Sacrorum Fastorum Libri XII
- 1.1.1
In hoc mense Ianuario Ianus bifrons fabulosus, cum sceptro, claue et naui, verificatur in Trinitate trifronte cum mundo pro sceptro clauibus et naui: nam Ianus bifrons in nube pater et spiritus sanctus erat : nato christo, addita est tertia frons: et orta est Trinitas. Tutela olim Iunonis: nunc Pauli ap. Tempora sacra cano latium reno- uata per annum: Summaque cum causis, imaque signa suis. Sancte pater, cuius nutu pia quaeque coluntur: Accipe lustratae relligionis opus. Perque altum da vela mihi ventumque ministra: Assuetus Cymbae tradere vela tuae. Vera hic sacra leges, concessaque munere diuum: Thureque quo veniat quaeque colenda dies. Priscaque cognosces, distent quid numina nostris: Aucta sit vt sacri ritibus ara noui. Emendata etiam, non et mutata videbis Caetera: cum signis, quae nouus annus habet. Scilicet inspicies praedicta patere figuris: Mensibus et sanctas nominis esse notas. Adde quod et venies quoque tu persaepe legendus: Inueniesque sacros, quos facis ipse, dies. Es tu etenim terris, deus est, quod in aethere nobis: Cumque sedes diuis Tertius ipse tuis.
- 1.2.1
Tu quoque tranquillo Caesar me respice vultu: Atque tua e coelo sydera pande rati, Inspicies et tu tibi tradita festa per aras: Aequaque cum sancto munera patre feres. Hanc tu nam sedem bello, pace ille parauit: Tutaque relligio est inter vtrumque patrem. Praeterea vestra signantur imagine fratres: Dum tu ensem, claues exerit ille suas. Vtque duces illi rerum, patresque sacrorum, Sic patres, sic vos estis vterque duces, Annuite ergo mihi, laudes hic dicere vestras: Quae cano, cum diuis et date sacra loqui. Sic vobis, ducibusque sacris, populoque Quirini, Qui surgit, felix praebeat annus iter.
- 1.3.1
Romulus Iliades cum iam noua regna teneret: Mensibus in latio quinque bis annus erat. Mouerat hunc rerum ratio: tempusque fefellit: Reppulit errorem temporis, arte Numa. Scilicet hic spatio distantia tempora iunxit: Addidit et menses mensibus ipse duos. Sic quoque non aptum peragebant saecula cursum: Caesaris haec magni ni quoque cura foret. Illius officio celeri mora tradita soli: Annus et exactum nunc sibi tempus habet. Quoque prius fuerant, procedunt ordine menses: Nec series illis obfuit vlla loci. Venerat in terras aeterni conditor anni: Vltima iam nugis cum foret orta dies. Ritibus hic annus quo sacris cultior esset: Mensi, quemque secans, bis duo membra dedit. Moreque Mosiadum, spatiis postrema secutis, Sabbata de patria nomina voce dedit. Hebdomadas Graii, nos septima iure vocamus: Lux sua quod cursu, septima finit iter, Siue quod alterius confinia suscipit alter: Primaque luciferis efficit hora notas. Siue quod orbe suo numero repetuntur eodem Praeteritisque dies signa duobus habent. Lucibus his cunctis sunt numina prisca: manentque Numinibus dicti, syderibusque dies. Ast octaua biceps, dum facta recenset vtrinque: (De domino victrix quae sibi nomen habet) Sabbata conspicuo secum pulcherrima curru Inuehit: et niueis alta triumphat equis. Attamen, inspicitis si tradita iura diebus: Ara nec vna illis mensa nec vna datur Caetera conueniunt: et sunt simulachra priorum: Peneque nunc facies, quae fuit ante, manet. Nanque profestus erit: per quem non iura silentur: Festus erit: per quem sacra decebit agi. Ne tamen officio sic toto tempore perstent: Hic qui festus erat mane: profestus erit. Est quoque qui patres includit: vespere quique Sanctus: et octauo qui terit orbe forum. Qui rogat: aut vigilat: qui festa secunda reducit: Annua quique refert debita thura rogis.
- 1.4.1
Victima quodque cadat deus his, sunt feriae et illis Nomina: quae imponi sustinuere senes. Vendicat alma parens, Iuno quas ante, calendas: Aligeri nonas efficiuntque suas. Et Ioue depulso trinus deus accipit idus: Tutelasque nouas sanctior annus habet. Qui subit hos: atrum dixit, sensitque vetustas: Nomen ab Aegypto qui modo notus habet.
- 1.5.1
Ecce sed ipse cano dum tot surgentia fastis: Exoritur nobis, qui fuit annus auis. Sic sed vt a sacro nunc pendeat ille Decembri: Riteque principium debeat inde suis. Laeta dies orta est: sonat aes: tonat ardua moles: Felicesque frequens suscitat ara focos. Ore fauete omnes: laetis bona verba calendis Dicite: in alterna foemina, virque prece. Luce bona bonus annus eat: sic dicere priscis In Iani prima mos erat ante die. Tristia nec sibi mens, nec tristia sentiat auris: Omina ne vulgus rebus inesse putet. Dicta insint verbis felicia et aurea primis: Aureus, et felix, totus vt annus eat. Sed iam culta suos subit vtraque curia colles: Haecque patris faciem, Caesaris illa gerit. Altera more patrum Capitolia celsa frequentat: In vaticano est altera festa iugo: Alare tarpeio populo plaudente senator Exit: proque nouis fascibus hasta praeit. Accipiunt populum sub odoris limina flammis: Proxima quae coeli, celsaque, templa tenent. Quaque rudes operum praebebant colla iuuenci: Hostia communes accipit alma preces. Itur: et hesterni lectis ineuntur honores: Atque suum sequitur per fora quisque ducem Martia signiferos iam spectat Roma tribunos: Sceptraque de summo tradita mane loco. Sensit ebur pondus: vix tota statur in arce: Tresque sedent: dicunt qui tria verba: viri. Accipiunt monitus patrio de more vocati: Riteque solenni prospera verba die.
- 1.6.1
Interea, aeternus quia coeli limina seruas: Ad superosque aditum tu mihi primus habes. Trine parens rerum, Ianum qui denique formis Antiquum vt superes, nunc tria colla geris. Quod sacra cum causis paro dicere vera per annum: Signaque, iam coelo reddita certa tuo. Est homini si fas voces audire deorum: Vatibus vt castis ante fuisse putant. Ipse refer: Ianus, de quo sunt nomina mensi: Vnde biceps (lateat cum deus ille suos) Quisue sit: atque tibi cur est nunc forma triformis: Quam modo nos templo cernimus esse tuo. Adde simul triplicem cur non coluere priores: Credibile est veterum te prius esse deis. Hoc ego sic sumpta dicebam forte tabella: Vndique quum fundi lumine visa domus. Adueniente deo, sensi loca iuncta moueri: Visus et est oculis ora referre meis. Non tamen hunc uidi (procul hinc mendacia vatum) Flamma sed in tota creuerat ipsa domo. Protinus ex imui, atque metu riguere capilli: Excidit et digitis sumpta tabella meis. Tunc velut ex alto tandem mihi reddita vox est: Hosque deo visa est ferre latente sonos. Pone metum vates, melioris conditor anni: Dictaque percipias, me referente, mea. Condere quod sacros voluisti carmine fastos: Primus et ad causas ora referre nouas. Fas fuit, vt posses me nunc audire loquentem: Saepe quod et patribus contigit ante tuis. Ante Chaos eum sim: nec me rudis illa vetustas Nosceret: ad fictos rettulit acta deos. Principe me vasto sunt haec data corpora mundo: Cum mare, cum tellus, sydera, massa forent. Quodque duos vultus rerum fert forma mearum: Ancipitem finxit rebus inesse deum. Praeterea expulsae per me cessere tenebra: Solque die currus, lunaque nocte tulit. Ire redire solent, aperire et claudere coelum, Solis equi: inde poli ianitor ille fuit. Sic ea, quae longi sibi sumpsit temporis acta: Omnia iam senis nostra diebus erant. Iain erat nobis cognomine, nomine Noes: Vir prudens, idem fortis ad arma tamen. Fuerat humanum genus in noua crimina: quum iam Aetheris indomitas mittere cogor aquas. Condere praecipio viuentum semina ligno: Haud mora: praeceptis paruit ille meis. Summa natant orbis: referens animalia puppi, Deucalioneas, me duce, fugit aquas. Cogitur eiectus diuersas quaerere terras: Cumque suis varias carpere in orbe vias. Hinc te Roma petit (sed nondum Roma manebas) Hetruscumque iugum Tybris ab amne subit. Sic nomen fecere deo: velutique vocatus Iainus a Iain, Ianus in vrbe fuit. Arx erat huic collis: discesserat: acta minores Dant illi: collem ianiculumque vocant. Vidi ego vt ambages: mihi nec mea facta referri: Vnigena clausi saecula prisca nouis, Quodque homini tandem meus haesit ab aethere vultus: Est mihi pro vero reddita forma triceps. Quod triplicem dubitas me non coluisse priores, Falleris: ignari rem tetigere meam. Qui meus est titulus: fulmen dixere trisulcum: Tergeminamque Hecaten: tergeminumque canem. Tresque deas parcas: tres Gorgonas: adde Tridentem: Quaeque erat Alcidae: claua trinodis erat. Hesperides totidem: totidem cum partibus orbis: Tres charites: stygii nomina terna fori. Haec et plura quidem coluit sub nube vetustas: Dum nasci ignorat virgine posse deum. Nunc: quae obscura fuit ratio: patet omnibus: et iam Eruta de monstris est mea forma mihi. Oraque, quas domui, tres aspicientia partes: In loca non moto vertice terna fero. Dixerat: hinc grates egi: pulsoque timore, Illius his absens verba secutus eram. Omnia cum pateant: fare o diuina potestas: Vnde deo fuerat clauis, et vnde ratis. Praefuerat coelo: partem spectabat vtranque Pax, et bella illi, formaque in aere biceps. Finieram: dixit: rerum fuit ille figura: Ceu Noes, clauis cui ratis ante fuit. Nanque prius natus quam corpora vestra subiret: Omnia consilio delituere meo. Ast vbi iam terris coelo demissus ab alto est: Vnus et e vobis ambulat orbe deus. Quae mihi tunc menti fuerant insignia regni: Huic tribui clauem, sydereamque ratem. Nauta fuit Noes: sit Petrus nauita dixit: Cum rate dat claues, imperiumque seni, Perque sacras ibunt munera nostra manus. Praesidet hic foribus coeli: et qui venit ab illo: Iuraque vertendi cardinis omnis habet. Clausa aperit (nato sic visum) claudit aperta: Fratreque cum gemino non minus ora gerit. Sanctior et Iano, Noe et praestantior ipso: Nunc sibi fert claues et regit ille ratem. Colleque de Iani, coeli dum Ianitor adstat: Eoasque domos, hesperiasque videt. Scilicet et portis, quas sanctas dicitis: ille Tempore dat pacem, bellaque iusta gerit, Fratreque cum magno proprio signatur in aere. Sintque velut triplex: cum patris ore micant. De rate quo discas melius: licet aere vel auro Nota sit: ante fores cernitur acta noto. Desierat vocem dicentis voce sequebar: Ius ego condiscens temporis omne mei. Cognita de Iano mihi sunt: vetus inchoat annus: An satis has partes ipse December agit? Vt mihi sunt, dixit: confusae signa figurae: Sic confusa anni non minus ora vides. Primus enim meus est: in verbo virginis alter: Tertius est nati, sed pariente dea. Tres licet et maneant: tres hi dicuntur et vnus: Naturamque mei numinis inde tenent. Hique nouam signant, veterem meus iste figuram: Quae quia praecedit: tempora prima peto. Haec quoque prima peto: rerum quia prima creaui: Primus et ad leges ianua prima fui. Me quoque praeponit chorus: et mea gloria prima est: Carmine quum extremo nomina terna sonant. Si tuus et nati nobis confunditur annus: Principium sacri cui dabit ara sui? Sic ego: quum dixit: nascentis ducitur ara Huc mihi: vt occurram sic pater, ille patri. A me nam veniens in natum desinit annus: Surgit et a nato: sacraque gyrus habet. Octo inde et nobis (ceu saturnalia) luces Dant per templa aris munera, perque domos. Hinc quae vni dabitis: pariter sunt sacra duobus: Araque seiunctum non sibi munus habet. Ingrediens Ianus res commendabat agendo: Qui tuus est, dixi: num quoque cogit idem: Ne sit iners rebus tunc prisci temporis annus: Res sibi libabant hac, ait: ille die. Ne tuus annus iners tibi sit: tu sacra frequentes: Inde sit auspicium rebus vt omne tuis. Luce quoque hac, dixi: praebebant vocibus aures: Dicimus hac num nos hinc bona verba die? Praebebant aures veteres tunc vocibus inquit: Praesentes quoniam non habuere deos. At quia nunc coram tibi coeli cernitur author: Ominibus pondus praebeat ille tuis. Finis erat dicti: dicto quum protinus addo: Quid tuba, quid carmen, postulat ante fores? Haec, ait: ob natum gratari forte solebant: Gaudia praeuertens nunc sibi nummus habet. Carmina cantantur: cantatis aera petuntur: Sim tuba, sim Cytharae, sim tibi carmen ego. Dulcia palma dabat, cum palma carica priscis: Nos quoque cum trita cur nuce mella damus? Praeterea, tempus haec cum natale requirat: Cum non nascaris: cur stipis aera petis? An veluti priscis nos praecipis acta referre? Omen vt aera ferant? dulcis vt annus eat? Nascitur ante mihi: legi nunc nascitur inquit: Estque ea natalis vtraque dicta dies. Dulces aere dato sic instauratis honores: Nec minus hac, illa munera luce placent. Caetera ne quaeras: proprio tibi plenius anno Ille canet: stabit quum puer ante pecus. Tunc ego: cur non est pariter communis et aedis? Est honor, est eadem si focus ara tribus? Est laterana meo: madet illic ara cruore: Quem puer octaua fuderat ille die. Pincia tecta manent, hortorum proxima colli: Elysii titulum qui tribus vrbe facit. Hinc vaticanum, non moto pectore, tectum: Coeliolum cerno: Ianiculumque simul. Dixerat: et si quid iam quaerere forte volebam: Posce ait: hinc certa nam tibi voce dabo. Tunc ego sic: verbo pater o qui cuncta creasti: Rex, Pater, et Caesar, tres tua regna tenent. Aethere tres vnus vos sydera pace tenetis: Da rogo: pace hi tres inferiora regant. Haec ego: quum subito nutu tremefecit Olympum: Terque tonans micuit: ter tonuitque micans. Cumque sono in liquidum se sustulit aethera nubes: Igneaque a tergo visa columna sequi. Pax et erat: Pauli munus: quae sita per orbem Hoc duce per terras ambulat illa suas. Di seruate igitur Patrem et cum Caesare Regem: Qui terram, vt coelum trinus et vnus, habent. Nate paterque etiam sancto cum flamine, nobis Vnum qui facitis, tergeminumque, deum. Vt tribus annuitis iam in pace regentibus orbem: Annuite huic operi, carminibusque meis.
- 1.7.1
Interea ad sacrum tenerae properate puellae: Annus vt a vobis incipiendus eat. Ite: sed intacta velentur corpora veste: Hac decet in primis vos nituisse die. Pura placent superis: laetatur virgine virgo: Tendite iam castas vt facit illa, manus. Trans Tyberim fuerat: nunc in Capitolia ducit Ara: trahat molles ne via longa pedes. Lecta deo sedes fuit haec natalibus horis: Et titulum. partus, et parientis habet. Magna Iouem quondam spectavit Creta sub antro: Sancta sub hoc sacro marmore Roma videt. Veiouis excelso fuit hoc quod vertice templum: Vertice in hoc noster vedeus illud habet. Nec tribuere Ioui sua fulmina: fulmina paruus Hic nec habet: dextram cernite: inermis erit. Est tamen in foeno: circumque tuetur ouile: Ducat vt hinc placidas signifer agnus oues. Iuncta seni puerum miratur virgo marito: Non secus ad cunas quam stupet ille nouas. Sed iacet, vt Cybeles saxo puer, ipse secandus: Virgo sed haec Cybele est: sed deus ipse puer. Ante deos populis placabant farra per aras: Additaque his puri lucida mica salis. Nullus erat culter qui aperiret viscera tauri: Primitiae frugum victima pinguis erant. Ast vbi plus libo placuerunt exta iuuenci: Ad sacra numinibus hostia cuique fuit. Ventum erat ex illis humana ad viscera cultris: Non intellectus dum petit exta deus. Isacus hinc nudus genitoris palluit ense: Palluit et gladiis Iphigenia patris. Solueret vt tenebras: de summo venit Olympo, Verus mente deus, corpore verus homo. Hic vbi sublimi patefecit in arbore corpus: Hac quoque qui sensit vulnera prima die. Omnibus è ligno sacrum monstrauit et aram: Sanguineque à pecudum far redit ante deos. Ex authore suo retinent libamina nomen: Farraque sunt corpus, sanguis et vnda merum. Inque dei nostri viuunt formata figuram: Quodque domant hostes: hostia nomen habent. Luce sed hac nobis haec luxit gratia primum: Aque salutifero sanguine prima madet. Vnde sed hic mos est genitalia summa secandi: Et cur sit lux hoc nomine dicta canam. Dum putat Abramus genus vnde agnoscere possit: (Auctus enim nato sederat ille suo) Ideus, huic dixit: saxo lanietur acuto Pellis: ab octauo quum redit orbe dies. Dixerat: admonitus pater intellexit: et inquit: Fallor? an haec pellis sunt mihi signa maris? Sic erat: aurata prodit cum veste sacerdos: Atque tenens pueri mollia signa, refert. Qua nocet Adamus, meus hic hac parte secetur: Pars eadem vt populis vulnus, opemque ferat. Haec dicebat: onus saxo quum pellis ademit: Nomen, et exemplum gentibus inde dedit. Perstat adhuc illis vetus hic mos: pulsus ab vndis Est tamen et nostris res aliena sacris. Hinc, hac luce deus quod circumciditur infans: Lucifer antiqui nomina moris habet. Sed data certa nota est: totique salutifer orbi Dicitur: et titulum littera graia facit. Procidat omne genu: mare, tellus, sydera, venti: Pendet ab augurio nominis orta salus. Instaurate dapes: sacrum bis tradidit ara: Natus enim legi est: natus et ante patri. Bis sue laeta dies caesa est: bis Curia donis: Bis cum melle stipem turba propinqua petit. Hoc deus ipse probat: hoc vsus praecipit anni: Hoc et amat ritus: sacraque nostra iubent.
- 1.8.1
Addere consilium, sacris sua sydera rebus: Quaeque cadant coelo: quaeque oriantur, erat. Sed par ille deo est: oculis qui subiicit astra: Quique potest pura sydera mente loqui. Cum superis nostrum mutauit sydera coelum: Diuersumque ferunt lapsaque, et orta locum. Pande vias coeli, coelo puer edite: vosque Est quibus aetherias scandere cura domos. Aetheraque ingenio (si fas) supponite nostro: Ponimus ad certos dum noua signa dies. Pastor oues igitur septis vbi luce sequenti Clauserit: et fusco venerit hesper equo. Si quis ab his terris coelo sua lumina tollet: Et volet humanis altius ire locis. Id quod heri in templo, de templo cernet in astris: Praesepe in prima nocte nitere face. Creuerat ipse humili magnus deus ortus in antro: Cesserat et nostro Creta superba Ioui. Stramine quum immensus surgens ante ora suorum: Amplectensque suae colla parentis ait. Haec mihi pro cunis iam sint: in quo ipse iacebam: Tu praesepe poli sydera sume mei. Hactenus: et iecit patrio cunabula coelo: Forma subit stellas: caetera terra tenet. Vtque forent tanti monumenta perennia facti: Qua rubet his Cancer: signa locumque dedit.
