Ancient Texts

← Library

Chronica

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 728 sections

  1. 1.42.7.1

    at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius regnare coepit, uir clarus. is cum Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos et xx.

  2. 1.43.1.1

    Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit.

  3. 1.43.2.1

    quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluuiam terrae daret, idque regi denuntiauit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non uictum hominibus, non pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat.

  4. 1.43.3.1

    ea tempestate cum eremum petisset, coruis cibum ministrantibus uixit: aquam torrens proximus, donec aruit, dedit.

  5. 1.43.4.1

    ne admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem uiduam diuertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem expectaret.

  6. 1.43.5.1

    sed cum Elias uerbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec uas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem uiduae filium mortuum Elias in uitam reduxit.

  7. 1.43.6.1

    tum iussu Dei regem adiit exprobratoque ei sacrilegio poposcit ad se omnem populum congregari. qui cum propere conuenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus cccc fere et L, inter eos inde altercatio: Elia Deum praedicante illi suas asserebant.

  8. 1.43.7.1

    postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae uirtutem edidisset. ita sacerdotes occiso uitulo Bahal idolum inuocare coeperunt, frustraque consumptis inuocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos (ne forte\' inquit (dormiat, clamate uehementius, ut somno quo tenetur euigilet\'. enimuero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, expectare.

  9. 1.43.8.1

    at ille caesum uitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, inuocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum uero populus solo stratus Deum fateri, idola execrari: postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt.

  10. 1.43.9.1

    redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Iezabel regis uxor uitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, milia uirorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.

  11. 1.44.1.1

    Ea tempestate Achab rex Samariae uineam Nabuthei, adhaerentem sibi, concupiuit. quam cum ille ei uendere noluisset, dolis Iezabel interfectus est. ita Achab uinea potitus est, Nabuthei mortem doluisse referatur.

  12. 1.44.2.1

    mox per Eliam uerbis Dei increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam traditur: quo facto imminentem poenam auertit.

  13. 1.44.3.1

    namque magno cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem belli ascitis, fines Samariae ingressus urbem cum rege obsidere coepit. artis deinde obsessorum rebus dat belli conditiones, si aurum argentumque et feminas tradidissent, fore uti uitae eorum parceret. sed tam iniustis conditionibus extrema perpeti satius uisum.

  14. 1.44.4.1

    et cum iam omnium desperata esset salus, propheta a Deo missus regem adit, hortatur ut in proelium exeat, cunctantem multis confirmat. ita eruptione facta fusi hostes copiosaque praeda reperta.

  15. 1.44.5.1

    sed post annum reparatis uiribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum uictus est. eo proelio cxx milia Syrorum interiere: regi uenia data, regnum ei et pristinus status concessus.

  16. 1.44.6.1

    tum Achab uerbis Dei a propheta increpitus, cur abusus diuino munere hosti sibi tradito pepercisset. igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit. aduersum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in proelium descendit, spreto Michea propheta et in uincula coniecto, cur ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset. ita eo proelio Achab interfectus, Ochoziae filio imperium reliquit.

  17. 1.45.1.1

    Is aeger corpore cum ex ministris, qui idolum pro salute eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obuiam se eis optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam.

  18. 1.45.2.1

    tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit autem Ioram ei frater eius: isque duodecim annis imperium potitus est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum tenuit annos duodeuiginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior.

  19. 1.45.3.1

    post hunc Ochozias filius imperium adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens extitit: quae omnia notiora sunt quam ut stilo egeant.

  20. 1.45.4.1

    ab eo uiduae filius resuscitatus, Syrus lepra purgatus, uel famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus inuecta, uel in usum trium exercituum aquae praebitae, uel de exiguo olei inmodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens uiuendi substantia data.

  21. 1.45.5.1

    huius temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex, decem uero loram, ut supra retulimus, imperabat: interque eos foedus ictum. nam et aduersum Syros iunctis uiribus bellatum, et aduersum , qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in proelium egressi eadem pugna interiere.

