Ad Ecclesiam Libri IIII
- 2.36.1
nisi forte tibi, quaecumque illa es, renelatus a deo modus sit largitatis et praescriptos a spiritu sancto donandi. terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis quodammodo genus iudices, si religiosior fueris quam a deo esse iubearis. si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a diuinitate concessa. quodsi tam falsum est hoc quam friuulum, quae insania est, ut non quanta potes omnino facias per cautam et timidam prouisionem, cum ignores penitus quid tibi conpetat ad salutem?
- 2.37.1
VIllI. Superest de ministris et sacerdotibus quiddam dicere, licet superflue forte aliqua dicantur. quidquid enim de aliis omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet, qui exemplo esse omnibus debent et quos utique tanto antistare ceteris oportet deuotione quanto antistant omnibus dignitate. quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine nomine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto? et ideo cunctos, qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito quantum gradu.
- 2.38.1
si enim uiris in plebe positis et mulierculis ipso sexu infirmioribus talem ac tam perfectam deus uiuendi regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores iubet, a quibus omnes docendi sunt, ut possint esse perfecti, et quos tam magni esse exempli in omnibus deus uoluit, ut eos ad singularem uiuendi normam non nouae tantum sed etiam antiquae legis seueritate constringeret? nam licet decretum uetus largam cunctis ampliandarum opum dederit facultatem, omnes tamen leuitas et sacerdotes intra certum habendi limitem coartauit, quos scilicet neque segetem neque uineam neque ullum omnino fundum habere permisit.
- 2.39.1
ex quo intellegi potest, an ea nunc deus noster uelit in euangelio uiuentes clericos suos mundanis post se heredibus derelinquere, quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem uoluit possidere. unde est quod eis saluator ipse in euangelio non ut ceteris uoluntarium sed imperatiuum officium perfectionis indicit. quid enim eum laico illi adulescenti dixisse legimus? si uis esse perfectus, uende quae habes etda pauperibus: quid autem ministris suis ? nolite, inquit, possidere a urum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris: non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam.
- 2.40.1
uidete quanta sit inutroque hoc dei sermone diuersitas. laico dixit si uis, uende quae possides, ministro autem nolo possideas. sed et hoc parum existimauit, ut possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter longum apostolo sustulisset et unius eum tunicae singularitate multasset. et quid postea? nec hoc satis est. nudis quoque insuper seruos suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit.
- 2.41.1
quid dici amplius potest ? pedum de apostoli manu rapuit et peragrantibus uniuersum mundum ministris suis usum unius uirgulae non reliquit. et post haec parum est successoribus eorum, id est leuitis ac sacerdotibus, tanta diuinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum diuites fuerint, nisi etiam heredes diuites derelinquant. erubescamus, quaeso, hac infidelitate. sufficiat nobis quod uidemur usque ad uitae terminos deum spernere: cur id agimus, ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus?
- 2.42.1
diximus de personis atque officiis singulorum et haec omnia ideo, quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut ceteros mundiales substantiam suam domino aut certe minus debere arbitrarentur, cum utique hoc magis debeant, quia seruus, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulet multis, qui autem nescit, uapulet paucis.
- 2.43.1
religio autem scientia est dei, ac per hoc omnis religiosus hoc ipso, quod religionem sequitur, dei se uoluntatem nosse testatur. professio itaque religionis non aufert debitum sed auget, quia adsumptio religiosi nominis sponsio est deuotionis, ac per hoc tanto plus quispiam debet opere quanto plus promiserit professione, secundum illud: melius est non uouere quam post uotum promissa non reddere.
- 2.44.1
X. Sed forsitan dicit aliquis: si haec ita sunt, tutior ergo est inreligiositas quam religio. minime. religiosus enim per hoc est debitor, quod profitetur religiosum, inreligiosus autem per id, quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent pro diuersitate condicionis debitum suum. religiosus debet quidquid se professus est agnouisse, inreligiosus uero etiam quod non dignatur agnoscere, secundum illud, quod specialiter sermo diuinus de eo dicit: noluit intellegere ut bene ageret.
- 2.45.1
sed tamen quia onerasse religiosos hac re uidemur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis, remoueamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. consideremus non quid professione sed quid ratione, non quid uoto sed quid salubritate ipsa facere debeamus.
- 2.46.1
dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, numquid est ullus hominum, qui non omnia quae facit uel salutis suae uel certe utilitatis gratia faciat ? nemo, opinor; omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque inpulsione ducuntur. ideoque et qui militant id sibi pulchrum, et qui negotiantur id sibi utile, et qui agricolantur id sibi fructuosum esse existimant. et quid plura? fures quoque ipsi et latrones et uenefici et sicarii et omne inprobae conuersationis genus id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli praua conueniant, sed quod ille, qui prauis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod prauum.
- 2.47.1
ergo et nos non alia, opinor, causa religionis philosophiam adpetiuimus quam quod nobis id con- 30 ueniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium rerum breuitatem et futurarum aeternitatem, quam paruum istud quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem et tremendi iudicii graues exitus, ardentem in medio populorum circumstantium uallem perennium lacrimarum, quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam uideri ac timeri pars mali summi sit;
- 2.48.1
cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima praeclara illa ac beatissima, nouos scilicet caelos et terram nouam, uultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes caelos sanctorum omnium domus, aulas gemmis intermicantibus expolitas et inmortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo inlustriorem puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis diuitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum caelestium copiam, deliciarum inmortalium afluentiam, communem cum deo uitam.
- 2.49.1
haec itaque cogitantes haec contemplantes ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus eumque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et aduocatum efficacissimae intercessionis adsumpsimus atque in eius nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus.
- 2.50.1
XI. Vnde cum haec tanta et cogitauerimus pariter et petierimus, uideamus nunc et expendamus diligentissime, si est uel in actibus nostris uel in substantiis, unde haec tanta a deo emere possimus. quod si non est, cur, rogo, non unus quisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum saluator ipse. ac deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare idque praecipue et in uetere et in noua lege mandauerit dicens, quod qui diuidant propria ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet.