- 1.9.1
Sed cur astra suo properant decedere coelo? Et citius solito lucifer vrget equos? Addita bis senis lux est natalis ab ara: Nominaque inspecto sydere graia refert. An quia non fulsit sydus, sed syderis author? Effulgentis habet numinis illa notam? Pars negat hoc: idem sed quod sit visus in antro: Credidit a viso nomen habere diem. Festum et pascha vocant: non et stata festa sacerdos Mane sacro indicit: cunctaque spargit aqua. Mirificamque alii dicunt: plebs nomine regum: Inque suum vertit tempora clara forum. Omnibus e causis, ne certior erret origo: Iudicio vera est prima reperta meo. Vera sit illa licet: cur huic dare nomina reges Plebs putat: alternis dic mea musa modis. Ergo dei sydus nabatheo illuxerat orbi: Vnus de ducibus quum properemus ait. Attoluntur equis: arabes linquuntur et indi: Quique bibunt Gangen: et freta rubra secant. Quam cito di superi, Solymarum moenia tangunt: Quam cito ad Herodem fert noua fama metum. Iam loca contigerant: suppressit lumina sydus: Antrum adeunt: antri pro fore nullus erat. Vidit vt hos virgo: petimur conterita dixit Sancte senex: foeno conuoluitque deum. Vt venere duces (quod adhuc seruatur ad aram) Ante deum posito procubuere genu. Tunc deus inspecto risit pueriliter auro: Extensa donum continuitque manu, Fit mora: mirantur numen tam paupere tecto: Tamque fere nuda ponere corpus humo. Herba torum dederat: fuerant cui sydera lectus: Cuique casa angusta est: huic domus ante polus. Discite magnanimi sublimia temnere reges: Pluribus ad superos haec via fecit iter. Haec aliquis dixit: regesque hos credidit idem: A quibus hanc dictam plebs putat esse diem. Sed cur regna vocant: cum sint conuiuia: dicam: Quid clamor, quid fax, quid chorus ipse petat. Nox erat: admonitu forte illis mota diebus, Ante dei stabat rustica turba casam. Conuenere duces, pastoralisque iuuentus: Bruma erat: imponunt grandia ligna foco. Stabat adhuc tenero vestitum gramine pratum: Festa parant: festis expediuntque dapes. Prima duces retinent loca vincti tempora lauro: Discumbuntque alii: qua facit herba torum. Vina dabant famuli: laudabant vina bibentes: Finis erat: choreas implicuere rudes, Parsque facem gestat: pars velat cortice vultum: Parsque canit stipula: certaque verba refert. Forma manet facti: reges imitentur vt ipsos: Conueniunt: festos instituuntque dies. Nocte coronatis quae hesterna clausa placentis: Venditur: vncta croco culta Popina tuo: Sors datur: illa faba est frustris inuenta: iocosum Vnde solet nomen regibus esse nouis. Lectus erit: parat ille suo conuiuia sumptu: Saepeque collata sunt ea grata stipe. Pocula praebentur: prorumpit in aethera clamor: Rex et io ingeminant: rex tamen ipse bibit, Ocia sunt epulis: : exercent nocte choreas: . Atque prometheam sydus in orbe facem. Ora tegunt: et quae creuerunt temporis vsu: Scenaque dat ludos: donaque Mimus habet. Quodque putant regum quondam sub nomine factas: Has epulas regum nomine regna vocant. Adque atras luces solitum haec producere vulgus: Ociaque exactis saepius annus habet. Adiiciam sortes: et cur hac forte putemus Nocte loqui pecudes: somnia vera dari. Tempus, vina, iocus, lassarant corpora: quum sic Regibus e turba forsitan vnus ait. Dicite signorum quaeso coelique periti: Huc quoque vos quando stella venire iubet. Num sors cuique manet? deus hic num subiacet illi? Hocque anno nobis nunquid ouile dabit? Stella quidem sors est: ex illis rettulit vnus: Cuique manet: regnum pluribus illa dedit. Hoc dabit et puero: qui sistet ouilia patrum: Maximus et magno pro grege pastor erit, Dixerat: et coram pictum locat inde libellum: In quo plebs simili nunc sua vota iacit. Risit turba notas: laurumque oleamque petiuit: His et ait fatum nos quoque saepe damus. Phoebus amat laurum: praedicit carmine Phoebus: Docta Minerua: virens huius oliua fuit. Vix ea: quum frondes crepitantes iecit in ignem: Vulgus adhuc sortes vnde referre solet. Hinc equus inde greges tunc ad praesepe iacebant: Quum pecus humana voce locuta refert. Cedite: non frondes, non fatum, talus, et ars, haec Sed deus iste puer, sed dea mater habet. Dicta probant: contra quod sunt iumenta locuta: Credimus in dominos hac quoque nocte loqui. Abscedunt somno moniti, versaque figura: Scilicet Herodes decipiendus erat. Nocte quod hic somnus non illos mane fefellit: Vulgus mane dari somnia vera putat. Sunt quoque nunc plebi: si vos prouerbia tangunt: Nati Epiphania festa abiere via.
- 1.10.1
Quartus at hinc oriens vbi luce retexerit orbem: Accipiet Noes pro Ganymede locum. Aut puer ideus si dedignabitur illi Cedere: cum nectar misceat ipse Ioui, Quod fuit humani generis reparator in vndis: Cum phoebo, pulso Deucalione, micet.
- 1.11.1
Indeque ter dederit quum prima crepuscula Titan: Dimidia Cancer parte videndus erit.
- 1.12.1
Altera ab hac veniens hyemi discrimina ponit: Aequaque quae abscessit: quaeque sequetur erit.
- 1.13.1
At quarta e coelo quum lumina tollet Eous: Deteget et terras: decutietque gelu. Pandet in exquiliis vigilata nocte suburram Ignifer: et stabit cum sue flamma suo. Fax et equus sua templa petent: comes ibit asellus: Fit via iumentis: dum sua dona ferunt. Flamma quid ergo refer poscit: quid munus equorum: Sancte senex: ritus admoneasque tui, Haec ego: demisso quum protulit ora cucullo: Atque ait extensa talia verba manu. Riserat hunc Balacus (dicens ostenderat ignem) Est mihi qui stygio factus ab hoste meus. Inque sacerdotes tulerat ferus agmina nostros: Pressit equum: pressum terruit ignis equum. Labitur: in lapsum rabidus tulit ora iugalis: Calcibus et morsu dilaniauit herum. Qualis vbi Hippolytus furiis distractus equorum: Aut qui threiciis esca feruntur equis. Auxerat hoc aram: casum sibi quisque timebat: Fax et eques veniunt: gestat asellus onus, Quadrupedumque datur demum mihi cura ferarum: Et quoscunque vides nunc dare munus equos. Dixerat: accensam grunnit quum porcus ad aram: Postulo: ait nostras hic docet esse feras. Iste sed est mutilus: collo tua concutit aera: Noscere quo possis: ne noceatur, ait. Aesque meum gestat: baculo quod cernis in isto: Quodque rogans aeger, collaque multa gerunt. Desierat: summo quum quid nam poste rogaui De ferro soleae crura ue secta, volunt. Ferro vota notat quadrupes: sed crura furoris Postibus haec pendent admonitura mei. Foemina, virque, tibi quare, quum furta queruntur: Tollunt ante tui numinis ora facem? Foemina, virque, mihi facit hoc: subrepta neganti Prouocet vt flammas ignis ab igne meas. Me quoque coguntur fures in verba vocare: Et sacra tangentes numen adire meum. Vera negant: iurant: odit periuria flamma: Iraque virus habet saepius inde mea. Dixerat: ante focum ceu nudos stare lupercos Quum video: causam rettulit ille mihi. Sub Ioue sic nudus toleraui frigus et imbres: Cernere quaeque tuli corpora nuda placet. Haec mihi: velabant ardentia lumina sacrum: Cur rogo: placatur ignis ab igne refert. Prospicio: stabat depictus ad arcta viarum: Quaero: cum igne locos vt venereris ait. Oua ferebat anus: persona sonabat ad aram: Det causam vulgus: det tibi dixit anus. Hactenus: et solium pressit sublimis aceruum: Stabat et ante pedes multa tabella seni. Dona ferebat eques: capiebat dona minister: Dumque capit: capta pro face spargit aquam. Turbaque fit tecto: tota clamatur in ara, Cum daret hoc epulas: cum daret illa preces. Ergo pater dixi: tecum sit cura tuorum: In parthosque ignes, et tua tela iace.
- 1.14.1
Vaticana tui pueri sacra templa subibant Saxia: erat domini prima quod orta dies.
- 1.15.1
Itum erat huc: sacrae coram sonuere sagittae: Lucifer et pleno tempore quartus erat. Tunc ego: cui referam sacrum socio, ne tibi, ne? Ex adytis inquis quum Fabiane mihi. Quod referes vni: referes studiose duobus: Nomine quum simus: non sumus igne duo. Adsis ergo mihi dixi: qui spicula torques: Qua via, qua porta est, nomine dicta tuo. Nude quid expectas: nudus stat diuus ad aram: Nudus obit: nudus corpora nuda petit. Iueris: hac factas venereris nocte sagittas: Durus et articulos annulus orbe iuuet. Senserat hic vulnus: quod vulnus senserat aufert: Atque dat his dictis ausonis ora fidem. Neglectus sua tela capit: prece sumpta recondit: Qua fuerit pictus, si sapis ille, caue. Sed satis haec: maias reuocat quum belliger aras: Tunc mihi tunc magna voce sonandus erit.
- 1.16.1
Nomentana vocat: silet appia: postera lux est: Ireque succinctas aspicit illa nurus. Diua faue: niueo cui factum nomen ab agno: Musa mea est sacri si studiosa tui. Si tua deduxi mecum qui sacra viderent: Et si deductis non via longa fuit. Ecce coronato sed victima fertur asello: Ore fauete: agni sunt tamen illa duo. Ponitur ante focos: connubia laeta puellae Poscite: bis nupsit nam pia virgo deo. Quosque tulit longos orate ad colla capillos: Repperit vnde sibi saepe puella virum. Sed iam spargit aquam: iam concinit ore sacerdos: Subsecat et vellus: poscere cuique licet. Par erit hoc cerae: fuerit qua corpore tonsum: Corpore id hac nostro ferre putatur opem. Ante suum reges cingebant vellere pectus: Pantherae Euander: Romulus ipse lupae. Mos venit ad patres: agni de vellere torquis Alba sit: at virgo pectine densat opus. Insuitur lino solenni fascia plumbo: Sacraque fit munus patribus inde nouis. Ante tamen bustis fratrum requiescit ad aram: Sanctaque fit tactis ossibus, aucta prece. Hinc viuum comitatur herum: nec morte relinquit: Cui quod gesta palam, pallia nomen habet. Pontificis fieri capitis quoque tegmina credunt: Lanigeri vnde docet se gregis esse ducem. Pellitosque sui proceres circum aspicit agni: Hi pro quo similes in statione manent. Teste natatoris populo data dona sed arae: Quoque modo venit: victima bina redit. Dumque tamen redeunt: populo velluntur eundo: Et pietas illis et via longa nocet. Aut breuis: aut dempta est his lana: feruntur ouili: Crescat vt haec: placidas inter aguntur oues. Antiquique memor moris comendat euntes Pastor: et Agnetem nunc colit: ante Palem. Qua patri est Baccho: tibi qua Constantia templum: Interea recreant corpora fessa nurus. Parsque fabas poscit: violas pars nacta: lacertas Dum pauet: approperant tempora veris ait. Si qua parens facta est: natos imponit asello, Non secus ac agnos pertulit ille modo. Perque viam uectis longam ientacula praebet: Hoc et ait vobis cras quoque fiet idem.
- 1.17.1
Postera lux aderit, sacris operata duobus: Quum complexa suos laeta resumit iter. Et nomentana dudum lassata: subibit Qua titulus portae est: qua tibi Paule viae.
- 1.18.1
Nox vbi quarta suo diffundet sydera coelo Anguis ab ensifero pulla venena feret. Vt perhibent: illa nam ponit nocte veternum: Et capit a tristi gramine pastus opes. Zona refert anguem: nulli sit proxima lecto: Quam procul est illo: tam procul anguis erit. Ille torum primi violauit dente parentis: Secubet hac coniux nocte pudica viro.
- 1.19.1
Mensis ab extremo lux septima fulminat ense: Et ducis a verso pectore nomen habet. Est sed clara dies: auidi gaudete coloni: Quamlibet hic vobis fertilis annus erit. Bella gerunt venti: gaudebit sanguine Mauors: Nubila sunt: aderit cum lue dira fames. Ne quis vana putet: seruauit signa vetustas: Notaque tarsiacis esse feruntur auis. Orbes anguis habet, conformes orbibus anni: Vnde seni credunt talia iure dari. Iam dicturus eram: cur illi pareat anguis: Voce sed a iuuenum munera mensis erant.
- 1.20.1
Nunc quoque conuersas sibi postulat ara puellas: Quae, quia conueniunt nomine: thura ferunt.
- 1.21.1
Quarta repellebat radiis Aurora tenebras: Optabam rostrum corue referre tuum. Ipsa sed adueniens iterum rem intercipit Agnes: Ante trifontanum diua secunda diem.
- 1.22.1
Quae sequitur festis reserabit quattuor aram: Inter quae coeli tempora scala petit. Quisquis es: hic diuum supplex veneraberis ossa: Proximus ex illis nomina collis habet. Pectore qui dudum verso conuerterat ensem: Inque dei partes hospes ab hoste redit. Subdiderat stratus romanae colla securi: Oraque tot populos quae docuere deum. Ex humeris subito, quum saeuae vulnere dextrae Ter caput assiliens, fonte ter edit aquas. Tres totidem casus construxit fontibus aras: Perpetuumque trium nomine dixit opus. Qui profitere deum gradibus descende per vndas: Spargeque descendens ter tibi rore caput. Ter bibe: numen habent: nostris mendacia verbis Sint procul: incolumis qui bibit inde redit. Postremi obscuram si quis mirabitur vndam: Plus terrae dicat, plusque cruoris habet. Omnia reddentur madido felicia ramo: Tecto si pure sumpta feratur aqua. Siue quod illa suis saluos agit haustibus aegros: Inque suas vires languida membra vocat. Siue quod est domini de nomine nacta salutem: Saluia sit quamuis: saulia nomen habet. Illa quod est eadem quoque nomine dicta perennis: Soluitur et primus quod mihi forte labor. Da pater: es tu etiam studiis quia gloria nostris: Hoc tecum vt sacro fonte perennet opus. Explicit Liber primus.
- 2.1.1
In hoc mense Februario, ramus lauri, virga pinea, lana, farra cum sale, purgamina fabulosa verificantur in faculis cereis ex filo lanae bombicinae, et sale aquae sanctae, qua illis benedicitur in purificatione, et hostia ex farre: suntque illae cum his vera purgamina. Tutela olim Neptuni? nunc Petri apost. piscatoris. Primus habet finem cum primo mense libellus. Este duces Elegi cura secunda mei. Iam te alii Caesar: nos sacra canamus et aras: Res licet haec breuibus sit quoque magna rotis. Vt sit: erit laudi: pater hanc modo sancte sequaris: Auspiciis cuius per freta vela damus. Ferre Ioui nequeo cum Caesare ab hostibus arma: Ireque in auratis curribus ante deos. Quod licet, ista tibi gerimusque, damusque, trophaea: Sacraque cum titulis, numinibusque tuis. Quae, quia tam paruis didici procedere pennis: Haecque meis humeris sarcina maior erat. Grata feras: certe voluit mea musa probare: Exiguas vires pectoris esse mei. Quare tu quoniam cum virgine sanctus ad aram: Inueheris, primis pro Simeone sacris. Quanlibet adiicias, sumpto pro carmine, vires: Hoc opus, vt duce te, quo pede coepit eat. Ne sacrum interea fallat, ne mensis in anno: Vnus ab adiectis iste duobus erit. Sit licet et breuior: fert tempora quarta diei: Bisque sibi expleto nomen ab asse facit. Nempe quod Egeriae non viderat ante maritus: Cum daret hunc anno: Caesar id ipse videt. Februa dicebant: quaecumque piamina prisci Purgabant illis corpora nostra prius. Illa sed his laurus, pinusque, et lana, fuerunt Regis: cum mica, farraque tosta, salis. Quid facerent? culpae nondum qui virgine causam Tolleret: incestam caede piarat humum. Ast ea, quae nunc sunt: sint vt purgamina vera: Dat dea cras illis purificata fidem. A lare pontificum poscuntur februa mane: Illaque poscenti candida cera datur. Purior haec lauro est: lanaque beatior omni: Sanctior et pinu: farreque vera magis. Post primam ergo diem, nos vt distare putemur: Haec datur: et titulum mensis honoris habet.
- 2.2.1
Ecce sed exoritur face multa lucifer: huius Dum vocor ad causam nominis, alma faue. Laeta fuit tepidis olim carbonibus ara: Nunc ea virginei munera mellis habet. Igne quod his candet fax cerea nomina cepit: Quodque frequens hodie est, hinc sacra dicta dies. Tempore non alio maior concursus ad aram: Non quia sacra iubent: sed quia cera datur. Vna nec ara satis: tota discurritur vrbe: Et laus est multas obtinuisse faces. Iam pater inuehitur, sacro comitante Senatu: Quisquis ades: celsus dum sedet, ore faue. Ara stat: et plena munus suffitur acerra: Discolor et pura cera piatur aqua. Iamque ille e solio coetus admittit euntes: Itur et ad sanctos per loca multa pedes. Teda datur: patres poscunt: poscitque senator: Perque gradus digni plusque, minusque, ferunt. Ara fores pandit: felix sibi curia donum Sumit: et absque illo rarus ab aede redit. Grande dat exemplum: totam nam culta per vrbem Quod pater hic: populo quaelibet ara facit. Saepe tamen nulla queritur vicinia teda: Saepeque nobilibus non habuisse dolet. . Vt careant voto: nec sint in tempore cerae: Dentur vt his: tedis non erit vna dies Mense sub extremo quaerentem munera vidi: Munera quaerenti debita cera data est. Vnde sed est huius facis vsus, discere quaeris: Curque, nouis sacris, addita pompa faci. Forte Ceres tecum mensas Arethusa petebat: (Non trahet in longas fabula prisca moras) Pone sequebatur magnam Proserpina matrem: Ver erat: ad flores rettulit ora nouos. Laeta sinus implet: sociis seiungitur ipsis: Mater abit: solis restitit illa locis. Rex videt vmbrarum: visaeque cupidine captus Occupat: et velox in sua regna trahit. Rapta vocat matrem: clamore exterrita mater Vertitur ad comites: et mea dicit vbi est? Dicit vbi est? subito loca quum diuersa pererrat: Est tamen in nullis illa reperta locis. Quid faciat: nox est: nec nocte morabimur inquit: Accenditque faces ignibus Aetna tuis. Faxque fuit pinus: primus facis vsus in illa: Repperit: inuentae festa fit illa dies. Nupta fuit Diti: teda hic celebrare calendas Mandat: erat mensis manibus iste sacer: Roma deam coluit: Cereris quaesita quod igne est: Institui pompam matris honore iubet. Gestarique faces: fora circum has ipsa ferebat Hesterna ardentes plurima nocte nurus. Nascitur humana vestitus imagine: secum Attrahit et multo sydere nocte duces. Redditur et templo, mater comitata puellis: Sacraque post primam lux ea mensis erat. Magna quod haec mater, mater magna illa quod esset: Deseruit pompam virgine uicta Ceres. Induit hinc vittas patrum, procerumque corona: Et prodit, multa conspiciturque face. Rostra petunt: vehitur pater ostro, pictus et auro: Ventum erit: ad populum cerea dona iacit. Frangitur in partes munus, fit praeda potenti: Omnibus et templis pene videtur idem. Causaque cur fiat: non est obscura: putatur Hac matrona die non habuisse suam: Moesta domi, ritu, stetit vt forte illa, relicto: Ante deam rubuit: deposuitque caput. Nox, dolor, et lachrymae, somnum fecere iacenti: Accipit a diua victa sopore facem. Aduenit alipotens: segnem, immemoremque, lacessit: Da et tedam cum non hanc merearis, ait. Hactenus: et manibus tentat diuellere ceram: Vimque infert: latam reppulit illa manu. Nititur abreptam dum sumere fortis vterque: Scinditur in partes cerea praeda suas. Excutitur somno: vigilans rem repperit ipsam: Anteque miratur munera fracta pedes. Missilis ex illo faculae dependet origo: Plebsque facit: faciunt forte quod ante duo. Hinc per templa furor, subit hinc noua bella sacerdos: Fitque iocus pueris diripiturque palam. Saepius exustus crinem, impatiensque rapinae, In medio sacras agmine linquit opes. Gaudet magna parens facto: fierique quot annis: Nocte quod in cera fecit vterque sacra. Ecce sed in calidis turtur deponitur aris: Albaque dat gemitus iuncta columba mari. Prisca recensentur grandaeui oracula vatis: Accipiat flammas fax data cuique nouas. Interea hanc dicam cur noxia pellere tecto Credimus, et cera saepe iuuare sua. Scilicet ad templum, sese voluentibus annis, Iret vt ipse senex: venerat ipse puer. Accipit hunc vates: vatem gerit ille gerentem: In puero puer est factus et ipse senex. Vidit vt hunc: ignes subito concepit: et inquit: Viderunt oculi quod cupiere mei. Mater aue: castas inter venerabere nymphas: Cum nato, rerum ius erit omne tuum. Fama sed heu, pariet vulnus: peperisse dolebit: Hactenus: et medio est lingua retenta sono. Palluit his virgo: saxo et moestissima sedit: (Extat adhuc) et ait da meliora puer. Indeque complectens magno dedit vbera nato: Fouit et amplexum: ceu modo semper agit. Hinc nos, mane licet sancta sumatur ab ara Thureque, et a pura tacta feratur aqua. Quod suus his rebus, quas dudum instare canebat: Exitus accessit: verbaque nacta fidem. Credimus accensas expellere tristia ceras: Vsibus et nostris pluribus esse sacras:
- 2.3.1
Haec eadem dubio si non me frigore fallit: Prima sibi nitidi tempora veris habet. Haec ego: quum fateor, si das prouerbia, dixit: In facis hac hora frigus abisse foras. Sed quater his denas luces sol imperat addi: Tactaque qua est illo: sub niue stabit humus. Ergo quater decimos iungas ad frigora soles: Atque tibi haec hyemis signa manentis erunt.
