Ancient Texts

← Library

Chronica

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 728 sections

  1. 1.28.6.1

    productus Samson inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, inuocato prius Domino, columnas disiecit: turbaque omnis ruina domus obruta, ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum xx annis Hebraeis praefuisset.

  2. 1.28.7.1

    huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum sine duce inuenio. ideo, cum aduersus Beniamin tribum ciuile bellum fuit, ludas temporarius dux belli assumptus est. sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius : plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson Heli sacerdotem . nos eam rem ut parum compertam in medio relinquemus.

  3. 1.29.1.1

    Per haec tempora ciuile, ut diximus, bellum exarserat, causa autem motus haec fuit.

  4. 1.29.2.1

    Leuites quidam cum concubina iter faciens, urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis , successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, iuuenes ei oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes.

  5. 1.29.3.1

    multum a sene increpiti aegreque exorati, uicario demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, aduenae pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed illa — stupri iniuria an uerecundia, parum definio — uiso uiro animam efflauit.

  6. 1.29.4.1

    tum Leuita m testimonium diri membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti inuidia commoueret.

  7. 1.29.5.1

    quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum conspirant. huic bello ludas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum: tertio demum Beniamitae uicti caesique ad internecionem: ita paucorum scelus publico exitio punitum. haec quoque Iudicum uolumine continentur:

  8. 1.29.6.1

    Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata uidetur historia.

  9. 1.29.7.1

    nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.

  10. 1.29.8.1

    ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni cccc et XVIIII, a mundi autem exordio anni IIII ccc et m.

  11. 1.29.9.1

    quamquam ab hac supputatione nostra ceteros discordare non nesciam: sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec m haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exequar.

  12. 1.30.1.1

    Igitur, ut supra retuli, Hebraei sine iudice aut duce ullo I proprio arbitrio agebant. Heli sacerdos erat: sub hoc Samuel natus est. huic pater Elchana, mater Anna.

  13. 1.30.2.1

    haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, uouisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Deo. ita annum puerum Heli sacerdoti tradidit. mox cum adoleuisset, Deus ad eum locutus est.

  14. 1.30.3.1

    Heli sacerdoti iram denuntiat ob uitam filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum uerterant, munera a sacrificantibus exigentes: quamquam plerumque eos pater increpasse referatur, sed lenior obiurgatio non satisfecerat disciplinae.

  15. 1.30.4.1

    igitur in Iudaeam irruentibus obuiam itum. sed uicti Hebraei parant aciem restituere: arcam Domini secum in pugnam efferunt et cum ea filii sacerdotis prodeunt, quia ipse annis grauior luminibus obductis satisfacere officio nequiuerat.

  16. 1.30.5.1

    sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, maiestate quadam praesentis Dei territi fugam parabant. assumptaque rursum constantia et non sine Deo mutatis animis, totis uiribus concurrunt. uicti Hebraei: arca capitur, filii sacerdotis cadunt.

  17. 1.30.6.1

    Heli, delato ad se mali nuntio, consternatus animam expirauit, cum per annos xx sacerdotium administrasset.

  18. 1.31.1.1

    Victores secundo proelio Allophyli arcam Dei, quae in potestatem uenerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit:

  19. 1.31.2.1

    cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est. inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa hominum milia leto dabant.

  20. 1.31.8.1

    quo malo compulsi Azotii ad declinandam calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transuexerunt. his uero, aduocatis gentis eius primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum imposita uehiculo multis cum muneribus remittitur.

  21. 1.31.4.1

    illud mirabile, quod, cum oneri boues feminas subiecissent uitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non reuocante affectu foetus relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum aream secuti religiosum officium praestiterunt.

  22. 1.31.5.1

    Iudaei autem, ubi referri aream uiderunt, certatim ex oppido cum gaudio obuiam ruere, festinare, exultare, grates Deo referre. mox Leuitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bouesque eas, quae arcam adduxerant, immolant.

  23. 1.31.6.1

    sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saeuitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per uiginti annos fuit.

  24. 1.32.1.1

    Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat: quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati.

  25. 1.32.2.1

    Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus uictoria penes Hebraeos stetit.

  26. 1.32.3.1

    sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more uulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinuisum, populus desiderabat: plane insigni exemplo libertatem seruitio mutare.

  27. 1.32.4.1

    igitur circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret.

  28. 1.32.5.1

    at ille placide salubri oratione ab insana uoluntate detorquere plebem: dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, seruitutem detestari, postremo diuinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti, Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent.

