Chronica
- 2.48.6.1
hoc freti Instantius et Priscillianus repetiuere Hispanias; nam Saluianus in urbe obierat: ac tum sine ullo certamine ecclesias, qui bus praefuerant, recepere.
- 2.49.1.1
Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit, quia haeretici corrupto V proconsule uires suas confirmauerant.
- 2.49.2.1
quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum reus postulatus, iussusque per atrocem executionem deduci trepidus profugit ad Gallias: ibi Gregorium praefectum adiit. qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis uiam ambiendi .
- 2.49.3.1
sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi uenalia erant. igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum uicario deferretur: nam iam proconsulem habere desierant:
- 2.49.4.1
missique a magistro officiales, qui Ithacium tum in Treueris agentem ad Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per Britannium episcopum defensus illusit.
- 2.49.5.1
iam tum rumor incesserat clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium ac breui in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis , noui imperatoris aduentum expectare: interim sibi nihil agitandum.
- 2.49.6.1
igitur ubi Maximus oppidum Treuerorum uictor ingressus est, ingerit preces plenas in ac socios eius inuidiae atque criminum.
- 2.49.7.1
quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad uicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa inuoluerat, deduci ad synodum Burdigalensem iubet.
- 2.49.8.1
ita deducti Instantius et Priscillianus: quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est.
- 2.49.9.1
Priscillianus uero, ne ab episcopis audiretur, ad principem prouocauit. permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam uel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reseruare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere.
- 2.50.1.1
Ita omnes, quos causa inuoluerat, ad regem deducti. secuti etiam accusatores Ydacius et Ithacius episcopi, quorum studium super expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio uincendi plus quam oportuit certassent.
- 2.50.2.1
ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere, certe nihil pensi, nihil sancti habuisse definio: fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, uentri et gulae plurimum impertiens.
- 2.50.3.1
hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos uiros, quibus aut studium inerat lectionis aut propositum erat certare ieiuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos in crimen arcesseret.
- 2.50.4.1
ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, uiro plane Apostolis conferendo, palam obiectar.e haeresis infamiam.
- 2.50.5.1
namque tum Martinus apud Treueros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret Мaximum orare, ut sanguine infelicium abstineret: satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur: saeuum esse et inauditum , ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret.
- 2.50.6.1
denique quoad usque Martinus Treueris fuit, dilata cognitio est: at mox discessurus egregia auctoritate a Мaximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum.
- 2.50.7.1
sed postea imperator per Magnum et episcopos deprauatus at a mitioribus consiliis praefecto Euodio permisit, uiro acri e seuero.
- 2.50.8.1
is Priscillianum gemino iudicio auditum conuictumque maleficŲ nec diffitentem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conuentus nudumque orare solitum, nocentem pronuntiauit redegitque in custodiam, donec ad principem referret. gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum sociosque eius capite damnari oportere.
- 2.51.1.1
Ceterum Ithacius uidens, quam inuidiosum sibi apud episcopos foret, accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis astitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto.
- 2.51.2.1
ac tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciuerant.
- 2.51.3.1
Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus.
- 2.51.4.1
itum deinde in reliquos sequentibus iudiciis, damnatique Asariuus et Aurelius diaconus gladio, Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus, Potamius et Iohannes, tamquam uiliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exilio intra Gallias relegati.
- 2.51.5.1
hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exiliis multati : quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum conuictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat ; solus tamen omnium episcopatu detrusus.
- 2.51.6.1
nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicauerat: sapienter id et uerecunde, nisi postea. amissum locum repetere temptasset.
- 2.51.7.1
ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata. latius propaga1;a est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honorauerant, postea ut martyrem colere coeperunt.
- 2.51.8.1
peremptorum corpora ad Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera: quin et iurare per Priscillianum summa religio putabatur. at inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo sopiri poterat.
- 2.51.9.1
et nunc, cum maxime discordiis episcoporum omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, inuidia, factione, libidine, auaritia, arrogantia, somno, desidia deprauata, postremo plures aduersum paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant:
- 2.51.10.1
inter haec plebs Dei et optimus unus quisque probro atque ludibrio habebatur.
← Previous — showing 701–728 of 728
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.