  22. 1.46.1.1

    Sed regnum Ioram Ieu tenuit. postOchoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnauit, mater eius Gotholia imperium occupauit, adempto nepoti imperio, etiam tum paruo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab auia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa auia redditum.

  23. 1.46.2.1

    hic initio regni obseruantissimus diuini cultus fuit magnisque sumptibus templum exomauit: post adulatione principum deprauatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit: inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea potitus est, facti inuidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. huic Amassia filius successit.

  24. 1.46.8.1

    at in parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnauit, inuisus Deo malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt.

  25. 1.46.4.1

    Ioachas diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi duarum tribuum ciuile bellum intulit: uictoriam potitus multam praedam in regnum suum conuertit. id Amassiae ob delictum accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines uictor ingressus idola gentis eius assumpserat.

  26. 1.46.5.1

    hic nouem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in Chronicis nouem et uiginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem tribuum octauo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse: regnante demum Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus.

  27. 1.46.6.1

    qua ratione xx et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, auctoritati accessimus.

  28. 1.47.1.1

    Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnauit.

  29. 1.47.2.1

    horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putauimus, quia breuitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captiuitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit.

  30. 1.47.3.1

    igitur Ozias regnum Iudae, adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia . propheta plurimum usus: (Isaias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis euentibus aduersum finitimos bella gessit, Arabas etiam deuicit.

  31. 1.47.4.1

    iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus uita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta.

  32. 1.47.5.1

    regnum inde Ioathae filio datum: isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administrauit: gentem Ammonitarum bello uictam stipendium praestare coegit. regnauit autem annis xvi eidemque Achaz filius successit.

  33. 1.48.1.1

    Celebris circa haec tempora Niniuitarum fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens uirorum milia c et xx atque ut in magno populo abundans uitiis.

  34. 1.48.2.1

    \' quia Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra diuinis ignibus conflagrassent.

  35. 1.48.8.1

    uerum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua uidebat Deum paenitentia populi placandum, nauim, quae longe diuersa regione Tharsos petebat, conscendit.

  36. 1.48.4.1

    sed ubi in altum processum, nautae saeuitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte . cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est: exceptusque a ceto [marino monstro] ac deuoratus, post triduum fere Niniuitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis,.

  37. 1.48.5.1

    audita est uox prophetae: ac statim iussu regis exemploque populus uniuersus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur: iumenta itidem et diuersi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant.

  38. 1.48.6.1

    ita imminens malum auersum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non affuisset, responsum, paenitentibus ueniam negari non posse.

  39. 1.49.1.1

    At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memorauimus, Sella quidam interemit regnumque occupauit: idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit. Mane ereptum Sellae imperium tenuit filioque Pachae reliquit.

  40. 1.49.2.1

    eundem uero quidam eiusdem nominis interemit regnumque occupauit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat imperium amisit.

  41. 1.49.3.1

    hic ultra omnes reges superiores impius poenam sibi perpetuamque genti captiuitatem a Deo meruit. namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum uictumque tributarium sibi effecit.

  42. 1.49.4.1

    sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum uinculis in carcerem coniecit urbemque excidit, populum uniuersum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas uocant. ex quibus plerique diuinas caeremonias receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseuerantibus.

  43. 1.49.5.1

    hoc bello Tobias in captiuitatem ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem inuisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decreuit, nimirum quia eorum auxilio proeliis extitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum xvi annis in regno fuisset.

  44. 1.50.1.1

    Huic Ezechias filius successit, multum paterni dissimilis ingenii. namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino saepius essent misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus in captiuitatem nuper abductae sacrilegii poenas dissoluerent: curandum eis sedulo ne eadem pati mererentur.

  45. 1.50.2.1

    ita conuersis ad religionem omnium animis Leuitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinauit celebrarique Pascha instituit, quod iam pridem fuerat omissum.

  46. 1.50.8.1

    cumque dies festus adesset, dimissis per omnem terram nuntiis conuentus diem edixit: ut si qui post abductionem decem tribuum resedissent, ad sollemne sacrum conuenirent. ita frequentissimo conuentu dies sacer publica laetitia exactus, longo post interuallo religione legitima per Ezechiam restituta.