- 2.51.1
et alibi de sancto uiro : dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. in euangelio quoque: nolite, inquit, thesaurizare uobis thesauros in terra. et iterum: non potestis deo seruire et mammonae. et iterum: uae uobis, diuites, qui habetis consolationes uestras. auaris quoque et inhumanitatis crimine reis: ite, inquit, in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.
- 2.52.1
quorum quae poena sempef futura sit, I facile intellegitur, quibus sors cum diabolo deputatur. per quae tamen tormenta maxima non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo auaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas.
- 2.53.1
unde intellegere nos coDuenit, quid passuri sint quos praeter alia peccata etiam auaritia reos fecerit, cum summo supplicio adficiendi sint quos expertes omnium peccatorum solum auaritiae crimen morte damnarit. quae utique si futura omnia credimus, absque dubio euitare debemus. si autem non deuitamus, profecto non credimus. si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus; neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum.
- 2.54.1
XII. Sed esto illas quas supra diximus poenas non timeamus rei: numquid etiam praemium sperare possumus non . merentes? et ideo si opes non damus ob peccatorum redemptionem, demus saltim ad emendam beatitudinem, si non damus ne damnemur, demus saltim ut muneremur, quia etiamsi praeterita mala non sint quae oporteat sanctos redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeant conparare, etiamsi poena non sit quae timeatur, est tamen regnum quod ambiatur, ac per hoc, etiamsi non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant. nisi forte aliquis damnum in emptione uereatur, uidelicet ne plus commodet quam recipiat, ne grandia faeneranti parua reddantur, ne largitionem redhibitio non repenset, et data semel pretii magnitudine pecunia periclitetur emptoris, ac si magnum quid domino commendarit in terra, non habeat Christus forsitan unde ei soluat in caelo.
- 2.55.1
plane, si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo, quia nec prosunt omnino ulla dubitanti. cassa quippe est operatio, si fides certa non fuerit, frustra faenerat qui de receptione desperat. Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est. si ergo aut inopem eum, qui retribuere non possit, aut infidelem putas esse, qui nolit, quomodo ab eo retributionem sperare poteris. quem et inpossibilitatis et infidelitatis ipse damnaueris?
- 2.56.1
quod si non ita est neo ambigis facturum esse quae dixit, quae insipientia aut qui error est, ut non ei tantum des quantum potes, cum utique non dubites multo te plus recepturum esse quam dederis? quae denique miseria, ut malis nihil ex his recipere quae relinquis, cum totum possis penitus: possidere quod credis? sed, miserum me! puto non creditur deo. et quod dico puto, utinam ambigue putarem et non euidenter agnoscerem. laborarem fortasse intra me uincere opiniones meas et cogerem sensum dubia non credere ut mentem melioribus applicarem.
- 2.57.1
sed quid agimus? non dubiis rebus uincimur et euidentibus coartamur. quis enim. domino mente, credit et facultate non credit? quis deo animam suam mancipat et pecuniam negat? quis promissis caelestibus fidem commodat et non agit ut esse possit particeps promissionum? et ideo cum uideamus homines haec non agere, cogimur non credentes palam et euidenter agnoscere. non licet ut eos nos deo fidem putemus adhibere, cum illi se rebus clament negare.
- 2.58.1
in quo necesse est infidelitatem paene omnium hominum plangi atque lugeri. o miseria, o peruersitas! homini ab homine creditur et non creditur deo: humanis promissionibus spes commodatur deo negatur. omnia denique in rebus humanis spes futurorum agunt: uita quoque ipsa haec temporaria nonnisi spe alitur ac sustinetur.
- 2.59.1
ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus: ideo in uineis labor maximus ponitur, quia homines spes uindemiae consolatur: ideo negotiatores thesauros suos emptionibus uacuant, dum uenditionibus sperant esse cumulandos: ideo nauigantes uitam uentis ac tempestatibus credunt, ut spebus uotisque potiantur. et quid plura ? pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur et fide adstipulante firmatur. latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi inuicem non negant et quae promiserint mutuo seruaturos esse confidunt. totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. solus deus est de quo desperatur: cumque elementa ipsa et naturam mundi dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur.
- 2.60.1
XIII. Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum sed necessitatis, neque deo non credere religiosos sed uitae atque usui necessaria reseruare; multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnumquam aut aetate aut ipsa infirmioris corpusculi inbecillitate prohiberi.
- 2.61.1
esto hoc ferri possit, sed tamen, etiamsi fertur, ita ferendum est, ut pro qualitate necessitatum atque causarum sufficientia retineantur inmoderata resecentur. habentes enim, inquit apostolus, uictum et uestitum his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli. ergo, ut uidemus, in rebus tantum necessariis salus est in superfluis laqueus, in mediocritate dei gratia in diuitiis diaboli catena. denique quid statim apostolus subdit? quae demergunt, inquit, hominem in interitum et perditionem.
- 2.62.1
ergo, si diuitiae interitum in se habent, euitemus opulentiam, ne in interitum conruamus. ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur: refugienda est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio. ac per hoc siue sexus siue aetas siue infirmitas necessaria requirant, sufficientibus debent esse contenta ita ut quidquid temporarium excedit usum religiosum absumat officium.
- 2.63.1
ceterum si tu, quicumque aut quaecumque illa es sanctae professionis, si tu aut conseruandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. numquid enim infirmior sexus ducere aliter uitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? numquid puella sacra aut uidua castitate deuota seruare inlaesam sanctae professionis perseuerantiam non ualent, nisi argenti et auri ponderibus incubarint ac tantas intra conscientiam opes possidere se nouerint, quantas usus possidentium non requirit?
- 2.64.1
aut, quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, numquid inpossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inuiolatam quietem posse seruare, nisi aures eius familiae ingentis strepitus uerberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? quae utique sanctae animae et quietem ueram desideranti non pati tantum nimis magna inquietudo, sed etiam uidere quodammodo pars est inquietudinis, quasque etiamsi subdere aliquis disciplinae ac silentio uelit, conprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete non possit: adeo etiam ipsa emendatio alienae inquietudinis perturbatio est nostrae quietis.
