Chronica
- 1.15.2.1
ita populus egressus diues et suis copiis et Aegypti spoliis cumulatior: cuius numerus ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primi in Aegyptum descenderant, ad milia uirorum sescenta peruenerat... ab eo autem, quo primum Abraham terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo, a diluuio autem mille quingentis quinque et septuaginta.
- 1.15.8.1
igitur propere egressis columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. sed cum ob interfectum sinum rubri maris praeter terram Phylistiim uia duceret, ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei auersi in rubrum mare illati sunt castraque ibi cunctantes constituerunt.
- 1.15.4.1
quod ubi regi nuntiatum est, Hebraeum populum uiae errore in obiectum mare deuenisse, nullum ei esse exitum obsistente elemento, , quoniam angebatur, milia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit.
- 1.15.5.1
iamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies uisebantur, cum Hebraeis metu trepidis et caelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum uirga mare discidit.
- 1.15.6.1
ita populo, cedentibus in latera aquis, uelut in continenti iter peruium fuit. nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi mare, qua patebat, ingressus: mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est.
- 1.16.1.1
Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium uirtute exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis turba uirilis ac muliebris sexus fecit. sed ingressos eremum.
- 1.16.2.1
cum iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem usui non erat.
- 1.16.3.1
ac tum primum impatientis populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cuius haec uis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet.
- 1.16.4.1
exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aqua- \'rum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti seruitium cum saturitate uentris desiderans: tum grex coturnicum superne missus castra oppleuit.
- 1.16.5.1
postero autem die animaduertunt qui extra castra processerant, paruis quibusdam siliquis oppletum solum: quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram .
- 1.16.6.1
tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis munere missum Dei: unumquemque in id paratis uasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset: sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent.
- 1.16.7.1
uerum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenauit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in uer-
- 1.16.8.1
mes efferuescebant, cum die sexto in sabbatum reseruata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus: nomen manna traditur. in testimonium autem diuini muneris reseruasse Moyses gomor plenum in uase aureo dicitur.
- 1.17.1.1
Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, uirga petram percutiens large aquae copiam fecit.
- 1.17.2.1
sed ubi Raphidin peruentum, Amalecitae populum incursionibus uastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio euentu acies concurrissent, Moysi precibus uictor Iesus hostes m noctem cecidit.
- 1.17.3.1
per idem tempus , Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum uiro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum uenit.
- 1.17.4.1
huius ordines populi distribuit: tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit: Iothor I in patriam regressus. exin ad Sinam montem peruentum.
- 1.17.5.1
ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei uoces: idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit, ualidis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus .
- 1.17.6.1
sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. ita lex lata multiplex et copiosa Dei uerbis, et saepe repetita: cuius si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat, nos eam breuiter perstringimus.
- 1.17.7.1
Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter me: non facies tibi idolum: non sumes nomen Dei tui in uanum: sabbato nullum opus facies: honorifica patrem tuum et matrem tuam: non occides: non moechaberis: non furtum facies: non falsum testimonium dices aduersus proximum tuum: non concupisces quicquam proximi tui.
- 1.18.1.1
His a Deo dictis, cum tubae , lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, uerba Dei non sustinens: poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Deus atque ita audita ad populum referret.
- 1.18.2.1
edicta autem Dei ad Moysen istius modi sunt: Hebraeus puer pecunia emptus sex annis seruiet, post haec liber erit: sponte autem permanenti in seruitute auris forabitur. qui hominem occiderit, capite poenas luet: qui imprudens, rite exui erit. qui patrem matremne pulsauerit conuiciumue eis dixerit, capitali supplicio afficitor.
- 1.18.3.1
si quis Hebraeum subreptum uendiderit, morti dabitur. si quis seruum proprium seruamue percusserit exque eo ictu obierit, reus in iudicio fiet. si quis partum non deformatum mulieri excusserit... neci dabitur. si quis seruo oculum aut dentem extorserit, seruus uindicta liberabitur.
- 1.18.4.1
taurus si hominem occiderit, lapidabitur: si dominus sciens bestiae uitium non consuluerit, et ipse lapidabitur, aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. si seruum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur.
- 1.18.5.1
si quis defossum lacum non cooperuerit pecusque ui lacum : ceciderit, pretium pecudis domino dabit. si taurus alterius taurum occiderit, pecus uenum dabitur pretiumque domini partientur, peremptum etiam diuident. quod si dominus uitium tauri sciens non consuluerit, taurum dabit.
- 1.18.6.1
si quis uitulum subripuerit, quinque restituet: si ouem subripuerit, quadrupli poena erit: si uiua penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. nocturnum furem occidi licet , diurnum non licet. si cuius pecora alterius sata depauerint, dominus pecoris euersa restituet. si depositum perierit, is, penes quem depositum fuit, iurabit nihil se dolo egisse. fur inuentus duplum dabit. commendatum pecus a bestia interceptum non restituetur.
