Alethia
- 2.52
nil ueri praeter mortalia nosse supersit,
- 2.53
omnia plena tui tantum sentire remansit.
- 2.54
atque ideo omnipotens, qui semper totus ubique es,
- 2.55
ad te confugimus trepidanti mente precantes:
- 2.56
exaudi miseros, quos semper cernis et audis,
- 2.57
si, cum me parti damnatae adnectere uellet
- 2.58
ille, caput scelerum, mundi reus et suus hostis,
- 2.59
nil per se solum, ne uictus cederet, ausus,
- 2.60
serpentis miseram, cui mens incauta, per artem
- 2.61
meque per affectum, quem sexus sentit uterque,
- 2.62
artificis scelerum fraus inprouisa subegit
- 2.63
et, cum damnarer iusta pro crimine poena,
- 2.64
sic piguit culpae, tanto mens icta dolore
- 2.65
indignata sibi est, ut te, mitissime iudex,
- 2.66
tunc mihi uindictam de me praestare putarem.
- 2.67
idcirco et gemitus causae lacrimasque negaui,
- 2.68
indignum uenia quia me reus ipse probabam,
- 2.69
amplexusque animo solacia dulcia poenae
- 2.70
hoc ipsum post haec sacra inter munera ponens
- 2.71
pro uenia sceleris, quod sum damnatus, habebo..
- 2.72
non igitur dirum est. at maiestate serena
- 2.73
exaudire uelis nil contra iussa precantes
- 2.74
nec iam poscentes lacrimis, quod sponte benigna
- 2.75
praestabis famulis, ut se censura resoluat,
- 2.76
tota sed ut plenas teneat sententia uires.
- 2.77
iussisti mota uictum me quaerere glaeba:
- 2.78
damnatis igitur campis sunt arma mouendi
- 2.79
danda — agros dumos steriles spinasque tenaces
- 2.80
pro fructu dare: pura mihi prius ergo serenda est,
- 2.81
ut fallat mea uota seges quaesita labore —
- 2.82
herbarum assiduo contexere semine panem:
- 2.83
da menti, quae sint herbae, quae forma laboris,
- 2.84
da, pater, auxilium miserans atque imbue sensus.
- 2.85
tunc erit, ut rerum compos et certa salutis
- 2.86
seruiat Eua mihi saeuumque experta creandi
- 2.87
supplicium pariat populos, qui crimine nostro
- 2.88
plectantur, purgetque patrum peccata nepotum
- 2.89
mortibus aeternam faciens successio poenam.\'
- 2.90
Talibus orantes falsi serpentis imago
- 2.91
indice uisa metu tacito se tramite ferre
- 2.92
leniter ad molles tractus uibrantibus herbis
- 2.93
in se conuertit trepidos pigrique doloris
- 2.94
excussos senio cognatas traxit in iras.
- 2.95
et prior Eua uiro: \'si te suprema malorum
- 2.96
causa mouet, rape saxa manu; datur ecce facultas
- 2.97
auctorem leti leto dare. prima docere
- 2.98
suppliciis debet propriis et morte cruenta,
- 2.99
quam sit triste mori, quae me male perdidit et te.\'
- 2.100
dixit et elapsam cursu telisque secuntur
- 2.101
missilibus cautesque rotant, quarum una reducto
- 2.102
altius ad nisum facilem dare certa lacerto
- 2.103
obsequitur uotis oculosque animamque secuta
- 2.104
et nudum in silicem media serpente resultat
- 2.105
scintillamque ciet, sicco quae fomite pasta
- 2.106
ac mox flamma fuit crinita incendia late
- 2.107
extendens siccoque floret iam candida fumo.
- 2.108
horruerant latebrasque gradu trepidante petebant,
- 2.109
sed pauidos stupor ipse tenet curamque sagacem
- 2.110
humani pandit uitii, quod cernere rursum
- 2.111
et timidi metuenda uolunt paulumque remoti
- 2.112
telluris dorso sterilis mirantur opacas
- 2.113
procubuisse comas nemorum, sordere fauillis
- 2.114
fuscarique diem, totas splendescere terras
- 2.115
et lucem sub sole nouam. nec mente quieta
- 2.116
accipiunt crepitus stridentibus undique siluis
- 2.117
undantesque globos flammarum in sidera ferri,
- 2.118
dum se radices demersus tendit ad imas
- 2.119
ignis edax penitus, sumpto quo uicta calore
- 2.120
terra rudis pandit generosa ad munera uenas
- 2.121
et, cum iam cuncto fuerit siccata liquore,
- 2.122
incipit ipsa liquor fieri riuisque metalla
- 2.123
fundere quaeque suis. fuluo torrente coruscat
- 2.124
auri summus honor, candenti lacte renidens
- 2.125
effluit argentum, rigor aeris lubricus errat
- 2.126
et coit in mollem resoluto corpore massam
- 2.127
liuida glaeba chalyps. ruptis sic Aetna caminis
- 2.128
egerit inmixtis stridentia sulphura flammis, .
- 2.129
lubrica dum feruent; at cum spirabilis aurae
- 2.130
temperiem sensere, rigent raptimque coruscam
- 2.131
uertitur in glaebam siccus liquor igne gelato
- 2.132
et fit corpus iners. uarios ita sistere cursus
- 2.133
mirantur latices, quos, dum qua deficit ardor,
- 2.134
iam cupidis spectant oculis blandumque colorem
- 2.135
accipiunt membris et quod timuere secuntur.
- 2.136
auxilium sensere dei gaudentque reorum
- 2.137
et primas nulla culpam uirtute secuta
- 2.138
ad uotum cessisse preces summoque parenti
- 2.139
acceptum referunt et quod dedit ignis et ignem
- 2.140
et mentem, cui quo sit opus patefecit. utrumque
- 2.141
certum habeo, munus sacrum explorasse parentes
- 2.142
cuncta alacres oculis permensos, sed prius auro
- 2.143
admouisse manus diti, quod fulmine mentes
- 2.144
iam ferit et cari subigit fulgore ueneni
- 2.145
nec satiat, donec mirantes pondere multo
- 2.146
uincat et elapsum durae ceu murice cautis
- 2.147
uulneret ac facilem uitiato corpore plagam
- 2.148
posse pati doceat. subiit noua cura repente
- 2.149
attonitos acuitque animos casumque magistrum
- 2.150
admonet arte sequi. duri tunc pondere saxi
- 2.151
alternis caedunt uicibus flectuntque trahuntque
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,901
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.