- 2.65.1
haec autem, quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent omnique pariter aetati sexui infirmitatique conueniunt. non est itaque quod conpetere quisquam aut non obesse diuitias religioni putet: inpedimenta haec sunt non adiumenta, onera non subsidia. possessione enim et usu opum non suffulcitur religio sed euertitur secundum illud, quod dominus ipse dicit: sollicitudo saeculi istius et fallacia diuitiarum suffocant dei uerbum et sine fructu efficitur. proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse diuitias: bona enim et putantur et appellantur ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.
- 2.66.1
XIIII. Sed licet haec ita sint, ut deus ipse praedixit, adquiescamus tamen miseriis quorundam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus uitam agere non posse. esto tu, quicumque aut quaecumque illa es sancti nominis ac professionis, esto diuitias esto copias tuas usque ad finem uitae istius habeas, dummodo saltim in fine tibi conferas: esto rebus ac facultatibus tuis in uita hac uti uelis, dummodo tui uel moriens non obliuiscaris et ad eius cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris, cuius te munere accepisse cognoscis.
- 2.67.1
humanum est quod ab omni- . bus nobis, o diuites mundi huius, petitur ac deliciosum. si inpetrari ab unoquoque uestrum non potest, ut esse in hoc saeculo pauper uelit, praestet sibi saltim ne ra aeternitate mendicet. qui praesentem inopiam tantum fugitis cur in perpetuum non reformidatis? in breuibus meticulosi longa et interminabilia uitate. quid tantopere in uita ista paupertatem horretis, quid expauescitis ? minus multo est quod hic timetis.
- 2.68.1
si tenuitatem temporariam grauem ducitis, qualis, quaeso, illa erit quae numquam desinet? quasi uestri apud uos animi rem agimus uestrique uoti. si usu uestrarum rerum penitus carere non uultis, id agite ne aliquando careatis. deliciosam a uobis rem et uoluptariam poscimus. qui sine diuitiis omnino esse non adquiescitis, id agite ut diuites semper esse possitis secundum illud: si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuo regnetis.
- 2.69.1
alioqui qui error aut quae insania est quemquam hominum esse posse, qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum uita ne in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa iam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in diuitiis per se dominum accusantibus secundum illud uae ae uobis diuites, etiam alia ipsi domino peccatorum genera non desint, quae in ipso diuitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non uel in ultimis suis id agat id elaboret id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat ne reus uadat ne cruciandum postea corpus crucianda etiam ad praesens anima derelinqua.t?
- 2.70.1
quis ergo est aut tam infidelis aut tam insanus, qui haec non cogitet haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et cuncta penitus spe uitae huius cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat nec amittat tantummodo, sed abiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans, ne quid sibi omnino reliquum esse faciat, quo periturus euadat?
- 2.71.1
XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saeui ac tam crudeles aduersum inimicos suos possunt quam sunt isti aduersum se? nulli quippe sunt tam feri tam inhumani, qui non uel desperatos iam atque morientes aduersarios suos persequi desinant: isti se ipsos etiam in morte positi persequuntur.
- 2.72.1
annon est hoc persecutio aut esse alia maior potest, exheredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri et quasi in exilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato sed nouo et crudelissimo, scilicet ubi in exilium anima ipsa mittitur ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. o quanto leuiores sunt extranei et carnales inimici! illi enim corporum tantum hostes sunt, uos et animarum.
- 2.73.1
leue est itaque in conparatione facinorum uestrorum illorum odium. facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet: illud graue illud perniciosum est, quod in aeternitate iugulabit. et ideo saluator ipse: nolite, inquit, eos timere, qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt. facile est ergo odium, quod corpus laedit non laedit animam, quia laeso corpore anima extra damnum est et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur. illud itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. et ideo leuiores uobis inimici uestri sunt quam uos ipsi. omnis siquidem inimicitia morte dissoluitur: uos contra uos ita agitis, ut inimicitias uestras nec post mortem euadatis.
- 3.1.1
I. Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum . partibus, id est, una. mundi amatrice alia religionis imaginem praeferente, o domina mi ecclesia dei, quasi separatim locuti sumus. in hoc autem, si deus adnuit, ad utramque, prout causa ac ratio postulauerint, loqui cupimus, nunc diuisim alterutram nunc ambas pariter adloquentes. superest ut ab utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas quidquid pro affectu dei a nobis dicitur cum affectu dei recipiatur.
- 3.2.1
igitur quia in cunctis, quae iam locuti sumus, speciale Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem esse memorauimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis testibus adprobauimus, non opinor a quoquam plura expectari, maxime cum, si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat libros dei, qui ita multis ac magnis testibus pleni sunt, ut uniuersarum caelestium litterarum paene unum sit testimonium.
- 3.3.1
superest aduersum eas responsionum infidelium causas, quae a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent quippiam dicere. loquens saluator in euangelio propterea commodari hominibus opes a domino ac pecuniam dicit, ut cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens auarissimo debitori: serue male ac piger, sciebas quod ego meto, ubi non semino, et congrego, ubi non sparsi. oportuit ergo te pecuniam meam dare nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem quod meum est. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta. ac paulo post: et seruum nequam proicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
- 3.4.1
quod tamenetsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque et causae huic non insalubriter coaptatur. cum enim nummularii saluatoris pauperes et egeni recte intellegantur, quia pecunia, quae talibus dispensatur, augetur, cum usuris absque dubio a deo redditur quidquid egentibus erogatur. unde et alibi apertius ipse dominus. distribuere diuites opes mundi et facere sibi sacculos, qui non ueterescant, iubet. sed et in uase electionis suae idcirco locupletibus diuitias a domino dari indicat, ut bono opere ditescant.
- 3.5.1
et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico, ut Christianus diues, dum in hac uita est, diuitias mundi huius pro dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id uel metu uel infirmitate uel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltim moriens uniuersa dispenset.