  29. 1.32.6.1

    his atque aliis istiusmodi frustra dictis, cum populus in sententia perseueraret, Deum consulit. qui permotus uecordia gentis nihil aduersum se petentibus negandum respondit.

  30. 1.33.1.1

    Ita Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex constitutus est. hic ex tribu , Cis patre , modestus animi, forma excellenti, ut merito dignitas corporis dignitati regiae conueniret.

  31. 1.33.2.1

    sed principio regni huius aliquanta ab eo pars populi desciuerat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis coniunxerat. sed hos Saul inpigre ultus est: uicti hostes, uenia Hebraeis data tum Saul iterato a Samuele unctus traditur.

  32. 1.33.3.1

    inde irruptione atrox bellum exortum: locum exercitui ad conueniendum Saul in Galgalis constituerat.

  33. 1.33.4.1

    et cum per septem dies Samuelem opperitur, ut sacrificium Deo fieret, tardante illo cum populus dilaberetur, illicita praesumptione rex ad uicem sacerdotis holocaustum obtulit: multumque a Samuele increpitus sera peccatum paenitentia fatebatur.

  34. 1.33.5.1

    igitur ex peccato regis metus omnem exercitum peruaserat. castra hostium haud longe sita praesens periculum ostendebant, neque cuiquam exeundi in proelium animus: plures lamas petiuerant. nam praeter imbecillitatem animorum, qui alienum a se Deum delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum inopia exercitus erat, adeo ut praeter Saul et Ionathan filium eius nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur. nam Allophyli, superiore bello uictores, cotis usum Hebraeis ademerant, neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti potestas fuerat.

  35. 1.33.6.1

    igitur Ionatha audaci consilio, solo armigero suo comite, castra hostium ingressus uiginti fere ex hostibus interemptis, uniuersum exercitum terrore perculerat.

  36. 1.33.7.1

    uero\' nutu Dei in fugam uersi non imperia exequi, non ordines obseruare, omne praesidium in pedibus habere. quod ubi Saul animaduertit, suis propere eductis fugientes persecutus uictoria potitus est.

  37. 1.33.8.1

    eo die rex edixisse traditur, ne quis nisi confectis hostibus cibum caperet. sed Ionatha interdicti nescius fauo reperto, tincto spiculo, mei degustauerat. id ubi regi ex Dei ira compertum est, morte affici filium iussit. sed populi auxilio ab exitio uindicatus est.

  38. 1.33.9.1

    ea tempestate Samuel a Deo monitus regem adiit, uerbis Dei nuntians, uti genti Amalech, quae olim Hebraeos ex Aegypto uenientes transitu prohibuerat, bellum inferret, addito interdicto, ne quid ex spoliis deuictorum concupisceret.

  39. 1.33.10.1

    ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul uictus praedae magnitudine, praecepti diuini immemor, capta seruari et ferri iubet.

  40. 1.34.1.1

    quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur: paenitere se, quod Saul regem constituerit. dictum sacerdos regi refert.

  41. 1.34.2.1

    mox a Deo monitus Dauid regali unguento perlinit, paruum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ouium, assuetum saepius cithara canere: ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur.

  42. 1.34.3.1

    qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex aduerso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, uir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus uerbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat.

  43. 1.34.4.1

    tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis prouocantis spolia retulisset: sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat.

  44. 1.34.5.1

    igitur Dauid etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas grauabatur, uirga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput uicti et. spolia abstulit, gladium postea in templum posuit: Allophyli autem omnes in fugam uersi uictoriam concessere.

  45. 1.34.6.1

    sed e proelio reuersis fauor inuidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum inuidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit.

  46. 1.34.7.1

    ac primum tribus eum fecerat, ut rem bellicam curaret: inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore Dauid flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istiusmodi conditionem proponit: si centum praeputia Dauid ex hostibus retulisset, regiam uirginem matrimonio illius cessuram: sperabat enim iuuenem periculosa audentem facile periturum.

  47. 1.34.8.1

    sed longe aliter ac ratus erat euenit: nam, ut proposuerat, impigre Dauid centum praeputia ex Allophylis retulit: atque ita regis filiam in matrimonio accepit.

  48. 1.35.1.1

    Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent.

  49. 1.35.2.1

    sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat: itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit.

  50. 1.35.3.1

    sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul , eique Dauid , cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset.

  51. 1.35.4.1

    exinde iam non occulte, sed palam ei necem parabat: nec ultra se Dauid regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus in terram Iudae regressus, uitae periculum adiit.

