Chronica
- 1
P = codex quondam Palatinus, nunc Vaticanus num. 824 saec. xi.
- 2
b = editio princeps a 1556.
- 1.1.1.1
Res a mundi exordio sacris litteris editas breuiter constringere et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose efflagitantibus, qui diuina compendiosa lectione cognoscere properabant,
- 1.1.2.1
quorum ego uoluntatem secutus non peperci labori meo, quin ea, quae permultis uoluminibus perscripta continebantur, duobus libellis concluderem, ita breuitati studens, ut paene nihil gestis subduxerim.
- 1.1.3.1
uisum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam cucurrissem, etiam post gesta conectere: excidium Hierosolymae uexationesque populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus.
- 1.1.4.1
ceterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos conuincerem.
- 1.1.5.1
uerumtamen ea quae de sacris uoluminibus breuiata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis his, unde deriuata sunt, appetantur: nisi cum illa quis familiariter nouerit, hic recognoscat quae ibi legerit:
- 1.1.6.1
etenim uniuersa diuinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc initium narrandi faciam.
- 1.2.1.1
Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu uoluminis istius digeremus: quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum inuestigatam ediderunt.
- 1.2.2.1
quod cum uel Dei nutu uel uitio uetustatis eueniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est: uiro Adam, mulieri Eua nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram uelut exules terram eiecti sunt.
- 1.2.3.1
deinde ex his Cain atque Abel nascitur: sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum ciuitas condita est, auctoris nomine uocitata.
- 1.2.4.1
ex hoc Irad atque ex eo Mauiahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo iuuenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur.
- 1.2.5.1
igitur Adam post necem filii minoris Seth filium procreauit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum aetatis implesset, uixit autem annos DCCCCXXX. Seth uero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit: qui ob iustitiam translatus a Deo traditur. huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit:
- 1.2.6.1
ex quo Noe natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus acceptusque.
- 1.2.7.1
qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma uirginum capti illicitas cupiditates appetierunt: ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt.
- 1.2.8.1
hi paulatim mores noxios conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diuersae inter se naturae permixtio monstra gigneret.
- 1.3.1.1
Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreuerat. sed , uirum iustum, uita innocens destinatae exemit sententiae.
- 1.3.2.1
idem admonitus a Deo diluuium terris imminere, aream inmensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam inpenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus: uolucrum etiam paria itidemque diuersi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluuio absumpta.
- 1.3.3.1
igitur Noe, cum iam imbrium uim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, coruum primum explorandae rei gratia, eoque non reuertente — ut ego conicio, cadaueribus detentum — emisit columbam: quae cum consistendi locum non repperisset, reuersa est.
- 1.3.4.1
rursum emissa folium oliuae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit: unde animadversum aquas destitisse.
- 1.3.5.1
ita Noe aream egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, n cc duos et quadraginta.
- 1.4.1.1
Ac primum Noe aram Deo statuit hostiasque ex uolucribus immolauit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine uesceretur aut sanguinem hominis effunderet, quia mundi primordia mandati, istius liber Cain maculauerat. igitur uacuo tum saeculo ex filiis Noe semen fuit:
- 1.4.2.1
tres enim habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod sopitum uino , maledictum a patre meruit.
- 1.4.3.1
huius filius, Chus nomine, Nebroth gigantem genuit,. a quo Babylon ciuitas constructa traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita , quae nominatim persequi animus non fuit. sed cum
- 1.4.4.1
multiplicaretur humanum genus diuersaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit.
- 1.4.5.1
his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se inuicem deducerentur.
- 1.4.6.1
ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diuerso neque ulli inuicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum uelut alienigenam facile relinquebat.
- 1.4.7.1
sed filiis Noe ita diuisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne aut memorabile in se habuit.
- 1.5.1.1
Abraham autem patre Thara natus post diluuium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras una cum patre diuersatus est.
- 1.5.2.1
qua tempestate admonitus a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit.
- 1.5.3.1
mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus uacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. id oppidum infame incolis, uiris in uiros irruentibus, atque ob id inuisum Deo fuisse traditur.
- 1.5.4.1
ea tempestate reges uicinarum gentium in annis erant, cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. sed aduersum hos, qui bello uicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae uicinarumque regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi uictoriam concessere. tum a uictoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captiuitatem.
- 1.5.5.1
quod cum Abraham comperisset, propere armatis semis suis, numero trecentis decem et octo, reges uictoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit.
- 1.5.6.1
tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit.
- 1.6.1.1
Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit: peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos seruitium, post libertati restituendos.
- 1.6.2.1
tunc ei atque uxori eius adiectione unius: litterae nomen inmutatum: ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere.
- 1.6.3.1
eodem tempore Abrahae lex circumcisionis imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum uenerat.
- 1.6.4.1
inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt. quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos cenatosque domi haberet, iuuentus improba ex oppido nouos hospites ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur.
- 1.6.5.1
quem angeli propere ab iniuria uindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus: interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent.