- 3.6.1
II. Sed dicit fortasse: filios habeo. iam de hoc quidem principalis libelli pagina et conuenientia, ut arbitror, et non pauca memorauit, satisque ad hanc rem domini sermo sufficit dicens: qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus: sed et propheticum illud, quod ait, neque patres pro filiis neque filios pro parentibus iudicandos, sed unum quemque hominum aut sua iustificatione saluandum aut sua iniquitate periturum: ac per hoc, quaslibet diuitias homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in iudicio, quod diuitem reliquit heredem.
- 3.7.1
sed esto ignosci parentibus possit, si ex parte aliqua hereditarias facultates filiis derelinquant, si tamen id ipsum bonis si tamen sanctis: esto quoque ignosci possit,. si etiam malis quiddam atque uitiosis. habere aliquam excusationis speciem uidentur dicentes: pietas uicit uis sanguinis conpulit natura ipsa quasi amoris manu in ius suum traxit. sciuimus quid iustitia dei posceret quid sacra ueritas postularet, sed subacti, fatemur, sumus iugo incarnatae necessitudinis et dedimus captiuas manus uinculis caritatis; cessit sanguini fides et uicerunt deuotionem religionis iura pietatis.
- 3.8.1
dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem non reatus securitatem. nequaquam enim id ulli spondeo, quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium qui aliquid plus amauerit quam deum, secundum illud, quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium, quod uenerit lux in hunc mundum et dilexerint homines magis tenebras quam lucem. nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini, quidquid diuinae praetulerit caritati. haec ergo ita sunt.
- 3.9.1
sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. quid quod nonnulli, filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscumque alios, quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos imaginarii parentes filios faciant, ut in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant.
- 3.10.1
ac sic miserrimi quique et inpiissimi, cum uinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi uincula parant, quibus infelicia animarum suarum colla constringant: cum uis domesticorum discriminum nulla sit, foris discrimen arcessunt, et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum uoluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint prope incertum apud quosdam uideri potest, irascendumne his an dolendum sit.
- 3.11.1
error enim dolore dignus est inpietas execratione: ad fletum trahimur infelicitate ad iracundiam infidelitate. in una re est quo pro hominum insipientia lugeamus in alia quo pro dei amore moueamur, ullum omnino hominum inueniri aut esse posse, qui decurso infelicis uitae istius breui spatio, in ipsa extremitate iam pendens, iturus ilico ad tribunal dei, quicquam aliud cogitet praeter finem suum, quicquam aliud praeter exitum suum, quicquam aliud praeter periculum suum, et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus uel in ultimis suis omni studio omni nisu omni re ac substantia sua debeat, hoc solum cogitet hoc solum animo suo uoluat, quam laute heres suus res suas comedat!
- 3.12.1
III. Miserrime omnium, quid sollicitus es quid aestuas quid auctorem te ipse rerum periturarum facis? an times forte ne desint qui te mortuo quod reliqueris uorent? nolo metuas nolo uerearis. utinam tam facile tu saluus esses quam tua omnia deperibunt!s o infidelitas o peruersitas! etiam uulgo dictum est, omnes sibi melius uelle quam alteri. nonum hoc monstri genus est cuilibet quemquam uelle consulere tantum ne sibi.
- 3.13.1
ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi peregriuanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solacium nisi sola tantummodo bona conscientia nisi sola tantum innocens uita aut, quod proximum est bonae uitae, misericordia, ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola mens larga nisi paenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus ualidae, ubi denique pro diuersitate meritorum aut summum bonum inuenies aut summum malum, aut inmortale praemium aut sine fine tormentum.
- 3.14.1
et tu de locuple* locupletandis quibuscumque heredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem patrimonio tuo facias, cui supellectilis uariae ornamenta transcribas, cuius apothecas copiis tuis repleas, cui maiorem ser* uorum numerum derelinquas. infelicissime omnium, cogitas quam bene alii post te uiuant, non cogitas quam male ipse moriaris. dic mihi, quaeso, o miser o infidelis!
- 3.15.1
cum multis: patrimonium tuum diuidas, cum multos facultatibus tuis dites, numquid de solo te es tam male meritus, ut tibi nec inter extraneos locum facias heredis ? ecce expectat te iam egressurum de uita ista officium tribunalis sacri, expectant tortores angeli et inmortalium tormentorum terribiles ministri, et tu futuras post te heredum mundialium uoluptates animo uolutas, tu delicias aliorum mente pertractas: quam bene scilicet post te heres tuus de tuo prandeat, quibus copiis uentrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem uiscera exsaturata distendat.
- 3.16.1
infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia huius erroris quid cum perditione istius uanitatis? numquid succurrere hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is, qui res tuas prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit?
- 3.17.1
IIII. Sed de his, unde nunc loquimur, si res ac ratio postulauerint, etiam post haec aliqua subdemus. interim hoc specialiter dico et peculiari admonitione conmoneo, ne ullum omnino aliquis quamuis carissimum pignus animae suae praeferat. neque enim iniquum est, ut quilibet Christianorum etiam legitimis heredibus in hoc saeculo minus congerat, dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis, quia et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in futuro, et multo leuior praesens tenuitas quam aeterna paupertas, maxime quia, cum illic non paupertas tantum sed etiam mors ac poena timeantur, facilius est utique hic heredibus deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute, idque et ipsi, quibus hereditas derelinquitur, si modo pietatis aliquid in se habent, specialiter uelle debeant, ne illi pereant qui relinquunt. quod utique si nolunt, multo minus digni sunt quibus aliquid relinquatur, quia. non iniuste testator sapiens non relinquit quod heres inpius non meretur.
- 3.18.1
itaque optimum est, ut unusquisque sibi consulat et animae ac saluti suae \' omnia derelinquat, sint quamuis interdum non filii tantum, quibus uidetur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia eius uel meriti uel condicionis, ut eis ad inpertiendum quiddam ac largiendum iustitia ipsa ac dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur sed etiam inreligiose non relinquatur:
- 3.19.1
scilicet si aut parentes sint calamitosi aut germani fideles aut sanctae coniuges aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes aut adfines egestuosi aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, uel certe, quod super omnia est, deo dediti. hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum, quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu.