- 2.4.1
Tunc quoque Roma ducum gratatur mane tribuno: Publica pro regno qui gerit arma sacro. Attamen hic, a quo castris praefectus et armis: Vt pater ipse ducis, sic pater vrbis erat. Di seruate igitur nobis natumque, patremque: Augeat hic aras vt ducis, ille duces.
- 2.5.1
Lucifer ortus erat: templo matrona ferebat Virginis hesternam quam tulit aede Facem. Subsequor, ara breuis populo tamen apta frequenti est: Limina post pacis Mercuriique forum. Haec erat et Blasi: comitem, ritumque secutus, Ingredior: posito procubuique genu. Pronus adorabam: haec accendit lumine tedam: Et tenet accensam: dum sacra verba colit. Interea lanis vngebat nuda sacerdos Guttura: qua summis faucibus ora sonant. Tunc ego defigens oculos in imagine dixi: Admoneas ritus me pater ipse tui. Haec ego quaerebam: mitraque, pedoque, decorus, Hos mihi quum subito protulit ore sonos. Cura puer quondam carae fuit vnica matri: Mensa aderat: piscis tradidit illa caput. Incidit in spinam: curuum ceu piscis in hamum: Praedaque fit pisci: piscis vt ipse fuit. Quid faceret? flebat mater: natusque iacebat: Atque fere in toto corpore frigus erat. Aduocor: ore cano sacro ter carmina: terque Vngo canens oleo guttura: viuus erat, Sic quae visa mori nati confusa dolore, In nato mater sospite sospes erat. Hinc madidam virga protendit carmine lanam Vir sacer: et feci quod prius ipse: facit. Dixerat: adde facem subiunxi: vertor ad aram: Quum video panem qui positurus erat. Adde quoque hunc dixi: quum causis ille duabus Soluit quaesitis comiter ora meis Scilicet errabam, syluis contentus, et antris: Porrigit Argeum qua sua saxa iugum. Orphea voce ferae, me sunt pietate secutae: Porcus erat viduae: praeda fit ille lupi. Detulit ante pedes: porcum lupe redde gementi, Iussa dabam, viduae reddidit ille suem. Caeditur: exta dedit: panem pia iunxit et extis, Atque facem: munus testificata meum. Panis, faxque datur: quorum manet vtilis vsus: Quamque homini prodest: tam iuuat ille feras. Hactenus: et sumpto tacuit mihi pectine pastor: Votaque collata suscipiebat ope. Pars oleum folio: hi panem tedamue ferebant: Parsque sacris lanis guttura nuda dabat. Tunc ego sic: solidam mihi des in carmina vocem Diue rogo dixi: collaque nostra iuues. Dictaque quo fierent: nudans ad pinguia collum, Ore dedi iugulum cernuus, aera manu.
- 2.6.1
Non procul hinc iunctam celebrabat Agonius aram: Luce quod hac regno est aucta Iacobe tuo.
- 2.7.1
Tertia lux finit venientes vespere nonas: Atque latet liquidas vrna tenentis aquas.
- 2.8.1
Tempus idem matres retinebit valle Quirini: Munera lactiferis qua capit ara focis. A penso et telis igitur cessate puellae: Nullaque sit calathis hac operosa die. Nocte vocate Agatham: tulerint qua nomina vocem: Lac veniet matri: flammaque nulla nocet. Corpora nam flammis sacrauit, et vbera ferro: Testis erit Catane: virgo quid igne valet. Scilicet eueniunt quoties incendia tectis: Et furit: humana nec cadit ignis ope. Virginis a velo sua per certamina victus, Contrahit extincto Mulciber igne caput. Sed nunc ignis abest: cures lactaria matres: Poscat et hinc munus crebrius ara tuum.
- 2.9.1
Quae venit, aeolio Boreas licet insonet antro: Mulcebit Zephyris aequora tota dies.
- 2.10.1
Tertia lux oritur: ventis ne nauita credas: Diuersam faciem nam gerit ista sibi.
- 2.11.1
Aliger hinnit equus: Pallantida poscit eandem: Noster in assueto puluere currus eat. Forte dei mater comitata sedebat amore: Straminis ad cunas, numinis ante bouem. Aduenere duces, coelum sydusque secuti: Tres fuerant: ex his primus adhinnit equus. Nato gratus erat, firmis adoleuerat annis: Muneris hinnitus fit memor acris equi. Versus enim huic mitis nos et mox astra petemus (Sic placitum) coelum tu quoque dixit adi. Finierat: precium vocis quo grande teneret: De coeli fictus Pegasus arce cadit. Quaque cadit, celer hic velut e ceruice Medusae, Tradita gorgonei signa recepit equi.
- 2.12.1
Tunc quoque quum vento, quum plenus nubibus aer: Aethereis pisces Phoebus adibit equis. Qui modo fert claues, tendebat in aequore rete, Talia tendenti quum mouet ore deus. Aequora qui conto rimaris: findis et alno: Ad sacra, sic iubeo, iam mea Petre veni. Altera lympha manet tibi: retibus altera praeda: Dixerat: aequoreas ille reliquit aquas. Indeque de multis, quos iactu cepit in vndis: Proiecit pisces laetus in astra duos. Proiectisque inquit: vitae monumenta prioris Este: frequens populus iam mihi piscis erit. Dixit: et vt fuerant iacti, nodantur in astris: Hic patrium et Boream respicit, ille Notum.
- 2.13.1
Inde vbi se tollet nitido Tithonia vultu: Et pellet gelidae candida noctis equos. Thura sibi poscet: quae fert ab Apolline nomen: Paruaque supplicibus dentibus ara datur. Hinc decor, hinc risus, hinc vis, et vita fouetur: Ordine sint ergo te rogo diua suo. Quemque tibi tuleras, illis depelle dolorem: Praeterea quicquid posse nocere putas. Est et si qua grauis tandem ventura senectus: Efficias ne tunc os sit inerme meum.
- 2.14.1
Nomen iuleo cui factum nomine, templum Ornat, erit quum bis fluctibus orta, dies. Cui dea venandi curae, cui bella placebunt, Quique peregrinis gentibus hospes erit. Quique greges pascit, spatium cui grande viarum, Qui mare, qui terra noxia tela timet. Thura ferant illi: seu viti poscat ad arcum: Proxima iordano seu velit ara iugo. Vnde sed hic poscor cognomen ab hospite sumpsit: Curque tibi firmat nocte viator iter. Hauserat imprudens sacer Oedipus ense parentes: Vocibus impulsus perfida cerua tuis. Poena sit vt culpae: nemus intrat: conspicit amnem: Auctus at hybernis ille fluebat aquis. Saepe viatores tumidis incluserat vndis: Saepeque voluebat corpora mersa vadis. Solue nefas inquit sine ponte sine obice torrens: Dixerat: et saeuas ponte ligauit aquas. Condit et hospitium violentae margine ripae: Hospitis et curam praetereuntis habet. Gratis (mira fides) bonus excipiebat euntes: Ipse herus, ipse comes, ipse minister erat. Laudat facta deus sanctum cognoscat vt vsum: Aligeri vultum dissimulatus ait. Iussa puer subiit: lacerum capit vlcere corpus, Et miser in ripa fluminis optat opem. Nox erat: e tecto vocem miserabilis audit Sedulus occurrit: prospicit: aeger, erat. Subiicit huic humeros: tollitque in tecta gementem: Stipitis hesterni suscitat igne focum. Flamma fit: vt tecto miserum iam fouit et igne: Dat mensam: vires colligit ille data. Admouet hinc lecto, sed quo requieuerat ipse: Luna fuit: lecto sustulit ille caput. Viderat hunc: tacuit: tenues quum lapsus in auras Sic puer: a culpa solueris hospes ait. Dixerat: et pennis, coeloque, receptus abiuit: Aligeri et titulos hospitis iste tulit. Quodque viatores constructo ponte tuetur: In media facilis, compositusque via. Inuocat hunc, quoties iter vrget forte, viator: Siue pedes graditur, siue feratur equo. Huius et interdum se munit imagine cautus: Saepius et tutus carmine carpit iter. Dicere quaerebam cur est venatibus aptus: Sed fert accipitrem condita pelle manus. Curque iuuat bello: torques demonstrat et ensis: Quosque equitis cultus corpore miles habet. Caetera praeterea vulgo manifesta putaui: Saepe sua multis quae patuere fide.
- 2.15.1
Restat vt admoneam: properes ne nupta maritum: Oblitus hic, nescis? caede parentis erat.
- 2.16.1
Festa valentino nigro portantur ab orco: Humida quum Phoebo ter dabit vmbra locum. Nempe putant manes triuiis errare sepultos: Qui sapit hac discat nocte manere domi. A canis et carnis traxerunt nomine nomen: Et miserum vulgus vana timere iubent. Ante figurabat (testis sit vt ipsa vetustas) In volucres cantu Nenia tristis anus. Esse putant illas, ducentes nocte choreas: Et media turpes exululare via. Pars ait e tumulis vmbras exisse: quod olim Roma parentales deserit ipsa dies. Hoc quia facta putant, remanent vestigia, mense: Antiquo plebem sollicitantque metu. Fictaque posteritas inuentis nomina fecit: Cum voret infernus corpora nostra canis. Quicquid erunt: pueros terrent hac voce parentes: Dum prohibent matrum deseruisse sinus.
- 2.17.1
Aere sublimi cras garrula pendet hirundo: Quodque cupit, veris nuntia, tardat iter. Scilicet alternant gelidi dum frigora venti: Tam celeris poterit poenituisse viae.
- 2.18.1
Et tamen exactis quum quartus ab idibus Eos Respiciet terras: reddideritque diem. Horridus a Zephyri Boreas depellitur aura: Mitior et terris quam fuit illa venit. Attamen hic Zephyrus Chelidonia nomen habebit Graia quod huic titulum primaque hirundo dedit.
- 2.19.1
Quartus habet nubes, atque illis lata ciebit Aequora: nec seruat lucifer iste fidem.
- 2.20.1
Hinc vbi de coelo Romam spectauit Apollo: Tertiaque exactae tempora lucis erunt, Quisquis ades patribus gratare potentibus: illa Lux ebur his primum pontificale tulit. Quo feror? exiguis elegis maiora requiro: Res haec alterno non erat apta pedi. Quo pius Aeneas, quoque ore est dictus Achilles, Hoc dicenda dies, hoc foret ipse senex. Ergo sancte pater, felix tibi curia quando Cessit: et a superis munera primus habes. Prosequor alterno solii dum pectine laudes: Cum duce clauigero clauiger ipse faue. Pontificis quae sit dicam noua forma creandi: Sedis et ornatus: vndeque dicta dies. Clauibus acceptis aperire, et claudere coelum, Antiochi clara fas prius vrbe fuit. Mira dabat populo: premitur quum carcere nauta: Facta gemunt fratres, instituuntque preces. Soluitur: et collo populi defertur in ora: Admirantur: habet nomina graia pater Signa dabat dextra, numero veneratur ab omni: Oscula dant pedibus: sistitur ante deos. Non secus ex altis quam quum nouus aedibus ipse Exit adorandus: conspiciturque palam Fundit opes populo: miseris dat munus egenis: Hocque sedet quoties: nunc pius ille facit. Festa dies facta est: iterumque redibat in annos: Mos manet in sacris: rursus et illa redit. Interea patris signatur sella figuris: Vnde modo huic signis sculptile substat ebur. Clauiger Alcides: et Petrus clauiger ipse: Magnus vterque animo: fortis vterque manu. Clauibus hic: humeris coelum quoque substulit ille, Huic labor, huicque chorus iam duodenus erat. Venit ab Alcide quae maxima dicitur ara: Venit et a sancto maxima dicta sene. Hinc ne vana putent patres, aetasque sequentum, Sella tulit pisces, Herculis acta tulit. Sed mutata vides: nec sunt conformia primis, Singulus ad sedem singula signa refert. Auget honor cultum, semperque augebit in annos, Signarique placet: facta sed inde manent. Sede quod ergo illa vectus, dixere cathedram Iure diem: graius sit licet illa sonus. Restat, vt vnde notas epularum traxerit, edam, Zona quid et gyro postulet ipsa suo. Sederat, adueniunt: consistunt ordine: nomen Res habet: instituit iura, modumque, dedit. Stabat honor sacris: titulos Ecclesia cepit, Gentibus et rebus nomina Christus erat. Roma deum sedes, quis nescit dicta priorum: Vt sit nostrorum: hanc iure petamus ait. Finis erat dictis: circum fremuere sedentes, Huc eat et sedes vox erat vna patrum. Haud mora: sunt omnes coelesti numine moti, Itur ab assyriis in sacra tecta Remi. Hostia contigerant: pueri, matresque, nurusque, Ipseque cum mista plebe Senatus adit. Pompa fit: attollunt apices ante ora diales: Candidus it coetus, sacraque membra chori. Sedeque suscepta collumque et pectora lassant: Illa fora ingreditur: celsaque templa subit. Excipitur plausu, et velata frondibus ara: Ponitur et summo cum patre sella loco. Oscula dant pedibus: spectant, adeuntque, sedentem: Et sancta accipiunt prospera signa manu. Fitque dies celebris: primae coniuncta secunda Lux fuit: atque sacris festa dat vna duo Forte epulis illis celebrabant iusta diebus: (Summa aperit: claudit manibus ima patet) Roma parentales ad sellam rettulit aras Ipsa suas: epulae sacraque dicta dies. Redditur is coelo solii reuerentia mansit, Nullaque ab hoc primo pondera sensit ebur. Nullus et est ausus tentare vocabula primi: Vt sit causa alia, hinc nomina sorte petunt. Sella vacat: medio stabat moestissima templo: Quique loco seruet rite minister erat. Itur ad hanc: coeunt sacro, matresque, virique, Oscula dant memores: suppliciterque colunt. Signa loci tangunt: se soluunt ordine Zonis: Hasque loco imponunt: subiiciuntque manu. Accipit: acceptas cingit: redditque minister: Mensurasque vocant: orbe quod aequa ligant. Coelum aperit clauis: Zonis incingitur aether: Hocque erat in terris nactus vtrumque pater. Protinus a sella cingebant corpora nodo: Quaque pii cingunt: parte iuuare putant. Omnia posse fidem credebant sacra colentes: Pro superi: pietas quo prior illa fugit? Facta manent igitur: vulgusque accepta secutus Quod fecere: pius hac quoque luce facit. Scilicet accedunt: ritumque secuntur auorum: Quaque illas cingunt: parte iuuare putant. Aegra toro nupta est: spernit Lucina vocantem: Cingitur: a partu soluitur illa suo. Vrunt forte latus cruciatus: cinge perusto Protinus abscedunt: deficietque dolor. Tacta seges crescit: sterilis si cingitur arbor: Quot dederat flores: poma tot inde dabit. Venerit insitio: coniungit clauis aperta: Clauis adoptiuas et reserabit opes. Cuncta sed haec fieri: si nodus ob ambiet aequus: Zonaque si sacrum per loca tangat ebur. Sique viae cura est: stat porticus addita templo: (Munus enim ingressus non habet omnis idem) Cardine sublimis qua ianua stridet aheno, Et letum in foribus, festaque patris habet. Poste sedet summo venerandae ianitor aulae: Legitimumque facit sub pede celsus iter. Hac puer intrantes solers exclamat emaces: Oblatoque vagus munere cogit emas. Hoc pia simplicitas, hoc sanctum repperit aeuum: Tunc casa quum fratrum parua Senatus erat. Stabat ab exquiliis nondum breuis ara sacellum: Cum prece quo libum, vinaque prima, dedit. Moenia nec muris Leo cinxerat alta sub vrbe: Vnde locus nomen quod sibi cepit habet. Atria qua nunc sunt: nemus assurgebat et herba: Pascebatque suas per iuga pastor oues. Templa coronabant raro: casa templa fuerunt, Aureus hic Crater, fictilis ante fuit. Membra dei ligno pendebant simplice: vixque Exigua poterat tendere in aede manus. Cura placere deo tantum fuit: astra merere: Et superos multa conciliare prece. Non erat in stipula, aut facto de cespite lecto, Saxa per, inque solo tunc iacuisse pudor. Diuitias regum felix superabat egestas: Victaque sub pedibus summa iacebat opum. Crimine semoti patres sua sacra colebant: Deque deo sermo, curaque semper erat. Venerit vt summo moriturus ab aethere terris, Straminea vtque redit victor in astra casa. Quique amor argenti nunc est, et diuitis auri: Gloria, et ambitio, non leue crimen erant. Legibus his quondam tria sunt fora victa Quiritum: Et domus Euandri, templaque prisca deum. Qui locus imperii fuerat celeberrimus ille Nunc velut ante Remum, collis et herba viret. Pascit oues idem palantes: pauit vt ante, Aquibus ex vero mons sibi nomen habet. Curiaque illa ducum specus est nunc alta ferarum: Viperaque obrepit: qua modo Caesar erat. Ante palatinus, nunc vaticanus Apollo est: Non idem est: sed idem nunc quoque nomen habet. At sacra res postquam sibi vires altius egit: Venit et a paruis rebus in astra locus. Exquiruntur opes: nec cura est quaerere coelum: Sanctior est, sed qui ditior esse potest. Aurea tecta placent: et sunt in honore penates: Maior et in propria est vtilitate labor. Quod iuuat: hoc petitur: non quod reputatur honestum: Deque deo extremus, sermoque rarus erit. Dantur opes nulli, iam nunc nisi habentibus illas: Pauperibus clausa est curia sacra suis. Nitimur in rectum: prauo sed vincimur vsu: Atque alimur vitiis: allicimurque nouis. Quare age sancte pater, modo qui vice numinis vsus Omnia fers humeris tradita rite tuis. Sede sedens celsa, qua non est altior vlla: Dirige commissum per sacra iura gregem. Errantes et oues compelle in ouilia claue: Pasceque compulsas praecipiente deo. Et rege vela tuis: et praecipe qua sit eundum: Sentiat aduersas ne tua puppis aquas. Sed scelus esse puto, coelestia corda monere: Sint cum non humeris inferiora meis. Haec ego dicebam: venit quum sanctus ad aram: Ad solium posito procubuitque genu. Ergo precor dixi: meliorque frequensque per annos Haec patribus redeat, pontificique dies.