  47. 1.50.4.1

    pari deinde industria, qua diuina curauerat, rem bellicam administrauit, Allophylosque frequentibus proeliis contudit: donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum intulit, magno cum exercitu fines eius ingressus, lateque agris uastatis nullo obsistente urbis obsidionem urgebat: Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur.

  48. 1.50.5.1

    rex Assyrius portis assultans excidium, deditionem imperare: Ezechiam confidere, nutu potius arma sumpsisse: uictorem omnium gentium, euersorem Samariae effugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluissent.

  49. 1.50.6.1

    in hoc rerum statu Ezechias Deo fretus Isaiam prophetam consulit, eiusque responso edocetur, nihil ex hoste periculi fore, diuinum autem auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex Aethiopum regnum Assyriorum inuadit.

  50. 1.51.1.1

    Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conuersus, fremens et clamitans uictori sibi uictoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum uerborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad rediturum

  51. 1.51.2.1

    sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex trepidus in oppidum Niniuem confugit ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit.

  52. 1.51.3.1

    per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei uerbis Domini annuntiasset uitae eius finem adesse, flesse rex traditur: ita xv annos prorogari sibi ad uitam meruit.

  53. 1.51.4.1

    quibus peractis nono et uigesimo imperii anno decessit: regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum degenerans relicto Deo culturas impias exercuit: ob quod in potestatem Assyriorum traditus malo coactus agnouit errorem, populumque adhortatus est ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane dignum memoria gessit, regnauit autem annos v et L.

  54. 1.51.5.1

    Amos deinde filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus -est: paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis circumuentus periit.

  55. 1.52.1.1

    Ad Iosiam filium imperium deuolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura diuina administrasse, Helchia sacerdote usus bene.

  56. 1.52.2.1

    is cum in templo librum, uerbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem auertit.

  57. 1.52.3.1

    quod ubi indultum . sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus diurnis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur uasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremauit. namque eo profani ritus inualuerant, ut soli ac lunae diuinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent.

  58. 1.52.4.1

    quibus Iosias in puluerem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animaduersum est. huius octauo et decimo imperii anno Pascha celebratum.

  59. 1.52.5.1

    post triennium fere regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo uulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et uiginti.

  60. 1.53.1.1

    Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captiuitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti uinctum captumque duxit, nec multo post in uinculis diem functus est.

  61. 1.53.2.1

    Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio uictoris datus, qui postea immutato nomine uocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio inuisus Deo.

  62. 1.53.8.1

    igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupauit armis et per triennium iure belli uictor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti inter eos imperii finibus conuenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere.

  63. 1.53.4.1

    ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captiuitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo strauit: auri inmensum modum et sacra ornamenta uel publica uel privata, puberesque omnes uirilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio uictoribus fuit. quae turba inutilis seruitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata.

  64. 1.53.5.1

    eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis uiribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit.

  65. 1.53.6.1

    is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus: trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit.

  66. 1.54.1.1

    Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine uiribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captiuitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. ita ei post nouem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit.

  67. 1.54.2.1

    qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere urbi captiuitatem pronuntiauerat, consulit, si quid spei forsitan superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians.

  68. 1.54.8.1

    tum uero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem iubet: moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos premere, absoluere innocentem non- ausus.

  69. 1.54.4.1

    isdem cogentibus in lacum inmensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet.

  70. 1.54.5.1

    interea obsessos uis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fames inualuerat: ita defessis inedia defensoribus oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere exemptus.

  71. 1.54.6.1

    cum eum Nabuzardan, princeps regius, captiuum cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus uellet, residere in patria maluit.

  72. 1.54.7.1

    Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio uel praedae fastidium relinqui a uictoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat.

  73. 2.1.1.1

    Captiuitatis tempora prophetarum uaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conseruandam legem perseuerantia et in absolutione Susannae diuino consilio ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur.

