erant. Tunc ea me spectans miraris munera dixit: Annueram: causam quum mihi disce, refert. Forte quod hic templum tenuit cum fratre Quirinus: Et pueris priscis rumina ficus erat. Hoc praestare putant pueris loca proxima munus: Attamen a prisca decipiuntur ope. Vir fuit hic sanctus: stygio vexatur ab angue: Fretus equo insiluit, comminuitque feram. Nox erat: inuenit sinuosa volumina lecto: Signum agit: a signo delituere crucis. Fit reus: ad palum pueri petiere sagittis: Pro pueris magno supplicat ille deo. Occidit, infantes aegri portantur ad illum: Mira facit: facti fama fit, ara datur. Siue vmbrae noceant, oculus seu fascinet illos: Siue Elephantiasis vlcere pectus adit. Corpora seu biberint sceleratae infantia linguae: Vagiet et languens, et petet aeger opem. Siue striges illum rostro tetigere sinistro: Stabit et epoto sanguine laxa cutis. Liberat: increuit suffusa venter ab vnda: Potaque ter bibitur, terque sititur aqua. Sonticus elanguet, capiunt nec lumina somnum: Certaque non fuerit cognita causa mali. Fiat vt incolumis votum promitte, iacenti Protinus vt viuat porriget ille manum. Parua meo quondam torpebant membra nepoti: Flebat et impatiens, defueratque sopor. Nulla in nocte malum placabat nenia, vultus Et color in toto corpore pullus erat. Iussit anus puro lustrari sydere cantu: Qua tua discernit Termine rura lapis. Ouaque pendebant, supposto sulfure faxo: Mistaque cum multo mascula thura sale. Omnia vana aderant, medicas eximus ad artes: Itur et ad sanctos expetimusque sonos. Nulla tamen succo miserum medicina leuabat: Sacraque collato carmina nulla sono. Depositum flebant nutrix, materque, paterque: Templa petunt diui, palliaque ipsa vouent. Atque illis puerum sacris de more peractis Sacrificus dicto carmine spargit aqua. Vera loquor, dicto ter ad aegrum carmine, vixit: Deque sinu matris mouit ad ora manum. Vberaque appetiit, vires rediere colorque: Anteque quam multo firmior ille fuit. Sic vt erant, templo prece procubuere parentes: Votaque soluerunt, illaque vestis erant. Aucta fides diuo est, pendent testudine dona: Additaque exuuiis multa tabella suis. Ipsaque quo fiat maioris copia voti: Bis reserat templum septima quaeque dies.

  11. 11.11.1

    Dixerat, infirmo pede post laterana petebat, Cur petat insisto, quum mihi rursus ait. Sunt quoque si nescis, qui temperat omnia nutu: Hac Seruatori templa dicata die. Hactenus, atque abiit, pater ergo maxime dixi: Hic tibi nam templi nascitur ara, faue. Scilicet (vt fas est) hanc primam dicimus aedem Luxque haec pontificum prospera prima fuit. Vnde sed haec fuerit, maneant quae nomina festo: Dum cano consilii sis quoque cura mei. Antra deo fuerant, quae nunc sunt aurea tecta. Vrbis adhuc Mauors fortis habebat opes. Vix casa coelestes capiebat parua rogantem: Sacrum erat exiguo numinis illa foco. Aut teges aut titulum templi spelunca tenebat: Pressus et a turbis sacrificator erat. Viderat, et tactus fuerat iam numine nostro Caesar vt est aeger quum rogat ista deum. Trine pater: quando sic es tu dictus et vnus: Si moueor ritus relligione tui. Te quoniam memorant populos seruasse cruore: Atque meo telum subripuisse Ioui. Quum iubear multa puerorum caede lauari: Vlcus enim toto corpore triste vides. Ne ferar innocuo mundari sanguine corpus: Sanguine (si par est) fac lauer ipse tuo. Templa feres meritis, qua nostra palatia surgunt: Quaque loci titulum rana Neronis habet. Haec eadem fient totum tibi iura per orbem: Structaque erunt sacris plurima templa tuis. Vota dat incolumis, summus cum veste sacerdos Constitit, astabat cum duce turba suo. Atque pias tollens cum vultu ad sydera palmas: Edidit hos supplex plebe tacente sonos. Nate dea, et summi proles certissima patris: Accipe quae meritis debita dona damus. Sic sed templorum caput haec sit vt ara tuorum: Subsit et huic oriens, occiduumque latus. Dixerat a laeuo strepuere tonitrua coelo: Augurio laeti procubuere patres. Interea toto iubar admirabile templo Funditur: et flammis cingitur ara nouis. Surgunt, lapsa polo sacra Seruatoris imago Cernitur in templum desiluisse suum. Quisque preces auget, circum exuruntur odores: Astant qua venit, tactaque saxa colunt. Summa tenent radii, qua nube pependerat ille: Cumque suis superis, vt fuit altus erat. Cura videre deum est, spectant formamque, locumque: Attamen in celso sederat ille tholo. Ergo dei facies populo sis dextra Quirini Sanctus ait, patribus laetaque semper ades. Hactenus, estque aedis pars agnifer, altera frater: Quodque illic superest forma salutis habet. Quod venit: et pater huic venienti dedicat aram: Prospera fitque dies, festaque nomen habent. Ius dedit hinc Caesar ponendi templa per orbem: Iunxit et imperium, persoluitque fidem. Vtque sit ad veniam locus hic, pater ipse sacrorum Quot veniunt luces, tot precis esse dedit. Finis erat, quum sic, tunc, vt solet, agmine plebis Dicitur has voces forte tulisse senex. Dardana belligerae simulachrum Troia Mineruae Viderat iliaco desiluisse iugo. Quamque diu signum summa seruauit in arce: Imperium rerum tam tenet illa diu. Vox venit ad patres, prudens sententia visa est: Et sacer inferior cingitur aere locus. Fitque chorus custos, aeternosque aspicit ignes: Cernitur, et nulla tangitur illa manu. Atque sit e coelo tanquam modo lapsa videtur: Longa licet veniat nulla senecta nocet. Adde quod hostili flagrarunt templa fauilla: Ausa nec authorem laedere flamma suum. Seruat quae imperium: praedonem fallat vt error: Altera seruata est interiore loco. Moreque maiorum sanctorum sancta vocarunt: Cum quoque de coelo sit decus illa suo. Haec ego dicebam, sonuerunt aera, sub ora Procubuit fratrum foemina virque genu. Illa ter apparent demisso ad lumina velo Circum aderant fusae voce iuuante preces.

  12. 11.12.1

    Postera lux orta est, petitis si sydus in illa: Oceani fallax Scorpius intrat aquas.

  13. 11.13.1

    Luce secutura conscenderat aethera Phoebus: Et face finierat nocte viator iter. Clausaque iam septis soluebat ouilia pastor: Pascebatque suas mane supinus oues. Aeraque inspectans, collectaque nubila coelo, Orta lyra est, imbres non procul, inquit: erunt. Vix ea: quum subito commiscent praelia venti: Dura incoepit hyems, antra petamus ait.

