Chronica
- 2.34.3.1
hic uero maior dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas animos mentesque turbauerat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent.
- 2.34.4.1
capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admouerent. nec mora, quasi Dei nutu funus extincti sollemnibus exequiis deferebatur concursuque omnium feretro corpus eripitur.
- 2.34.5.1
duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos astitit: crux reperta dignoque ambitu consecrata.
- 2.35.1.1
His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat : sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbauerat.
- 2.35.2.1
etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam deprauatus, dum sibi religionis officium uidetur implere, uim persecutionis exercuit: actique in exilium episcopi, saeuitum in clericos, animaduersum in laicos, qui se ab communione secreuerant.
- 2.35.3.1
quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi: patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam nouam atque alteram Deum nouum alterumque fecisse: fuisse autem tempus, quo filius non fuisset.
- 2.35.4.1
igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, ccc siquidem et duodeuiginti episcopis congregatis: fides plena, conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur.
- 2.35.5.1
nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos uiros odium, et aduersus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.
- 2.36.1.1
Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, uirum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant.
- 2.36.2.1
etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, prauo studio recepisset.
- 2.36.8.1
sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum uidebatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat.
- 2.36.4.1
ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium remouere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur.
- 2.36.5.1
mox in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur: iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque . omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari i. inter haec Constantinus moritur:
- 2.36.6.1
synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absoluit, Marcellus quoque episcopatui redditur: nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum grauabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia uidebatur.
- 2.36.7.1
uerum tamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod et Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem uiderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae urbis episcopo ueniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt.
- 2.37.1.1
Interfecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque ille hanc uerecundiam, ut tanti uiri iudicio notatus sponte concederet.
- 2.37.2.1
ceterum antea innocens, postea deprauatus, uideri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum. nacti ergo Arriani istiusmodi occasionem conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subuertere.
- 2.37.3.1
etenim eis color quidam subpetere uidebatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii indicio esse haereticus probaretur.
- 2.37.4.1
namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor extiterat: Photinus uero nonam haeresim iam ante protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat.
- 2.37.5.1
igitur Arriani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino uera sensissent.
- 2.37.6.1
uerumtamen ea tempestate Arriani perfidiam suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam ut Athanasium ecclesia submouerent, qui semper eis uelut murus obstiterat: quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.
- 2.37.7.1
sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem. Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione studia partium concesserant: pauci, quibus fides cara et ueritas potior erat, iniustum iudicium non receperunt: inter quos Paulinus, episcopus Treuerorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.
- 2.38.1.1
Tum uero Arriani, ubi doli parum processerant, ui agere decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi prauis adulationibus deuinxerant. quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant:
- 2.38.2.1
nam . omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum coniurauerant.
- 2.38.3.1
sed principes mali istius habebantur a Singiduno , Valens a Mursa, Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli.
- 2.38.4.1
hi ita palatium occupauerant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus.
- 2.38.5.1
nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci episcopo in solatium assumpto, diuersatus est. ceterum Valens callide per .. suos disposuerat, ut quis proelii fuisset euentus primus cognosceret, uel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, uel uitae consulens, ante.capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset.
- 2.38.6.1
itaque paucis, qui circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. cum ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens ut reuerentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit.
- 2.38.7.1
facilis ad credendum imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non uirtute exercitus uicisse.
- 2.39.1.1
Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum ualuissent. igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exilium pellerentur.
- 2.39.2.1
ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset.
- 2.39.3.1
sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exilium Paulinus. interea Mediolanum conuenitur, ubi tum aderat imperator: eadem illa contentio nihil inuicem relaxabat.
- 2.39.4.1
tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Vrsatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conseruabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur.
- 2.39.5.1
illinc epistolam sub imperatoris nomine emittunt, omni prauitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent: sin aliter fuisset excepta, omnis inuidia esset in rege, et ipsa uenialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito uideretur potuisse nescire.
- 2.39.6.1
igitur lecta in ecclesia epistola populus auersatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur, statimque eius in locum Auxentius episcopus .
- 2.39.7.1
Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictauorum episcopi dantur exilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem, qui natura lenior non tam suis uiribus quam Hilarii societate non cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur.
- 2.39.8.1
sed Arrianis optimum uisum praestantissimos uiros a certamine submouere. ita pulsi in exilium, quos supra memorauimus, abhinc annos quinque et XL, Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberius paulo post urbi redditus ob seditiones Romanas.