- 3.20.1
beatus enim ille, qui suos ipsos diuini amoris spiritu amat, cuius caritas Christi cultus est, qui in naturae uinculo deum cogitat naturarum patrem, et amoris munera in sacrificia conuertens tantum sibi inmortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans domino suo faenerat, hoc ipso, quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam.
- 3.21.1
at uero nunc diuersissime et inpiissime nullis omnino a suis minus relinquitur, quam quibus ob dei reuerentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit, quam quos praecipue religio commendat. denique si qui a parentibus filii offeruntur deo, omnibus filiis postponuntur oblati: indigni iudicantur hereditate, quia digni fuerint consecratione, ac per hoc una tantum re parentibus uiles fiunt, quia coeperint deo esse pretiosi. ex quo intellegi potest, quod nullus paene apud homines uilior est quam deus, cuius utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant, qui ad deum coeperint pertinere.
- 3.22.1
V. Sed praeclaram uidelicet qui haec faciunt rationem consilii sui reddunt dicentes: quid opus est ut filiis iam religiosis aequa hereditatis portio relinquatur? nihil ergo iustius nihil dignius quam ut, quia coeperunt religiosi esse, mendicent, non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit, quod a terrenis facultatibus abdicantur, caelum spe possidentes cito etiam re possessuros, regente illos deo suo ac protegente, qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia temporalium muneratur; sed tamen, quantum ad inhumanitatem parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut egerent: certe etiam si qui non penitus domu eliminantur et quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur, tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiamsi paupertate non egeant, conparatione tamen egere uideantur.
- 3.23.1
dicitis, quid opus sit religiosis iusta patrimonii portione? respondeo: ut religionis fungantur officio., ut religiosorum rebus religio ditetur, ut donent ut largiantur ut illis habentibus cuncti habeant non habentes,] immo, si tanta est eorum fides atque perfectio, ut habeant cito non habituri, beatius utique, postquam habuerint, non habentes.
- 3.24.1
cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis inponitis? permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum deuotioni. liceat eis, quaesumus, ut uelint pauperes fieri: eligere inopiam debent non sustinere. postremo, etiamsi sustineant, deuotione eam tolerent non damnatione patiantur.
- 3.25.1
cur eos uelut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis abdicatis? et ego esse eos pauperes nolo, sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. quamquam quid ego uos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat et haec res parentes inpios faciat, quae pios facere deberet?
- 3.26.1
nam cum uos ideo plus relinquere ex patrimonio uestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad deum ex facultatibus uestris saltim per filios perueniret, ideo filiis non relinquitis, ne illi deo habeant quod relinquant. praeclara uidelicet ratione atque cautela contenti estis uos filios non agnoscere, ne illi se filios dei esse cognoscant, magnificam repensantes beneficiis sacris uicissitudinem, dum id studiosissime procuratis, ne uel per uestros aliquid honor dei habere possit, cum omnia uos per dei munus habeatis. cur, rogo, tam infideliter cur tam inpie?
- 3.27.1
non exigimus ut uestra domino largiamini: aliquid deo de suo reddite. cur tam . auare cur tam impie agitis? non est uestrum quod denegatis. iniquum igitur arbitramini, ut saecularibus filiis religiosos substantia pares esse faciatis? id ergo agitis, ut paeniteat eos coeptae religionis, quos religio apud uos fecerit uiles. pius itaque ac bonus dominus, qui semet in eis propositum ac professionem suam: ceterum, quantum in uobis est, id agitis, ut saeculi eos cultores esse faciatis, quibus saeculares filios antefertis. quid est enim aliud quam religionem interdicere ob religionem despectui habere?
- 3.28.1
YI. Sed iniusti fortasse uideamur cunctos parentes in hoc negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari agant iniquitate cum filiis. sunt enim, inquit aliquis, sunt ex parentibus multi, qui aequales filiis suis faciant portiones, nisi quod una tantum eos condicione discernunt, quod in iis ipsis partibus, quae religiosis uidentur adscribi, usum iubent ad eos proprietatem ad alios pertinere.
- 3.29.1
at uero hoc multo est peius et infidelius. tolerabilioris quippe inpietatis uidetur esse cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere quam proprietatem his rerum penitus auferre. potest enim aliquatenus ferri ista condicio, si aut amicis aut adfinibus aut propinquis hac lege aliquid relinquatur: filiis uero qui proprietatem rerum non tribuit nil relinquit. sed inuenit iniquissima infidelitas parentum, quomodo a patrimonio suo deum penitus excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. usum enim his dedit, ut esset quo ipsi uiuerent, proprietatem his tulit, ut quod deo relinquerent non haberent.
- 3.30.1
o nouum inreligiosae mentis ingenium! inuenit quo uideretur filiis suis maiore erga deum sua inpietate consulere. fecit enim ut sancta suboles usum rerum habens ius rerum non habens quasi locuples quidem uiueret, sed quasi mendica moreretur, ac sic testator infidelissimus plena de hoc mundo posset securitate discedere, cum sciret de suo ad deum penitus peruenire nil posse. quamuis in hoc ipso, quod supra dixi, per usum rerum aliquam filios religiosos opum imaginem possidere, ne hoc sit quidem, quia etsi usus uidetur aliquid habere, conscientia tamen non habet; nemo enim potest se uel breui diuitem credere, qui scit se proprium nil habere.
- 3.31.1
VII. Quid agis, miserrima infidelitas et paganicae, ut ita dixerim, inreligiositatis error? itane tantum odisti deum, ut possis etiam filios tuos ob hoc tantum, quia ad deum pertinent, non amare ? meliore enim condicione quidam relinquunt libertos suos quam tu relinquis filios tuos. in usu siquidem cotidiano est ut serui, etsi non optimae certe non inprobae seruitutis, Romana a dominis libertate donentur, in qua scilicet et proprietatem peculii capiunt et ius testamentarium consequuntur, ita ut et uiuentes cui uolunt res suas tradant et morientes donatione transcribant: nec solum hoc, sed et illa, quae in seruitute positi conquisierant, ex dominorum domo tollere non uetantur. tantum eis interdum gratia patronae liberalitatis inpertit, ut etiam iuri suo detrahat quod libertorum dominio largiatur.