  14. 11.14.1

    Est quoque ni fallor, nunc Martinalia festum: Atque hyemis nobis sol noua signa dabit. Nubila nam si sunt, eadem sine nube placebit: Est si clara dies, tota madebit aquis. Dixerat: et dederant iam sera crepuscula signa: Tempora quum apposito transigit ille mero. Sancte igitur cum te celebrent ad vina poetae: Quorum saepe tibi pars ego magna fui. Si vacat, ad proprias e coelo labere laudes: Quaeque damus faciles, ad tua vina veni. Proque tuis Baccho faueas, adsisque poetis: Sed mihi praecipue qui tua festa cano. Nam si vera licet manifesta voce fateri: Et sequimur certa numina nostra fide. Fertilior musis es tu, quam Bacchus et Euan, Ingenium ex vero vatibus ipse facis. Curque facis causa est, cuius tu cura putaris Quoque vales, et quo tu tibi numen habes. Deme merum lauro, soliti dementur honores: Ilias et nullum versibus extet opus. Sancta nec Aeneis aeternum nomen habebit: Nullus et Aeacides, nullus et Hector erit. Terra sit ergo leuis, pictas qui repperit vuas: Quique malas primus nectare pellit aquas. Icare debebas aeternum viuere nobis: Vitis enim nosti, quam bene dulcis odor. Vino forma venit, vino producitur aeuum: Vino nouit opus quid sit amica viri. Vina fugant curas, reuocant in pectora vires: Vina nocent nunquam, sobria laedit aqua. Haec facit vt siccis sint carmina crassa poetis: Pone puer, posito sit procul vnda, mero. Negligit Eurition nudatos ebrius enses: Attracidis cultos appetiitque toros. Spreuerat et Cyclops confossus lumina damnum: Molle maroneo dum madet ipse mero. Et sua Martini tam laeta luce bibendo, Ponere qui nescit tristia: potet aquam. Interea, ipse ederae si de cultoribus vnus: Diue mone in coena cur tibi vina damus. Dolia cur relinunt addas, quo nomine festum: Sic ego, ab exquiliis quum tulit ille caput. Et procul o dixit spes et mea cura poeta: Accipe quaesitis debita vota tuis. Sunt qui vina dari credant: mihi proxima festo Quod defecandi tempora vulgus habet. Parsque quod ismario vertebam flumina succo: Hac fieri turbae quod quoque nocte putant. Quae licet apta putes, et sint tibi proxima vero: Quae sequitur causa est ista probanda magis. Forte Valentini fuit olim a nomine Caesar Poscere ab hoc pro re pauca coactus eram. Sensit: poste fugat, clauditque immaniter aulam Hocque etiam durus sepius ille facit. Sit precibus facilis deus inquam: clausaque pandat Atria, nec votis sint aliena meis. Finieram: petii, patuerunt tecta petenti Sponte sua, ad positas sederat ille dapes. Aspicit, et perstat, nec me dignatur honore: Ignibus accensa est regia sella meis. Prodigio motus tandem veneratur, et inquit: Posce aderunt votis omnia laeta tuis. Indeque ne tantis frigeret gratia dictis, Excipior dapibus, non ego solus eram. Interea (vt mos est conuiuis) aurea dextra Porrigit inuicta pocula plena, tuli. Vina ego libaram: socio libata propino: Erubuit Caesar, tertius inde bibit. Iura sacerdotis regem praecedere debent: Iste hominis partes namque agit ille dei. Bella gerebantur, fueram quoque notus in armis: Quum mihi sic inter pocula laetus ait. Iam scio quum bellum sibi Gallia triste timebat: Dictus quumque armis abstinuisse metu. Quam bene pugnanti duce te victoria parta est: Absens ipse licet clausus ab hoste fores. Quamque tibi ingratus fuerit quoque Caesar, ab illo Sum quia, et exceptus diceris ante dapes. Esse tibi vt merito videantur nomina Martis, Sint tot felici cum tua gesta manu. Victorem in bello quoque me pater effice: facto Non aderit certe gratia surda tuo. Interea ne ipse queri de ingrato Caesare possis: Gallus es et Pannon gaudet vterque mero: Quod pius Aeneas, quod Turnus et ipse vouebat: Accipe de lacubus iam tibi vina meis. Dixit: et autumnus vinosas presserat vuas: Atque nouis inerant proxima musta cadis. Quum iubet apponi plenas e pluribus obbas: Dolia quotque aderant, pocula mensa dedit. Sicque meo festo reserantur in ordine cellae, Atque mihi dandi mos venit inde merum. Baccho festa aderant: dixere pithegia grai: Fasque his signatis soluere vincla cadis. Praeterea priscis fuerant vinalia: summo Tradidit Aeneas quum sua musta Ioui. Vtraque nostra dies, haec quod putor esse Lyaeus Illa, mihi Caesar quod sua musta dedit. Illaque et ista mea est sed Martinalia dicunt: Vtque decet titulos temporis huius habent. Mosque manet, testas relinunt noua vina bibentes: Totaque nox festa est, peruigilantque mero. Caesaris imperium in conuiuas grande manebat: Factus et in Cyathos rex sua iussa dabit. Constat et in mensa vini, coenaeque, magister: Propinantque frequens, iussaque vina bibunt. Quique propinator fuerat, manet ille sititor, Sumque ego spectator moris ab arce mei. Decipit hic socium, deceptus decipit idem: Quodque ego cum magno Caesare, turba facit. Stat genus omne meri, stabat cum Caesare, nomen Quisque bibit, bibimur nos tamen ante duo. Sunt quoque qui iungant absentis nomen amicae, Illaque sit quamuis Penthesilea, bibunt. Multi addunt Priami, multi quoque Nestoris annos, Seu Tithone tuos, siue Sybilla tuos. Tota sitit tellus sitiunt et sydera clamant: Pone merum oderunt gaudia vera moram. Pone merum non est lux crastina credula vitae Quae minor est semper deteriorque venit. Quaeque dabant Baccho, mihi praebet gratia vulgi: Quaeque illi ratio est, non minus illa mihi. Miles enim Bacchus, miles sum dictus et ipse: Bis genitus fuerat, bis genitusque vocor. Ille colit Thebas, est et mihi Gallia curae: Vini auidum quaeso quem magis esse putes? Nominor ante lacus, clamabant ante Lyaeum: Illi acinis Thyrsus, crux mihi picta datur. Indos ille domat: domui persaepe Tyrannos Nec minor iste mihi quam labor ille fuit. Tempora cingebant ederae iuuenilis Iachi: Has noua dat nostro ferre taberna mero. Stulta choros mediis ducebat foemina syluis: Ad Cyathos saltat pota puella meos. Bacchus habet Cereris commercia: munus et huius Mollitum nostro nomine crescit opus. Repperit ille vuam, leuo vinum sordibus vuae: Me duce et vt cedat vertitur vnda mero. Dixit, et addiderat quaesitis: pallia dixi Cur dederas? bello cur quoque gesta iuuant? Omnia donaram: restabant pallia dixit: Et iuuenis presso bella sequebar equo. Postulat haec nudus: diuisi pallia: nudo Atque dedi: ostendit mox data nocte deus. Portaque qua dederam mihi templum Ambiana parauit: Extat et officio nobilis illa meo. Palliaque ostendit mea Templo proxima sedes: Et soleam impulsus quam pede liquit equus. Aduocor ad pugnas, coelesti pignore fretus Prosilio in medium: telaque nulla gero. Qua fueram fortis cruce sed munitus in hostes Irruo, pugnamus, victor inermis eram. Miles credit idem: sine tello pallia secum Quum mea fert: bellis hinc modo gesta iuuant. Saepe quod his hostes mea vicit Gallia: luce hac Gaudet: et exquiliis publica mensa datur. Paruaque sint veluti mihi bacchanalia, ludunt: Moxque quater denae tempora lucis habent. Hactenus, a tumulis coluere Charistia prisci: Laetaque erat posito turba propinqua mero. An ne eadem tua sunt: simili namque ordine vino A tumulo laeti vertimus ora tuo. Quare age post vmbras facimus cur talia dicas: Sic ego sic laetus rettulit ille mihi. Hoc facitis: docui quia foeno et puluere obire: Stare crucem a pedibus, verbaque certa legi. Exanimesque homines ad sydera tollere vultus: Commendare animas, aere ciere rogos. Hacque coronari patres quoque luce solebant Dixi, missa inquit sorte corona mihi est. Num ne etiam iccirco ientacula certa parabant, Annuit: atque inquit quod mihi cura meri. Dant tibi cur socium Rochum? quia vina taberna Fert mea, et hospitibus praesidet ille meis. Dixerat: abscessit: tunc inuictissime dixi Pro ducibus nostris pallia fortis habe. Et quoniam sine te nullum laudabile carmen Tange tuo quaeso pectora nostra mero.

  15. 11.15.1

    Haec ego: Martino cras quidam ait, incipit aestas: Feceque purgandi tempora vina feret.

  16. 11.16.1

    Tunc ego, de Phoebo cedet quoque Scorpius, inquam: Solque sagittiferi tela mouebit equis. Ergo pius longis Helisaeus languidus annis. Quamlibet exhaustis viribus, aeger erat. Venit ad hunc Ioas puer: vt puer iuit ad ipsum Phillyriden, cui inquit, tu quoque viue pater. Postulat ille arcum: petiit Centaurus vt arcum: Est Syrus hostis ait: da quoque tela: dedit. Solue: facit iussum: Syrii feriuntur ab arcu: Vltor erat: fati iam manus inquit adi. Venerat: eripitur, raptus formatur in astris: Bisque notas septem corpore nactus erat.

  17. 11.17.1

    Cras homo thura bonus poscit, cognominis huius Hei mihi, quam paucos tempora nostra vident. Partum veste, et acu, lucrum praebebat egenis: Hoc et qui faciat, nunc quoque rarus erit. Hic tua tutela est: quisquis profiteberis artem: Da lucrum: dices da quoque forte tuum, Haec mihi mens cum sit: desunt ad munera vires: Cum faciat lucri pagina nostra nihil.

  18. 11.18.1

    Stabit vt orta dies: torto qui cinctus ab angue est, Serus in occiduas sydera condet aquas.

  19. 11.19.1

    Orta lyra est: coelo pluuius quoque surgit Orion: Typhi legas velum, si sapis ipse, rati.

  20. 11.20.1

    Quinta dies rediit: radiisque illuminat orbem: Augeat vt fratres aedibus vna duos. Forsitan et causam mirati poscitis, illis Cur duo sint vna templa dicata die. Sanus erat Caesar, corbes et puluere plenas Tot tulerat collo signa quot annus habet. Templaque erant fratri: fratri altera creuerat ara: Quum pater has vna luce sacremus ait. Venerat: inque vna librarat corpora lance: Miscueratque sacris ossibus, ossa locis. Altera restabat, quum sera crepuscula fiunt: Tunc prece sic Phoebo: supplice sanctus ait. Optime signorum radiis redimite tuorum: Altera sacratur dum ducis ara, mane. Dixerat: altus equos celeres remoratus habenis Luxit: habent vnam sic duo templa diem. Altera cur vetus est: cur altera regia cessit: Qui petit: hic nostro carmine certus erit. Clauiger est ingens: templum ingens incolat inquit Iulus in vrbe, solo quum vetus aequat opus. Prisca gigantea redierunt limina mole: Crimen erat: veniam promeruere manus. Sic cui nulla dies nocuit, cui nulla vetustas. Occidit: impensa surgat vt ara patrum.