- 1.18.7.1
si quis uirginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam et ita eam uxorem accipiet: si pater puellae nuptias recusauerit, dotem raptor dabit. si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur.
- 1.18.8.1
sacrificans idolis pereat. uiduam et orphanum non premendos : pauperem debitorem non perurguendum, nec usuram poscendam: pauperis pro pignore non accipiendum. principem populi non increpandum. primogenita omnia Deo offerenda. carnem a fera captam non edendam. coitiones in testimonium falsum aut in quamcunque malitiam non esse faciendas. [inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. si animal inimici succubuisse oneri inueneris, erigere debebis.
- 1.18.9.1
innocentem et iustum non occides. non iustificabis impium pro muneribus.] munera non accipienda aduenam benigne habendum. sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos.
- 1.19.1.1
Haec fere Moyses ad populum verba dei retulit altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit.
- 1.19.2.1
ac rursum montem in quo Deus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nabad . et Abiud maioribusque natu septuaginta, sed hi non ualentes Dominum intueri, locum tamen, in quo Deus stabat, uiderunt: cuius mirabilis forma et claritudo eximia refertur. Moyses accersitus autem a Deo interiorem nubem, quae circum Deum steterat, in- gressus , quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur.
- 1.19.3.1
quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca rituque sacrificandi edoctus uerbis Dei est : quae ego, quia prolixa admodum uidebantur, inserenda huic tam praeciso operi non putaui.
- 1.19.4.1
sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere. tunc ex metallis conflatis uituli caput extitit.
- 1.19.5.1
cui cum populus, Dei immemor, hostias obtulisset uinoque se et uentri dedisset, Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse exoratus delesset.
- 1.19.6.1
sed regressus Moyses , cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Leuitas ad se gregauit eisdemque praecepit , ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu xx tria milia uirorum perempta traduntur, tum Moyses tabernaculum extra castra constituit :
- 1.19.7.1
quod quotiens fuisset ingressus , columna nubis astare pro foribus uisebatur coramque ad Moysen Deus loquebatur.
- 1.19.8.1
poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria uideret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius uidere concessum : tabulaeque , quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei xl diebus diuersatus apud Dominum Moyses traditur.
- 1.19.9.1
cumque de monte descenderet tabulas praeferens tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non ualeret. sed cum mandata Dei relaturus esset, uultum uelamento obtexit, atque ita ad populum uerbis Dei locutus est. hoc in loco tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo con-
- 1.19.10.1
nubes superne decidit atque ita tabernaculum obumbrauit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.
- 1.20.1.1
Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur.
- 1.20.2.1
Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et m D.
- 1.20.3.1
cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus uiles, quibus in Aegypto assueuerat, desiderabat.
- 1.20.4.1
tum Deus inmensam copiam coturnicum castris intulit: quae cum auide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut xx et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est.
- 1.20.5.1
inde promotum agmen et in Faran uentum est: edoctusque a Deo Moyses, uicinam esse terram, cuius possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes ualidas et munita ingentibus muris oppida.
- 1.20.6.1
quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat : eoque mali uentum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cuius ductu m Aegyptum reuerterentur.
- 1.20.7.1
tum Iesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis uestibus flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus: se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse:
- 1.20.8.1
promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad uulgi formidinem.
- 1.21.1.1
Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus aduersum Moysen et Aaron erigere conati sunt: sed eos uiuos hiatu suo terra obsorbuit.
- 1.21.2.1
nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum uero cateruatim in eos grassata mors est: momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem auertisset. numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit.
- 1.21.3.1
nec multo post ob aquae penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram uirga feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit: denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam.
- 1.21.4.1
igitur Moyses ex eo loco promouens, cum praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum ratus: etenim gens illa Esau progenies erat. sed rex supplices aspernatus transitum negauit, paratus armis contendere.
- 1.21.5.1
tum Moyses in Or montem iter conuertit, uetita uia abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet , in eoque cursu regem gentis Chananaeorum deleuit. Seon quoque regem perculit omnibusque eorum oppidis potitus est: Basan etiam et Balac reges deuicit. castra super Iordanem haud longe ab Iericho molitus est. tum aduersus Madianitas certatum uictique et subacti sunt. Moyses mortuus est.
- 1.21.6.1
cum XL in deserto annos populo praefuisset. ceterum Hebraei ob lianc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes, qui uerbis Dei non crediderant, interirent. excepto enim Iesu Chaleb nemo ultra xx annos natus, Aegypto profectus, Iordanem transiit.
- 1.21.7.1
ipse ■ Moyses ut terram promissam uideret tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo ferire et aquam producere praeceptus est, post tot uirtutum suarum experimenta dubitauerit. decessit autem anno aetatis uigesimo et centesimo.