  52. 1.35.5.1

    ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur Dauid recepisset: et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium executus est.

  53. 1.35.6.1

    post id Dauid desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat in deserto spelunca, uasto recessu patens. in huius interiora Dauid se coniecerat.

  54. 1.35.7.1

    Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi Dauid animaduertit, hortantibus cunctis ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit.

  55. 1.35.8.1

    mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, ueniam precari, lacrimas fundere, pietatem Dauid extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans.

  56. 1.35.9.1

    tantum ex feroci illo animo mutatum: crederes nihil ultra aduersum generum ausurum. sed Dauid, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat.

  57. 1.35.10.1

    Saul uecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol Dauid, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. Dauid ad Allophylos confugit. - ;

  58. 1.36.1.1

    Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius uiscera spiritus erroris impleuerat, Samuelem euocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis uictum ab Allophylis in proelio casurum.

  59. 1.36.2.1

    igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, Dauid tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum aduersum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt: Saul equo delapsus, ne uiuus in potestatem hostium ueniret, gladio suo incubuit.

  60. 1.36.3.1

    de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos.

  61. 1.36.4.1

    plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, xxx eum annos regnasse annotauerunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat: refertur autem per Dauid regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per xx annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnauerit atque decesserit, paruo admodum spatio tenuit imperium.

  62. 1.36.5.1

    eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signauit ... a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi.

  63. 1.36.6.1

    nos in tanta erroris copia annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memorauimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.

  64. 1.37.1.1

    . Saul perempto Dauid in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo fleuisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit: ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est.

  65. 1.37.2.1

    sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto Dauid, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum: pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte Dauid exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum\' se Abenner Dauid regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentauerat.

  66. 1.37.3.1

    per idem tempus omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt: nam per septem annos in Chebron tantum regnauerat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter xxx. Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit.

  67. 1.37.4.1

    ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, diuinum ei responsum redditum, semini illius id reseruari.

  68. 1.37.5.1

    bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugauit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda inmensum modum retulit.

  69. 1.37.6.1

    bellum deinde aduersum ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo , qui cum Ammonitis in bellum coniurauerant, Dauid summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur.

  70. 1.38.1.1

    Qua tempestate Bersaben quandam, mirae «feminam pulchritudinis, stupro compertam habuit. haec Yri cuiusdam uxor, qui tum in castris erat, fuisse traditur. hunc Dauid iniquo pugnae loco obiectum hostibus interficiendum curauit. ita mulierem matrimonio uacuam, sed iam ex stupro grauidam, numero uxorum aggregauit.

  71. 1.38.2.1

    tum per Nathan prophetam grauiter increpitus, licet agnito errore, castigationem Dei non effugit. namque filium ex furtiuo illo concubitu editum paucos post dies amisit, multaque m domum familiamque eius execranda acciderunt.

  72. 1.38.3.1

    ad extremum Abessalon filius eius arma impia aduersus patrem sustulit, regno eum depellere cupiens. aduersus hunc Ioab acie conflixit, admonitus a rege ut uicto parceret: sed ille spreto imperio parricidales conatus ferro ultus est. flebilis ea uictoria fuisse regi traditur: tanta in eo pietas erat, ut etiam parricidae filio ignosci noluerit.

  73. 1.38.4.1

    uix hoc bellum extinctum uidebatur, aliud rursum exortum, Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma inci- . . sed propere motus omnis morte ducis repressus.

  74. 1.38.5.1

    crebras deinde aduersus Allophylos Dauid proelia secundo euentu habuit: - cunctisque bello domitis et tam exteris quam domesticis motibus compressis florentissimum regnum in pace habebat.

  75. 1.38.6.1

    tum eum subita cupido incessit ad metiendas imperii uires populum censere: ita a Ioab militiae magistro decies centena et trecenta ciuium milia dinumerata. huius eum facti mox piguit paenituitque, ueniam a Deo petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui potentiam ex suorum potius multitudine quam ex fauore diuino aestimaret.

  76. 1.38.7.1

    itaque missus ad eum angelus trinam ei poenam denuntiat datque arbitrium unam eligendi. sed proposita triennii fame, trium mensium fuga, morte tridui, fugam et famem detestatus mortem elegit, momentoque temporis LXX milia uirorum interiere.

  77. 1.38.8.1

    tum Dauid uidens angelum, cuius dextera populus , ueniam precari seque !unum pro omnibus poenae obicere: se dignum exitio, quia ipse peccasset. ita auersum plebis supplicium: Dauid in loco, in quo angelum uiderat, aram Deo statuit. mox annis et morbo infractior Salomonem filium.