  21. 11.21.1

    Quarta hinc virginibus lux festa est: forteque poscor: A praesentando cur sibi nomen habet. Mos erat (extat adhuc) teneris dare templa puellis: Quo magis hae tutae virginitate forent. Mox aliqua vt plenis esset cum nubilis annis: Si cuperet: sese iungeret apta viro. Iuerat huc virgo: venientem rite sacerdos Ceperat, excelsi liminis ante fores. Quodque excepta loco, quod praesentata sub ara, Praesens festa dies hinc sibi nomen habet. Nupturae interea innuptae, nuptaeque, puellae Dat quibus haec dotis munera: ferte preces. Praecipue doctae sed dent sua thura magistrae: Discipulas lucro quae cupiere nouas. Hac nam luce quibus tactura est virgo tonantem Verberibus primum est tradere iussa manus. Sed quid saeua facis? ponas tua sceptra magistra, Aequius his alias commodiusque feri. Pallade nanque magis docta est: docuitque sorores: Atque manus, nescis? erudit ista tuas. Apte vt pingat acu: percurrat pectine telas: Ducat et e plena mollia fila colo. Haec, a iure sacro, felicem Aeneida nouit: Quicquid et aeterno carmine Homere canis. Ergo quod es musis, quod dux pia virgo poetis: Sis rogo carminibus semper amica meis.

  22. 11.22.1

    Cras sacra Caeciliae lux est, mora nulla, puellae Virginis e templo uirginis ite domum. Organa sed manibus pulsat: sic omne moueret Quod modulis animos graecia docta vocat. Ante quidem cornu populos ad sacra vocabat: Garrulaque in fanis tibia mane suis. Nunc campana sonant sacris tinnitibus aera Turribus: et gentes ad sua templa cient. Organa traxerunt diuam: coelumque dederunt: Quaeque dedere pia continet illa manu. Huicque facem geritis: face sic quia venit ad aram: Ara domus sed, vos quo via ducit, erat. Praesidet et nautis, iuxta naualia templum Quod tenet: annonas fert vbi Roma suas. Saxaque quod scopulos appellat nauita caeca: Nomine de diuae non minus esse putat.

  23. 11.23.1

    Festum Clementis hyemis caput est orientis, Crassa sacerdotum dicere musa solet. Sed decepta loco est cras sint vt festa, recedens Hinc sibi bis decimam continet illa diem.

  24. 11.24.1

    Proxima nulla nota est: signat lux altera fastos: Regiaque ad signum te Catherina vocat. Ergo pii vates, facundaque pectora, mecum Thura date, hesterna sed comitata fame. Scilicet haec vicit vocali sorte poetas. Atque data eloquii debita dona tulit. Aduocat hanc partus pariter prope tempora mater: Lac dedit e tumulo diua quod ipsa suo. Conditur ad littus: fortunam nauita credit: Quodque rota est, placidas quodque ministret aquas, Huic quoque militiae est, atque huic commissa reorum Cura: quod est ensis, Curia quodque rota. Adde quod hinc virgo festum natalis ad vsque, Hanc rogat: vt nubat: nupta quod ipsa deo est. Huic cuspis gladii memor est, quia concidit illa: Regia erat: luce hac ius schola regis habet. Interea posses cum tu inter stare sorores Ingenio victae quae erubuere tuo. Sic te Phoebus amet: sic te colat aemula Pallas Sitque huius sturno semper oliua tuo. Pierides virgo, sanctosque tuere poetas Hosque tua in summa da semel esse rota.

  25. 11.25.1

    Tertia commemorat tumulis pia iusta parentum: Ah sibi quam paucas haec videt ara manus.

  26. 11.26.1

    Vltima piscator fert tempora mensis, et anni: Suntque velut ludi lubrice Tybri tui. Nam qui rara trahunt piscoso retia ponto: Qui iacit et iaculum: qui tegit aere cibos. Festa colunt, visunt caput et piscantis ad aram: Hic vbi cum nauta munera fratre petit. Interea e summo terris lux prospera coelo Panditur, aduentus et sibi nomen habet. Labe vacent animi: deus aduenit, aduenit agnus: Crimina confesso diluat ara reo. Pura placent, multis scelus est apponere carnes: Donec ab his cunis vagiat ille suis. Adde quod et culpas resecat per templa sacerdos, Non secus ac denis lucibus ante quater. Omnia sint igitur venturo operata tonanti: Atque frequens puros sentiat ara dies. Tu quoque musa sacris, sic fas, assistere debes: Et simul in nostro pura sedere choro. Stat cum mense labor, piscator contrahe uela, Portus adest, nobis vna terenda uia est. Explicit liber Vndecimus.

  27. 12.1.1

    In hoc mense Decembri, a decimo numero mensium de anno Romuli dicto, qui menses per pueros hic notantur, numerus decimus verus verior ostenditur, et verificatur, in decimo mense, in quo Christus natus est, non sine mysterio, licet naturae cursu, videlicet vt quemadmodum decimus numerus absolutus nouum numerum desiderat, et ipse semper repetitur: Sic Christus noua tempora, ac vera aurea saecula quae desiderabamus, nobis attulit, eaque cum eius laudibus vbique repetuntur. Tutela olim vestae, nunc Thomae Apostoli. Venimus ad decimum felici carmine mensem: In quo, quo annus abit limite, rursus adest. Scilicet abscedit pariter mihi surgit et ille: Principium et coeptis summa fit inde meis. Principium et finis deus est hinc mensis ab ima Exoriens parte, hic ingredietur iter. Ergo a te missus per te vt quoque desinat ille: A te iterum et surgens vt modo carpat iter. Sancte pater, quando pars haec te maxima fastis Attigit: incoeptis perge fauere meis. Nempe sacro laetus plausu, et sublimis in ostro Hic populum excipies et noua iura dabis. Terna tribus pictos nam quaeret purpura fasces: Et pia Roma tuos procidet ante pedes. Stabit enim lectus tarpeia coetus ab arce: Vixque erit in sacra pluribus aede locus. Candida mox coeli libabitur hostia templo: Altera cum fuerit fascibus orta dies. Tunc nouus antiquo sese addet mensibus anno; Deficietque alter, quaeret et alter iter. Scilicet aduentu deus infans tempora iunget: Sicque sit vt series continuata volet. Fictaque quae fuerant Saturno saecula rege Aurea, vera dabit gentibus inde suis. Sic tamen illa dabit sint vt te principe vera: Hoc quibus e coelo iam duce lectus eras. Nam nisi tu rerum moderamina ad alta venires: Tristis adhuc facies temporis illa foret. Interea vnde suam sibi mensis vendicet aram Cogimur auspiciis dicere rite tuis. Ordo recurrebat decimis e mensibus ille: Quem dederat lustris frater in vrbe Remi. Creuerat vsque decem numerus, prodiret vt alter Fas erat: et spatiis pergeret ipse nouis. Iam venturus erat, qui impleret tempora cursu: Quique suis populis iam noua iura daret. Venit, et impleuit, nobisque vt saecula ferret: Nascitur hoc numero, conspiciturque puer. Martis enim mense est conceptus, natus in isto: Atque sacri causam sic sibi mensis habet. Dum teneras igitur praecedunt tempora cunas: Et teritur spatiis vltima meta suis. Magne puer magni soboles aeterna Tonantis: Hic tibi natalem dum cano dexter ades. Atque tui incipias magni primordia saecli: Vt capiat tecum mensis et annus iter. Et quia surgentis decus et tu diceris aeui: Vrbis sancte parens, praeficerisque sacris: Quod decet et fas est, cuius vice numine polles: Cum puero ritus aggrediare tuos.

  28. 12.2.1

    Imprimis deus est quia nullo coniugis vsu Suntque atri multis, siccaque mensa, dies. Este procul tedis nuptae, viduae ue puellae: Aptius his tempus mense sequente datur.

  29. 12.3.1

    Ipse sed ante diem vulcania surgat ad arma Eligius, fabrae sacrificentque manus. Scilicet acceptum cum foenore reddidit aurum: Laminaque in digitis illius aucta fuit. Pace tua huic debent, quos iactas Mulciber, ignes, Arte tuae tantum non potuere manus. Nanque pedes flammis Phaetontis frangis equorum: Crus celeri istius voce coiuit equo. Tela Ioui quae fert auis a te, nunciat ortum Huius, et huic sacrum non manus vna facit. Nam sibi qui referunt operoso nomen ab auro: Quique tuis signant aera moneta notis. Quique metalla liquat: qui frenos fingit equorum: Quique tabellarum nomine currit equo: Quique feri domitor, trutinae qui examina librat: Quique facit claues, cui rota versa pede est. Eligium cuncti socia venerantur in aede, Cede sacris: fictos non colit ara deos.