- 2.21.1
Quae sequitur caret illa nota: petit altera thura: Si non in luces transit et ista duas. Quam bene Pierides procedunt tempora vobis: Inspiciunt vestrum numina laeta chorum. Lux etenim patris ritum dedit illa creandi: Ista sibi, fratres vnde creentur, habet. Este procul fraudes, fastus, rerumque Cupido, Cumque sua fallax ambitione dolus. Candida flamminibus lux est, reparatque Senatum: Atque duces quales vult deus ipse monet. Hinc pax hinc bellum est, rerum est hinc forma nouarum: Hinc et victus inops copiaque ipsa datur, Ne sit in hoc error, summo hac dedit aethere ab alto Pontifici monitus, consiliumque die. Atque ducem populo diuina ex aethere sorte Legit in exemplum constituitque patrem. Vt llegem hanc igitur, factumque imitemur Olympi: Sors ea quae fuerit cogor vt ipse canam. Discipulos summus sibi sex, totidemque magister Legerat: at non quos Iuppiter ante tibi. Passus erat tristes communis criminis iras: Presserat et letho funera nostra suo. Nempe a discipulo fuerant haec dona magistro Quum tulit illius proditione necem. Fractus ob id lectus bis senis fratribus ordo: Facti et causa suis cognita rebus erat. Sacrilegus, caesorque hominum, scelus aequore natum: Cuique parens vxor, qui necat ense patrem. Quique deum patula suspendit in arbore fraude: Arbore qui laqueo post modo ruptus obit. Defuerat numero: numerus reddatur vt ipse: Clauiger huic demptum restituisse parat. Fas vt erat: stabant duo iam pro sorte vocati: Orabatque deum, quem velit inde legat. Quum subito ille alto rutilas ciet aethere flammas: Matthiaeque caput flammeus ambit apex. Perque comas fusus serpebat tempora circum: Per fratrum vt pileus serpere summa solet. An fuit ex illo sacris insigne capillis Munus? et inuentum est nobile flamma tuum? Haerebat capiti, pariterque rubebat vt ille: Mirati factum conticuere duces. Ignis abit, surgunt, os signant, collaque iungunt: Resque docent, et ius, suscipiuntque choro. Indeque testatus sacrum, dictusque Senator: Porrigit ad sanctos oscula prona pedes. Aque illo ad fratres, rursusque a fratribus illi Flectitur: hicque docet, quam sit is altus honor. Quantaque Maiestas, personaque vt altera sumpta est: Vtque sacros cultus altera vita decet. Castaque praecipue mandat, sectetur honesta: Nulla sit ambitio, gloria nulla monet. Grata deo est inquit: paupertas, dentur egenis Illius auspicio quae tibi dantur, opes. Sis et munificus, nomen fugiatur auari: Grande nefas auidas principis esse manus Sacro ait: inuigiles: deus hoc quod sanguine regnum, Sanguine quod diuum res tibi parta datur: Sanguinis indueris nescis? hoc ipse colore: Vnde toga haec tincta est, infulaque vnde rubet. Quique datur capiti (dabat hunc) nitet inde galerus: Sit licet e flammis cognitus ante tuis. Adde huc pro templo (Christus quod fecerat ipse) Tu quoque vti fuso sanguine bella geras. Ara tibi nupta est sancta pro coniuge pugna Conuenit hic digitis annulus vnde tuis. Cardine sublimis nituntur vt hostia templi Iusque poli hae claues cardinis omnis habent. Fratribus et te sic nixa est Ecclesia mecum: Officii serues nomina magna tui. Talia dicebat: monitus Matthia ferebat: Non secus ac patres quos legit ara nouos. Scilicet ex illo ritum cepere minores: Quaeque fuit facti, nunc quoque forma manet. Atque vtinam maneat quoque lex morum illa per annos: Vt pede quo coepta est res sacra semper eat. Nempe dei hi proceres, hi sancti membra Senatus: Hos et discipulos ille magister habet. Subque his iudicibus, subque his est regibus orbis: Hos penes arbitrium, consiliumque viget. Qui dedit hos igitur nobis conseruet in annos: Et faciat sanctos, persimilesque sui. Ergo quod hunc ignis legit, sors dicitur ignis: Vnde deus notus regibus ante fuit. Sed gemina haec cur sic lux est, iam queritis: et cur Annus et haec sextibis sibi nomen habet. Tempore curque eadem rebus non apta gerendis Ante putant: et cur esse putamus idem. Solis signa morae reuocarat munere Caesar: Tendebatque suum certior annus iter. Vertat vt hoc semper sua sic vestigia cursu: Tradita, ceu meta est, quae tenet vna dies. Illaque pro spatio tibi Februe reddita dempto: Pene tuus qua Mars iungitur ipse tibi. Quartaque vbi inde sibi suscepit tempora plena: Fit gemina: et luces concipit vna duas. Quodque iterat sexto venienti in mense calendas, Ipsa suo a facto nomen, et annus habet. Visaque quod segnis retroque recedere priscis: Omen habens, rebus non erat apta nouis. Credimus et si illis: pallent in lite clientes: Merce vacant puppes: coeptaque vana cadunt. Nec sua Mars acie sat felix bella mouebit: Raraque successus munera miles habet. Densa nec vua iugis, languentque sub arbore poma: Estque pecus sterilis: foenore segnis ager. Foeminaque ipsa toro rara est foecunda mariti: Atque suus fallit tempore quemque labor. At si nostra iuuant: auctam deus ipse cohortem Viderat: ergo auctus sit quoque is annus ait. Finierat: cernas geminatis foetibus illum: Inuidet his Iudas: cunctaque felle linit, Aucta cadunt: ordo pinguis peruertitur anni: Falciferi credunt sed tamen acta senis. Hinc nos illa mouent: sed si iam vera valebunt: Rebus certe annus non magis aptus erit. Scilicet est auctus quod coeli sorte Senatus: Sortis is et vires fertilitatis habet. Binaque arista hinc est, duplicesque in vitibus vuae: Nataque in arboribus poma gemella suis. Quoque Ceres fruges, quo Pallas condat oliuas, Vix reperit: Baccho deficiuntque lacus. Cumque illis certat non vno foemina partu: Votaque sunt coeptis omnia laeta nouis. Atque hunc euentum successus lucis, et anni, Matthia e flammis credimus esse tuis.
- 2.22.1
Neque meo versu sim visus vana monere Nitimur exemplo dictaque pondus habent. Hac nam sorte tua Caesar tibi traditur ortus: Hacque manus victrix, hacque corona die. Hinc ducis ara tuo tibi facta domestica thure, Sustinet inuicta parta trophaea manu. Vel modo quae nostras victoria venit ad aures? Saxoniae illustrem te superasse ducem? Angliaque effusis quod supplex facta capillis, Ante pedes dicta est procubuisse tuos? Quodque tua huic iuncti timuerunt praelia Cimbri: Littoraque Oceani delituere vadis. Ergo suos merito plausit tibi Roma per ignes: Iussit et hinc colles intonuisse suos. Nam tibi qui fuerant, illos sibi credidit hostes: Visaque communi haec gaudia parta manu. Nec te igitur ferrum, nec pallida pocula laedant: Laedere quae numen non potuere tuum. Sed sunt sancte duo, faueas cum Caesare fratri: Cum fratre vt Caesar det tibi thura diu.
- 2.23.1
Haec ego: bisque duas luces superesse videbam: De quibus extremae nomina carnis erant. Protinus inspicio referentes tempora fastos: Dicta nec a carne est vlla reperta dies. Interea varie populum colludere vidi. Atque huic personis qualibet ora tegi. Tunc ego sic: demens cur non stata festa requiro? Indicit vulgo quae vir in aede sacer. Ergo sit a curis, et qui nocuere labores, Fas nunc ad certos ora referre iocos. Sunt in honore dapes, et libo mella calenti: Et iuuat apposito dicere laeta mero. Conueniunt generisque gradus, stirpisque suorum: Atque capit plures vna patella manus. Filia cum cara properat conuiuia matre Continet et iunctum mensa nepotis auum. Tempore cum madeant, et sint ad gaudia: debent Omne opus artifices deposuisse manus. Vnde sed hic mos est, et cur discurritur vrbe: Personisque tegi nos iuuat, adde dea. Vere dapes Cereri agrestes, patrique, Lyeo Forte dabant: fuso per sua festa mero. Dumque dabant, liquidis coelabant fecibus ora: Cortice ue, aut minio per loca ludus erant. Venit id ad Thraces, vultus hi pelle tegebant: Perque nemus Bacchae multa iocosa dabant. Moenalis Alciden, Alcides induit illam: Inque lupercali est mutua forma die. Aeschilus inuenit, quo foemina virque lateret: Nostraque personis induit ora nouis. Idibus hinc iuuenum tibicina veste Senatum Fallit: personae delituitque ioco. Omnibus ex istis nostrum mos venit in aeuum: Itur et ad mensas, oraque tecta iuuant. Bella gerunt fraudes, satiantur pectora ludo: Est via, sunt festis compita plena iocis. Et modo delectant taurilia prisca Quirites: Et modo per summos picta theatra lares. Multaque de Florae spectantur equiria campo: Queis vaticanum est tangere palma iugum. Prima palestinis defert sua praemia pompa: De capitolino per fora ducta lare. Saepeque, nec semper dat quisque Tribunus ephebos: Dicit agonalem martia Roma diem. Intermissa redit: sua sic Trieterica Baccho Bruma corymbifero tertia quaeque dabat. Exquiruntur opes, studio calet aemulus ordo: Et rerum inuentis cedere turpe putant. Arma placent: cingit socius Capitolia miles: It regio: it pictis discolor agmen equis. Itque Senator, inest veteris sed forma Senatus: Atque triumphati munus vt orbis habet. Signifer et prisci puerorum coetus Iuli Fertur equis: ostro terga praemuntur equi. Ora patrum lustrant, gemmisque auroque corusci: Pulchrior in toto non datur orbe iocus. Da faculas illis, volucres iurabis amores: Pocula da, pueros dixeris esse Iouis. Est sua finitimis par his quoque gratia cultus: Illos sed Iulos, Ascaniosque, putes, Agmina praecedunt currus, priscique triumphi, Scipio siue tuus, siue Camille tuus. Cumque illis quot sunt, qui quaerit, forte cohortes: Vnum addat signis, se quibus annus agit. Troia fuit ludus: nunc nomen agonius illi: A patre vt hunc reddant, te sibi Circe petunt. Atque acie campum lustrant: pressa area giris Ter labyrintheis fit sinuosa viis. Et modo terga fugae sua dat troiana iuuentus: Et modo non segnis graia iuuenta sua. Parsque orbem inuadunt hastis, oculoque lacessunt: Palmaque in his celeri est, si manus astat equo. Pars oculos animosque hominum longo ordine pascunt: Curribus attingi sydera summa putes. Inde dapes Cereris succedunt: sorteque lecti Dona petunt tauri, per fora, perque domos. Tarpeioque iugo errantes hos ludere Caesar Spectat eques, spatiis area summa tuis. Laeuaque qua antiquae spectatur porticus aulae Ter ducti, referunt ter tibi arena iocos. Pompa iterum instruitur, ventosaque, equiria praetor Mox dat, qua colli nomina testa facit. Et quoniam eleae fuerant tibi Roma quadrigae, Persimiles ludos plebs velut ipsa putet. Curribus adnectunt lassos, pannumque, suesque: Testaque feruentes deiicit alta rotas. Vltima ab his nigris dat Bacchus equiria bobus: Pompa triumphanti sic elephantus erat. Instar habenarum producit pertica nares: Nec trahit hanc, tectus sed premit acer eques. Sulfure, et igne, viam impediunt: sic luce peracta Carne valet Genius festaque nomen habent. Nox erit: aera sonant, diffundunt cornua cantum: Ire Mimallonidas per fora quaeque putes. Scirpea pro Genio velo iactatur imago: Hinc eat externos lassus vt ille lares. Vna dies stultos demum nos efficit omnes: Mox de stultitia nos rapit vna dies. Haec eadem nostros elegos lassauit: ab illa Musa redi, et post hanc tu quoque pectus habe. Explicit liber secundus.
- 3.1.1
In hoc mense Martio, Mars fabulosus, qui senatui tot populos subiecit, verificatur in christo, qui conceptus, et mortuus in hoc mense est: et omnes populos ecclesiae, et eius senatui subiecit: vnde deus exercituum: non minus ac Mars, dicitur. Tutela olim Mineruae, nunc Matthiae apost. Debita praeteritis stat mensibus ara duobus: Atterritur nostris tertia meta rotis. Alma faue dixi: nam vt sint a Marte calendae, Annus et exoriens inde putetur auis. Hoc quia tu natum conceptum mense tulisti: Vtque huius, sic hunc credimus esse tuum. Scis dea praeterea quod mensum haud nomina muto: Sed damus hos aris, numinibusque suis. Ede precor sacer est praesens quo mensis honore: Et dux ingenio da tua vela meo. Vix ea finieram: pia quum regina deorum Protinus ad vatem rettulit ora suum. Parteque, qua roseum vertit pulcherrima vultum: Purpureum niueo venit ab ore iubar. Atque suum gremio natum complexa serenum Cum foret: ex alto talia visa loqui. Quod prius ad proprium mensem vocor: accipe vates Et tibi tu causas temporis ede mei. Dixerat: et nati pectus mihi contigit hasta: Visus eram causas et mihi posse loqui. Ergo suo funem soluat de littore puppis: Quaque vocat ventus: vela secunda ferat. Iura dabat latio sumptis Mars vtilis armis: Auxerat et genti regna superba suae. Audit in excidium veterum tamen ire deorum: Qui domiti capiat totius orbis opes. Venerat: et matri surgentem legifer annum Hoc in mense dedit: qui quoque Martis erat. Sex ad lustra sibi iam tres adiecerat annos: Subiicere imperium quum parat ille patri. Tunc sic armipotens: cum mense modo astulit annum: Iam parat imperium subripuisse meum. Et mihi thura ferant? referentur limina Iani: Det Bellona hastam: det furor arma mihi. Denique mense meo conceptus mense peribis Christe meo: irati sint rata verba dei. Dixerat: et curru solymarum vectus ad vrbem, Ora senis cepit: conciliumque mouet. Impia iudaici surrexit turba furoris: Inque deum fraudes, duraque tela parant. Cogitur in crimen proles sine crimine nata: Vinclaque coelestes tendit in arcta manus. Caeditur et summa dum pendet in arbore caesus: Traiicit immensum militis hasta latus, Poena nefas sequitur: victi iacuere nocentes: Nec sine diffusus vindice sanguis erat. Testis adhuc gens est, totum disiecta per orbem: Sacrilega tantum quae scelus ausa manu. Venerat ad superos domito rediuiuus ab orco: Romula victori sunt data regna deo. Territus hoc Mauors, clypeumque resumpsit et hastam: Nox erat: armato protulit ora deus. Cornibus hasta tribus, nonisque ex orbibus aegis, Factaque de spinis aurea cassis erat. Quique color lunae: tunc quum sine nube videtur: Tactaque fraternis candida flauet equis. Qualis et argento tunc quum circundatur auro: Talis in aetherei corpore regis erat. Ergo Erebi, dixit: Mauors euersor in auras Reddor: et inuito te mea tela gero. Magna quod euerto: coelo quod magnus in ipso. Arbiter armorum, militiaeque, vocor. Mars mihi sit nomen: sum belliger: hasta cruore Aspice, victori quam madet ista mihi. Tradita de victis est hostibus ecce corona: Coelum pro scuto est: tu tua tela iace. Pone hastam, et clypeum: quid tela resumis in illum? Quem mare, quem pontus, sydera, terra, tremit. Sit satis erratum: sensi tua vulnera sensi: Fataque: quae dudum te duce sponte tuli. Mense hoc concipior: morior rediturus eodem: Sit pudor, et mensem iam mihi redde meum. Redde, sed haec, quae nunc iubeo, tu mente teneto: Nec rapiant celeres haec mea dicta noti. Victus es: vt non sis: aris te subiice nostris: Pontifici dexter, Caesaribusque meis. Atque illis sumpto, qua sol patet: omnia telo Me duce des: iussi summa sit ista mei. Hactenus: ille gemens quia belliger ordine vincor, Quanlibet imperium magne feremus, ait. Dixit: et in domini conuertit tela rebelles: Proque deo forti militat vsque manu. Illeque dum pugnat: non cessat vincere Caesar: Barbaraque ad patrios ferre trophaea deos. Sic sed vt attollant victricia signa manipli: Praecedatque aquilas fixus in arma deus. Hunc sibi pilanus: rogat hunc ad bella tribunus: Munitusque acies hoc sibi quisque parat. Nostri hinc Martis opes nunc sunt: victoria magnis Hinc et Caesaribus semper honesta fuit. Hincque suas retinet romana potentia vires: Orbis et vrbs facta est relligione caput. Hincque arae primus iam cedit et vltimus orbis: Et quaecunque deum terra timebit, erit, Posteritas igitur mensis sacrauit amico Iura deo: veterem continuitque notam. Quaeque, isto quondam faciebant mense priores: Pene manent: nam sunt res in honore nouae. Scilicet et templis ignis renouatur, et vnda: Cumque nouis sacris fit sacer ordo nouus. Adde quod et longo spatio pia signa secuti, Incipiunt sancti proueniuntque, dies. Victorisque dei memorantur facta per aras: Militiaeque effert vltima signa dies. Luce nefas illa credunt punire nocentes: Sanguine qua lauit crimina nostra suo. Haec quoque per mensem lux corpora tingit oliuo: Ipsa deo vitam quod dedit, ipsa necem, Mense quod. omne vetus quoque cessit, mollibus, isto: Dextra secat pueris matre iubente comas. Hic honor est nati: ne matri munera desint: Hoc quoque posteritas cauit amica deae. Foemineas, Martis nam quas dixere calendas: Accepit meritis sanctius illa suis. Omnia nam tanquam sint virginis acta figura: Conueniunt illi: factaque prima tulit. Pace nurus Martis iuuit: fuit Ilia mater: Haec nos pace iuuat: haec ea mater erat. Ite nurus igitur meliori numine fretae: Iuno ante, exquiliis haec modo vestra manet. Ferte sed huic flores: sint candida lilia flores: Laeta sit vt quibus haec nuntia laeta tulit. Ferte nurus: quondam Iunoni nanque ferebant: Haec et foecundum dicite tempus habet. Addite, dicebant: exaudi diua rogantes: Atque feras votis parturientis opem. Interea, quoniam hic coelesti semine matris Sancta sacer totus tempora mensis habet. Quas modo coepistis vestrae pro virginis ara: Mensis ad extremi tempora ferte preces.
- 3.2.1
Quam bene qua dudum partus cum matre latebat: Cras oritur tellus sydere Nile tua. Iusserat Herodes nudato saeuiter ense, Terribili teneros voce necare mares. Tela trucis fugiunt materque, puerque, senexque: Itur in Aegyptum, profuit vna tribus. Laetus erat facto, coelo quum summus ab alto Haec memor officii protulit ore deus. Sanctior ante alias nata ad miracula terra: Plebs mea tot per quam tristia damna tulit. Cum mea sis terris: mea quo dicaris Olympo, Sospite sis nato sydere clara meo. Coelo clara meo sis dixit sospite nato. Cum sacer in stellas angulus omnis abit. Qui quia tres fuerant, nomen tulit illa latinum, Nomina cum a grais littera quarta daret.
- 3.3.1
Sol vbi de immenso sua bis iuga soluet Olympo: Se volucri dextra Pegasus abdet aquis.
- 3.4.1
At ter vbi e coelo surgens Hyperionis ibit, Astraque luciferis Phoebus abegit equis. Virgo tibi e templo surgit tua gloria Thomas, Qua gemit antiquos victa Minerua focos. Hic bos ille silens de te tam multa locutus, Edere mugitus iam parat ante pedes. Scilicet instar apis per summa rosaria pastus, Daedaleos docto concinit ore fauos. Proxima cornigero cecinit quoque carmina patri, Grandeque legitimis versibus edit opus. Hinc duo proponit patribus praeconia famae, Dum canit hinc leges: dum colit inde deam.
- 3.5.1
Pellet vbi e pratis roratas mane pruinas Sol bis: et alipedes ad iuga coget equos. Ite piae matres: romanam uisite diuam, Hic vbi fert titulos virginis ara noua. Hoc vt agat, vestrum quaecunque erit apta Mineruae, Ocia det lanae: pensaque nulla trahat. Proque colo violas, pro lana lilia quaerat: Spargat vt his tumuli frigida saxa manu. Viderat haec vitio labefactas forte puellas: Quum sic, ex illis non ego, dixit: ero. Syluia nam rubuit: fleuit Lucretia lectum, Haec quia passa deum: furta quod illa tulit. Claudia commouit turritam fune Cybellen: Reddidit Aemyliae carbasus alba focum. Nupta licet dicar: castis numerabor in istis, Vesta faue: Iessis virgo sit illa mihi. Secubat haec dicens: meruerunt sydera mores: Aedeque stat vestae facta beata suae. Matribus exemplum peperit quia sancta pudicis, Lege domi castas, quod fuit ipsa, facit. Ergo sacra patet via qua fert dona senator: Atque memor ciuis Roma fit ante patres. Pandit: habet festas publica mensa dapes. Interea pubes, qua stant ad busta puellae: Quaque ferunt violas, sertaque cede loco. Dicite cumque illis sancti requiescite manes: Mensque polo, terra molliter ossa cubent.