- 2.39.9.1
ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus fere prouinciis frequentatos.
- 2.40.1.1
Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant ueritati.
- 2.40.2.1
nam ubi όμοούσιοerat scriptum, quod est unius substantiae, illi όμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret : ut uerbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis ueritatem.
- 2.40.8.1
sed quidam ex his ultra processerant, άνομοιοσίαν id est dissimilem . substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur.
- 2.40.4.1
nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens e ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat.
- 2.40.5.1
Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile uidetur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium. et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur: nisi fatiscente aeuo — etenim maior centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert — delirauerat.
- 2.40.6.1
quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus grauis cum principem exercebat, quod licet Arriani, quibus fauebat, superiores uiderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conueniret.
- 2.41.1.1
Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet: idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem. consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset.
- 2.41.2.1
ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri , acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum conuenire: quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat.
- 2.41.3.1
sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens uisum: repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus uiuere maluerunt. tres tantum et: Britannis inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum grauare quam singulos.
- 2.41.4.1
hoc ego Gauidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audiui, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem grauabant: ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem.
- 2.41.5.1
posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria uacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant.
- 2.41.6.1
igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides uel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse.
- 2.41.7.1
idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui aduersum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti: ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio ualentes, uetemo perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores extiterunt.
- 2.41.8.1
sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem went omniaque integra synodo reseruarent.
- 2.42.1.1
Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari.
- 2.42.2.1
qua tempestate Hilarius, quartum iam exilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per uicarium ac praesidem data euectionis copia, adesse compellitur.
- 2.42.3.1
cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos uolentes misere. ut ego conicio , Dei nutu ita gestum, ut uir diuinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.
- 2.42.4.1
is ubi Seleuciam uenit, magno cum fauore exceptus omnium in se animos et studia conuerterat. ac primum quaesitum ab eo, quae asset Gallorum fides: quia tum, Arrianis praua de nobis uulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium.
- 2.42.5.1
ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique prauae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore auulsi.
- 2.42.6.1
m eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, V , Leontius, Theodosius, Euagrius, . sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum uiribus et principis societate.
- 2.43.1.1
Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni: eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, uerbis fallentibus inuolutam,_ quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur.
- 2.43.2.1
namque usiae uerbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis.
- 2.43.8.1
ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur: ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur.
- 2.43.4.1
sed regressis legatis, licet uim regiam deprecantibus, negata communio. enimuero compertis quae decreta erant maior rerum et consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis euicti, dedere se aduersariis, iam post reditum legatorum superioribus et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus: factaque semel inclinatione animorum cateruatim in partem alteram concessum, donec ad uiginti usque nostrorum numerus inminutus est.
- 2.44.1.1
Sed hi quanto pauciores, tanto ualidiores erant. constantissimus inter eos habebatur noster et Seruatio Tungrorum episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent. clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reuersionis dari: quis tandem esset finis ?
- 2.44.2.1
sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimuero Foegadius paratum se exilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri: se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum.
- 2.44.3.1
ita in hoc certamine aliquot dies tracti: ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum proposita conditione euincitur.
- 2.44.4.1
namque Valens et Vrsatius affirmantes, praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari: et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret?
- 2.44.5.1
postremo si quid minus plene praesenti fide editum uideretur, ipsi adderent, quae addenda putarent: praebituros se in his quae essent adiecta consensum. fauorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes.
- 2.44.6.1
dein conceptae a Foegadio et Seruatione professiones edi coepere: in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur.
- 2.44.7.1
tum Valens tamquam nostros adiuuans subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis. etenim his uerbis, quibus similis esse ceteris creaturis filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur.
- 2.44.8.1
ita neutra pars uicisse se penitus aut uictam putare poterat, quia fides ipsa pro Arrianis, professiones uero postea adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens , quae tum non intellecta sero demum animaduersa est. hoc uero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum.
- 2.45.1.1
Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum uota fluentibus Constantinopolim ad imperatorem concurrunt: ibi repertos Seleuciensis synodi legatos ui regia compellunt, exemplo Occidentalium prauam illam fidem recipere.
- 2.45.2.1
plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame etiam uexati captiuam conscientiam dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in exilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus aut metu territis aut exilio deductis perfidiae paucorum cuncti concesserant.