  30. 12.4.1

    Hinc tria iuncta loco coelo noua signa videntur: Phoebus vbi eoo tertius albet equo. Vultur, et aonio nam insignis carmine Cygnus, Et sua cristatus sydera Gallus habet. Admonet iste senem: Elysium morte ille canendo Praeuidet: incestum tertius odit opus.

  31. 12.5.1

    Proxima lux orta est, tua Iuppiter arma relinque Nam quo magnus eras, Barbara fulmen habet. Vix ea sic dixi, tonitru quum concita moles Emicuit, septem constrepuitque iugis. Transieram pontis faciem, data signa requiro: Lectus ad excubias quum vigil arcis ait. Haec cui festa dies, nescis? dat Barbara signa: Miror te ignarum numinis esse mei. Altera fert turrem diuae manus, altera palmam? Cur ferat et dubio debita causa subest. Clausa velut Danae lugebat pallida turre: Atque dei signis cognita nostra fuit. Appetit hanc genitor, turri fugit illa relicta: Pastores sylua delituisse vident. Poscit ab his natam, negat alter, furtaque sperat: Alter vbi est monstrat signaque certa docet. Inuenit, inuentam rapto trahit ille capillo: Stareque compellit iudicis ante pedes. Caeditur, et plagis defertur caesa parenti: Clausa gemit rursus quo prius illa loco. Pro scelus: in natam patris furit impius ensis: Atque cadit tacto sanguinolenta solo. Facta deum tangunt, abrumpitur ignibus aether: Cum domino et turris fit cinis ipsa suo. Quique patri occultae indicium fecere petenti Ne careat poenis haec quoque culpa suis. In lapidem, ut fuerant circum iuga summa vagantes, Cum grege adhuc versus perstat vterque suo. Hinc sit vt exemplum, tetigit quia fulmine turrem: Illi turritas attribuere manus. Factaque tutela est eadem arcibus, vnde reclusis Ignibus haec moles nunc tibi signa dedit. Et quod pastorum mutauit corpora saxo: Clausaque quod gemuit, sitque quod vlta patrem. Igne strepit quoties de coelo fulmen, agrestes Ora notant, illam subtrepidique vocant. Carcere quique gemit clausus sibi clamat eandem: Quum tonat, et tangi iudicis ora rogat. Adde quod et miles (non sunt aliena rogatis) Hanc gerit in signo: causa nec ipsa latet. Pulsus erat veterum cum diis Vulcanus ad vmbras: Ceperat et noster sydera summa deus. Siue quod hic aegre detrudi in tartara ferret: Seu quia debebant hoc quoque fata malum. Conuenit iratus tacitis qui praesidet oris, Atque ait audaci talia verba sono. Iuppiter igne ausos coelum affectare gigantes Obruit, amisit fulminis ille minas. Cum tibi sit tellus: sint tertia regna: sit ignis: Dextera cur flammis ad tua bella caret? Dixerat, ille modum poscit, de manibus vnum Mitte ait: hic fulmen me faciente feret. Annuit, et mittit de multis manibus vnum Ille abiit, simulat sed prius ora viri. Fune latus cingit: dat lignea vincula plantis: Quaeque tegat corpus, lanea vestis erat. Cornua restabant, capiti protollit amictum: Os gerit obstipum, telaque fratris habet. Forte vir instabat succo vt liquida aera coirent: Grai Hermen, nostri Calchimiumque vocant. Iuerat: arte illa fama est venisse peritum: Hunc vocat, accedit: ducitur ante focum. Diues in accenso feruebat massa camino: Flabat et alterno flamine follis opus. Tempus ait socio Vulcanus, dicta bicornis Audiit: admiscet plurima, fertque facem. Fit prope: commistum vix contigit igne liquamen, Quum crepat in testum fomite tactus onix. Non secus ac fulmen nubisque, imbrisque, Cyclopes Cui dederant partes: aetheris igne solet. Obstupuit facto: Chalybemque armabimus inquit Mulciber, inque vrbes, perniciemque virum. Hactenus, atque teres rapidumque, cauumque metallum Includit ligno, telaque dura facit. Aspicit, et tractans non dum est ait ille peractum: Qua moueat vires non meus ignis habet. Dixerat et celeres admittat vt ardua flammas Machina et admissis ignibus vsta tonet: Perforat a tergo, via fit face: saxaque vulnus Infligunt flammis impetuosa suis. Ergo opus arguta sceleratum exegerat arte: Postremam telis addideratque manum. Sulfure quum haec onerat, clauditque volatile plumbum: Tollat vt ante oculos, mox teneatque manu. Tartara adit, tunc rex da flammam Mulciber inquit: Attigit, attactum grandia bombit opus. Flammae onus excludunt, tonitruque imitantur Olympi: Terrificantque animas, pulsaque quaeque ruunt. Audiat hoc Cocles, et pontem deserat hosti: Longa decennalis Troia nec arma ferat. Tela probat pater haec stygius, didicere minores: Atque ea militiae fulmina miles habet. Non galeae, aut Clypei, munita ue pectora ferro, Non muri, contra non valet vsus equi. Quod non ista valent, valet inuiolabile numen: Quodque sit hoc poscis, Barbara nomen habet. Quam tenet e turri quoniam tonat, ipsaque in hostes Aenea de castris machina mittit onus. Quum dant signa tubae, crepuereque fulmina flammis: Aspicit hanc miles, certaque vota facit. Dumque facit vultus, oculosque in imagine supplex Continet, exaudit diua rogata preces. Deque sua turri venientia, deque duello Summouet, obiecta fulmina, et aera, manu. Finierat: tunc sic, qui dixti haec tempore nullo Bella geras quamuis, hinc tibi vulnus eat. Sanctaque nos serua, et pro nostro Caesare pugna Inque hostes fulmen Barbara semper habe.

  32. 12.6.1

    Sabba tuas nonas, et te Titus optat ad aram: Idem fitque tuus, Caesaris atque dies. Tu quod eras Solymis olim tumulatus in ipsis: Ille quod has vltor numinis ense domat. Ossa tuo meruit victor componere templo: Festaque communi tempora ferre die. Quam bene vt ob superos susceperat aegida nostros: Cum superis nostris tam bene vt ille cubet. Quare, si qua huius tangit te gloria Caesar: Hac sperare polum tu quoque parte potes. Turpe quidem visu, non et laudabile dictu, Circum sancta dei busta iacere canes. Et dubitas veteres maiorum extinguere culpas? Protegere atque armis fortibus illa tuis? Sit tibi mens tantum bello concurrere, vinces: Victor et ad superas ibis ab ense domos. Dedecus et cedet, sed sub te principe cedet: Quum dabit audaces parthia victa manus. Donec erunt Solymae, Titus ingens fama manebit: Niteris ista sequi tu nisi, segnis eris. Interea hac manes dicat saluete beati: Sit cineri vt precium: foemina virque die. Atque solum iniiciens addat: quia sanctus es vltor: Pulueris hoc iactu sit tibi terra leuis. Audiuisse putes: iaciebant foemina virque: Admirati vrna Caesaris ossa tegi.