- 3.6.1
Postera lux oritur: sol et de pisce recedet, Vernaque Phrixeae signa subibit ouis. Ergo quod Abramus sua pignora reddere coelo Iussus erat: sacrum nate feramus ait, Mons erat: accedunt (Moraum Syrus incola dicit) Constiterant: summo ponitur ara iugo. Hanc iuuenis circum (mens est tam caeca futuri) In summa ramos figere tentat humo. Quasque humeris tulerat: sacros componit ad ignes Sedulus, arentes comminuitque, faces. Thura focis aderant sacris arsura deorum: Vittaque cum cultris, tostaque farra suis. Inscius exposci cum sit: coeloque requiri: Protulit ante sacros talia verba focos. Cuncta parata manent iam nunc et culter, et ignis: Victima vbi est, arae quae paret exta, pater? Vix ea finierat: lachrymis quum magnus obortis Sic ille: ad sacrum posceris agnus, ait. Audit vt hoc: subito solitus color ora reliquit, Mox pius, vt potuit, maxime fiat, ait. Dixerat: ardentem quum se nudauit ad aram: Corpore cum facie par tibi Phrixe sua. Vidit vt intrepidi nudatum corpus ad ignem: Leue magis conchis, candidiusque niue. Heu pater heu, dixit, quo non erat aequior alter, Iam ferus innocuo sanguine dictus ero. Dictus ero genitor: pariterque ad sacra sacerdos: Alter ego ex istis non tamen esse velim. Iamque recusantem deus ipse, et tempus, agebat: Compulerantque pias ardua iussa manus. Ille tamen sacra velatus tempora vitta Stabat: ab vberibus captus vt agnus ouis. Spargit aquam genitor: palmasque in terga reflectit: Terque ligat soluens: ter soluitque ligans. Scilicet ah lachrymae mentem impediere paternam: Quaerebatque manus segnis ad ista moram. Denique vt insistens tam tristia facta peregit: Nate ait: immenso da pius exta deo. Dixerat: ille, dei audito tunc nomine, collum Flexit: et ex humeris respicit ora patris. Atque, ea respiciens, iugulumque extensus apertum, Accipe ait, genitor, iam damus exta deo. Ille polum spectans vagina liberat ensem: Vulnus et elata librat ab aure manu. Aspicit omnipotens, quum missus ab aethere pendet Aliger: et presso corripit ense manum. Atque ait innocuum genitor ne sparge cruorem: Sat fuit aeterno te voluisse patri. Dixerat, a nebula quum circumfunditur aer: Non secus a Nephele quam tibi Phrixe tua. Vertitur: ecce aries prope constat: vector vt Helles: Subdita sic cerua est Iphigenia tibi. Accipit, atque arae precibus de more paratis Isacus eripitur: subiiciturque pecus. Facta deus vidit: locus extat: prima sed ara est: Quum pecori dixit: tu quoque sydus eris. Dixit, it ad colchos lana hinc: fit sydus imago: Stellis aque octo clara decemque micat.
- 3.7.1
Tempus idem spatio luces cum noctibus aequat: Est et ab officii nomine dicta dies. Cornibus et tauri nitidus diffunditur annus: Vere et sole aucto frigida cedit hyems.
- 3.8.1
Ast vbi protulerit coelo bis Cynthus orbem, Tectaque bis verno rore tepebit humus. Aula frequentatur romani patris, et ara: Ima palatinus qua iuga collis habet. Quae dederat quondam superis conuiuia mensa: Annua tunc crudas exhibet illa fabas. Stat specus, et scabro defossa, cubilia tofo: Inspicias iures numen inesse loco. Rore super postes sunt fusa cadauera sacros: Et pia compositis ossibus albet humus. Dextera fert templum, exemplar dare creditur arti: Qui aedificant tecum munus Epee ferunt. Ite nurus: vos hic romano texit amictu: Ite chori: hic statuit verba canenda notis. Cernite vt in media populo pulcherrimus aede De tribus is doctor templifer vnus adest Alba columba sacras quamuis tot dixit in aures: Nunc quoque non cessat de pietate loqui. Vt taceam domini mater quod, imago, locuta est, Reddita sunt coelo verba tacente choro. Scilicet ille modis pater omnibus aethere dignus, Colloquio superum non abigendus erat. Sed stata cunctorum quum sunt solennia diuum: Quumque dabit tumulis iusta, rogandus erit. Nunc properate elegi mora ne sit segnis eundo: Scitis enim vobis quam via longa manet. Ergo quater denas luces quia iure reduxit, (Non stata sint quamuis nam petit acta locus) Vnde herbosa fames: scelus est cur ponere carnes: Cur regat et tempus: nomen et vnde, canam Felix arbor erat, coelesti consita ripa: Quatuor irriguis qua viret hortus aquis. Praeficit omnipotens primos huic forte parentes: Arboris et pomis abstinuisse iubet. Orta fames hinc est, ieiunaque tempora primum: Aque his mox ad nos venit in ora stupor. Scilicet a stygii capiuntur fraude draconis: Factaque in exilium est omnibus vna dies. Hinc procul expulsi mortalia corpora facti, Turpiter errabant per loca sola duo. Herba dabat victum, virides modo nata per agros: Potus aquae fuerant, saxaque, et antra domus. Pallida phaginea velabant corpora fronde: Incompti longis, implicitique comis. Carne quod orta venus, crimen quod venit ab illa, Apponi carnes instituere nefas. Hinc samiae primum didicerunt prandia leges: Et tenues nobis sunt in honore dapes. Hinc sitit Helias: lex fit: sitit agnifer: esca Abstinet et Moses: esuriitque deus. Venit in exemplum: dederant pro parte nepotes Iam poenam: decimam temporis ara petit. Accipit: atque duae et decimae quater illa putantur, Temporis edicti lege, fuisse dies. Venit ad hanc curam romana lectus ab arce: Bisque suo spatio sensit abesse duas. Laetitiae sunt signa inquit: demantur ab atris Tempora de domini nomine dicta mei. Parteque pro dempta succedant quatuor illi: Quos sibi praecedens septimus vsus habet. Quatuor hinc quod dat: decimaque in parte reponit, De numero factum tempora nomen habent. Ritibus ornatur spatium, sanctumque vocatur: Quoque magis crescit: plus sibi thuris habet, Prima dies cinerum est: canit aspera verba sacerdos: Quae deus expulsis dixerat ante polo. Per vos dixit enim crimen iam morte piandum: Parsque mei vestro sanguine nata cadet. Ibitis: illa colo, tu viues rure ligone: Sudor erit vobis, quod fuit ante quies. Sic sed vt exactae post multa pericula vitae, Cum non mortalis iam mihi vterque foret: Puluere nata prius fiant rursum arida puluis Corpora: desierat: diriguere metu. Ergo quod illa dies leti, quod prima malorum, Causa fuit: quod ait tristia verba deus. Flectimur in templo: atque horrenda voce minarum Vertice signato, fit cinis ipse metus. Ne graue sit tempus: quoque declamatur ad aras: A te quo redeant ad sacra Bacche manus. Plena superciliis funduntur verba seueris: Bis ter adorato semper ad illa deo. Saepius auditis his sese vertit ad aram Efferus: et supplex thura merumque dedit. Saepe homines vidi sua septima festa colentes, In populi faciem poscere fontis aquam. Estque palestinis sed mos deductus ab aris: Primus et hunc Nomias, primus et Esdra tulit. Hoc deus, in terras qui venit ab aethere, fertur In solio populo iura dedisse suo. Hoc prius et syluis Amphion et Orpheus egit: Principium magnis vrbibus inde fuit. Hoc fuit et cantu duras deducere quercus: Inque nouos muros saxa coisse lyra. Ardua bisseni subeuntes iussa magistri, Sic quoque tot gentes supposuere, duces. Hoc pia pontifices, maiorum facta secuti, Pectora formabant plebis in aede modo. Ast vbi Maiestas aucta est, sua iura recusat: Atque viri alterius fungitur ara vice. Semina mandat humo, segetes vt carpat arator: Falx adit, et vitem fundat vt vua merum. Concinit e solio tonsus pia verba sacerdos: Arguto mentes reddat vt ore deo. Hinc pietas, hinc orta fides, hinc ritus, et ara: Magnarumque odium, curaque vilis opum. Haec coelo fecere viam, coelumque dedere: Crimineque amissos, restituere lares. Ocia sic terimus, longa est sic mollior hora: Ad coenam donec hostia pura vocet. Inde quod in templo luce vna his stare solebant: Qua steterant, statio tunc ea dicta dies. Additus est error, Heliae gratus et error, Atque deo, et tollit qui scelus amnis aqua. Ipsa quoque Aegyptus pia, quot vexatur ab annis In totidem trahitur sollicitata vias. Seruet vt exemplum, septem pulcherrima colles Roma per, et circos, et fora carpit iter. Nunc et Auentinum, nunc et iuga proxima coeli Transit: ab his coeli rursus itura iugo. Hinc subit Exquilias, et viminis aspicit arces: Inque Quirinalis deuenit inde latus. Perque sacras aedes petit ardua Vaticanum: Vnaque praeteritum saepe recurrit iter. Et modo qua uetus vrbs, et qua noua cernitur, ibit: Hinc Thermae: hinc fontes, ripaque Tybris erit. Quo trahor? hic longum est, errores dicere sacros: Deseritur sanctus nullus in vrbe locus. Quodque pii vates, syluis deus ipse quod egit: Exemplum legis dum via longa parat. Turba pererrato veluti redeamus ab orbe: Vrbe pererrata gens peregrina sumus. Adde quod et patribus, loca quamuis ista frequentent: Quot domini luces, tot parat ara focos. Quique vsus fuerat causarum ad iura disertis: Facundus trepidos dum iuuat ore reos. Vt solet in multis, diuorum protegit acta Mane: loci et laudes sic melioris habet. Quam cito di celeri labuntur tempora cursu: Quamque fugit velox non reditura dies. Hostia iam pueri pulsant, et carmina cantant: Ouaque cum ficu poscimur ante fores. Sed paleas scindunt, tempus secessit vtrinque: Deque quater denis bis patet esse decem, Hoc quoque dum faciunt in duro marmore nixi: Saepius his tunsus culter in ora redit. Debita suscepto renuuntur dona labori: In miseras cultri vertitur ira fores. Altera ne desit nota scissi temporis illis: Vtque famem minuant, praetereantque ioco. Septipes arcta manus a tergo foemina (vulgi Fabula) flet medio secta iacetque foro. Virginis interea populo reseratur imago: Aurea pontificis fertur ab aede rosa. Ora dei templum velamine coelat ad aram: Palma datur, vincet: pompa stat ante fores. Ecce sed accumbit: linguisque animisque fauete: Me miserum, haec domino est vltima coena meo. Vtque nouis populis fiant monumenta futuris: Iam cum pane capit pocula plena mero. Hoc et ait: corpus panem libate (tenebat) Haec bibite ista meo sanguine vina madent. Este mei memores: nam vos quam saepe per aras Hoc facitis: praesens corpore semper ero. Tradidit et pedibus lymphas: seruatur ad aram: Mensa datur, patris munera pauper habet. Orat opem supplex: precis iuit carmen in vsum: Ilicet: inueniunt: iniiciuntque manus. Aera silent templis: ponunt altaria vestes: Rostraque pontificis tristia verba canunt. Cernitur et facies: tumulo qua scena futuro Hostia stat, non dum supplice sparsa mero. Flectimur ante illam: non vno est lumine lampas: Aureaque in gradibus tollitur ara suis. Nigraque communem monstrant velamina luctum: Additur et miles saepius ante fores. Corda mouet tristi recitata Tragedia casu: Ducereque in lachrymis tempora nocte iuuat. Ter strepuere chori: luces dixere tenebras: Stant pueri templi fustibus ante fores, Perque vias illis arguto garrit in axe Pendula, et insertis versa tabella rotis. Turba latet sceleris: sequitur sua poena nocentes: Inque deum lapides quos rapuere, ferunt. Vltima lux oritur: celsa super arbore pendet: Pro facinus, languens dissimilisque deo. Aspice demissis vt squallent ora capillis: Vtque subit laceris sputa cruenta genis. Non secus Acteon: vidit quum labra Dianae: Factus erat canibus praeda cruenta suis. Liuide quid saeuis? haec in te poena redibit: Qui necis opprobrium hoc vindicet, alter erit. Quid fremis? en mitis letho quem subiicis agnus, Sponte sua cultris obtulit ipse latus. Occidit: offensus coelauit lumina Phoebus: Lunaque fraternos pallida fugit equos. Dura sub iniecto rumpuntur saxa dolore: Ad nos et manes territa mittit humus. Nos et amara dies lactuca pascit agresti: Sacra silent moestus stat sine sede pater. Tristia deflemus: quare, dum tristia flemus: Tu quoque nobiscum iam dea solue comam. Ille tuus natus, tam magni cura parentis, Tendit in educta Saucius ossa trabe. Sydera ne clames, et quae tria corpora restant: Omnia sunt lachrymis languida facta tuis. Annuus hic luctus mortalia corda mouebit: Hac et luce volent illachrymare ferae. Templa frequentantur: caesi portatur imago: Quae loca contigerat, visimus illa prece. Cum titulo inspicitur Clauus, sertumque cruentum: Parsque crucis, nomen qua dedit illa loco. Visitur et vultus face multa: templaque nautae Nocte sodalitiis, nobilibusque patent. Ante illum, inque viis, hamato terga flagello Nuda petunt: fuso sanguine pene iacent. Verbera concreto terrent infracta cruore: Cumque metu lachrymas ingeminare iubent. Circundantque aram: tectoque ad tristia vultu: In misera tolli crimina voce rogant. Parce genis igitur virgo: et ne sperne rogantes: Iam causam luctus poenitet esse tui. Cumque illis dicas, Cuspis miserere tuorum: Nobiscum et repens oscula fige cruci. Adde, dei facies exaudi vota precantum: Et radiis nobis crimina tolle tuis. Sed vult dona puer: niueaque in veste sacerdos Spargit aqua, inque domo, corpora perque vias. Sat datum erit lachrymis: lux est iam tertia mater Laeta ades: et moestam pone Thalia lyram. Quod vetus ante fuit, per totum tollitur annum: Cereus et flammae sunt in honore nouae. Scilicet amissos recipit iam terra colores: Exuitur serpens, et renouatur auis. Vertice de summo consumitur igne volumen: Vesteque non tacta sanctius ara calet. Sacra noui hanc circum fundunt iam thura ministri: Purpureas patres accipiuntque togas. Aera sonant: sanctum properant altaria nectar: Laetaque plebs inquit: cras cibus agnus erit. Rursus et haec dicens, dominum fratresque salutat: Terque loco supplex fundit in ora preces. Forsitan et pietas septem compellit ad aras: Crimina siue iubent, intima siue fides. Inde die domini, quae octauo it semper ab orbe, Gaudebit: longam dissoluetque famem. Gregorio interea referens accepta recedit: Multaque in Aprili mox peragenda putat. Denique festa sua vt sistat, renouabitur agnus: Septima pontifici si sua stabit hyems. Scilicet in niueae formatus imagine cerae Redditur, infernas qui modo liquit aquas. Vnctus terque oleo, ter viuo flumine purus, Agnifer vt docuit, poscit vt ipse puer. Noxia formosus ceu viuus numine pellit: Est et in aduersis quod deus esse solet. Albaque qui capiet cras summus pallia pastor: Dat populo: ex albis cui nota facta die. Sed iam frigus abit: redeunt cum numine soles: Et deus ex vero ver tulit ipse suis. Quod redit hic, volucres implent concentibus auras: Nobiscum et gaudent, luxuriantque ferae. Exulat omne nefas, Pascha est, ieiunia cedunt: Paxque est criminibus, mensaque pinguis adest. A patre iamque bene est dictum: per compita ludunt: Nescio quid tacite pectora nostra iuuat.
- 3.9.1
Sed ter luce sua pepulit iam sydera Phoebus: Atque inde fessos ire coegit equos. Aurea cuique micat stellatis fluctibus vrna: De coelo fusa surgere tentat aqua.
- 3.10.1
Quum bis erit nitidum e summo iubar aethere: sola De toto piscis corpore cauda patet.
- 3.11.1
Vna dies media est, et tollet nuncius alas: Quo duce habet sterilis pignus Elisa suum.
- 3.12.1
Proximus ex illo ad sua sacra, Iosephus et aram, Fabrorum doctas ducet ab arte manus. Huius enim digitis summi fabricator Olympi Creuit, et eiusdem factus alumnus erat. Hoc licet et possit tutelam afferre fabrorum: Est quoque pro vero causa secunda suo. Fulcro aptabat opus: signo mensura tabellis Stabat: iudicio subdideratque suo Subsecuit: doctam decepit linea dextram Deque illi breuior pluribus vna fuit. Stabat coeli author, fabrorumque optimus idem: Atque seni arridens longa sat inquit erit. Inquit erit, tetigit, mensuram tacta recepit: Vnaque cum multis apta peregit opus. Quisque exoptat idem, studiumque requirit ab illo: Tutaturque fabros vtraque causa suos. Virginis ergo suae quod coeli est sorte maritus: Quodque dei custos, quod quoque sanctus erat. Quodque illi in manibus demum creuere tabellae: Quodque deus, tanto Daedale cede seni. Sed tunc sancte senex, tunc te castissima mater, Non taceam: capiet quum casa parua duos. Magnaque cum magno dicam solennia nato: Aucta sacer vobis illa December habet.
- 3.13.1
Interea teneris hic aspirate puellis: Hac quoque vobiscum quas capit ara die. Pro quibus, vt veniant iam fata suprema: per orbem Fama tuum nunquam Trane tacebit opus.
- 3.14.1
Lucifero templo victrix crux aucta sequenti est: Alter et ex illo te Benedicte petit. Nempe crucis signo volucres depellis ab ore: Reddis et hamatis corpora casta rubis. Poculaque hoc etiam collato imbuta veneno, Frangis: et ardentis supprimis ignis opes. Hoc quoque Baptistae Phoebi delubra sacrasti: Oppida tot tibi mons vnde Casinus habet. Fratribus hinc vtinam non frangat pectora luxus: His vt Cymba esset munus vt ante fuit. Interea quando, crux hunc praecedere debet: Ite nurus vos haec pars quoque mensis habet. Ite Helena hanc vobis post cari insonnia nati Attulit, inuicta qua redit ille manu. De tribus admoto fuit ista cadauere nota: Reddita quum illi anima est, quum noua mira dedit. Pars Solymis huius, pars est tibi Caesar, vt hoc sit: Illa quidem in causa est, thuraque vestra meret. Sic nuribus dicens ibam commistus ad aram: A Solymis vrbi qua dedit illa notam. Sanctaque contigeram iam admotis limina plantis: Quo ruis? occurrens quum mihi dixit anus. Cede loco: maribus pateat licet ara per annum: Non est hac vestro luce adeunda pede. Ludere credebam: quum legem respice dixit: Et transgressuros quae quoque poena manet. Protinus vt legi titulos in marmore: caessi. Risit, etheus inquit: reddimus ecce vicem. Quid facerem? rubui: nostro laeta illa rubore, Inter foemineos rettulit acta choros.
- 3.15.1
Rore ter albet humus: sacram tegit aequor aristam: Cras, et quantus eris, tu leo mane lates.