- 3.32.1
quanto, 0 quisquis ille es infidelissime pater, quanto domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis ! illi quae donant perpetuo iure donant tu temporario: illi testamenti faciendi arbitrium dant libertis tu tollis liberis: illi postremo seruos suos dant libertati tu quasi addicis filios seruituti. nam quid est aliud quam seruituti addicere quos non uis aliquid quasi ingenuos possidere?
- 3.33.1
more ergo illorum uteris, qui seruos suos non bene de se meritos, quia ciuitate Romana indignos iudicant, iugo Latinae libertatis addicunt: quos scilicet iubent quidem sub libertorum titulo agere uiuentes, sed nolunt quidquam habere morientes. negato enim his ultimae uoluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent morientes donare non possunt.
- 3.34.1
ita ergo et tu religiosos filios tuos quasi Latinos iubes esse libertos, ut uiuant scilicet quasi ingenui et moriantur ut serui, et iuri fratrum suorum quasi per uinculum Latinae libertatis adstricti, etiamsi uidentur arbitrii sui esse, dum uiuunt, quasi sub illorum tamen positi . potestate moriantur. quid tantum, quaeso, sceleris in titulo esse religionis putas, ut ideo eos, qui religiosi sunt, filios tuos esse non credas, quia filii dei esse coeperunt? in quo tibi bonae uoluntatis quasi piaculo rei facti sunt, ut idcirco eos putes habendos esse peiores, quia optant esse meliores?
- 3.35.1
VIII. Sed dicitis non eo a uobis animo hoc agi. quod unum est, ac si quispiam dicat malas res bono animo a se fieri et inpietatis facinus pia mente committi. quid prodest, o inhumanissimi parentes, quod filios religiosos bono a uobis dehonorari animo adseueratis ? res ipsa hoc respuit res refellit. parum est quod nudis adsertionibus dicitis, ipsi actibus uestris contra uos testes estis. indignum ergo arbitramini, ut sancta ac placita deo pignora filiis mundo seruientibus conparentur? uerum est et bene arbitrabamini, si tamen arbitrio isto iuste et in diuersum uteremini, id est, ut conparandos bonis filiis. malos et peccatores sanctis non putaretis, et qui apud deum uita ac meritis antecellerent, idem apud uos gratia atque honore superarent.
- 3.36.1
quid enim rectius quid magis iustum, quam ut qui meliores sunt idem etiam honoratiores essent, qui uincunt iudicio idem uincerent praemio, qui antistant in euangelio sacro idem quoque in testamento humano antistarent, et hac saltim re concordaret cram uoluntate Christi parentum pietas ac uoluntas, ut quos deus praeposuisset electione eosdem etiam parentes anteponerent dignitate. sed non solum hoc non agitur, sed in diuersum omnia aguntur. praeponuntur enim puris commaculati praeponuntur fidelibus inpii, praeponuntur lumini tenebrae praeponitur terra caelo, praeponitur mundus deo. et euasuros se huiusmodi parentes uel in hoc solo iudicium dei aestimant, qui cultum dei et dignitatem iudicii sui indignitate conculcant?
- 3.37.1
VIIII. Sed uidelicet non contemptu dei dicunt parentes . haec a se fieri sed causa atque ratione. quibus enim, inquiunt, relictam substantiam relicturi sunt filios non habentes? dicam quibus, nec nominabo eos, quos supra dixi, pauperes dei, non alienos aut longe positos, ne durum aut inhumanum forte uideatur. illos dico caros et indiuiduos et quos recte etiam uos, qui multas suboles habetis, filiis antefertis: ipsos se inquam homines o infidelissimi parentes, ipsos se inquam dicimus. numquid potest cuilibet quidquam se ipso propius numquid carius inueniri? suam unicuique uestrum animam suam salutem suam spem commendamus.
- 3.38.1
et pios uos esae dicitis, qui filios diligatis? nihil plane durius uobis nihil inhumanius, nihil tam ferum, nihil tam inpium dici potest, a quibus inpetrari omnino non potest ut uos ipsos ametispellem, inquit diabolus in scripturis sacris, pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua. dilectissimam esse animam suam homini etiam diabolus non negauit, et qui auertere omnino cunctos ab affectu animarum suarum nititur, idem tamen carissimas esse debere cunctis animas confitetur.
- 3.39.1
quis ergo furor est uiles a nobis animas uestras haberi, quas etiam diabolus putat esse pretiosas? quis. furor est uiles a nobis haberi, quas etiam ille caras uobis debere esse dicit, qui uiles facere conatur? ac per hoc quicumque animas suas neglegunt, etiam infra iudicium diaboli se amant. quae cum ita sint, uidete uos, qui putatis religiosos homines non habere quibus relinquant substantiam suam, uidete uel iuxta diaboli opinionem, uidete si non habent, qui se ipsos habent.
- 3.40.1
X. Sufficere quidem ad hanc negotii portionem, de qua nunc agitur, haec quae iam diximus satis arbitror: sed ostendi id nobis forsitan non solis uirtutibus rerum sed etiam auctoritatibus exemplorum desideretis. possim quidem dicere maiora exemplis omnibus dei esse mandata nec interesse ad augendam diuinorum uerborum auctoritatem, inpleant ea homines an non inpleant, quia uirtutem eorum ex domini certum est constare persona non ex seruorum oboedientia, nec addi eis nec decedere aliquid per nos potest, quorum honor per auctorem deum semper aequalis est.
- 3.41.1
sed tamen si adiuuari se etiam exemplis hominum humana optat infirmitas, scilicet quo facilius etiam ipsa nunc faciat quae alios fecisse ante cognoscat, ostendimus primo libro haec, quae etiam nunc ab aliquantis Christi imita-toribus fiunt, non mediocriter sed abundanter, nec a paucissimis sed a populis, nec ab antiquissimis sed paene a recentissimis nuper esse conpleta. quid enim noui et adhuc prope in oculis constituti apostolorum actus loquuntur? omnes inquam qui credebant, habebant in unum omnia communia. et iterum: gratia quoque magna erat in illis omnibus; nec enim quisquam egens erat inter illos. quicumque enim possessores praediorum ac domorum erant, uendentes adferebant pretia uenditorum et ponebant ante pedes apostolorum. alibi quoque: et nemo ex eo quod possidebat s.uum proprium esse dicebat.