  33. 12.7.1

    Ortus erat terris de coelo lucifer alter: Vidi ego quum pueros regia sceptra sequi. Cingebant alii flauentia tempora lauro: Pars pedes ad templum pars erat agmen eques. Ergo inquam lyciaeque pater Pataraeque magister Si licet, ad causas, et tua festa veni. Ipse mone et cur sic celebraris ab agmine puro: Cur tibi sunt reges cur schola facta tua est. Munera cumque ferant, cur sic ante ora sub ara Post sacrum eloquio carmina iuncta petis? Vox erat in cursu, precibus quum motus ab ara De solio placidus sic ait ore mihi. Accipe, quae poscis: nostri o studiose poeta, Pene puer studiis indubitate meis. Scilicet ante sacri fuerant in honore poetae: Gloriaque aonidum, curaque summa ducum. Tantaque Maiestas tanta his reuerentia, vt aetas Ausa sit hos magnos prisca vocare deos. Atque horum gentes oracula verba putabant: Et velut aethereus carmina partus erant. Magna sequebantur phoebeas praemia frontes: Creuerat et tantus laudis honore labor. Impetus ille sacer quo se exerceret in annos: His schola, vel syluis sanctior arbor erat. Vnde sibi a facto me cogit Apollinis aedis Vt Vaticanum nomen habere putem. Res redit ad pueros: sunt et ludibria musae: Vatis et est magnus nomen habere pudor. Natus eram Patarae, fuerat patareus Apollo: Pellitur hic, vatum me vetus vsus adit. Causa quod his nasci doctus sum visus vt ille: Et puer in cunis pene poeta fui. Hinc color a pueris, quod sors me sacra creauit Ante aram patrem, continuique pedum. Quodque patres reges dicunt, mea templa frequentant: Perque vias regum clamor it ante fores. At quod Mercurii lac tantum luce bibebam: Visus eram eloquii iura merere mei. Quodque ego pro Phoebo color hic musisque frequentor Praesideo et teneris vatibus ipse meis. Carmina cum ediscant pueri schola nostra putatur Donaque et eloquio carmina iuncta ferunt. Quaque licet nostram nomen venerantur ad aram Suntque frequens agmen sollicitorque prece. Dixerat et rerum fuerat data causa roganti Inque meis dubiis ipse solutus eram. Protinus ex ara quum surgit ad aethera clamor: Vertimur, a regis nomine plausus erat. In puero posses ducis ipsam agnoscere mentem: Fert dona: atque tubis ducitur ante focos. Interea laeti spectabant facta parentes: Multus et in multa sede magister erat. Iam sacra libarant: resonabant pulpita cantu: Deque alto est strepitus, lisque iocosa loco. Hic elegi laudes: heroi carminis ille Accipit: eloquii pars graue nomen habet. Proque suo Phoebo referunt praeconia diuo: Quaque illi possunt parte placere, placent. Has mecum ipse suas laudes spectabat ab ara Vidimus ipsius quum simulachra vehi. Tecta per artificum munusque stipemque petebat: Cur rogo: sic pastor quum mihi sanctus ait. Iam fueram exceptus templo, solioque sedebam: Non secus hic sedeo quam modo in aede tibi. Vectus vt ipse fui: mea circum fertur imago Aeraque dant artes, dux quibus ipsa schola est, Haec ait, hi celebrant sed cur conuiuia dixi: Percipe dicenti quod petis ille refert. Forte pater natum musis sacro ordine nostris Obtulerat: fidei tradideratque, meae. Obuius in triuio stygius puero obstitit hostis: Atque necat: poscor, vixit vt ante patri. Fama fit: accedunt socii, gaudentque: adeuntes Excepit genitor, continuitque dape. Facta manent: dederit quamuis mea regia mensam: Haec dapibus veniat debita causa suis. Carceris ante fores dixi, cur traditur ara? Num schola quod pueris carceris instar erat? Annuit, atque inquit, nostra est quoque cura reorum: Tres ego nam pueros carcere et ense leuo. Adde huc procumbit tibi cur mercator ad aram? Nautaque, vel mercis qui sibi nomen habet? Huic Cererem dixit, mediis in fluctibus auxi: Vitauitque maris me faciente minas. Castoris et fratris quos ignes ante putabant Alterius quamuis numinis esse velint. Nauta meos credit, pelagi exoriente procella: Atque illos supplex dum furit vnda rogat. Nominat et mediis pariter me fluctibus idem: Thusque focis hinc dat nunc pius ille meis. Nomina cui mercis, sociam mihi praebuit aram: Aequore quod tueor, quas tibi vendit opes. Dixit, et in solio ceu nunc est mansit in aede: Perque scholas strepitus, grandeque murmur erat. Atque vagus tota rex clamabatur in vrbe: Visque erat in mediis hoc veniente viis. Vno tres in equo ridebat turba sedentes: Vnde sibi similis nomina ludus habet. Restat vt ingenium, atque optatas praebeat artes: Hunc puer, et docta est siqua puella roget. Sed vos praecipue hunc plagosi orate magistri, Aucta det vt lucrum vestra corona nouum.

  34. 12.8.1

    Tunc etiam pueris, ratio licet altera panis: Limen ad Eustachii sportula parua datur.

  35. 12.9.1

    Postera vbi e coelo tollet Pallantias ignes: Syderaque expellet mane reuecta dies. Quisquis es Ambrosio gratare: Insubria nanque Sponte pedum patri pontificale dedit. Scilicet innumeris vt laudibus ille pateret: Inter mortales hoc quoque dignus erat. Ergo sit ante focum: modo qui ludebat in vmbra Annosum saliens restituatque merum. Et modo flaminii, via quam saltare videbat: Foemina per medios ludat inepta lares. Frigoraque in madidis depellat laeta tabernis: Ne terat errantes cana pruina pedes. Interea succis cui dulcibus ora repleuit: Floreque sermones daedala pinxit apis. Vere mihi ambrosia sparsisti pectora quando: Melle quoque hic spargas carmina nostra tuo.

  36. 12.10.1

    Haec ego dicebam: nomen votumque, merebam: Atque preces vanas non tulit esse meas. Quum simul inspicio quae diuum festa sequantur: Et concepta poli semine mater erat. Templa requirebam: tacitusque arcana putabam: Laurenti ingentes contigeramque lares. Ecce foro: atque arae pendentem e poste tabellam Inspicio: accedo: scriptaque verba lego. Illa fuere, hodie populo reseratur imago Conceptae, atque octo lucibus aede patet. Cras veniet coetus sociorum limen ad arae: Dosque datur, ducet per fora pompa preces. Ingredior: solium subeuntibus illa patebat: Procumbo, tactae subiicioque caput.

  37. 12.11.1

    Altera iam stellas Hyperionis alma fugarat: Restituor: celsam pompa erat ante domum. Vecta super comitum mater ceruice sedebat: Ad sacra velatis per fora terna viis. Virgoque virginibus gaudebat: nuptaque nuptis: Cantabantque tubis carmina mista chori. Agmen pone aderat, matresque, virique, colentes Vecta noto templis, iussaque festa deae. Nam cum forte dies non haec sibi ferret honores Esset et vnda rati saeua Helisine tuae. Aequore iactato, et te pene prementibus vndis, Ista viri est facies visa verenda loqui. Vt cadat ira maris, nec te premat imbre procella Fac de concepta virgine festa colas. Annuit his dictis, posuerunt aequora fluctus Sacraque fit lux haec: virgoque festa tulit.

  38. 12.12.1

    Dicta quod haec eadem populi quoque maxima mater: Accipit hac huius munera certa die. Fertur enim summa Capitoli pictus ab arce Fronde coronatus, perspicuusque calix. Causa quod ante nucem iacuerunt ossa Neronis: Portaque erat media prodigiosa via. Sacra ferunt patres: caedi per somnia mandat Hanc dea: pontificis caeditur illa manu. Damna leuat factum: qua nux est ponitur ara: Accipit et populi nomina virgo sui. Quaeque est flaminii, quae flumentana priorum: Porta modo atque via est illius ipsa nota. Ergo illi gratus populus dat dona quotannis: Prospera sit rebus suppliciterque rogat. Alma parens quare matres, vrbemque tuere: Patribus et praesta moenia tuta tuis.

  39. 12.13.1

    Tempus item poscit Iouis hoc, et Caesaris ales: Curque sibi poscat magnus vterque facit. Vltus erat nostro defixum in numine ferrum: Et quae nunc gemina est Caesar habebat auem. Visus erat spreto Ioue nostrum numen amare: Et capere arma deo pro meliore manu. Quum deus haec patri, post victa opprobria mortis, Creditus est placido verba tulisse sono. Summe parens letho qui me cupiente dederunt: Supplicium merito triste dedisse vides. Author et hoc Caesar sed te suadente, tibique Non minus haec virtus quam mihi grata fuit. Huic aquila est signum, iacet ipse ad fana meorum: Par quoque sit volucrem munus habere suum. Dixerat et nati magno commotus amore Non secus in multis quam quoque saepe fuit. Fecit auem sydus genitor templique minores Arce locant: factum Caesaris vnde docet.

  40. 12.14.1

    Quarta dies oritur: Damasus sua templa recludit Hic vbi celsa suo nomine tecta tenet. Pieridum vt taceam studiis quod doctus adhaesit: Magnaque facundae fama putatur aquae. Soluat anhelanti defecta vt corpora morbo Pocula dat plebi sumit et aeger opem.

  41. 12.15.1

    Vltima pomosus autumnus tempora ponet: Altera quum Oceano lucida surget Eos.

  42. 12.16.1

    Nox vbi decedet: succedet lucifer illi: Per freta tranquillas aequor habebit aquas. Atque suo Alcedo signabit nomine tempus, Donec erunt plumis oua fouenda suis.

  43. 12.17.1

    Tunc quoque cana caput, glacieque impexa capillos, Tempus hyems terris solstitiale dabit.

  44. 12.18.1

    Lucifero hoc etiam de sole sagittifer exit: Excipit aetherios et Capricornus equos. Iam deus ortus erat: Pan nos et tuta petamus Inquit, aditque fuga te bone Nile sua. Nec minus Aegyptum petit ingens sortibus infans: Aspicit: atque timet, hosteque poscor ait. Nilique intrat aquam, et nymphae succurrite dicit: Quid miser in clamas? quum pia mater ait. Pube tenus fluuio se merserat: ora reducens Est quia ait maior me tuus alma parens. Fassus erat numen: placuit patri: indeque coelo Octo huic bisque decem sydera clara dedit. Quaeque fuit terris, faciem formauit in astris: Atque ibi summa capri, caetera piscis habet.

  45. 12.19.1

    Postera brumales, lux candida terminat idus: Sensim et sole redit, noxque subarctat iter.

  46. 12.20.1

    Lucia formosas in eadem luce puellas Optat, ab his oculos et petit, atque faces. Namque illi teneris pars corpore prima puellis: Repperit his generum filia saepe patri. Hosque ferunt: an quod fert Lucia nomina lucis? Illaque nil aliud quam via lucis erat? Lucis egent oculi: luces plebs nuncupat illos: Visa nec a vero est causa aliena suo. An sit eram in dubio, quaerebam et vera: nec illa Vnde rogem poteram certior esse mihi. Vertor, diuae arae stabant ad limina caeci: Vnus ab his sumpta quum stipe forte canit.