- 3.16.1
Tertius hinc Titan, si non se transferet idem: Ad iuga flammiferos quum reuocabit equos. Germanam quicunque colit, sponsamque, Tonantis: Gaudeat: immensum concipit illa deum. Prima dies haec est homini quae crimina delet: Principium et nostrae mite salutis habet. Ergo ferant munus socii: vos thura puellae: Praecipue castas nam petit ara manus. Sed quoniam festas facit hic lux prima calendas Non secus a nati quam sibi mense solet. Hic anni dicam cur sit surgentis origo: In mensis prima quae fuit ante die. An quod ab antiquis ad nos hac luce recepta Venerit, illorum ne sequeremur iter? Scilicet authori generis quo Romulus annum Traderet: haec Marti tempora prima dedit. An quoniam hoc vasti quondam primordia mundi Mense, putant populis orbe fuisse nouo? An magis in vires quia cuncta redire videmus? Temporis et faciem cernimus esse noui? Nam nunc sole nouo tellus aperitur, et aether, Herbaque per summam gramina tollit humum. It vigor in flores, et frondens parturit arbor, Aera nec docili carmine mulcet auis. Vuida de grauido se prodit palmite gemma, Nescio quo blando lumine Phoebus adest. Optat oues aries: exquirit foemina tauros, Et petit immundum sima capella marem. Temporis haec aetas noua cum sit, cunctaque laeta: Annus ab his nobis iure nouandus erat. An quod cuncta parens virgo reuocauit et aeuum: Factaque quod coeli ianua prima fuit? Possit vt omne sibi dictum ratione probari, Vltima sit vero tradita causa suo. Quod foecunda fuit: foecunda haec tempora mater. Seruat, et hinc solers oua reponit anus. Quod deus immensus se clausit viscere matris, Hac coit insitio: plantaque luce viret. Sed sacra iam niueas clauserunt septa puellas, Et matronales instruit ara choros. Dote suis dicam cur illa, est pronuba nuptis: Vndeque festa dies nuntia nomen habet. Dena bis addiderant se ab Abramo saecula lustris Quinque fere: et coeptae tempora pacis erant. Quum pater omnipotens ne nos in tartara ferri Cerneret: aligerum se vocat: atque refert, Terra est fide vigil, iudeam nomine dicunt, Qua celebris Sydon, qua Tyrus alta viget. Hic electa mihi est regum de stirpe (Mariam Gens vocat) huc pennis labere ab arce tuis. Atque fer haec illi celeres mea verba per auras: Quam putat illa, mihi est ipsa futura parens. Concipiet natum aequaeuum sine coniugis vsu: Castaque vt est, casto corpore mater erit. Dixeris huic nomen (nomen dicebat opesque) Adiiciam flammas protinus ipse meas. Hactenus: ille humeris pictas accommodat alas: Accipit et tenera lilia cana manu. Qualis Atlantiades, si quando iussus in auras Tollitur: in virga nuncia fertque Iouis: Labitur: et celeri liquidum secat aethera penna: Nubilaque, et ventos aere fretus agit. Iamque volans castae cernebat moenia matris: Parua, sed aeterno magna futura deo. Stabat in his virgo: pendebat vitta capillis: Laeta quidem, vultu sed dubitantis erat. Legerat in sanctam ventura oracula matrem: Scilicet et studiis his erat apta capi. Orta dies nondum: nec adhuc discesserat vmbra: Tempore quo dubiis lucibus aera sonant. Tunc citus, et paribus coelestis nuncius alis, Qua sunt tecta suum dirigit altus iter. Qualis aquas volucris, piscosaque littora circum, Talis ad haec praeceps pectore totus erat. Parua fenestra fuit: obliquo corpore lapsus Prosilit in thalamos hac celer ante deam. Extimuit virgo: iuuenis quum forte timenti Dixit aue, ad verbum rettulit illa sinus. Gratia erit tecum subito praelata puellis: Quam mirare, parens ipsa futura dei es. Concipies puerum felix sine coniugis vsu: Nomen erit Iesus: cui dabit orbis opes. Aequaeuumque patri vt parias hominemque deumque: Non minus hoc casto corpore mater eris. Dixerat: haec roseo quum candida fusa pudore, Auditoque rubens nomine matris, ait. Nota mihi: magni veniet patris incrementum. Qui deus et dominus totius orbis erit. At mea virginitas cum uota sit illius aris: Quo fieri poterit mater vt esse ferar? Omnia posse deo facile est ait ille: propinqua Quae fuerat sterilis, nomina matris habet. Ipsa dei virtus coelo tibi stabit aperto: Illa erit et numen, filius illa patris. Ergo recusantem tandem, multumque timentem, Mouerat orator: quum pia fiat, ait. Fiat ait: subito quum circum lumine fusa est: Perque comam flammae virginis arsit apex. Concipitur verbum: stupuit natura: pauentque Tartara: concussus ter tonuitque polus. Carne deus tegitur: tumidus fit pondere venter. Vnde die hac laedi carnibus ora timent. Facta seni narrat: tacuit: sopor occupat artus: Viderat in somnis plurima, visa refert. Vitis erat dixit: seges illi iuncta: sed amni Proxima: quae multas pinguis alebat aues. Indeque, erant visae bis senae astare columbae: Quae segeti, et viti, limitis instar erant. Pampinus attigerat producto palmite coelum: Sydera texebat gramine summa seges. Ecce ferox miles ferrum properabat in illas: Pulsae aberant canibus per loca ruris aues. Dixerat illa: senex sit felix dixit imago Noctis: et a votis non aliena tuis. Forte Iouis sopor hic magni peruenit ad aures: Virgine di veteres matre fugamur ait. Dicta fides sequitur: coeli illi ex arce fugantur: Virgoque coelesti pignore mater erat. Nupta quod ergo fuit felix: fit pronuba nuptis: Quodque tulit lux haec nuncia, nomen habet. Omnibus e templis cur est super aede Mineruae Iam poscor: vicit virginitate deam. Nam patris ex vero fuit haec de vertice nata: Sancta quod ex vtero credita matris erat. Occidit illius sapientia: nascitur huius: Illaque Erictonii est: mater at ista dei. Ergo deae victae calcata iussit oliua, Sacra sibi hic fieri, virginibusque coli. Iussit aue et serae sub prima crepuscula noctis, Quaelibet ad laudes quod facit ara, cani. Huc venit et patriae pater: et dat dona puellis: Claue vicem domini virginis ille gerit. Sed dat signa venit: procumbite ad ora Quirites: Curia iam plena est tota videnda via. Pro superi: quantus diffunditur agminis ordo: Est hic, et Petri limina coetus habet. Alta coronati subeuntur limina templi: Pompa fit: et niueas aspicit ara nurus. Carbasus ora tegit: pudor est in munere nosci, An magis hoc olim quod noua nupta facit? Ecce sed incedunt ceu binae ad tecta columbae: De geminisque alter monstrat ocellus iter. Perque manus ductae redeunt: templumque coronant: Cum face matronae, cumque puella face. Iam numerat vulgus redeuntes, pastor vt agnas: Et laus in numero est per fora, ad ora patris. Accipiunt monitus, dotemque: occluditur ara. Tertius hinc aperit quam quoque ab vrbe lapis.
- 3.17.1
Hinc vbi tot luces, Charitum quot nomina, Coruus Totus ab eois exorietur aquis.
- 3.18.1
Tres huic adde notas, amnem feret vltima sacrum: Tristia, qui prima crimina lauit aqua.
- 3.19.1
Finis erat mensis: si rusticus ora reflectit Mars ait: in plumas coget abire tuas. Audiit hoc pastor: discessit perfidus inquit, Cui male sit: teneras nec mihi laesit oues. Verba mouent iram: Mars in sua terga reflexus Mutua ab Aprili tempora quarta petit. Haud mora: hyperboreos montes, alpesque niuosas, Occupat: atque gelu siccus adurit humum. Prodierant gemmae: tactae riguere pruinis: Prodierant segetes: frigore laesa seges. Grando fit, occumbunt tenerae cum matribus agnae: Tecta cadaueribus tota latebat humus. Poenitet in mensem pastorem dura locutum: Quum redit: et supplex vota precesque facit. Temporaque Aprilis iungit, numerumque dierum: Et cauet his: septis nec procul ire parat. Nosseque posteritas quo posset tempora, fecit Nomina, ridebit qui tamen illa leget. Cuccus erat primus: sequiturque Bacuccus: ab istis Heremus et Steramus proxima sorte tenent. Fabula narrata est: Venus instat: solue Gradiue? Curriculo tacta est tertia meta tuo. Explicit liber tertius.
- 4.1.1
In hoc mense Aprili, ver quod per puerum de terra exeuntem significatur, fabulosum a venio, verificatur a veniente a sepulchro christo: qui verum ver nobis fuit: et mensis Aprilis olim a fabulosa veterum opinione, ab aperto tempore, vel aliis causis vanis dictus, ab aperto illius Sepulchro, quod in hoc mense fere semper contingit, dici debet. Tutela olim Veneris, nunc Philippi. Huic quoque quaerebam data cur haec nomina mensi: Nec minus in dubio est causa reperta mihi. Pulsaque non certo stabat mea puppis ab euro: Et dare diuersis vela iubebar aquis. Pierides dixi: quando vos vera potestis Noscere, qua teneat dicite cursus iter. Haec ego: quum veniunt faciles Heliconis alunnae: E quibus est Erato sic prius ausa loqui. Cum sit molle mihi tenerorum nomen amorum: Sitque Venus numen non minus ipsa meum. Nil nisi quod fas est dicam, dignum ue sorores: Iudicium vestrum: mox subitura meo. Vt taceam Martis primam, Venerisque secundam Iliades sortem, quam dedit ante deae: Quodque suis gradibus troiana ingente reperta, Mitis Iuleos fecit in vrbe deos. Quodque eadem pulchra est hoc pulchro tempore digna: Quodque fuit Marti continuata suo. Haec elementa prius (sit fas hinc coepta moueri) In quibus haec nunc sunt: iunxit amore locis. Haec aperit tempus: haec pellit frigora vere: Haecque satis vires arboribusque refert. Haec dea quod tellus, quod mobilis educat aer, Quod mare, quod coelum, numine sola creat. Tolle illam: magnae fiant sine ciuibus vrbes: Nec populos, quos nunc possidet, orbis habet Nomina natorum sint nomina nulla parentum: Quaeque roget, quondam victima nulla deos. Hac duce nunc volucres demulcent aethera cantu: Et varie ludunt luxuriantque ferae. Illi floret humus: ridet sine nubibus aer: Miteque fit pelagus: lunaque solque redit. Dicta sed a spuma est: hoc parcite velle negare: Vnde sibi mensis nomina graia meret. Adde quod et cultus, quod nobis fecit amores: Iam saltem mensis nomine digna foret. Tempora sed videor frustra quia iure tueri: Hoc valeat vero cum mea causa suo. Vos moueat tandem dea, qua coniuncta Gradiuo: Fabula, lasciua est sed tamen apta mihi. Forte deae magno cum Mars arderet amore: Ocia quaerebat: paceque laetus erat. Nec via longa deo, nec scuta, nec hasta, nec ensis, Sed cytharae curae molleque carmen, erat. Sensit id alma Venus (quid nam non sentiat illa?) Obuia amatori venit ab arce suo. Ibat is e castris: vidit: visamque cupiuit: Tempus et est inquit: continuatque gradum. Nouerat ardentem: ne sim dea rustica secum Ibo ait: ardenti subueniamque meo. Proxima fit: prendit: verbisque vt callida tangat: Quo sit iter dicit: an valeatque rogat. Ille prius spectat: mox sic suspiria ducens: Vt valeam a nostris in tua castra feror. Audit vt haec: illi fallax subrisit: et inquit, In mea tu potius, an magis ipsa tua? Atque illum dicens lasciua incendit ocellis: Vror ait Mauors: tunc dea reddo vicem. Reddo vicem repetit, colloque insedit amantis: Osculaque amplexo pauca, sed apta dedit. Indeque ne votum tanti differret amoris: Ad lectum furtim praeuia fecit iter. Colla ibi iunguntur nudis astricta lacertis, Fitque proterua Venus, se implicuitque deo. Quid Vulcane facis? non haec tibi dixit Apollo: Ad furtum, nescis? haec via prima fuit. Captus ab illecebris posita tunc casside, et hasta, Ah qualis Mauors, qualia bella gerit. Qui, cum grata foret positis concordia telis: Bella valete inquit, pax mihi semper ades. Hoc vtinam multos dictum seruasset in annos: Non Roma infesto damna sub hoste ferat. Finis erat questus: requierat murmur amoris: Amborumque ingens corpore languor erat. Quum subito tellus contagia sensit amantum: Verque caput primae cinxit honore rosae. Semina conspiceres vrgere cacumine terram: Molleque non vno flore nitere solum. Quique aderant multo detonsi frigore colles, Ceperunt densas per iuga summa comas. Sponte sua tergo quaesiuit vacca iuuencum: Aque mare instanti prona salitur ouis. Foemina tunc primum blandum cognouit amantem: Tunc studium cultus primaque cura fuit. Tunc elegi placuere mei: duraeque puellae Eloquio victae mane dedere manus. Mirataeque fidem iuuenis prope nocte iacentis, Viderunt teneris limina fusa rosis. Tunc digitis gemmas, tunc tradere crinibus aurum Coeptum: tunc artes mille fuere viris. Cum sint hoc igitur Veneris tot tempora dona: Liuor erit: mensis si eripiatur honor. Dixerat haec Erato: Venus et cepisset honorem: Ni contra Clio sic foret orsa loqui. Tempus erat nobis mendacia demere rebus: Veraque germanae certaque iura sequi. Ante nouos ignes, ventos, terramque, fretumque, Haec rerum moles vnus aceruus erat. At deus obscura postquam res lite redemit: Inque nouas formas iussit abire Chaos. Summa ferunt ignes: stat proximus ignibus aer: Hicque premit terram: terraque pressit aquam, Ne loca vana forent, habitantibus addidit ortus Solis et occasus, nocte sequente diem. Irriguos imbres suspendit, et aeris vsum: Signatumque dedit margine limen aquae. Montibus extensis valles adiecit, et antra: Quaeque ferat fruges addita terra fuit. Hinc Natura sata est: quae totum temperat orbem, Illa, quaque sata est, optima dicta die. Aduocat hanc coram rerum fabricator, et orbis: Atque modo huic natae, talia magnus ait. Salue magna parens post me, rerumque potestas: Maxima consiliis orbe futura meis. Ocia ne subeas: mea sit vis prima creandi: Nascendi (vnde nota est) forma secunda tibi. Istaque quo possis, faciem nunc accipe mundi: Cum vi et multiplices corpore vasta sinus. Vbere mille geras, amplexus mille sub illis: Accipiat vultum noxque, diesque, tuum. Zona sit obliquus duodenis ignibus ordo: Sintque oculi capiti, lunaque, solque, tuo. Mille tegant rerum species, te mille colores: Pulchraque sis vultu tota, nec vna, tuo. Fax tibi pro sceptro, pro vi tuus ignis, et ars est: Progrediens certa semina gigne via. Corpora cuncta moue, pariter quoque mota coerce: Ordo sit hic: expers ne rationis eas. Haec deus, in solio dea quum sublimis in orbe Constitit e summo conspicienda loco. Insistensque illi, recti fidissima custos, Iuncta deo donis officiosa sedet. Iuraque dat terris, ventoque ignique marique: Fertque sub imperio corpora cuncta suo. Temperat his mundum, foecundaque dicta vicissim Omne genus gremio promit ab ipsa suo. Pace tua Venus haec vera est: tu ficta putaris: Hac duce nam spumis nasceris ipsa tuis. Primaque concordi, non tu, pace ista ligauit Corpora: quum inspecies omne coiuit opus Ista creat nobis quicquid noua corpora gignunt: Perque orbem vacuas non sinit esse domos. Hinc pecus omne venit: facit hinc auis arbore nidos: Et luteum Progne sub trabe fingit opus. Concipit hac foetus duce tellus, reddit eadem Hos duce: et hinc rebus sunt alimenta nouis Accipit hinc magnae sibi iure vocabula matris: Suscipis indigne quae Venus ante tibi. Ergo facta parens ab aperto munere rerum Debeat Aprilis munus habere sui. Dixerat: erubuit vero Cytherea reperto: Reddidit et titulum tacta pudore deae. Stabat honor mensi firmatus voce sororum: Visaque erat vero causa probata suo. Quum grauis Vranie stellis redimita capillos Surgit, et in medium talia verba iacit. Ipsa licet taceam, mea sunt iam nota sorores Munera, pro vero sydera testis erunt. Non erit absurdum de tempore reddere causas Si ferar, ex astris tempus it omne meis. Nondum forte Hyades, nec Pleiadas, ipsa regebam: Nec tua nota mihi luna ue, sol ue, via. Cur Cynosura tua est gens sydonis astra secuta: Cur ue Elicen spectet nauita graius aquis. Quid sit vterque polus: quid signifer ipse moneret: Quid ue boues seri, tarda ue plaustra boum. Omnia confusa veri ratione latebant: Nec titulus stellis, nec mihi nomen erat. Maxima enim nuper, reserarat machina vultum: Et noua erant populis omnia facta suis: Stabat et aeternum Saturno rege sub auro Ver: facies primi temporis illud erat. Inde vbi iam venit rebus sua discolor aetas: Lucifer in partes vnus et alter abit: Tunc sibi hyems, aestas, autumnus, nomina verque, Cepit, et incaeptus gentibus annus erat. Traditur imperium mihi coeli, traditur artis, Deque illo primum nomina nota tuli. Lustra palestini duce me tunc prima tulerunt: Venit ad Iliadas per loca multa labor. Hinc fuit exactus, qui nunc est, cursibus annus: Non sacer vt nunc est: sed tamen ille fuit. Interea coelo quos non potuere gigantes Pellere, facta parens vna puella fugat. Edidit haec magnum coelesti semine partum: Amisere polum numina prisca suum, Voce quidem mores hominum formauit, et annum: Subiecitque orbem legibus ipse suis. More lycaonio tandem praecepta ferentem Instantes agnum corripuere lupi. Occidit indigne, passusque opprobria mortis Signa dedit populis occubuisse deum. Redditur ex vmbris: tremuerunt tartara regem: Et gemuit vulsa regia caeca sera, Tunc meus est patribus, populisque, adapertus olympus: Mense fere hoc semper facta redire solent. Astra reluxerunt: reuocauit lumina Phoebus: Luceque defectos luna repleuit equos. Esse piae volumus si nos sanctaeque sorores: Cum modo nec Pallas, nec sit Apollo, deus. Sit sacer Aprilis ab aperto mane sepulchro: Et datus antiquis eripiatur honor. Dixerat Vranie dictis plausere sedentes, Istaque de tenebris lux redeuntis erat. Tunc ego Pierides dixi mea vota secutae, Quas possum grates officiosus ago. Sed ducibus vobis quoniam de littore solui: Quae vehit, in portum deferat aura ratem.
- 4.2.1
Iam pater Heliadum quater ad sua lora redibat, Curribus et iunctos sollicitabat equos. Ibam forte viam, populus cui nomina fecit: Qua prope flaminiam gramina campus habet. Vicus erat: dederat Padus et leuis accola nomen, Non procul a ripis Albula Tybri tuis. Cymbala pulsabant: difflabat tibia cantus, Prouehor, in media detineorque via. Pars etenim triuiis, pars festis laeta tabernis, Hic erat, artifici pars pede pulsat humum. Cum pare quisque sua faciles ad gaudia palmas Iactat, et in certos corpora versa modos. Aere chorum hi reuocant, diffusis hique capillis Ludus erant, agiles tum pede tumque manu. Languor erat fesso, subit alter, luceque tota Luditur, in multo desipiturque mero. Non procul hinc templum praecinctum fronde virebat: Thuribus Ambrosio struxerat ara focos. Quaero ioci causam, quum sic e pluribus vnus Protinus e medio rettulit ore choro. Qua phryx ante senex, Apenninique coloni, Et phaetonteo proxima rura Pado, Arrius abstulerat nostris immaniter aris, De templo veros expuleratque deos. Quum subito sumptis coelestis pastor habenis (Ceu stat adhuc) celeri cuncta redemit equo. Par vt erat, patrium struxerunt facta triumphum, Victor ad insubres quo pater ipse redit. Pompa dedit salios, facimus fecere quod illi: Araque nunc repetit, quos tulit ille iocos. Gallia vicina est, praebebant vina triumphi: Hactenus, et posito rettulit ora mero. Alter ab hoc surgens causam tibi plenius edam Hanc ait, estque aliter pene locutus idem. Dixit enim Baccho praebebant vina priores Mellaque: mella patri, vinaque nostra damus. Hausit nam illa puer, laeta est Insubria vino: Sunt satyri Baccho, sunt pariterque ioci. Ad sacra vtroque iuuat festis gaudere diebus: Vtimur et patriae moribus vrbe Remi. Nunc fit id in triuiis, et festis forte tabernis: Scilicet et veris tempore facta iuuant. Fiet et ante focos (haec bis nam ponitur ara) Quum referet gelidas frigida bruma niues. Dicta ioci causa est: tibi si facundia curae Mellea, da diuo quas petit ara preces. Dixerat, et saltu dudum post pocula facto, Cum pare discussis saltat in ora comis. Ingredior templum: patrum discesserat ordo: Et pariter socias soluerat ara manus. Da pater ergo meos dixi florere libellos: Et sparge ambrosia pectora nostra tua.