- 1.21.8.1
de sepulchri loco parum compertum.
- 1.22.1.1
Moyse mortuo summa rerum penes Iesum filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, uirum uirtutibus sui simillimum.
- 1.22.2.1
principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, proximo iter pronuntiat.
- 1.22.3.1
sed Iordanis flumen ualidissimum transitum prohibebat, quia neque nauium copia pro tempore erat neque uadari fluuius poterat, qui tum pleno alueo ferebatur. igitur aream praeferri a sacerdotibus eosdemque aduerso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur: ita per siccum copiae traductae.
- 1.22.4.1
erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris ualidissimis munitum neque expugnationi neque obsidioni facile. sed Iesus Deo fretus, non armis aut uiribus urbem aggressus, ferri aream Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire aream et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset, muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum. tam Iesus Deum traditur...
- 1.22.5.1
inde aduersus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo uiso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, uacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio: rex captus summoque supplicio affectus.
- 1.23.1.1
Quod ubi uicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. uerum Gabaonitae, gens ualida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos pollicentes, receptique in fidem: ut ligna et aquam conueherent imperatum.
- 1.23.2.1
sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras conciuerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret.
- 1.23.3.1
ita ille maturato itinere inopinantibus superuenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque uictis futura praesidio uideretur, merito fidei dux Hebraeus noctem auertit, dies perseuerauit: ita nullum hostibus effugium fuit. quinque reges capti interfecti sunt. eodem impetu uicinae quoque urbes imperio adiectae regesque earum perempti.
- 1.23.4.1
uerum quia omnia haec \' in ordinem persequi non fuit consilium, dum breuitati studemus, id modo annotandum curauimus, xx et nouem regna imperio Hebraeorum subiecta: quorum terra per undecim tribus uiritim distributa est. Leuitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius seruirent Deo.
- 1.23.5.1
equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi uidentur: tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido ueluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt uenduntque, quaestui per omnia student.
- 1.23.6.1
at si qui melioris propositi uidentur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera expectant, atque omne uitae decus mercede corruptum habent, dum quasi uenalem praeferunt sanctitatem.
- 1.23.7.1
sed longius quam uolui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque: ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diuiso per tribus captiuo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot uictoriis nobiles annis temptare.
- 1.23.8.1
eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio: frequens tamen opinio est, xx et annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.
- 1.24.1.1
Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum aduersus Chananaeos bellandum esset, dux belli ludas assumptus est. huius ductu res prospere gestae: domi militiaeque summum otium: populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat.
- 1.24.2.1
inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor matrimonia ex uictis assumere paulatimque externos mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit: adeo cuncta cum externis societas perniciosa est. quae Deus longo ante prospiciens salubri Hebraeos responso instruxerat, deuictas gentes ut internecioni darent. sed plebs cupida dominandi imperare victis cum pernicie malebat.
- 1.24.3.1
igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti diuino auxilio, a rege Mesopotamiae et subacti VIII annis captiuitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt.
- 1.24.4.1
rursumque corrupti longae pacis malo idolis litauerunt. moxque aderat poena peccantibus: ab Eglom rege Moabitarum deuicti duodeuiginti annis seruierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis uindicauit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic Semigar successit: isque aduersus Allophylos congressus secundum euentu proelium fecit.
- 1.24.5.1
rursumque Hebraeos sectantes idola rex Chananaeorum Iabin nomine subiugauit grauissimamque in eos per xx annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captiuitas depulsa est. sub hac duce uel iudice XL annis Hebraei fuerunt.
- 1.24.6.1
rursumque ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique malo seruitutis diuinum auxilium implorauerunt. ita semper in secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant, in aduersis Deo.
- 1.24.7.1
unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et seueritatem Dei nequaquam emendatum, et cum semper ueniam erroris acciperet, semper peccasse post ueniam, nihil mirum uideri potest Christum ab his non receptum, cum iam inde ab initio totiens in Domino rebelles deprehendantur: magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum implorauerunt, defuisse clementiam.
- 1.25.1.1
Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conuersi ad Dominum, misericordiam solitam flagitantes, impetrauerunt.
- 1.25.2.1
erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, uir iustus et carus Deo acceptusque. huic angelus de campo messis domum reuertenti astitit et \'Dominus\' inquit \'tecum, potens in uirtute\'.
- 1.25.3.1
at ille uoce humili non esse in se Deum ingemescebat, siquidem quod populum captiuitas premeret, uirtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur.
- 1.25.4.1
tum angelus (uade\' inquit \'in hoc spiritu, quo locutus es, et populum de captiuitate eripe.\' ille uero abnuere se infractis suorum uiribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere. perstare angelus, ne dubitaret posse fieri, quae Deus loquebatur.