  47. 12.21.1

    Lucia trinacrias inter pulcherrima Nymphas: Cui par forma quidem nobilitasque fuit. Nupta deo magnae cereri dare thura negabat: Fit rea, et ante trucis iudicis ora venit. Vt videt hanc: vincor iudex a virgine clamat: Carpitur: et tacito victus amore furit. Corporeque e toto feriebant pectus ocelli: Quid faceret? curuam mane vocauit anum. Atque huic vror ait, causa est sed Lucia flammae: Carcere ego hanc: oculis me tenet ipsa suis. Detinet, et miserum tantum me sauciat illis: Hei mihi, quam ex vero Lucia nomen habet. Effice vt haec mea sit, cur det cum sanguine poenas? Salua sit, vna salus vita duobus erit. Risit anus primum: mox callida desine dixit: Hactenus: et postes carceris inde petit. Ante adit hanc precibus, post tristia voce minatur: Victa nec est precibus, victa nec illa minis. Audit vt esse oculos causam, rapit ipsa nocentes: Hos illi et, quos vult, i refer inquit anus. Accipit illa oculos, et fert hos munus amanti: In manu adhuc illos aurea pixis habet. Caeca erat, e coelo referuntur lumina nocte, Ex ara vnde oculis praesidet illa suis. Dixerat, aera dedi, visus quia vera referre: Ceperat, atque aliis saepe canebat idem. Stabat ad haec medio collecta ex agmine turba, Quum sic inde mihi nauita iunctus ait. Sunt sunt ista parum: ne tantum lumina seruet: Diua quoque in portu candida munus habet. Hostia sunt: Tybris dixerunt atria prisci, Aura hic et felix Lucia templa tenent. Perque vndas vento puppim regit Aura secundo: Luciaque vt coelum luceat ipsa facit. Dixit: et artifici coniuncto exponitis inquit: Vos quoque cur merces? factaque nomen habent? Ille ad opus dixit, quis nescit? lucis egemus: Hancque ferunt oculi: praeueniuntque manus. Attrahit emptores ad mercem diua videndo: Inde via in media quisque recludit opes. Seu fore quod pateat votis emptoris aperta: Panditur ad postes siue quod illa suos. Merce ibi pro passa spasam nos turba vocamus: Tertiaque in culpa est littera mota loco. Praeterea luce hac natali grata propinquo, Strena Syracosium de trabe nectit opus. Quique emit, vt moneat: tinnit lanae aureus orbis: Sub quo aerariolum faucibus aera bibit. Hactenus: et nobis facies hinc noscitur anni, Mistus in hac turba durus arator ait. Nanque dies bis sex superant natalis ad aram: Singulus et vultum lumine mensis habet. Lucidus vtque dies, sic mensis lucidus ibit; Quaeque dat his luces, Lucia signa refert. Talia dicenti puer illius ibat ab ara, Atque facem, atque oculos, saepe vocabat emas. Agricola hos emit egerunt quisque quod ille: Donaque coniiciunt virginis ante pedes. Cautus idem feci, dixique hos candida fictos Accipe diua oculos, et tueare meos. Sed tot erant illi, quot puro sydera coelo: Vincebatque oculos lucibus Arge tuos.

  48. 12.22.1

    Tempore et hoc rediens sensi praesepe parari: Hic vbi vestales iuncta Minerua videt:

  49. 12.23.1

    Lux sua Mercurio est, et quatuor imperat horas: Nos pia nascenti purget vt ara deo. Quam bene procedunt fastis sua tempora nostris Quamque tenet ventos nostra carina suos.

  50. 12.24.1

    Aram, quod sequitur tempus: coelo edet ab alto: Vt quae nascetur victima vera litet. Tempus erat partus: quum sic deus ecce Sybilla Ecce deus dixit, numine plena dei. Inde manum tollens ad euntis lumina solis: Torua ferit terram, spectat et ora ducis. Cerneque ait natum quae in sole amplexa coruscat: Illa parens virgo est, filius ille deus. Is multo maior te Caesar cuncta tenebit: Dixerat, obstupuit protinus ille sono. Indeque se ad matrem conuertit, solis et orbem: Et legit: haec coeli dicitur ara mei. Thura parat supplex, visumque his numen adorat: Ante sed in propria ponitur ara domo. Astra deus tulerat, solioque ad sceptra paterno Sederat, et maius hoc erat orbe nihil. Prisca giganteo, quum sic ait, ara labore Creuerat, haec creuit sanguinis imbre mei. Ergo polum subeat, sic quum Capitolia linquit: Quatuor et stellis ara recepta polo est. Quaeque tulit coelo seruauit nomina terris: Alta decensque iuit alta decensque manet. Perque annum fasces Romanos prospera reddit: Aptaque principiis omina semper habet.

  51. 12.25.1

    Hac et nauta die si spectat sydera, Delphin Protinus a cauda mane videndus erit. AItera causa manet, nec primae dissona, signi: Quam dedit a Padua qui sibi nomen habet. Voce sua doctus Delphinas traxit Arion: Mulcet dum nautas per mare voce lyrae. Hic quoque cum toto iam carmine notus in orbe Esset: et aspiceret pectora iniqua sacris. Ad sacra non fidas quo vertat carmine gentes: Adriacum ad littus concinit ore deum. Voceque coelesti Delphinas ab aequore traxit: Gens quibus inspectis vera ait ipse canis. Tunc Delphina deus, tetigit qui littora primus: Tollit, bisque polo sydera quinque facit.

  52. 12.26.1

    Quarta dies stygio te Lazare reddit ab orbe: Non poterat tumulis aptior esse tuis. Nox erat, et manes multi vix esse putabant: Lazare ades dixi, veraque sancte mone. Finieram: coram velut ossea venit imago: Tristis odor, timido constiterantque comae. Tunc leuis horrendo sensim commota fragore Murmure in exiguo talia visa loqui. Non sunt, pone metum, non sunt nunc fabula manes, Nempe suus sequitur tristia fata timor. Nec locus est idem, nec poena his cernitur vna: Proque suo merito praemia quisque capit. Iusque, magistratumque, timent, legesque loquentis: Non secus ad superos quam timuere prius. Hinc vbi narrauit confusa voce labores Quos tulit, atque auidi diuitis acta sui. Vtque etiam ex vndis stygiis reuocatus in auras De tumulo ad vocem sustulit ora suo. Multaque praeterea post haec vt sponte locutus De Stephani leto, Massiliaeque pedo. Styx ait vt cepit: non ianitor aere mouetur: Stantque adamanteis limina surda seris. Hic domus est sceleris, vexant tormenta nocentes: Hei mihi, quam durus manibus ille locus. Sellam habet et iudex, circumstant ordine lecti: Flebilis et supplex vmbra tribunal adit. Ad mala sollicitis nigra sortibus vrna mouetur: Et pila iudicium triste soluta facit. Est canis et tortor, soror est non vna flagello Saeuaque Titanum cum Phlegethonte manus, Aulam animae gemitu vacuam, et plangoribus implent: Multaque verberibus mista catena sonat. Iste gemit saxo: fugienti ille aret in unda Pendet is a radiis hic laniatur aue. Mille mali facies, poenarum mille dolores, Vtque rei, insontes debita iura ferunt. Non procul hinc animas purgant sublimia, quae spem Luminis ad coelum liberioris habent. Poena quidem leuior: leuior quia noxa: sed illam Est quoque qui nollet sustinuisse sibi. Summa coronatos attollunt atria diuos: Parsque sub Elysio gramina colle tenet. Parsque suo Eridono cincta est sanctoque vireto Perque recens pratum valle nitente iacet. Hic vel serta legunt, vel laeti carmina cantant, Aut pedibus plaudunt lata per arua choros. Sole suo regio haec, atque aethere gaudet aperto: Cumque deo heroas numina nostra tenet. Hincque tibi reddor, sit gratia magna sorori Sitque deo, sub quo bis mihi vita fuit. Dixerat, et manes se viuere teste probarat: Vt poteram pauidus quum tamen ista loquor. An mala res mors est? nam te risisse loquuntur Nunquam, de stygio laetus vt orbe redis. Non mala mors inquit, requies namque illa malorum est: Quae venit ex illa poena, dolenda venit. Risus ab ore fugit, non quod me tristia vexent: Sed quoniam rursus mox moriturus eram. Finierat, dixi squallet cur vlcere corpus: In tumulo hac facie num ne cadauer erat? Annuit, atque inquit, sopitus forte iacebam Aque deo lenis mors mihi somnus erat. Quum vox ecce sonat, fierem quo gloria nato: Atque veni, exclamat Lazare amice foras. Lazare amice foras venias dicebat, ab vmbris Ibam, quum exurgens quo ruis Orcus ait? Non impune feres, et pus spuit: iuit in vlcus: Non secus Antoni quam stygis ignis abit. Sunt tibi templa procul, custos stipis aera tabellis Postulat, haec dixi, quum lacer ille refert. Tabida suscepti mea sunt contagia morbi: Hinc procul a populo tradita templa vides. Saepe quod abrodunt miseris os vlcera totum: Abrosum et vitio sordis inerme sonat. Nexa tabella illis pro labris bina mouetur: Quassaque pro lingua tertia poscit opem. Mane erat, instabam, sonuerunt ossa per auras: Vertor, ab alloquio fugerat ille meo.