- 3.42.1
atque hoc non paruus credentium numerus, ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moueat, dum putant exempla esse paucorum. quae fuerit quippe tunc multitudo ecclesiae principalis uel ex hoc solo agnosci potest, quod in principiis statim ipsis octo hominum milia biduo ecclesiae accessisse referuntur, pateatque aestimationi, quae ceteris diebus uniuersi generis multitudo concreuerit, ubi duo tantummodo dies praeter disparem aetatem pariter ac sexum tantam uirorum copiam procrearunt.
- 3.43.1
unde cum et tam innumerabilis iam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a uobis, cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis tunc credentium milibus, tanta fidei perfectione uiuentibus, omnesne cum filiis an omnes sine filiis fuerint? neutrum, opinor; nulla enim ecclesiae plebs est non de utroque permixta. intellegere ergo possunt quicumque ex Christianis filios non habent, cui relinquere substantias suas debeant, cum uideant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. sin autem habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum uideant tunc parentes amorem dei filiis praetulisse.
- 3.44.1
habet igitur omms aetas habet omnis condicio quod sequatur: quicumque est particeps fidei participem se beati faciat exempli. si illi tunc ob deum donantes omnia sua etiam se ipsos exheredauere uiuentes, discite uos, quaesumus, bona uestra uel ipsi hereditare morientes. oportet quippe uos, mihi credite, etiam inter filios uestros salutis animarumque uestrarum non obliuisci. propinqua enim uestra pignora esse uobis et coniunctissima satis certum est: sed, mihi credite, nemo uobis propinquior, nemo coniunctior quam uos ipsi. amate itaque, non obsistimus, amate filios. uestros, sed tamen secundo a uobis gradu: ita illos diligite, ne uos odisse uideamini; inconsultus namque et stultus amor est alterius memor et sui inmemor. non accipiet, inquit scriptura sacra, iniquitatem patris filius, neque pater accipiet iniquitatem filii sui. et apostolus unus quisque, inquit, proprium onus suum portabit.
- 3.45.1
XI. Relictae itaque filiis diuitiae parentes non liberant de mendicitate, immo relicta inmoderate filiis facultas parentum est sempiterna mendicitas, ac per hoc nulli parentibus magis noxii quam filii nimis amati. dum enim illi patriis bonis afluunt, parentes in sempiternitate cruciantur. etiamsi tam pius sit filius, ut refrigerandi supplicii paterni gratia communicare cum patre postea bona relicta cupiat, non ualebit: reddere siquidem post mortem patri pietas filii non poterit quod unicuique indeuotio sua et infidelitas denegarit.
- 3.46.1
ideoque iuxta apostolum unus quisque sarcinas suas cogitet, quia unus quisque hominum sua onera portabit. flammae infelicium mortuorum diuitiis non refrigerantur heredum. diues ille in euangelio, qui purpura induebatur et bysso, absque dubio qui locuples in hoc saeculo ipse fuerat, etiam heredes suos morte ditarat. sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac talentis eius germani diuites incubabant, et ille guttam refrigerii inpetrare non poterat. illi erant in abundantia sed ille in egestate, illi in gratulatione sed ille in dolore, illi in diuitiis sed ille in tormentis, illi fortasse iugiter in luxuria sed ille semper in flamma.
- 3.47.1
0 infelix et miseranda condicio! bonis suis aliis praepararat beatitudinem sibi adflictionem, aliis gaudia sibi lacrimas, aliis uoluptatem breuem sibi ignem perennem. ubi erant tunc adfines ubi propinqui, ubi uel filii, si habuerat, uel germani, quorum meminerat et quos certe tanto amore dilexerat, ut eorum ne in supplicio quidem positus obliuisceretur ? quid ei proderant quid suffragabantur ?
- 3.48.1
torquebatur infelix et opes suas aliis deuorantibus ille refrigerii guttam ardens petebat et inpetrare non poterat. et hoc, si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat, quem aliquando contempserat, per illum, qui in pure ac sanie conputruerat, per illum, cuius faetorem ac squalorem longe refugerat, qui membrorum suorum ulceribus canes pauerat, quem scatentes uermium globi etiam intra recessus peresi corporis exararant. o grauis nimium et lugenda condicio!
- 3.49.1
pauper beatitudinem emit mendicitate diues supplicium facultate: pauper, cum penitus nil haberet, emit aeternas diuitias egestate. o quanto, has facilius tam multa rerum possessione diues potuerat conparare, qui inter tormenta aestuans et inter supplicia proclamans: pater, inquit, Abraham, miserere mei et mitte Eleazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. non horrebat tunc scilicet diues ille Eleazari quondam pauperis manum nec dedignabatur auxilium: inseri eius digitos ori suo et mitigari intolerandas faucium flammas illius pridem faetidae ac squalentis manus munere postulabat. o quanta rerum mutatio facta fuerat! tangi tunc ab eo desiderabat, quem etiam uidere ante despexerat.
- 3.50.1
.XII. Haec ergo diuites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt, ne ista patiantur. diues fuit ille, de quo nunc loquimur, diuites sunt et isti, ad quos nunc loquimur. unius sunt nominis: caueant ne sint etiam condicionis unius. non liberabunt enim filii diuites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis afluentibus opulentus heres. durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui:
- 3.51.1
multo est durius in aeternitate torqueri. opinor enim diuitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes heredis . sui quantum angebant tormenta corporis sui, non tantum delectabat quod heres suus bene epulabatur quam angebat quod ipse male cruciabatur, non tantum delectabat quod heres suus in exquisitis deliciis afluebat quam angebat quod ipse intolerandis ignibus defluebat, non tantum delectabat quod heres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis.