- 4.3.1
Luce sequente, polo, vexit quae numina, puppis: Quaeque regit terras, sole cadente micat.
- 4.4.1
Cras simul et piscis septem de parte trionum Sole abeunte fugit: dimidiusque latet.
- 4.5.1
Victus inops fuerat: fruges seges aegra negabat: Imbre quod a nullo sparsa sitiret humus. Spem macer, et siccis fallax aquilonibus annus Dempserat agricolis: ingrueratque fames. Aere cibus patrum pietate dabatur egenis: Araque pro coeli quaeque rogabat aqua. Signa ferunt, pompa puerorum ducitur agmen: Orbos Roma vocat relligione noua. Facta cano: pluuias segeti elicuere precando: Factus et his nobis fertilis annus erat.
- 4.6.1
Tempus idem positam Vincentius optat ad aram: Votaque pro pueris, virginibusque, capit. Admoneo: cedas procul hinc procul impia mater: Seu tua tristis Itys: seu Meleagre tua. Seu quaecunque fuit non nomine digna parentis: Et scelere in partus saeuit acerba suos. Scilicet, in partes cum sectus quatuor esset: Hoc duce, in articulos it puer ipse suos. Ex illo immanes hic odit crimine matres: Illato et pueris vulnere, praebet opem. Viuat Itys: huius si Progne deferat aris: Medeaeque suo corpore frater erit. Quid stas nupta? tuo quod non medicamine fiet: Munere placato numine, mater eris. Mater eris: quoniam fecit quoque pignore matres: Cum steriles tardo coniuge pene forent. Intumuit venter: necte Lucina rogantem Audiet: et partu mortua pene iaces. (Soluit enim multas) seu mas seu foemina fiet, Da thus, partu aderis, thure soluta dato. Aeger erit natus pariter: passusque periclum: Laeta uoue spolium: sentiet aeger opem. Fiet et incolumis: si votus detur amictus Concolor: et similis tradita vestis erit. Nupta tibi dicta est: nunc causam sedulus edam: Cur iuuat in bello militis ille manus. Siue quod agressi stupuerunt turpiter hostes: Armaque conspecto destituere patre. Namque genu posito palmas extendit inermes Turba: et sacratos corruit ante pedes. Seu quia de nostris cessit Victoria templis: Nomine et illius nomen habere putant. Proxima nam iunctum victricia signa sacellum Spectat, et a facto res capit ipsa fidem. Seu quonam sacrum posuit super aede Mineruae: Vnde duci victrix insit oliua manu. Seu placata idem quod virgine fortis vtraque Hic visus ducibus, militibusque, fuit. Vota virum scribit: pandit victoribus aram: Militis et fortes reddit ad arma manus. Hinc victore tulit romano milite signa. Illaque pro multis aspicit ante focos. Plaudite Pierides: media stat censor arena: Cuique sit ex merito laurea danda videt. Nec minus et partes has Palladis ante putamus: Artibus et pater est mitis vt illa fuit. Galli vera probat templo suspensa tabella: Hoc duce qua laurum se meruisse docet. O mihi si tantum concedant numina famae: Hocque velit Bacchus, Pieridesque meae. Victor vt in media vates ego cernar arena: Meque probem curam numinis esse mei.
- 4.7.1
Hic quoque te Caesar iam cura domestica tangit: Num quod in hoc vincis? an quod iberus erat? Hoc duce, cognati nam quum stant praelia Martis: Te memorant semper conseruisse manus. Quam bene, dum celebri tua munera sumit ab ara: Atque tua a victo non vacat hoste manus. Dum sequeris diuum: sequitur te fortiter ille: Victorem tyria reddit ab vrbe tuis.
- 4.8.1
Vox erat ecce venit: crepuerunt omnia plausu: Teque capit gremio culta Capena suo. Visus et es, positis laeua dextraque figuris, Inter Scipiadas tertius ire tuos. Talis erat libycis ludos quum Caesar ab oris Rettulit: et victo parta trophaea Iuba. Hoc et idem factum Cytherei tempore mensis: Sis vt in Aprili tu quoque pompa tuo. Iam te pacis opus spectabat: Velia iam te: Iunctaque cum Vesta regia parua Numae. Arcus erat: generis reges hic cernere iussus: Atque tua forti praelia gesta manu. Confusasque acies bello, victasque paludes, Aequoraque, et caesis oppida capta uiris. Adde tot his homines exutos vincula nostros: Barbaricis fuerant qui modo praeda deis. Sub pede lugebat quondam defensa Corone: Moestaque contusis igne Guleta genis. Reddita poenorum splendebant moenia regi: Addita sed titulis nominibusque tuis. Hinc tibi pons aditus: fratrum patrumque sigillis, Sacraque erat moles plausibus aucta tuis. Sistere equos faciunt demissa tonitrua flammis: Terruerant animos non tamen illa tuos. Contigeras templum: victricia signa secutus Duceris exceptus patris ad ora choro. Oscula iunguntur: iunguntur colla duorum: Qualia qui claui, qui valet ense solent. Nocte coronatae micuerunt lumine turres: De stipula et mediis dolia plena viis. Sicque tuo felix gauisa est Roma triumpho: Iussit et hanc fastis Caesaris esse diem.
- 4.9.1
Iamque vnus, iamque alter erat sibi Lucifer ortus: Terque suas pastor dinumerarat oues. Cedere quum coelo tuus Isace laniger optat: Astrigerum et seris mergere vellus aquis.
- 4.10.1
Esse potest Helle: sed non est: tollit ab vndis Candida quae laeuum luce sequente pedem.
- 4.11.1
Ast vbi praeteritas lux nonas sexta videbit: De face semimaris Phoebus abibit ouis. Indeque digresso summittet cornua Taurus: Et sua summissis altera causa manet. Cum boue nutrierat sibi forte Iosephus asellum Rura petit: coeli subsequiturque puer. Sic vt erat nostri iam sanguinis ille, deusque, Cum boue graminea ludere coepit humo. Et modo mulcebat molli palearia dextra: Et modo pascenti gramina secta dabat. Denique is adiutus tergo pueriliter haeret: Vrgenti similis, sollicitatque, pede. Siue quod ad cunas (ceu fas est credere) nouit: Seu data quod tenera iuuerat herba manu. Dum deus adludit: sensim procumbit: ab illo Desilit hic solers: et noua serta parat. Fecerat: adnectit pictos per cornua flores, Purpureisque ligat collaque et ora rosis. Aspicit: atque placet, genitor quum e vertice coeli Quo stabat, placido sic ait ipse boui. Gratus eras cunis nato gratissimus agro: Ignea sint meritis sydera nostra tuis. Vix ea quum ille latens ceu tunc est parte per herbam, Pesque vagus laeua dexter aduncus humo: Summa petit: summo qua pars nitidissima coelo: Atque rosas secum pictaque serta trahit. Quotque illi fuerant flores, formantur in ignes: Splendidus inque polo sydere totus erat
- 4.12.1
Tertia pontificis lux sacrum spectat Iuli, Curia iudiciis semper honesta tuis.
- 4.13.1
Qua via flaminia est, firmans in arundine gressus Laeta domum festa fronde redibat anus. Quae sacra sint quaero: Pelopis caput inquit ab oris Piscatoris habet non procul ara ducis.
- 4.14.1
Hinc Milui rediens quoque tunc de ponte viator: Cras ait: at serus, laniger ora teget.
- 4.15.1
Quartus ab eois properabit Lucifer ortum: Demittetque diem: praeuenietque Venus, Deque suo Caesar cupiet te cernere coelo: Inque coronati fundere colla rosas, Vox erat: Augustus solennem cultior aram Cum patre thura focis impositurus, adit. Venerat, et tantum distabat sorte Tiarae: Caetera nam cultus pontificalis erant. Talis ab Oceano radiis redimitus Apollo Chrysolithis summo reddit ab orbe diem. Magnus ab Aenea pater hic deductus, et ille: Hicque hominum dux est, dux tamen ille ducum. Nate deo, dea magna parens, tu frater, et alter, Protegite imperii pignora iuncta duos.
- 4.16.1
Tunc etiam mundo quaeret decedere sydus: Angulus in stellis cui nota ternus erat.
- 4.17.1
Caesar vt opproprium, cognataque bella recuses: Ad foedus cras te Gallia sancta vocat. Ah si Pompeius, si sic fecisset Iulus: Quanta foret virtus itala, quantus honor.
- 4.18.1
Tertia de coelo sortitum sydera Taurum Lux videt aequoreis mergere terga vadis.
- 4.19.1
Cras aderunt priscum tibi Roma Palilia festum De capitolino conspicienda iugo. Ergo age natali non tactas indue vestes: Ciuibus et fias candida tota tuis. Sancta Pales aderit: facit illa vocabula festo: Non minus a septis ad tua festa suis. Texerat ante nouo formosus ouilia ramo Romulus, et frater, pastor vterque tuus. Hi tibi ne desint: praecinget ouilia sertis Ensifer, et frater, pastor vterque tuus. Tertius his iunctus pater est: pascentis ab alto Qui sibi commissi ius gregis omnis habet. His igitur ducibus tibi Roma renasceris: hisque De stipula transis: quum iubet ara, focos. Scena stat, et ludi, fortes spectate Quirites: Diciteque haec nostrae festa parentis erant. Carmina cantantur: capiunt sua praemia Mimi: Scripta placent: laudes ipse poeta refert. Finis erit rerum: redeant vt festa quot annis: Romae quisquis ades laeta precatus abi. Arceque de summa victum dic spectet vt orbem: Qua patet exoriens, occiduumque latus. Pace sacroque suo fiat caput ante quod armis: Gentibus et terras omnibus vna regat. Dixeris: adiungas cum patre renascere semper: Natalisque frequens adsit, eatque tuus.
- 4.20.1
Luce sequente astris Hyperionis igne fugatis Florida dimidii tempora veris erunt.
- 4.21.1
Caesar in Aprili ne pars vlla relinquat: Cras tibi de bellis inda tributa feret. Sit licet et Ganges nondum tuus: India fert haec: Mox tibi dum victas porrigat ipsa manus.
- 4.22.1
Tunc etiam mater quum iam se roscida clausit Memnonis: et Vesper sydera lustrat equis. Hac qua parte ratis se iungit in aequore malo Clara: sub hesperiis tota latebit aquis.
- 4.23.1
Exoriente alta auritum caput occulit vnda Sole lepus: celeres effugietque canes.
- 4.24.1
Casside conspicuus, sumptaque Georgius hasta, Tunc quoque cum diro bella dracone geret. Ergo qui clypeo, signo, ferroque, corruscas: Ad tua quae canimus Bellice festa veni. Est quod inermis agas: acies, bellumque relinque, Nunc tibi deuicto si quid ab hoste vacat. Mauors pace tua somno furtoque puellam Fallis: arenoso qua Tyber amne sonat. Iste suam gladio, fortis defendit et hasta, Qua madet infesto moesta Silena lacu. Vrbs fuit haec celebris (iuuat hinc nam facta referre) Diri obsessa tamen peste sed anguis erat. Qui licet infestus miseris tunc ciuibus esset: Finitimis etiam maximus horror erat, Ad Tripodas mittunt placari tristia Phoebi Humano, et pecudum viscere, dicta iubent Absumuntur oues: homines a sorte petuntur: Nigraque confusum funera vulgus erant. Hinc ventum ad natam est regis: pater acta recusat: Cogitur ad sortem stare sed illa ferae. Vnica erat patri: lux venerat: obtulit angui: Oblata hac ingens vndique luctus erat. Pompa fit: exequias spectant: lugentque parentes: Funereisque tegunt corpora moesta togis. Interea ad scopulum: stat vt hostia tristis ad aram, Vincla manus stringunt, vittaque nigra comas. Qualis et Andromede Ceto deducta marino Linquitur: abscedunt: languit illa metu. Quodque licet: monstri tantum spectabat in antrum: Hinnit equus: visi voce reuixit equi. Atque fuge exclamat: fuge diro quisquis ab angue, Sitque sat ob patriam me periisse meam. Dixerat, e summa tollit quum rostra palude: Virus et instantem colligit anguis equum. Oraque non vna tumefactus sibila lingua Mittit, et inflexo corpore verrit humum: Hoc eques inspecto: timeat ne funera virgo Admonet, et forti sic super inquit equo. Alma faue tortos Crux vincere docta dracones, Hactenus, obliquis signat et ora notis. Qualis et hinc dirum Pythonem Phoebus in anguem, Inque anguem qualis Cadmus it ipse suum. Talis in aduersum vertit sua pectora monstrum: Complexusque hastam pronus adegit equum. Concutit ora atrox: maculosaque terga reflectens Rem ferus insidiis, agminibusque gerit. Surgit in hunc, miles pressoque in gutture ferro, Occupat: et valida traiicit ora manu. Voluitur ille solo: sic vt quoque viueret idem: Cogitur in laqueum: ducitur inque forum. Turba sequebatur, casum admirata, ducemque, Deque illo sermo per loca multus erat. Parsque virum sanctum, magicam pars iudicat artem Parsque nouas vires, ingeniumque putat. Venerat ad regem: venientem amplectitur ille. Atque suam: laudes numinibusque refert Interea ante duos tota concurritur vrbe: Versus et in populi gaudia luctus erat Spectat quisque feram: reduci plausere puellae: Ense draco caesus pectore planxit humum. Poscit aquam vulgus, victori ponitur ara: Pendet in hac anguis, qui modo terror erat. Dicere Io Paean, et Io ter dicere Paean, Rex iubet, alternos instituitque choros. Perque annos duci monet in spectacula casum: Vnde datur multis annua scena locis. Addidit et ludos, eques illis vtitur hasta: Insuber hinc celeri praemia ponit equo. Venit ad insignes victoris fama Quirites, Marteque pro prisco est coeptus in vrbe coli. Quare, quisquis erit Martis data iura secutus, Seu pilum princeps, siue sit hasta viro: Dum vacat a bello, det sancto thura Gradiuo: Hacque ferat castris ocia iussa die. Interea, si fas castis audire poetis. Et pariter diuum reddere verba pater. Pompa quid, et cur dat dic Curia dona ministris: E Capitolinis huc tibi ducta iugis. Sic ego: deposita quum casside venit: et inquit Quae poscis, dictis disce poeta meis. Gens erat a veteri traxit cognomina Sarra: Armis quippe potens, hostis at illa deo. Ceperat haec forti Solymarum moenia bello, Deque pia nostros iecerat arce deos. Capta reposcuntur romanis protinus armis: Itur: et in multa est obsidione mora. Signa canant moneo, mea sed tamen ossa sepulchro Sumpta ferant: parent, callidus ossa sequor. Tela tenent acies: dubitant concurrere bello: Tunc sic ite inquam: dux ego vester ero. Vester ero dicens, scalis nitebar in arcem: Hostibus et domitis per loca victor eram. Signa meosque simul capta super arce locaui: Miles io dicit, festaque pompa datur. Hinc mihi ceu paruo flat tibia mane triumpho: E Capitolinis ad mea templa iugis. Atque tubis canitur, coetu comitante Senatum Ire putes factis parua trophaea meis Ventum erit, assistunt, circum longo ordine sacrum: Atque fit in templo grata corona meo: Statque chorus, dignis praebentur dona ministris: Annua militibus forte quod illa meis. Dixerat, inspicio, gestabant signa sed vlnis Sparsa rosis, sinibus facta minora suis. Quaesieram: ante tubas Marti lustrare solebant: Proque his belligerae sacrificare deae. Numine parta meo quodque est victoria nostris: (Saepius vnde solet nunc mea imago geri) Quodque meis turca referantur ab hoste trophaea: Auspiciis: templo iure locanda meo. Gesta hinc signiferi (ceu lustria) molliter vlnis Signa manent, fusis ad mea sacra rosis. More patrum, et victi quia nostris ossibus hostes, Ad caput haec lustrant, ossaque nostra preces. Dumque piant: certos vt sint sortita triumphos: Illa super carmen, nostraque gesta legunt. Sed cur ora notis, quum tergum ascendit equorum: Signat eques? laeso et te pede clamat equi? Ora notis dixit, signatus colla draconi Quod premo: et insistens fortiter iuit equus. Ille notat sese, quum terga premuntur equorum: Offenso et quoties huic pede restat equus. Cuncta quidem didici, sed quae puer ipse notaui In patria de te: non bene nota mihi. Nempe Ferentini nent, hac texuntque puellae, Atque suunt tunicam nomine luce tuo. Proque locant imbri sublimi in vertice templi: Finieram, dictis rettulit ille meis. Quae mihi texta facit, per me, seruatur ab angue: Instar et armorum, quum venit, imber obest. Bellicus esse feror: telum mihi paret et imber: Textaque qua pendent, nulla procella nocet. Turribus in templi suspendunt (sancta quod aera Inde sono faciunt) pellat vt imbris aquas. Hactenus: atque abiit, parthos pater opprime dixi: Proque tuis ducibus cassida semper habe.
- 4.25.1
Luce sequente polus vicinos excipit haedos: Atque herbosa leui terra madebit aqua.
- 4.26.1
Tunc quoque cum Phoebo, quum iam sua lora reliquit, Nocteque coelesti gramine pascit equos. Oceani cornu petit aequora lata sinistro, Isace qui pro te tradidit exta deo.
- 4.27.1
Altera quum sese terris Aurora reducet: Soleque de foliis ros oriente cadet. Sacra feret Marco, colli quem Roma propinquum E capitolina, qua sedet, arce videt. Lucibus e cunctis prece binas nuncupat annus: Altera sed maior, altera dicta minor. Vtque pares non sunt: sic distant tempore, nanque Ista manet, certam non habet illa notam. Vtraque diuersa coelestia numina causa Placat: Roma sacro haec illa Vienna tuo. Postulor ex istis quae poscit thura duabus: Victa minor cedit: donaque maior habet. Vnde sed his docti fecerunt nomina Graii Quaeritis hic a me: scireque vera iuuat. Forte Litas sobolem magni Iouis esse putabant, Haeque duae fuerant: sed tamen ore pares. Corpore rugosae, pede claudo, lumine toruae, Suppliciter tristes, submadidisque genis. Has praecedit Ate: miseris mortalibus vna Quae dea tot noxas, tot mala saeua facit. Turpibus haec oculis, grauis, et pernicibus alis, Duraque, praecurrens praeterit vna duas. Terga secuturae mutant hae tristia laetis: Atque suis reddunt, illa quod ante rapit. Quaeque patris fuerat Iouis ira mouetur in hostes: Et precibus demum victa quiescit Ate. Ergo quod hae dictaeque litae, sacraeque duaeque: Quodque hae sunt totidem, quod quoque iure sacrae. Voce Litas graia litaneas esse putarim: Deque sinu nostri prosituisse dei. Nempe preces coelo ortae sunt, munusque deorum: Vnde venit pietas, vnde secuta fides. Illae aris primum iusserunt ponere thura: Atque sacras festa cingere fronde domos. Victima fecerunt vt subdat colla securi: Extaque in arsuris poneret ara focis. Irata licet arma manu sua fulmina sumat Iuppiter: audita deserit illa prece. Quemque suis populis cecinere oracula vatum: De quo visa fides tardior ipsa fuit Cum gens praua illum nondum in noua regna venire Crederet: et dubia perfida mente foret: Denique communi deus ipse ex aethere summo Est prece commotus, natus et ante gregem. Hacque die pompae victricia porrigit arma: Pellat vt a populo tristia damna suo. Quare quisquis ades: ponas hac luce labores: Cunctaque signifero sint operata deo. Discolor (vt fas est) sed iam chorus agmine longo Cantat, et in media candida turba via. Vbera dat nutrix: sitiens ne vagiat infans: Dumque dat incedens supplicat ipsa deo. Itque, sed incerto, maiorque, minorque, parente Ordo, frequens pueris virginibusque suis. Pone viri veniunt, matres, nuptaeque puellae, Quaeque vacant sanctis virginitate focis. Iam prope sunt: supplex quisquis veneretur euntes: Atque dei vernas spargat in ora rosas. Mos sed is est dictus: moris dicatur origo: Ne mihi propositi pars labet vlla mei. An quod ab antiquis campi lustrantur et arua: Haecque quod ambiret victima, nomen erat? An tibi quod pluuiis caruisse rigantibus arua Diceris, ad segetes appula terra tuas? Ergo relanguentes rubigo infecit aristas: Ipseque fallebat vota colentis ager. Pallidus arebat decussis foetibus annus: Nec steterant syluis poma, nec vua iugis. Adde quod et pecudes, et foemina prole carebant. Vota dabant: votis gratia nulla datis. Inspiciunt priscis quae sint ea tempora factis. Tradita rubigo lux erat ista tibi. Ne canis Icarii sub sydere terra sitiret: Exta canis sacris, exta ferebat ouis. Exta parant illi: quum vox est reddita coelo: Ferte preces Marco: signa leonis habet. Scilicet illius, quanta est, sub sydere tota Saepe sitit tellus: subtrahiturque seges. Iussa viri faciunt: fuit ille feracier annus: Terra dedit fruges: et dedit vua merum: Prouenit et volucrum proles: arborque fugata Laeta sui fructus, et pecus omne tulit. Agricolae votum ceperunt fertilis arui, Grexque suo domino foetibus auctus erat. Primitias referunt: mos nascitur: extat et arae: Tybur enim cerasis prisca tributa refert. Quodque pecus peperit: volucris quod foeta cohortis: Hac dant oua nurus, caseolosque die Moreque nunc patrum, ciues lustrantur et agri: Intus, et extra, aris luceque Marce tua. Addita crux pompae: cur addita causa patebit: Hac quod Roma die plurima damna tulit. Discolor et crux fit: sed cerea, fixaque posti Tuta: quod hoc agni fecerat ante cruor. Nanque luem passi moerebant funere ciues: Vnde erat haec luctus, nigraque, dicta dies.