  53. 12.27.1

    Ipsa licet tendat cras tela sagittifer arcu: Oceani seras fronte subibit aquas.

  54. 12.28.1

    Mater ab eoo quum Memnonis orbe redibit: Cedet auis coelo, quae gerit arma Ioui.

  55. 12.29.1

    Tertia lux Thomae est, vigilat media ante sed illi Rusticus et pinguem quaerit ad exta suem. An sibi quod caesa sue Saturnalia prisci Pinguia reddebant? mos vetus optat idem? Et tamen acceptus genio fuit ante December: Huicque sacer sus est, causaque pene patet. Cum sue conuictu brumalia tempora agrestis Turba celebrabat, factaque ferre potest. Nupta sed ipsa nouo tunc quum deducta marito est, Quod fit adhuc, tostam ponit in ora suem. Author et Aeneas, Thomae conuiua sedebat Nupta tibi, hic ritus forsitan inde venit. Magna quoque antiqui sue caesa festa colebant: Qualem natalis credimus esse diem. Sint ea cuncta licet, vero est haec causa propinqua: Sus cadit, et multis vsibus apta venit. Siue quod e succo herbarum medicina paratur. Seu noua quod quondam hac limina nupta linit. Pars ea seruatur herbis quae crescit, et vngit: (Vnde vxor) quod opem qua medeatur habet. Caetera solemni verubus defixa salignis Nocte igni torrent, festaque magna colunt.

  56. 12.30.1

    Lux est, et toto a qua foemina pellitur anno: Hac semel ante arcam transit in aede die. Scilicet exceptus Thomas conuiua puellae Creditur hoc nuribus ipse dedisse suis. Tacta sed ecce sonat duodeni mensa Senatus Pane puellarum, subteriturque prece.

  57. 12.31.1

    Nautaque conuiuae quo sit memor ipse magistri, Dat Cererem, captis qua fuit ara viris.

  58. 12.32.1

    E coelo iugulae tibi cras panduntur Orion: Tempus et his agnus quum petit vber erit.