- 3.52.1
et puto, si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet diuites heredes suos esse an se in miseriis tormentisque non esse, uoluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo ille posset malis omnibus liberari, uoluerat offerre omnia quae possederat, dummodo euaderet quae perferebat, uoluerat cunctam illam substantiam quam habuerat temporales argenti et auri thesauros pro se dare, ut iuges suppliciorum inmortalium cruces et perenne illud incendium superiecta, si quo modo posset, diuitiarum suarum mole restingueret et exundantes ignium globos opposita ingentium facultatum inmensitate prohiberet.
- 3.53.1
et quid dicam uoluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? plus dico aliquid: uoluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi in flammis situs unius saltim horae requiem conparare. desiderans enim ad mitigandas faucium flammas uel tinctum aqua pauperis digitum quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptauerat, qui paruam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat?
- 3.54.1
sed iam ista quid proderant aut quid iuuabat miserum quod tunc pro se offerre omnia uolebat, qui male ante noluerat? uel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat, quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat, quando omnia possidebat? sera quippe, ut ait in scripturis spiritus sanctus, sera est paenitentia mortuorum. quomodo? non est enim, inquit ad deum patrem sermo diuinus, non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
- 3.55.1
excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur nec posse esse quemquam postea dei memorem, qui in hac uita sui fuerit oblitus. adeo omnis ei spes penitus absciditur et omnis uitae aditus obserate, ut, cum una sit reo salutis uia preces ad deum fundere et caelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator letiferae obliuionis animaduersione damnetur, ut ei nec memoria quidem dei, a quo sperare debeat. relinquatur.
- 3.56.1
haec ergo cogitent qui, dum filios habere post mortem diuites cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt: haec cogitent qui, ut in hac caduca et breui uita heredes diuites habeant, aeterna se ipsos morte condemnant. in quo quidem non tam illos amant quam se oderunt, quia non tam salubris amor est, qui breui consulit, quam graue odium, quod in aeternitate cruciabit. et ideo deus noster, ut in primo dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare iubet filiis non pecuniam, perennia praecipit non peritura conferre. scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter et parentibus prosunt, filiis utique per disciplinae institutionem parentibus per munificentiae largitatem. et filiis enim hoc disciplina praestat, ut salutem capiant perpetuam, et parentibus largitas, ut mortem effugiant sempiternam.
- 3.57.1
.XIII. Sed cui haec dicimus aut cur dicimus? ubi apertas aures aut uidentes oculos inuenire poterimus? omnes enim, ut de inpiis legimus, paene omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est paene usque ad unum. noua quippe amentia tam saeculares quam etiam quosdam religionem professos incessit homines. siquidem, ut dudum dicere coeperamus, iam non tantum filiis aut nepotibus, quod ob naturae necessitudinem ferri potest, sed etiam agnatis et cognatis, neque solum, ut - aiunt, ex directo sed etiam ex obliquo et ex transuerso, immo potius ex auerso peruersoque uenientibus res propriae facultatis, id est pretium suae redemptionis addicunt.
- 3.58.1
nec interest paene iam apud homines quibus consulant, dummodo sibi omnino non consulant. si qui enim ex istis, de quibus loquimur, morte adpropinquante filios non habent, quaerunt infidelissime quos aut propinquos aut adfines suos dicant, aut, si id forte deest, quaerunt saltim aliqua nouarum necessitudinum ficta nomina. nec interest, ut dixi, apud eos quorum meminerint, dummodo sui obliuiscantur: non interest quos amare se dicant, dummodo animas suas oderint, nec interest quos diuites faciant, dummodo se aeterna mendicitate consumant.
- 3.59.1
XlIII. 0 infelicitas o insania! quid tantum, quaeso, de se miserrimi omnium male promeruerunt, ut dum aliorum uoluptatibus seruiunt, se perpetuo persequantur! uideas enim a quibusdam infelicissima uanitate inuestigari quosdam nouos ac nobiles propinquos, uideas incognitarum agnationum pudenda nomina et recentium ac praepotentium adfinitatum ridicula commenta, cum dicat quis de aliquo adoptiuo ac subitaneo propinquo: illum heredem facio parentem meum: aut quaecumque sanctae professionis uidua uel puella: illum heredem scribo proximum meum. ac sic quidam quos in omni uita quasi extraneos alienosque habuerant subito in extremis propinquos habent, et qui extranei semper fuere uiuentium parentes esse incipiunt mortuorum.
- 3.60.1
introducunt enim repente in testamentum quos numquam introduxere in affectum, et hoc maxime, ut dixi, aut locupletes aut nobiles aut honoratos et qui nisi potentes essent, parentes forsitan non fuissent. ridicula miseri testatoris ambitio, dans censum propriae facultatis ad conparandum mendacium propinquitatis, emens pretio hereditatis nomen heredis) et totis patrimonii sui uiribus hoc elaborans, ne se ille,. qui heres scribitur, parentem neget, et ut testator infelicissimus stultissima ac miserrima uanitate facto herede nobili, qui in uita sua humilior esse uisus est, honoratior in morte esse uideatur. o caecitas o insania!
- 3.61.1
quanto studio, infelicissimi homines, id efficitis, ut miseri in aeternitate sitis! quanto minore cura minore ambitu id uobis praestare potuistis, ut semper beati esse possitis! cuius quidem rei causam aliam omnino inuenire non possum nisi solam tantummodo incredulitatem atque perfidiam, id est, quod aut iudicandos se a deo homines esse non putant aut resurrecturos omnino esse non credunt. nemo est enim qui resurrecturum se et iudicandum a deo de operibus bonis ac malis certus sit, qui non uel spei ac beatitudini suae praestet, ut pro bonis rebus perennia bona capiat, uel timori atque discrimini, ne pro malis mala aeterna patiatur.
- 3.62.1
XV. Sed abhorrere hoc uidelicet a Christiano nomine uidetur, ut dicatur futura non credere. quid ergo causae est ut, si credit quae dixit deus, non timeat quae minatur deus? si non credit uerbis quae dixit deus, non credat praemiis quae promittit deus ? neque enim se probat promissionibus dei credere qui non sic agit, ut possit ad promissa a deo praemia peruenire.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.