- 1.6.6.1
sed mulier parum dicto audiens – humano malo quo aegre uetitis abstinetur –, reflexit oculos statimque conuersa traditur. at Sodoma diuinis ignibus conflagrauit.
- 1.6.7.1
Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiuerunt, unde Moab et Ammon nati sunt.
- 1.7.1.1
Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam! centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit: quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur.
- 1.7.2.1
nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, uox missa de caelo est, puero parceret: uictimae aries praesto fuit. sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat.
- 1.7.3.1
at Sara, cum septimum et uigesimum et centesimum annum ageret, decessit: corpus cura uiri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur.
- 1.7.4.1
tum Abraham Isaac filium iuuenilis aetatis uidens, siquidem cum quadragesimum annum aetatis ageret, seruo suo imperauit uxorem ei quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus uidebatur: modo ut inuentam puellam in regionem Chananaeorum , nec putaret is causa coniugis in solum patrium rediturum. atque ut ea strenue mandata exequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit.
- 1.7.5.1
ita seruus profectus ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, deuenit. successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti: huius filiam Rebeccam, speciosam uirginem, conspicatus poposcit atque ad dominum adduxit.
- 1.7.6.1
post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios. sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati sunt.
- 1.7.7.1
Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta: corpus sepulcro Sarae uxoris appositum.
- 1.8.1.1
At Rebecca, diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus a die matrimonii uigesimo fere anno geminos edidit: qui in matris aluo exultasse saepius traduntur, dictumque responso Dei est, duos in his populos praenuntiari, et maiorem minoris subdendum esse principio. sed prius editus, asper saetis, Esau uocatus, minori Iacob nomen fuit.
- 1.8.2.1
ea tempestate grauis annonae inopia incesserat. qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimelech cessit, admonitus a Domino, ne in Aegyptum descenderet: eidemque uniuersae terrae illius possessio promittitur ibique benedicitur, multiplicatusque pecore atque omni substantia agente inuidia ab incolis pellitur: pulsus apud puteum iuramenti consedit.
- 1.8.3.1
igitur annis grauior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Iacob se benedicendum pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus principibus et gentibus fratri praeponitur.
- 1.8.4.1
quis rebus Esau accensus fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere.
- 1.8.5.1
ita Iacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum uidisse traditur: atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit: uouitque, si rebus prosperis reuertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi forent, Deo daturum.
- 1.8.6.1
inde se ad Laban fratrem matris contulit: quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.
- 1.9.1.1
Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel: sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore uirginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum seruitio se mancipauit.
- 1.9.2.1
sed impleto tempore, Lia ei supponitur: ac rursum septennii seruitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus.
- 1.9.3.1
filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt nomina: Ruben, Symeon, Leui, ludas, Isachar, Zabulon, Dina: ex ancilla uero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit.
- 1.9.4.1
tum Iacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer partem pecorum mercedem seruitii dedisset, obque id parum sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus est , quam aduenerat. Rachel uiro inscio patris idola furto abstulit: qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret.
- 1.9.5.1
inde digressus Iacob uidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem explorauit. tum ille obuiam fratri processit: nec tamen Iacob se ultra fratri credidit.
- 1.9.6.1
sed pridie, quam inter se fratres conuenirent, Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob refertur. et cum aduersus Deum praeualuisset, tamen non esse mortalem non ignorauit: benedici se ab eo flagitabat.
- 1.9.7.1
tum a Deo ei immutatum nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille uicissim a Deo nomen Dei quaereret, non esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum. ex colluctatione autem latitudo feminis Iacob obtorpuit.
- 1.10.1.1
Igitur Israel declinans fratris domum, promouit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. huic oppido Emor, Chorraeus princeps, praeferat.
- 1.10.2.1
huius filius Sychem Dinam filiam Iacob ex Lia genitam stupro subdidit. quo comperto Symeon et Leui, Dinae fratres, omnes in oppido sexus uirilis dolo peremerunt atque impigre sororis ulti iniuriam : oppidum a filiis Iacob direptum praedaque omnis abducta. id factum aegre admodum tulisse Iacob traditur.
- 1.10.3.1
mox a Deo monitus Bethel petiit ibique altarium Deo statuit. inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit: puer Beniamin uocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta.
- 1.10.4.1
at Esau potens diuitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis: cuius progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putaui. si quis studiosior erit, ad originem reuertatur.
- 1.10.5.1
post excessum patris Iacob in solo eo, in quo Isaac uixerat, commorabatur. filii eius aliquando ab eo pascui gratia cum gregibus secesserunt, Ioseph tamen et Beniamin paruus domi resederant.
- 1.10.6.1
carus admodum Ioseph patri obque id inuisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem eum omnibus futurum portendi uidebatur. igitur ad inspiciendos greges reuisendosque fratres a patre missus oportunus iniuriae fuit. namque uiso fratre consilium necis eius ceperunt.
- 1.10.7.1
sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus: mox suadente Iuda deducti ad mitius consilium negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, uendiderunt. atque ab his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est.