  78. 1.38.9.1

    , ex ,вersabee Yri uxore susceptum, successorem regni constituit. is regali Sadoc sacerdotem unctus, patre adhuc incolumi, rex appellatus. Dauid, cum regnasset annos XL, defunctus est.

  79. 1.39.1.1

    Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus uisus est, petendi quae uellet tribuens optionem.

  80. 1.39.2.1

    sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parui aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit.

  81. 1.39.3.1

    namque duae mulieres una m domo diuersantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, uiuentem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata: difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat.

  82. 1.39.4.1

    tum Salomon diuinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius diuidi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquieuisset, alia uero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc uere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicauit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem ueritatem prudentia protulisset.

  83. 1.39.5.1

    ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges uicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.

  84. 1.40.1.1

    Quis opibus confisus templum Deo inmensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octauo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam conuenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim.

  85. 1.40.2.1

    sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, ueritatem fuisse corruptam, quam ut propheta errauerit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, uitientur. igitur Salomon coeptum templi opus anno explicuit.

  86. 1.40.3.1

    celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum uidemus, et mox conexum rerum ordinem exponemus.

  87. 1.40.4.1

    interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et uitia - . sus, cum aduersum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.

  88. 1.40.5.1

    quis rebus auersus Deus grauiter increpito poenam denuntiauit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum filio seruo illius traderetur. idque ita accidit.

  89. 1.41.1.1

    Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi ab eo offensa discedit. etenim cum laxari. sibi stipendium poposcisset, quod Salomon grauissimum imposuerat, repudiatis precibus supplicum fauorem uniuersae plebis auerterat. itaque consensu omnium imperium ad Jeroboam defertur.

  90. 1.41.2.1

    is medio genere ortus aliquandiu Salomoni seruitutem pependerat. sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum comperisset, necare eum clam destinauerat.

  91. 1.41.3.1

    quo ille metu in Aegyptum confugit, ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus uoluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium.

  92. 1.41.4.1

    penes Roboam \' tamen duae tribus, Iudae et Beniamin, resederant: ex his ad trecenta milia parauit exercitum. cumque acies promouerentur, uerbis Dei populus admonetur, proelio abstineret: ex suo nutu Jeroboam regnum accepisse.

  93. 1.41.5.1

    ita spreto regis imperio exercitus dilapsus: Jeroboam imperium inualuerat. sed cum Hierosolymam Roboam optineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare Deo consueuerat, ueritus Jeroboam, ne ab eo plebem religio auerteret, statuit animos eius superstitione occupare.

  94. 1.41.6.1

    itaque uaccam auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus litaret, sacerdotesque omissa Leui tribu ex plebe instituit. inuisum Deo flagitium postulatio consecuta. crebra deinde inter reges proelia: dubio euentu regnum optinebant. Roboam septimo et decimo imperii anno exacto uita functus est.

  95. 1.42.1.1

    In huius locum Abiud filius eius regnum Hierosolymae sex annos tenuit, quamuis in Chronicis triennio regnasse referatur.

  96. 1.42.2.1

    huic Asab filius successit, a Dauid quintus fere, quippe abnepos eius. fuit religiosus Dei cultor: namque deletis aris lucisque idolorum uestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege Syriae firmauit: eius auxilio Jeroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit, ac saepe uictis hostibus praedam ex uictoria retulit. post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. huic triplex peccatum ascribitur:

  97. 1.42.8.1

    unum quod societate regis Syriae nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc ipsum increpantem in uincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium non a Deo, sed a medicis sperauerit.

  98. 1.42.4.1

    sed initio regni huius Jeroboam rex decem tribuum defunctus est, regnum Nabath filio reliquit. is malis operibus et tam suis quam paternis meritis inuisus Deo non ultra biennium regno potitus est, priuataque imperio indigna progenies.

  99. 1.42.5.1

    Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Deo alienissimum. isque sexto et uigesimo imperii anno defunctus est: regnum ad Elam filium deuolutum nec ultra biennium retentum. namque eum Zambri, princeps equitum, epulantem interfecit regnumque occupauit, uir perinde in Deum atque homines impius. ab hoc pars populi secessit: Thamni cuidam regium nomen delatum.

  100. 1.42.6.1

    sed Zambri ante hunc septem annos, et cum eodem duodecim regnauit.

← Previous · Next → — showing 201300 of 728

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.