- 4.28.1
Dona ferunt geruli, praecedit pompa ferentes: Illaque erit querulam Cereus ante lyram. Pendet ab hoc pretium, laeti hoc ad sacra secuntur: Ordineque in nullo proxima templa petunt. Postulor haec illis sed quae sit causa petendi Vt taceam quouis iudice vera patet. Colla leo forti cum pectore fortia gestat: Haec duo sunt illis ad lucra semper opus. Ergo aliae vt possint, ratio est haec certa ferendi Molle Leoninis viribus vt sit onus
- 4.29.1
Sed Pasquine tibi varias dant corpore formas: Hac quoque et es populo fabula in vrbe die. Carmina ponuntur, sunt et spectacula uulgo: Tuncque placent, linguae quum sibi uirus habent. Haec ego dicebam, quum plebis ab agmine septus Vertitur, et uatis respicit ora sui. Tunc ego da causam dixi, quum factus Apollo Rettulit haec pulsa protinus ille lyra: Accipe quae poscis decus o mihi grande poeta: Ingenii cuius carmina prima tuli. Ante Remum et fratrem fuit ista licentia: prisci Testis et Euander graiaque turba ioci Facta sequens aetas Vertumno tradidit: aede Qui sine romanum viderat ante forum. Forte fuit caupo Pasquini nomen habebat: Nomen adhuc aetas nunc tenet vnde meum. Effodit ante lares: qua Circus agonius: et me Induit, indutus non iocus vnus eram Et modo mas fueram: modo foemina: versus in ora Mille die hic vna fabula plebis eram. Plebis ab officio tetigit mea gratia patres: Mosque manet ludi forma nec vna placet Sum modo Apollo lyra: modo Mars si traditur hasta, Cinge olea iam Mars non ero Pallas ero Dent mihi poma rudes: fiam Vertumnus: ad antrum Si Galatea venit sim Polyphemus ego Sit mihi maturis qui tempora cingat aristis: Isaii felix dicar amica Ceres. Creditus Alcides armenta erithrea tenebam: Factus ab Alcide Cacus ad antra fui. Contigerant ederae: vulgus laudabat Iachum: Clamabant Ianum bina quod ora tuli. Saepe Iouis cepi candentia fulmina dextra: Gentibus et sumpto fulmine terror eram. Has ego nunc formas vnus conuertor in omnes Ante meos transit dum sacra pompa pedes. Mos vetus in magnos famosum inferre libellum: Nondum oblita sui est martia Roma ioci. Scilicet hic hominum non parua licentia morum Grataque libertas, iuraque, certa placent. Pellimur a recto: nostro et peccamus amore: In vitium et mollis, pronaque, turba sumus. Vt pudeat facti (timor est in carmine nosci) Scripta ferunt: ludis praeficiorque, meis. Nostraque famosis praetexunt nomina dictis: Subque, meis formis dicere vera licet Hinc mihi quod quaeris, non est nunc carmen inerme Inque foro mordax induor ora canis Felleque suffusus distringo, petoque veneno: Voxque mea alterius crimina semper habet: Sint vt verba sales nostra haec se in vulnera vertunt Et feriunt, blando quum placuere ioco. Denique ne in longum teneat mea fabula, quando Fas erit hic animo liberiore loqui. Quum gladiator eram: feriebam pectora ferro: Nunc mihi pro telo, sanguine lingua madet. Hacque seco mores: et res non magna videtur: Saepe sed opprobrium principis esse feror. Dixerat: in Circo cum sint tot templa tot aedes: Angulus est cur hic nunc tibi? fabor ait. Ante per hunc Circum spectabat equiria Mauors: Specto ego nunc currus: et sacra signa chori Quod facere vt possim de tot placet aedibus vnus Angulus hic: de quo cernere utrinque licet. Dixerat: et uultum ueluti spectaret utrinque Flexit: adhuc qualem nunc sibi semper habet. Vesper erat: circum puerorum funditur agmen: Inque illum manibus saxa, lutumque ferunt Pone puer lapides: cedunt nam uatibus: et sunt Ore poetarum saxa minora tua. Troia solo cecidit, sed versu viuit Homeri: Et Thebae vatis carmine nomen habent. Huncque, poetarum quia dictus cura nouorum: Non minus eoi, hesperiique legent. Quo ruitis? duris feriantur vt ictibus ora; Trunca nocent semper: quodque loquantur habent. Saepe quidem vidi, cum lux transisset, et annus, Lectorem culpis erubuisse suis. Haec ego: plectebant ciconum velut Orphea matres: Deque deo, toto corpore, marmor erat.
- 4.30.1
Quinque mihi extremo luces de mense supersunt: Vltima Pleiades sed sibi clara refert.
- 4.31.1
Clara sit illa licet, modo flet modo ridet Aprilis Vulgus ait, Maius temporaque ipse petit. A saxis pueri quercus, laurosque, requirunt: Qua nemus est: arbor qua uiret alta comis. Rusticus et summis inquiret montibus ornos: Atque nouos flores, sertaque festa leget. Perque fora ingrediens, venales eriget vlmos: Musa sile: et uiridi te quoque fronde tege. Hac et tecta tuae puppis remorare rudentes: Hinc alio quando remus agendus erit. Explicit liber quartus.
- 5.1.1
In hoc mense Maio, a maioribus dicto, maiores veterum verificantur in maioribus apostolis: quorum festum est in Calendis, et maiestas Iouis, a qua eundem mensem dici volebant: verificatur in dei nostri maiestate: quae coelum ascendit in festo Ascensionis: quae vtpote semper in hoc mense est. Tutela olim Apollinis, nunc Iacobi minoris apost. Huius et antiqui dubias de nomine causas Mensis habent: certi nec sibi iuris erat. Nam tres lite sua distabant mente sorores: Quaerit de Maio dum dare quaeque notam Nempe hinc maiores, Maiestas traxerat illinc: Maiaque, quae titulum tertia poscat erat. Orta quidem lux est sunt: et manifesta: patentque: In tenebris dudum quae latuere suis. Ergo alii fingant: me dicere vera loquetur Scripta sequens aetas si modo nostra leget. Dixi: et respiciens mea tempora, vera petebam: De superis cui nam munera mensis erant. Scilicet et fratres maiores esse putabam: Iura quibus Mai lux sacra prima dedit. Turba frequens aderat, veniebat ab aede sacerdos: Qua sua Laurenti respicit ara fora. Protinus accedo, concursusque obuius huius Quae sit causa rogo, quum bonus ille refert. Hoc in mense dei Maiestas scandit Olympum: Vngimus et pueris tempora, chrisma vocant, Adde quod hesternos speculis accendimus ignes: Stantque inter veluti sydera nocte domus. Scilicet et terris aperitur ab aethere coelum Dum deus euectus Sindone carpit iter. Sic fuerat, video iuuenes, puerosque, senesque, Hos velo cinctos, hosque iocosa loqui. Tunc ego Maiestas Iouis olim fulmine magna, Maxima at ex vmbris haec, redeunte deo, est. Iam pater omnipotens (Saturnum credidit aetas Hunc vetus) in celsa sederat arce poli. Surgit iniqua cohors, patrique inuidit, et inquit: Et nos ecce pares, quis negat? esse tibi Pellitur e coelo, tenuem pars aera coepit: Parsque suas terras, tartara parsque subit. Terra tuos partus hos credidit ante vetustas: Saxaque, et in magnos arma tulisse deos. In patris ire polum cum iam non monte valerent: Ausa huius natum est fraude dedisse neci. Ferro mite latus traiectus adiuerat vmbras: Flumine de Stygio rettuleratque pedem. Est locus a viridi nomen suscepit oliua: Vnde piis pacem gentibus ara tulit. Constiterant proceres, nitidum Sol mouerat orbem: Hique deum expectant, suspiciuntque polum. Quum subito rutilus per nubila funditur ignis: Summittitque oculos quisque siletque metu. Ter tremuere poli: tria aperto fulgura coelo (Mira fides) pauidi sole micante vident. Tollitur in niueam croceo velamine nubem: Et patria aethereis tecta petebat equis. Sydera cesserunt: qua forte pependerat: alto Complexusque illum signifer axe tulit. Sederat insigni radiorum in sede corona: Pellitur e coelo cum Ioue turba suo. Veraque Maiestas, quae totum temperat orbem: Reddita legitimo est, succubuitque deo. Iunctaque relligio sedit, pietasque, fidesque, Suspiciuntque illam numina nostra locis. Venit et ad patres, coluerunt ordine Petrus Et Linus: hinc alii, mox vice quisque sua. Hinc te sancte pater nunc sacra in sede tuetur: Fitque comes ducibus, principibusque tuis. Illaque dat fasces: ne iactet facta vetustas: Atque triumphato tollit in orbe caput. Illaque bis senis sacrauit mensibus annum: Cum totidem secum duceret ipsa duces. Indeque tutelas deiecit ab ordine priscas: Sexque deos, falso cum Ioue, sexque deas. Proque his spectantur si sacri ex ordine menses: Pene chori fratrem singulus huius habet. Ergo cum mensis maiorum tempora fratrum Prima putes: deque his possit habere decus. Reddita Maiestas mensis ius huius habebit. Lisque sit hac veterum parte soluta senum. Interea viridi redimiti fronde calendas Dum canimus vestras, frater et alter ades. Ambo aetate pares, aequi virtutibus ambo, Gente etiam ni alter sanguine maior erat. Iamque vmbras Erebi pallentes carmine dicam: Atque anguem stygiis quem premit alter aquis. Alter et vt tandem Solymarum rexerit aram: Et dederit primis thura merumque focis. Sed quo mente feror? longum est narrare tot acta: Est et propositi non ea cura mei. Est mea cura magis cur velent limina lauri Dicere: cur quercus frondeat ante fores. Num ne fit hoc nobis nemorum ratione nouorum? Sylua quod hoc primum mense virere solet? An quia prisca fores ornabat Curia ramis? Et viridis lauro ianua regis erat? Flaminis et castae reuirebat laurea vestae: Mos vetus ad nostros num venit inde dies? An magis his quoniam festum florale calendis Ante fuit, pretium est frondibus inde nouis? Cum patre, sed primo qui attollit militis ensem Principis impensis aede receptus erat. Quum sic forte inquit templorum, araeque repertor: Separat ah, fratres cur via longa duces? Vna fides iunxit, sedes hos iungat vt vna: De nostro sacrum marmore surgat opus. Dixerat, erexit communia limina fratrum: Ima Quirinalis qua iuga collis habet. Sedibus erectis solennem ponit honorem: Et pius illorum nomine templa vocat. Indeque, quo ritu fierent veneranda reperto: Stabat vt ante fores: talibus vsus ait. Innuba caesaribus velabat limina laurus: Et Iouis augustas quercus opaca fores. Caesaris emereant cum dudum nomina fratres: Vtraque ad illorum limina munus eat. Dixerat, a dictis ciues plausere, sacrasque Quercus it et laurus protinus ante fores. Cumque prius sacras velarent frondibus aras: Culta his diuorum festa fuere magis. Hinc lauri et patrum venere ad limina quercus: Quos colimus, fratrum suspicimusque loco. Indeque per ciues, patres imitentur vt ipsos: Vsus iit, ritus conspiciturque vetus. Arxque coronatur sua circum moenia ramis: Perque vias frondet, limina perque, nemus. Ergo licet multae videantur facta merere: Sola sit haec vero tradita causa suo. Ventum erit in syluas: qua coelo attolitur, arbor Caeditur: et Mai nomina caesa capit. Floribus ornatur, sed quum fit munus amantis Illa est ad cultus ingeniosa magis. Nunc et aues tollit, nunc in lanugine poma: Qualia sunt mensis grata puella tuis. Serica cum gemmis interdum ad carmina iungit: Scriptaque cum placeant: dona puella legit. Forte reuertebar, volucres dicturus, ab ara, Inspicio, mensas curua parabat anus. Perque illas fumans ponebat cana legumen, Mitra cincta comas, officiosa locis, Inque via instabat pueros, pariterque puellas, Molliter appositis discubuisse toris. Atque super crines tollebat sedula lances: Farraque, cumque suis mollia pisa fabis. Haecque super ponens vultu hortabatur anili: Singula contingens dona tremente manu. Tunc, tibi dulcis anus, sic sint aetate Sybillae Tempora Cumanae non breuiora, refer. Mista faba in triuio cur dantur farra calendis: Sic super haec pueris, virginibusque, caput? Sic ego, quum precibus conuersa seniliter ad me Rettulit haec, tenero verba tacente choro. Prisca per annales veterum si facta requiris: Multa data inuenies moribus inde tuis. Mos erat in Maio celebrare lemuria mense: A tergo et iactis busta piare fabis. Nec minus has pueris veniente in mense calendis, Laridaque, vt seruent viscera, Carna dabat. Visceribus quod fons caput est, sumuntur ab illo: Viscera quo crescant a strige tuta dape. Ista putat vulgus, sed quae sunt vera docebo: Nomina subiunxi, dic quoque, fiet ait. Ergo inquit, dederant maiores nomina Maio: Farra, fabae, quondam iam quibus esca fuit. Scilicet errabant animalia tuta per agros: Tutus erat piscis, tuta volucris erat. Grande nefas, siquis grue pastus, et ansere plenus, Iunonisque satur turpiter esset aue. Hinc ea nunc posita praebentur munera mensa: Quae vetus his olim forte fuere cibus. Stantque caput supra, factum veneremur vt ipsum: Plebsque patrum mensae sic sit vt ipsa memor. Inque via et triuiis praebemus, grande parentum Fiat vt exemplum, posteritasque colat. Quodque ea miscemus sunt miscellanea, virtus Sunt quoque, quod luxu haec abstinuisse fuit. Hactenus, a dicto grates ego sedulus egi: Viue diu et dixi, molleque tempus age. Laeta recedebat, properans sua dona coronae: Osculaque apponens ore tremente dabat. Vinaque ponebat, sitiens tamen ipsa bibebat. Dicebatque bibens hoc sibi ritus habet. Alta locustarum lis ad Capitolia stabat: Ite locustae inquit, rursus et inde bibit. Inde bibax pariterque loquax, ante ora sedentum, Ad potum addebat temporis acta sui. Iam sibi sol medium coeli conscenderat axem: Aque faba ad sacrum turba parabat iter Expectantur aues, resonabat carmine templum A socio causam quum petor ipse meo. Saepe dabant dixi lautis bellaria coenis Ante senes, tradit patribus ara dapes. Haec ego, quum summa sparguntur ab aede volucres: Grando solet qualis, qualis et imber aquae. Protinus impletur vulgi clamoribus ara: Atque petunt turbae publica dona manu. Alta fugit perdix, oculis suspenditur Argus: Stantque cohortis aues ire recusat Itys, Iacta memor Terei, quaerit Philomela puellas: Hasque inter Venerem cana columba petit. Quam bene, it ad pueros, et spondet bella coturnix: Te cupit et passer, Lesbia pande sinus. Deficiunt volucres: Caiusque Lagonque subibant: Pendulus et lactens a trabe porcus erat. Non sunt hic nubes, pluuia confunditur aer: Nec pluit, assiduas fundit et haedus aquas. Quis credat? tectum pro coelo deiicit imbres, Sub lare stat populus, sub Ioue stare putes. Haec ego, et vnda tholo ludebat, adibat agrestis Fune suem repens, vique repulsus aquae. Et modo cedebat, modo spreto ad munera Orion Imbre tuo, obnixus fronte secabat aquas. Poscebar causam, mensi dat nomina Maia: Res vetus est, Maiae victima porcus erat. Frugibus officiunt nimbi sic, victor agrestis Quum salit, et capta clamat in aede sue, Ergo ioco hoc festae Mai saluete calendae: Adque frequens nostros ite, redite patres.
- 5.2.1
Aurea depulerit radiis vbi sydera Titan: Non erit Andromade quae sibi sydus habet. Pace tua Perseu dedit astra Georgius illi: Cum fuerit gladio fortior hasta tuo. Cuicumque ergo datum posthac cognoscere coelum: Credat Alexandram, quae Andromada ante fuit.
- 5.3.1
Proxima lux oritur, date sanguine thura redempti: Dum procul inuentam suscipit ara crucem. Siste pedem, vetitum subeas nec foemina limen: Cedat et hinc, quae me cedere iussit anus. De Solymis tulerat, temploque receperat illam: Haec Helene nuribus quum pia verba refert, Ipsa licet fuerit mater castissima virgo: Factaque sit nostri maxima fama chori. Eua nocet, castis primum scelus illa puellis Intulit, et ligno pressit acerba deum. Praeterea fuerat qua per me sancta recepta: Causa Venus, pinus, ne coleretur erat. Ergo sacro a ligno, sic fas, nos arceat ara: Crimineque antiquo simus ab aede procul. Sic, vt quae ante viris totum patefacta per annum est: In toto nobis haec sit aperta semel. Hac sed lege oculos ne tunc amet illa viriles: Finierat, Martis quum datur vna dies. Illaque erat positam ligno qua dedicat aram: Vnde refert certis acta tabella notis. Sed cur thura petat sibi crux, qui postulat, idem Ostendi lucem sole nitente petat. Scilicet emeruit foelix portare Tonantem: Et fieri affixo tota cruenta deo. Hic quod auis fuerat, quod ceruus, taurus, et agnus: Cornigera pendens arbore solus erat. Ille tulit cultros, olim quos vacca timebat: Quosque diu immeritae sustinuistis oues. Vnde sed illa venit, quae formae fiat origo: Quanta sit et virtus, praecipit ipsa loqui. Fertur ab Elysio, sub imagine surgit aratri: Signaque in antennis talia malus habet. Nostraque se quarta diducunt corpora parte: Porrigit amplexus nunc deus vnde suos. Quod fuit haec victrix, quum magna pericula surgunt, Pectora signamus, munit et illa notis. Quare scala poli, credentibus hasta salutis, Pro quibus erecta es, crimina tolle tuis.
- 5.4.1
Sed cras aequa cadit lanx coelo crimina taedet: Dum tot fallaci sustinuisse manu.
- 5.5.1
Tunc quoque qua tangit laeuam via Iulia ripam: Nobilibus virgo visitur orta Senis. Perque vrbem coetus deductus, in aede Mineruae Ossa colit, tumulum numinis ante sui. Indeque, vbi ex ara cecinit pia verba sacerdos: Finis et est pompae, fauit et ore chorus. Linigeris digitus pariter benedicit, et illis Terga quibus pietas saucia reddit acu. Qui sequitur fundet quum sydera vesper Olympo: Inque suis condet se Galatea vadis. Pleiades inductam caelabunt nocte choream: Ensifer et prona fronte subibit aquas. Scilicet, et fas est, melioribus addere nomen: Has famulas septem virginis esse feram. Gaudia dicebant, mutarunt nomina, tunc quum Pleione coelum candida virgo petit. Angela concepti est: nati Genitleta Tonantis: Munera Dora dedit, sustulit Orsa rogum. Rettulit ex vmbris felix Anabasia coelo: Phoena placet flammis: Prosdocha dote poli. Deque tamen septem, sua lumina subtrahit Orsa: Ne domini videat: quam videt ante necem.
Next → — showing 1–100 of 359
Open Greek and Latin: Latin. CTS URN stoa0367.stoa001.ogl-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.