Alethia
- 2.152
in uarias species cedentem ad uerbera massam.
- 2.153
quam nullus formare labor, sed uicta figuram
- 2.154
ocius hinc perdit, magnis quod nisibus inpar
- 2.155
materies recipit studium, sed decipit usum.
- 2.156
durius ergo aliud quaerunt; sed et hinc placet aurum,
- 2.157
utile quod rigidum docuit magis esse metallum.
- 2.158
inde, cui propior decor est et uena secunda,
- 2.159
itur in argentum, blando quod firmius auro
- 2.160
officium magis est patiens. sed fortius aes est,
- 2.161
id quod conspicuum minus est. mox aere magistro
- 2.162
in rigidum chalybem translatus substitit usus.
- 2.163
Forsitan et cunctos quos fingit opinio casus
- 2.164
artifices summos operum percurrere uersu
- 2.165
possit nostra chelys, tacito patefacta calore
- 2.166
ut se decoctis tellus pinguissima glaebis
- 2.167
mouerit in fetus uarios, quos imbre marito
- 2.168
parturiens putri dissoluerit arua meatu,
- 2.169
quo tumidi crepuere sinus elataque messis
- 2.170
extitit et motis undans trepidauit aristis,
- 2.171
disceret ut speciem segetis nouus accola cultae:
- 2.172
utque auidum ad tantam decurrens undi(que) praedam
- 2.173
alituum pecudumque genus turbaeque minoris
- 2.174
nigra cohors, maiora suis in pabula trudens
- 2.175
175 semina corporibus, uitae inculcarit amicos
- 2.176
materia propiore cibos atque omne secutum
- 2.177
officium, docilis studii quod cura recepit.
- 2.178
semper ab exemplis meditatio sumpta magistris
- 2.179
fecerit artis opus: sed falsis nota reclamat
- 2.180
gloria larga patris: nil hinc sibi uindicet usus,
- 2.181
nil casus uirtutis inops: ego nosse creatis
- 2.182
quae bona sunt cum luce dedi mundoque minori
- 2.183
quicquid maior habet sacro notescere sensu
- 2.184
meque per haec uolui.\' atque utinam inlibata maneret,
- 2.185
ut data mens homini est, nullique obnoxia culpae:
- 2.186
non illam species, non illam corpora rerum,
- 2.187
non modus astrorum numerus nec molis harenae
- 2.188
falleret. at quantis cum magno terra profundo
- 2.189
tendatur spatiis, quae sit mensura peractae
- 2.190
molis, quid resonet motu septemplicis axis
- 2.191
harmoniae uocale melos, nunc discitur usu
- 2.192
assiduisque datur studiis artisque putatur
- 2.193
quod manet ingenitum. nec sentit nube malorum
- 2.194
factus hebes, quod, si quae primum agnoscere credit,
- 2.195
quisque recognoscit. summo ergo hoc limite ueri
- 2.196
haereat. augustis quom pulsus sedibus Adam,
- 2.197
nullum aliud prius officium quam coniuge dignum
- 2.198
egit et ignotos natis impendit amores.
- 2.199
inter tot curas placuit cui dulce creare,
- 2.200
uiuere dulce fuit. qui uiuere dulce probabat,
- 2.201
uiuebat rectore deo: nec derat alumnis
- 2.202
quod uitam instrueret, quod rerum accingeret usu.
- 2.203
Et natis iam plena domus solacia mira
- 2.204
attulerat rudibus blandoque in corde parentum
- 2.205
multiplicata graues releuabat cura labores,
- 2.206
et spes iam suberat propriis gaudere ministris
- 2.207
ruris in officiis, quorum qui maximus aeuo
- 2.208
arua Cain duris uertebat pinguia rastris;
- 2.209
at uiuo gaudere lucro dignissimus Abel
- 2.210
collibus aut nudis aut sicci germine campi
- 2.211
innocuas pascebat oues et lacte parentes.
- 2.212
postquam expectati satiarunt gaudia fructus
- 2.213
et stupuere sacro cingi sua uota fauore,
- 2.214
ammonuit mentes operum libamina iustum
- 2.215
prima dicare deo. sacras prior impedit aras
- 2.216
frugibus ille nouis, niueo magis hic litat agno,
- 2.217
prima sacerdotum species, mox hostia fratris
- 2.218
impia, sed signo iam tunc imbuta futurae
- 2.219
indicioque piae. namque ut suscepta notauit
- 2.220
fratris sacra Cain, sibi nulla in fruge litanti
- 2.221
annutum, seu quod uotas praelegerit ante
- 2.222
pollueritque dapes seu totum tempore in uno
- 2.223
cernenti reus est praesens quandoque futurus
- 2.224
mente nocens, illo (dirum) de fonte uenenum,
- 2.225
quo serpens materque, bibit fratremque cauendi
- 2.226
ignarum saeua mactatum caede trucidat.
- 2.227
Heu facinus! quid non miseros furiosa libido,
- 2.228
quid non ira recens, odium uetus, improba cogant
- 2.229
quae uexant gentes scelerum certamina, tantum
- 2.230
si facinus fecit, qui sic, quod sanctior ipso
- 2.231
frater erat, doluit. nulla est iam culpa parentum.
- 2.232
et ne aliquam saltim uel de serpente querellam
- 2.233
quod morimur quisquam superesse existimet, ante
- 2.234
coepimus occidi. pro quantum prima propago
- 2.235
criminis adiecit! mortem pro nomine poenae
- 2.236
inductam mundo uix dignum est dicere: fecit
- 2.237
impietas scelus esse nouum. peccata parentes
- 2.238
tantum morte luent: tu poenas morte solutas
- 2.239
et pro morte dabis, peior serpente nefando.
- 2.240
ille etenim letum suasit, non intulit: at tu
- 2.241
auctor primus eris caedis. te publicus hostis,
- 2.242
te latro priuatus sequitur, tibi crimina plectent
- 2.243
arma(ti) telis, gladiis et uindice ferro.
- 2.244
militia scelus omne tua est populique futuri
- 2.245
quod minus interitu iusso quam caede peribunt
- 2.246
ad te summa redit. nec prorsus displicet istud
- 2.247
moribus exemplum, quod fratris sanguine primum
- 2.248
humanus fundi coepit cruor, ut facinus par
- 2.249
sentiat admissum, tali quem crimine constat
- 2.250
fraternum renouasse nefas, ratione docente
- 2.251
omne hominis letum non prima sorte perempti
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,901
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.