- 1.25.5.1
perfecto sacrificio dirutaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacrauerant, ad suos profectus castra castris hostium contulit. sed Madianitis etiam gens Amalech se coniunxerat: Gedeon uero non amplius quam ad triginta et II milia exercitum parauerat.
- 1.25.6.1
sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem, quam in proelium uellet educere: Hebraeos pro solita perfidia euentum pugnae non Deo, sed uirtuti suae daturos: itaque daret uolentibus discedendi potestatem. quod ubi populo diuulgatum, xx et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus, quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit:
- 1.25.7.1
reliquos ab armis dimisit. ita media uigilia castra hostium ingressus, iussis omnibus tuba canere, magnum terrorem iniecit: neque cuiquam resistendi animus fuit: turpi fuga quo quisque potuit dilapsi. sed occurrentibus omni ex parte Hebraeis passim fugientes cadunt. reges Gedeon persecutus ultra Iordanem, comprehensos neci dedit. ea pugna c et xx ex hostibus caesa, xv capta traduntur.
- 1.25.8.1
tum consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum. quod ille aspernatus communi iure cum ciuibus uiuere quam praeesse suis maluit. depulsa igitur captiuitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit.
- 1.26.1.1
Sed defuncto Gedeon filius eius Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sicimorum principibus operam nauantibus, regnum occupauit.
- 1.26.2.1
isque discordiis ciuilibus exercitus, cum suos bello premeret\', turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.
- 1.26.3.1
huic successit Thola, qui duobus et xx annis regno potitus est. post hunc Iair fuit, qui cum aeque uiginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Deo idolis se mancipauit. \'obque id Israelitae subacti sunt ab Allophylis et Ammonitis duoque de xx annis sub eorum imperio fuerunt.
- 1.26.4.1
quo tempore eis Deum inuocantibus diuinum responsum redditum est, simulacra potius inuocarent, se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. at illi flentes culpam fateri et ueniam precari, abiectisque idolis Deum implorantes negatam; licet misericordiam impetrauerunt.
- 1.26.5.1
igitur Iepta duce ad libertatem armis uindicandam frequentes conueniunt, missis prius ad Ammon regem legatis, finibus suis contentus bello abstineret. at ille proelium non abnuens aciem instruxit. tum Iepta prius quam signum pugnae daretur, uouisse dicitur, si prospere pugnasset, eum, qui sibi primus reuertenti obuius fuisset, hostiam Deo dandum.
- 1.26.6.1
ita uictis hostibus, cum domum rediret, filia ei obuiam fit, quae patrem exceptura uictorem cum tympanis et choris laeta processerat. tum Iepta consternatus, dolore conscissis uestibus, indicat filiae uoti necessitatem. at illa non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses uitae spatium petit, ut aequales suas prius uideret. quibus actis ultro ad patrem rediit uotumque Deo reddidit. Iepta principatum sex annis tenuit.
- 1.26.7.1
huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio anno septimo decessit. postque eum Ailon Zabulonites annis x itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur ediderunt.
- 1.27.1.1
Rursum Israelitae ad idola conuersi, diuino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL captiuitatis annos poenas perfidiae pependerunt. ea tempestate Samson natus traditur.
- 1.27.2.1
huius mater diu sterilis angelum uidit, dictumque ei est, uino et sicera atque inmundis abstineret: fore uti puerum ederet libertatis uindicem et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit.
- 1.27.8.1
is intonso capite mirae uirtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in uia obuium manu discerperet. uxorem ex Allophylis habuit: quae cum absente uiro in alterius matrimonium conuenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est: fretus Deo et uiribus palam uictores clade afficiebat. ccc siquidem uulpibus captis, ardentes lampades earum illigauit caudis atque eas agris hostium inmisit. ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, uineaeque et oliuarum arbores exustae.
- 1.27.4.1
grandi Allophylorum exitio abreptae uxoris iniuriam ultus uidebatur. quo dolore Allophyli permoti mulierem tanti mali causam cum domo et patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se uindicatum ratus, urguere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat.
- 1.27.5.1
tum compulsi Iudaei uinctum eum Allophylis tradiderunt: sed traditus ruptis uinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostrauit. ingrauescente autem aestu, cum siti affectus esset, inuocato Deo ex osse, quod manu tenebat, aqua fluxit.
- 1.28.1.1
Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius uirtute domitis. igitur insidiantes uitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, uirtutem uiri uti proderet.
- 1.28.2.1
illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, m crinibus capitis uirtutem suam subsistere.
- 1.28.8.1
mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere nequiuerant. tum illi effossis oculis uinctum compedibus in carcerem coniecerunt.
- 1.28.4.1
sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo uirtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes.
- 1.28.5.1
ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat:
← Previous · Next → — showing 101–200 of 728
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.