  59. 12.33.1

    Quum tot erunt luces, parcarum nomina quot sunt: Debita nox duris vltima rebus erit. Tota sit vt foelix: eademque vt prospera tota: Linguis atque animis foemina virque faue. Cernite coelesti panduntur vt omnia nato: Resque sibi vt raras angulus omnis habet. Non est autumnus, sunt et super arbore poma: Pendet et ex vlmis vitibus vua suis. Melle placent Tigres, blandi sunt melle Leones: Dulcis et ore anguis, denteque mitis aper. Cum canibus riui veniunt ad pocula cerui: Iunctaque montanum non timet agna lupum. Mille operum facies, pax est, sunt mille colores: Nescio quid blande pectora nostra tenet. Iamque viae et sanctae velantur frondibus arae: Atque sacri e summis turribus aera monent. Alta frequentantur celebri Capitolia pompa: Et Vaticano uisitur aula iugo. Signa dedit, nox est, solitos sibi sacra requirit Bruma sales, mensae tectaque culta iuuant. Intonuit moles, propriis decet aedibus esse: Cumque suis toto gaudia ferre sinu. Nascitur igne deus, componitur ignibus ilex: Compositoque ardent grandia ligna foco. Visimur alterne, suntque ipsi in honore propinqui: Perque domos currunt munera, perque vias. Principio, iam fas, ieiunia soluere noctis: Sumereque incisos more iubente fauos: Dulcia gustamus, gustatis poscimus aera: Ducere et his ludo tempora nocte iuuat. Et iuuat ante ignem positis consydere scamnis: Riteque praesentem credere adesse deum. Inque vicem sanctos formari rebus in vsus: Discereque arcanos atque docere sonos. Ecce coronati sed se ad praesepia sistunt, Iam bos iam placidas inter asellus oues. Nubila discedunt: ponunt et flamina uenti: Sacra petat, ludis abstineatque manus. Nascitur ecce deus, vocat aes, terna incipit ara: In templo uigilet foemina, virque, suo. Iam mora ne noceat, ne pellat frigus ab ara: Qua media est flammis ignis in aede micat. Vellem ego Moeonium iam nunc mihi pectus: et ora Illius in latium quo duce Troia venit. Pauperis ingenii nascentem dicere Christum Non est, certe humeros debilitabit onus. Quare ne damno mea parua immanibus actis Musa sit: ingenio vim ferat ille meo. Ergo deo fierent hic vt nascente calendae: Orta sub Augusto tempora pacis erant. Ire suum Caesar sub iura coegerat orbem: Quum patriae iussus: tecta Iosephus adit. Tota domus sequitur, fuit haec taurusque, asinusque, Virgoque, cui partus iam prope tempus erat. Contigerant Bethelem, complebant moenia gentes: Tectaque nulla aderant: cui domus orbis erat. De stipula ante vident cannisque palustribus antrum Stare casam, paries vimine factus erat. Stat praesepe, asinus subit hoc, et taurus, at illis Non pudor in stipula procubuisse fuit. Omnia per terras mulcebat corpora somnus: Altaque iam medium luna tenebat iter. Quum subito sanctum resplenduit ignibus antrum: Credite posteritas, virgine natus erat. Virgine natus erat deus, et mortalis, at ipsa Impatiens stabat mater vt ante viri. Vidit, et obstupuit coelum, terra, aequor, et aer: Virginem adhuc matrem sic peperisse deum. Quid facerent? res est, patuere oracula vatum: Tardaque quae visa est, venerat ipsa fides. Credere ne dubitent: delubrum sudat oliuo: Solque triplex oritur, templaque prisca cadunt. Gramina dat campus, producit vinea flores: Herbis verque redit, blandaque bruma iuuat. Exoritur sydus, nati timuere Cybelles Vox erat ecce gigas: delituere metu. Quodque licet taurus fit Iuppiter, ales Apollo: Cynthia fele latet, pisceque tecta Venus. Neptunus Delphina subit, Cyllenius Ibin: Fit Saturnus equus, Bacchus et vua fuit. Est sua auis Pallas, Iuno pauone sub ipso est: Itque ad Persephonen non reditura Ceres. Tu quoque, ni fallor, timuisti Caesar euntem: Illum quum ostendit casta Sybilla tibi. Quod vix ipse putas, illa monstrante videbas Atque puer, non tu, iam pater orbis erat. Ille deus terris te dignior ille vocari, Dux hominum cum sit, cum pater ipse deum. Semine nam humano natus tua sceptra tulisti: Regnat ab aeterno natus is orbe patre. Ipse colis fastus, pietatem Christus amauit: Tuque probas, falsos destruit ille deos. In populos geris arma ferox, cruce militat ille: Tu ferro gentes, vocibus ille domat. Templa facis, facit ille suis sed numina templis, Tu lege, hic pura crimina tollit aqua. Vltus es infestum tibi qui patrem enecat hostem: Hic veniam qui ipsi fata dedere, dedit. Roma timet, post te qui successere, tyrannos: Post hunc sunt sancti quos colit illa patres. Natus erat sub te, foret vt te numine maior: Fassus et hoc illi es, quum tua thura dabas. Di saluete igitur, terris noua sacra daturi: Tuque tui alterius Roma futura Iouis. Sub meliore tibi sunt sacra, araeque Tonante, Matris io aeternus stat puer ante pedes. Salue magne infans, quo ferrea desinit aetas: Ex vero et virgo quo veniente redit. Te nascente tuus feret aurea saecula mundus: His et ab integro mensis et annus erit. Praedictusque tuis, iam tu regnabis Apollo: Aeui tuque decus, tu decus orbis eris. Te duce nulla aderunt veteris vestigia culpae: Gente et pacata iura paterna dabis. Terra tibi nullo referet sua munera cultu: Cumque mero fruges ad noua sacra dabit. Heroas diuis mistos, matremque videbis: In summo aque illis vertice visus eris. Qui nocuit Serpens, arborque imbuta veneno Occidet, et partae ligna salutis erunt. Quae patris et tua sit virtus noscetur, at a te Claue ratem Typhis qui regat alter erit. Alter et heroum numerus, fidei altera bella: Vnde aderis terris, vndeque victor aquis. Aggredere, o sanctos venit iam tempus honores: Ipse deum soboles ipse futurus eras. Tu tu promissum es magni patris incrementum: Aspice iam quam te gaudeat omne latus. Haec ipse: inque solo stabat: qui torquet Olympum: Foenum, et pro stellis algaque, vilis erat. Quique fouet cunctos, taurusque, asinusque, fouebant, Atque illi supplex cum sene mater erat. Incipe, magne puer venerandam agnoscere matrem: Te peperit: mensa digna sit illa tua. Incipe, et interea saecli melioris origo: De superis quando tu mihi natus homo es. Ore doce (si fas) cur huc descendis olympo: Cunctaque cum tua sint, cur casa tecta dedit. Haec ego, quum radii circum micuere loquentem: Et tulit ante oculos non puer ora meos. Extimui, dextraque crucem mundumque sinistra Ille tenens placidos hos dedit ore sonos. Pone metum o vates et nostri conditor anni Quaeque petis tota iam tibi mente tene. Quod mea sacra canis: vestra quod imagine nascor: Est mihi fas oculos ante venire tuos. Foemina me pepulit: reuocauit foemina terris: Atque via, vt soluam sanguine crimen, erat. Natus at Adamus nostro est quia pauper in horto: Ille quod est primus, ipse secundus eram. Cum sint crimen opes, aliis exempla daturus Sponte deus subii sordida tecta casae. Dixerat ille, mihi rediere in pectora vires: Signifero rursus quum loquor ista deo. Haec video: renouas sed dic cur gentibus annum: Cumque nouo surgit cur quoque pene vetus. Omnia sint inquit cum nostris clara figuris: Vnde tuum per me iure mouetur opus. Iam dare me nato renouatum gentibus annum Fas erat, et saeclis subdere prisca nouis: Quod facere vt possem, vtque haec emendare uiderer: Quod mihi consilium patris ab arce fuit. Tempora, quae impleui, paulum vt distare putentur: Certa calendarum non ego iura sequor. Estque ideo extremo natalis tempore mensis Octauo vt priscis praeferar ipse die. Annus et hic nouus est, uetus et mox, sint velut vnus: Vt noua praecedant: prisca sequantur iter. Fitque nouus ritus: sit vt illo victa vetustas: Sacraque mutantur: caetera vt ante manent. Subsequor: et sanctae pandunt sua secula portae Iudaeum et titulum quum venit annus habet. Adde quod ipsa nouos patres creat ara: quod ensis, Et pileus sacer est, hactenus, ille refert. Porta ego ab Abramo: duce me fit nomen et annus: Et libertatis tempora sanctus habet. Me nascente, alio quamuis quoque tempore praestent: Ara creat patres, patribus ara fui. Caesaris imperium nostrum est: est totus et orbis: Iuraque do populis, iustitiamque colo. Aureus hinc ensis, pileus munimen in hostes. Monstrat: et in gemmis alba columba suis. Fitque in nocte sacer nostri natalis ad aram: Principium rebus quod fuit inde meis. Finierat: restet ne pars rerum vlla tuarum: Sunt quoniam nobis temporis acta tui. Dulcia cur petimus? pariter praebemus et aera? An quoque vt in multis facta vetusta probas? Annuit: atque inquit, mihi signant dulcia Manna: Quodque mihi reges aera dedere, datis. Tibia dat cantus, pro cantu poscit et aera Ante fores patrum, tectaque magna ducum. Tibia quum nascor cecinit pastoribus inquit: Deque meo coelo carmen it inter oues. Praestat idem, nato gratetur vt apta parenti: Quique mihi debent, postulat aera patres. Praeterea nascor quia nuptae, iungor et illi: Munera pro facto tibia festa petit. Hinc, ea dum cantat: qui me comitantur ad illam: Dant tria pro nupta tres sua dona mihi Primus enim ornauit connubia nostra coronis Alter ad haec grata virginitate venit. Tertia turba insons pueri cecinere Hymenaeum: Cumque meis superis impediere choros. Dixerat, et fastis tria festa redegerat idem, Quae data natali praeteriturus eram. Tunc ego: iam didici poscat cur tibia munus Suntque mihi causis cognita multa suis. Adde precor, tamquam ne epulis hymenaea probemus? Haec sibi lux semper carnibus vsa venit? Sit licet hoc dixit, poscunt solennia ritum: Mater et in partu pinguibus vsa iacet: Praeterea carnes, quas me dum concipit illa Abstulerat multis lucibus, ista refert. Si scelus esse putant, quum vna duo luce dat vnus: Dat tibi in hac dixi cur tria liba die? Mens, pater, et natus, quod nos tres dicimur vnus: Vna ait: hac unus dat tria liba die. Cur bis quarta inquam: tibi lux instaurat honores? Quaeque modo attulimus, cogimur illa dare? Gentibus hic nascor, illic ego legibus inquit: De quibus a patre est reddita causa meo. Annueram: at dixi: quoniam nox longa, nec ipse Instruar vt rebus forte grauare tuis. Tres mihi nunc restant tua post cunabula luces, Et totidem: rebus nec tamen orta dies. Ne scindatur opus, mihi quod tu claudere debes: Quo tua coniungas oribus ora patris. Quem canimus mensem, lux vltima finit et annum: Illaque Syluestri est, et mihi finit opus. Nota tibi, fasces cur illa luce petuntur? Natalis poterant quos dare festa tui? Qui capiunt tres sunt, nec habent hi nomen auorum Nec fasces, saltem hos Ianus vt ante daret. Scilicet ipse inquit: Syluester regna recepit Quum nostra mundus Caesar abiuit aqua. Cumque nouo regno mutata est forma Senatus: Curia quaeque fuit Caesaris, illa mea est. Distet et vt cultus, qui fasces ante duorum, Nunc ego quod trinus: hos sibi ternus habet. Atque quater ternis renouatur mensibus ordo: Plena sit vt numero Curia tota meo. Nomina ne ue obstent priscorum: seruo quod orbem: Seruatoris inest his nota nostra tribus. Quique fuere, manent bis sex nunc ordine fasces: Qui meus est titulus, discipulisque meis. Hinc vbi lux illa est duodena his hasta praeibit: Quae solet et patribus picta praeire meis. Ritus at vt iam sit nostro emendatus auorum: Quae Ianus priscis, lux parat illa meis. Caesaris ante pedes quos ipse Senatus inibat: Ante pedes fasces nunc init ille patris. Quique sedet pro me: ceu sit Syluester, honores Diuidit, et cogit tangere iura manu. Luceque dehinc Iani, iuratus quisque subibit Munus, et a nobis vim sibi iuris habet. Vltima at illa dies tibi visa est forsan in anno: Falleris, illa anno est septima festa meo. Adde quod haec spatiis fuerint si iuncta dierum: Natali inuenies omnia facta meo. Res tua sed postquam: postquam tua forma Senatus: Cur non et ciuis ipse Senator erit? Scilicet ille inquit: posci vt videatur ab agris: (Pascebat placidas ante Senator oues.) Quaeritur externus, sunt hoc et nomine patres: Vt sacra Maiestas seruet in vrbe decus. Hinc sibi vt ex illa Capitoli ductus ab arce Sceptra ferat, pompas ipseque, et ensis habet. Magna quidem sunt haec: sed si te parua mouebunt: Carica cur illa nuxque petenda die? Carica poscuntur nux et non parua putabis: Omne quod hoc per me cessit ab orbe vetus. Iunge puer lecto pueri cur verbere surgit? Verbera quique infert, mox timet illa pati? Vt puer a puero sic truditur annus ab anno: Segnitiemque puer ponit, et annus: ait. Et sibi Syluester fertur frenasse draconem: Hic vbi Ditis eques viuus adiuit aquas. Vera licet, dixit, sint haec, dant acta figuram: Quae mihi, quae votis non aliena tuis. Anguis et annus enim simili ratione tenentur: Orbibus itque annus: recta nec anguis habet. Anguem forte prius frenauit: frenat et annum: Visus et officium est esse secutus idem. Vna dies mensem nam finit, finit et annum, Non secus ac coeptum nunc tibi finit iter. Hactenus: et patri coniunxit colla sequenti: Ante biceps Ianus, nunc deus vnde triceps. Nunc deus vnde triceps, qui Iano augustior ipso est: Haec ego natali quum fuit orta dies. Ipseque vt auspiciis foret hinc felicibus annus: Quisque loquebatur prospera verba prece. Ara frequens stabat, ter libabantur honores: Grataque erat, dum rem ter legit ara, mora. Pars aderat sacris, nectar pars inde petebat: Ocia erant, ludis abfueratque manus. Gemmeus aurato pileus renitebat ab ense: Ante patrem: turbis abstuleratque locum. Omenque et dulcem quo quisque resumeret annum: Cum stipe erant posito dulcia in orbe mero. Factaque ducebant Iani clausura calendas: Ductus ab intonsis vt monet vsus auis. Ergo dies salue rerum pulcherrima dixi: Adque tuos melior candidiorque redi. Tuque deus, cuius monitu sulcauimus aequor: Accipe, quod soluis trinus et vnus, opus. Venimus ad portum: sertum praebete carinae: Quae iam festa deo, sacraque, vexit aquis. Sanctum opus exactum est: iam non ego fata timebo: Vt veniant, aliqua parte superstes ero. Numina donec erunt, et euntia sydera viuam. Romaque qua toto rem tenet orbe, legar. FINIS.

← Previous — showing 301359 of 359

Open Greek and Latin: Latin. CTS URN stoa0367.stoa001.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.