- 2.45.3.1
aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris uoluntatem, si forsitan redire ad exilium iuberetur. is ubi extremum fidei periculum animaduertit, Occidentalibus deceptis Orientales per seelus uinci, tribus libellis publice datis audientiam regis poposcit, ut de fide coram aduersariis disceptaret.
- 2.45.4.1
id uero Arriani maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exilii indulgentia.
- 2.45.5.1
uerum ubi permensus est orbem paene terrarum, malo perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque uideretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent, optimum factu arbitratus reuocare cunctos ad emendationem et paenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat.
- 2.45.6.1
resistebat sanis consiliis Saturninus Arelatensium episcopus, uir sane pessimus et ingenio malo prauoque. uerum is praeter haeresis infamiam multis atque infandis criminibus conuictus ecclesia eiectus est. ita partium uires amisso duce infractae.
- 2.45.7.1
etiam a Petrocoriis, aeque uecors nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus: ceteris uenia. data. illud apud omnes constitit unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas.
- 2.45.8.1
ceterum Lucifer tum Antiochiae longe diuersa sententia fuit. nam in tantum eos, qui Arimini fuerant, condemnauit, ut se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos uel sub satisfactione uel paenitentia recepissent.
- 2.45.9.1
id recte an perperam constituerit dicere non ausim. Paulinus e in Phrygia defuncti: Hilarius sexto anno, postquam redierat, in patria obiit.
- 2.46.1.1
Sequuntur tempora aetatis nostrae grauia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia. namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis.
- 2.46.2.1
origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi initiis coaluerit haud facile est disserere. primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius auditores fuere Agape quaedam, non ignobilis mulier, et rhetor Helpidius.
- 2.46.3.1
ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praediues opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus, felix profecto, si non prauo studio corrupisset optimum ingenium:
- 2.46.4.1
prorsus multa in animi et corporis bona cerneres. uigilare multum, famem ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus.
- 2.46.5.1
sed idem uanissimus et plus iusto profanarum rerum scientia : quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem.
- 2.46.6.1
ad hoc mulieres nouarum rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio, cateruatim ad eum confluebant : quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens honorem sui et reuerentiam cunctis iniecerat.
- 2.46.7.1
iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Нispaniae peruaserat, quin et nonnulli episcoporum deprauati, inter quos Instantius et Saluianus Priscillianum non solum consensione, sed sub
- 2.46.8.1
quadam etiam coniuratione susceperant, quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex uicino agens, comperta ad Y Emeritae sacerdotem referret.
- 2.46.9.1
is uero sine modo et ultra quam oportuit Instantium sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio subdidit, ut exasperauerit malos potius quam compresserit.
- 2.47.1.1
Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere.
- 2.47.2.1
uerum haeretici committere se iudicio non ausi: in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et Saluianus episcopi, Helpidius et Priscillianus laici.
- 2.47.8.1
additum etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam. atque id Ithacio t Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret et extra communionem faceret, qui, omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter deprauatus in communionem eos recepisset.
- 2.47.4.1
interim Instantius et Saluianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas uires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese.
- 2.47.5.1
tum uero Y atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi: sed parum sanis consiliis saeculares iudices adeunt, ut eorum decretis atque haeretici urbibus pellerentur.
- 2.47.6.1
igitur post multa et foeda certamina supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo uniuersi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli iubebantur.
- 2.47.7.1
quo comperto Gnostici diffisi rebus suis, non ausi iudicio certare, sponte cessere, qui episcopi uidebantur: ceteros metus dispersit.
- 2.48.1.1
Ac tum Instantius, Saluianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum, urbis ea tempestate episcopum, obiecta purgarent.
- 2.48.2.1
sed iter eis praeter interiorem Aquitanicam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti sparsere perfidiae semina. maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, prauis praedicationibus peruertere. a Burdigala per Delfinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantisper morati, infecere nonnullos suis erroribus.
- 2.48.8.1
inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia eius Procula, de qua fuit in sermone hominum Priscilliani stupro grauidam partum sibi graminibus abegisse.
- 2.48.4.1
hi ubi Romam peruenere, Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem eius admissi sunt. regressi Mediolanum aeque aduersantem sibi Ambrosium reppererunt.
- 2.48.5.1
tum uertere consilia, ut, quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserant, largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. ita corrupto Macedonio, tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis, quae prius decreta erant, restitui ecclesiis iubebantur.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 728
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.