- 1.11.1.1
Per idem tempus ludas, Iacob filius, Sauam Chananaeam in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan fratris uxorem accepit: qui, quia spermata in terram effunderet, extinctus a Deo refertur.
- 1.11.2.1
tum Thamar meretricio habitu assumpto socero mixta est, exque eo geminos edidit.
- 1.11.3.1
in partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus in aluum matris puer posterior editus est. nomen infantibus Pares et Zara inditum.
- 1.11.4.1
at Ioseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se conuerterat. cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius nec adquiescentem sibi falso scelere infamat, ac uiro queritur stuprum sibi intentatum. ita Ioseph in carcerem coniectus. erant in eadem custodia ministri regii duo:
- 1.11.5.1
qui cum somnia sua ad Ioseph retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absoluendum pronuntiauit. atque ita accidit. igitur post biennium somnium regi obiectum est.
- 1.11.6.1
quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolui, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Ioseph esse mirum somniorum interpretem.
- 1.11.7.1
ita Ioseph soluitur interpretatusque est regi somnium: septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, uidens diuinum in Ioseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio.
- 1.11.8.1
tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis aduersus futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat.
- 1.11.9.1
per idem tempus duos ex Asenet filios genuit, Manassen et Ephraem: ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum xxx: nam a fratribus septem decem annos natus uenundatus est.
- 1.12.1.1
Interea rebus in Aegypto aduersus famem bene compositis, orbem terrae grauis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate compulsus filios in Aegyptum misit, Beniamin tantum secum domi retento.
- 1.12.2.1
igitur Ioseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus ille uisis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos uenisse et subdole loca explorare arguebat.
- 1.12.3.1
angebatur autem, quod Beniamin fratrem non uidebat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem Symeon obses traditur: ipsis frumentum gratis datum. rursum igitur reuertentes Beniamin, ut conuenerat, deduxerunt.
- 1.12.4.1
tum se , cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum remisit, praemonens quinque adhuc annos famem futuram: cum patre atque omni progenie et familia commigrarent.
- 1.12.5.1
ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluuio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni ccxv.
- 1.12.6.1
igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto aduenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet.
- 1.12.7.1
tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustrauit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum: corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit.
- 1.12.8.1
fratres post patris obitum pro conscientia pauentes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo.
- 1.13.1.1
Igitur Hebraei, qui in Aegyptum deuenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleuerint.
- 1.13.2.1
sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fouebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum ciuitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis uindicarent, paruulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur.
- 1.13.3.1
nec dissimulari cruentum imperium licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum nutriendum pro filio curauit: nomen puero Moyses dedit.
- 1.13.4.1
Moyses hic, cum uiriles annos ageret, conspicatur Hebraeum ab Aegyptio pulsari: quo permotus dolore, fratrem ab iniuria uindicans, Aegyptium calce perculsum interemit.
- 1.13.5.1
mox supplicium e facto metuens in terram Madian profugit: et apud Iothor sacerdotem regionis illius diuersatus filiam eius Sepphoram in matrimonium accepit exque ea duos filios Gersam et Eliezer sustulit.
- 1.13.6.1
hoc tractu temporum Iob fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem iustitiam complexus, praediues opibus atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus neque amissis deprauatus est.
- 1.13.7.1
nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit uinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret.
- 1.13.8.1
mercedem denique diuini testimonii consecutus, sanitati redditus omnia quae amiserat in duplum recepit.
- 1.14.1.1
At Hebraei multiplicato seruitutis malo pressi, querelis in caelum conuersis, spem auxilii a Deo expectabant. tum Moysi pascenti oues repente rubus ardere uisa, flammis tamen, quod erat mirabilius, innoxiis.
- 1.14.2.1
qua nouitate obstupefactus rubo propius accessit, statimque ad eum istius modi fere uerbis Deus locutus est: Dominum se esse Abraham, Isaac et Iacob, quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat: iret ergo ad regem Aegypti ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret. cunctantem potestate confirmat, uirtutem ei signorum faciendorum impertiens.
- 1.14.3.1
ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit: missum se a Deo prodit uerbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. at ille negans se Dominum nosse parere imperio abnuebat.
- 1.14.4.1
cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex uirga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem conuertisset totamque terram ranis opplesset, facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes, quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei uirtutem pronuntiabat, donec superductis terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus maiestate diuina ista fieri.
- 1.14.5.1
tum rex malo coactus, aduocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem auerterent.
- 1.14.6.1
sed ubi clades exempta est, impotens sui animus, in se reuersus, exire, ut conuenerat, Israelitas non patiebatur. ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et euictus est.
- 1.15.1.1
Sed pridie quam Aegypto populus egressus est, mandatis Dei instruitur rudis adhuc temporum, mensem illum, qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret: sacrificium autem diei illius in sollemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quarta decima die mensis agnus inmaculatus, anniculus, uictima caederetur, eiusdem sanguine postes illinirentur: penitus exedendam, os autem non conterendum: septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent.
Next → — showing 1–100 of 728
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.