  74. 2.1.2.1

    hic sub rege Ioachim captus deductusque Babylonam paruus admodum puer: postea ob elegantiam uultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias.

  75. 2.1.3.1

    sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur.

  76. 2.1.4.1

    causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur maioris decoris sibi [uultus ex:leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque dictis affuit, ita ut minime eorum uultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis . igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et disciplina breui omnibus regis proximis antelati.

  77. 2.1.5.1

    per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris , cum impudicis non adquieuisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuuenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita: iudicio populi Susanna damnatur.

  78. 2.1.6.1

    quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel, tum annos natus , increpitis Iudaeis, cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque denuo audiri postulat.

  79. 2.1.7.1

    enimuero multitudo Iudaeorum, quae tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, fauore accommodato in consilium reuertitur. initur denuo iudicium: Danielo.

  80. 2.1.8.1

    , ut inter maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet: unumquemque ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex uarietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta, presbyteri, qui innocenti periculum creauerant, capite damnati.

  81. 2.2.1.1

    Ea tempestate Nabuchodonosor somnium uidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset euoluere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere uidebantur, mox ueritus, ne more hominum non uera, sed placita regi ex somnio coniectarent, uisa subprimit poscitque ab eis, ut, si uera in iis diuinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent: tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent.

  82. 2.2.2.1

    illi uero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa diuinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur: ita edicto regis in eos animaduersum palamque omnes huius artis interficiebantur.

  83. 2.2.3.1

    quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat: enuntiationem interpretationemque eius pollicetur.

  84. 2.2.4.1

    res ad regem defertur: Daniel arcessitur. iam reuelato sibi per Deum mysterio uisa regis refert absoluitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus.

  85. 2.2.5.1

    uiderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, uentre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat: sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in puluerem uento ablata.

  86. 2.3.1.1

    Igitur secundum prophetae interpretationem imago uisa figuram mundi gerit.

  87. 2.3.2.1

    caput aureum Chaldaeorum imperium est, siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus.

  88. 2.3.3.1

    pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim uictis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit.

  89. 2.3.4.1

    in uentre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum uidemus, uindicauit.

  90. 2.3.5.1

    crura ferrea imperium quartum, idque Romanum intellegitur, omnibus ante regnis ualidissimum. pedes uero partim ferrei, partim fictiles diuidendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coёa.t, praefigurant: quod aeque impletum est, siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur.

  91. 2.3.6.1

    demque commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se inuicem dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus atque prouinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, inter nos degere nec tamen in mores nostros transire uideamus. atque haec esse postrema prophetae annuntiant.

  92. 2.3.7.1

    in lapide uero sine manibus abscisso, , argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex uoluntate uiri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit.

  93. 2.3.8.1

    de quo uno adhuc quorumdam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis conuincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem prouecti.

  94. 2.3.9.1

    eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia extitit, reuelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. extat liber magni operis et cum cura legendus.

  95. 2.4.1.1

    At in Iudaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memorauimus, aegre ferentes Iudaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio uictoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae coniurationis, dispositis eum in conuiuio insidiis peremerunt.

  96. 2.4.2.1

    at hi, qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes propere aduersum Ismael arma capiunt. sed ut ille cognouit exitium sibi imminere, relicto exercitu, quem contraxerat, non amplius octo comitantibus ad Ammonitas confugit.

  97. 2.4.3.1

    igitur populum uniuersum metus peruaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret: nam praeter Godoliam multos ex Chaldaeis cum eo interfecerant.

  98. 2.4.4.1

    itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum, sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes diuinum responsum.

  99. 2.4.5.1

    at ille uniuersos hortari, m solo patrio manerent: si id fecissent, Dei praesidio tuendos nullumque a Babyloniis periculum fore: sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diuersoque mortis genere perituros.

  100. 2.4.6.1

    sed plebs assueto malo insolens parendi salubribus consiliis et diuino imperio profecta in Aegyptum. quid de ea postea actum, sacris litteris siletur: nobis nihil compertum.

← Previous · Next → — showing 301400 of 728

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.