Ancient Texts

← Library

Ad Ecclesiam Libri IIII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 283 sections

  1. 3.63.1

    in ipsa quippe hac vita hominum, si iudicandum se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum ad tribunal terrenum esse cognouerit, aduocatos requirit patronos adhibet officialium gratiam fauoremque mercatur, et haec omnia metu iudicii futuri agit, cum tamen euentum iudicii conparare non possit. adeo etsi uictoriam emere ipsam non ualet, spem tamen uictoriae magno emit.

  2. 3.64.1

    dic mihi, quisquis ille es, qui credere te iudicium dei dicis, tu si uel supradictorum exemplo hominum iudicandum te esse a deo crederes, nonne spem ac salutem tuam quolibet pretio conparares ? sed non credis utique, . non credis, et licet credulitatem tuam uerbis uelis adseuerare, non credis; uerbis enim, ut ait apostolus, confiteris sed factis negas.

  3. 3.65.1

    denique ut infidelitafcem tuam tibimet et te ipso probem, dic mihi, obsecro, quisquis ille es, qui substantiam tuam uel propinquo cuipiam diuiti uel àdfini, uel, si hi forte desunt, etiam extraneo derelinquis, cur eam non sanus a te atque incolumis abdicasti? cur non sospes ac uegietus heredibus tradidisti, sed in testamento ipso prouidentissime canes et sollicite ac diligenter inscribis: \'quando ego ex rebus humanis excessero, tutic mihi tu ille carissime heres esto ?

  4. 3.66.1

    dic mihi, quaeso, cur huic carissimo, ut ipse ais, ac deuinctissimo tuo tamdiu nihil de tuo tribuis tamdiu nihil de tuo tradis, quamdiu te putas esse uicteum, sed tum cum uides esse te moriturum? et quid dico, cum esse te moriturum uides ? immo id caues prouidentissime, ne uel spirante uel moriente te quidquam de tuo habeat, sed iam defuncto omnino, iam mortuo. et mirum est, quod hoc ipsum sinis, Ut iam funerato te tua habeat, et non iam exportato atque tumulato. quamuis etiam in hoc, quod ais cquando ego ex. rebus humanis excessero), id ipsum cauisse uidearis. hoc est enim ex rebus humanis penitus excedere, totum omnino cum suo corpore hominem in praesentia humanarum rerum esse desisse.

  5. 3.67.1

    dic mihi itaque, cur haec tam prouide in testamento canes, cur tam sollicite ac prudenter interseris? absque dubio, quia necessariam tibi, dum uiuis, rem tuam iudicas, quia alienare te facultatibus tuis non uis et iniquissimum putas uiuo te et incolumi alium tuo diuitem fieri, te autem mendicitate consumi. uerum est nec inrationabilem curam abnuo, et quidquid a te in hunc modum dicitur probo. sed in uno tamen mihi satis fieri a te cupio.

  6. 3.68.1

    quid est quod tu, qui tibi usum rerum tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis tuae post mortem necessarios esse non putas? dicis absque dubio, quia mortuo nihil opus est nec reseruandum mihi quidquam in tempus illud est, quia defunctus ac nihil sentiens nec delectari possum possessione rerum mearum neque amissione cruciari.

  7. 3.69.1

    euidens causa est. ergo idcirco moriens substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus post mortem ipse non possis. sed quid, quod electissimum uas dei apostolus Paulus testificatur et clamat, quod quaecumque homo in uita hac seminauerit, haec post mortem metat, et qui parce seminat parce et metat, et qui seminat in benedictione ex benedictione et metat. ex quo aperte intellegi uoluit eos, qui seminant in parcitate benedictionem metere non posse. cum enim dicens: qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictione ex benedictione et metet, euidenter utique benedictionem in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores mendicitatem largos benedictionem esse messuros.

  8. 3.70.1

    XVI. Sed fortasse haec tibi, quicumque es infidelis, aut parum ualida aut parum aperta esse uideantur. quid quod dominus ipse in euangelio nihil quemquam de operibus bonis perdere Christianum manifestissime docet dicens: quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. quid dici euidentius potuit? etiam eam rem in futuro habituram praemium esse dixit, quae in praesenti pretium non haberet: tantum honoris cultui suo tribuit, ut aliquid esset illic per fidem, quod hic omnino nihil esset per uilitatem.

  9. 3.71.1

    sed tamen ne in hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes exiguis possent magna mercari, subtiliter posuit etiam pro calice aquae frigidae non perituram esse mercedem, hoc utique euidenter ostendens non pro paruo aliquid magnum esse reddendum, sed tamen qualecumque fidei opus non esse periturum.

  10. 3.72.1

    habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum uadem: qui quidem tantae non solum fidei sed etiam misericordiae atque pietatis est, ut non soluat tantum quod promiserit quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat debitorem. nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se dixit esse mercedem non solum uult soluere quae acceperit, sed etiam demonstrat aliqua quae soluat. pius scilicet ac misericordia plenus et consulere uolens non solum diuiti largitati sed etiam pauperculae officiositati ostendit, quo obnoxium sibi in aliquo deum faceret etiam qui quod faeneraret penitus non haberet.

  11. 3.73.1

    XVII. Sed forsitan tibi, quicumque diues es, indiguum hoc facultatibus tuis opus pauperculorum esse uideatur et uelis aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem sacrae promissionis audire. habes primum illud, quod ad diuitem ilium in euangelio: deus loquitur: uade, uende omnia bona tua, et habebis thesaurum in caelo. deinde illud, quod praecepto interdictorio generaliter iubet: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate .

  12. 3.74.1

    autem uobis thesauros in caelo. postremo illa, quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis inuitat dicens, quod omnis, qui propter honorem atque amorem suum aut domum aut agrum aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro: insuper autem, inquit, et uitam aeternam possidebit. quid spondere maius credentibus sibi potuit qui magnis faeneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit?

  13. 3.75.1

    nec solum hoc, sed uitam, inquit, aeternam possidebit. hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio, quia id ipsum, quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit. non erit ergo tunc fragilis$t caduca possessio nec in similitudinem terrenarum diuitiarum umbrae praetereuntis aut somnii uanescentis more peritura. quidquid datum a deo fuerit inmortale erit, quidquid acceptum fuerit sine termino permanebit. ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit qui sic accipit, quia uincit centupli pretium, id ipsum esse centuplum sempiternum.

  14. 3.76.1

    XVIII. Quae cum ita sint et cum tanta absque dubio recepturus sit qui deo credit, quomodo tu his rebus, quas deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo dominus sed augmentum etiam et superexcellentem cumulum pollicetur? aut forte accipere haec . tanta non uis? sed hoc ratio non patitur ut nolis.

  15. 3.77.1

    nemo enim est inter homines, qui cum beatus esse ualeat, miser esse malit; nemo est, qui cum habere possit delicias summi boni, pati uelit supplicium summi mali; nullus profecto, nullus et ideo ne tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias solus suppliciis delecteris.

  16. 3.78.1

    quod si utique non est, quid ergo causae est, ut non uel moriens et m ultimis situs id saltim supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas, ut, si mereri a deo potes, locuples ac beatus sis, sin autem id non potes, certe ut miser non sis certe non uraris certe non torquearis certe tenebris exterioribus non eneceris et ardentibus sine fine flammis non decoquaris?

  17. 3.79.1

    quid ergo, ut dixi, causae est, quod haec non agis? quid causae est, ut bona aeterna non emas? quid causae est, ut mala aeterna non timeas? -quid utique nisi illud, quod praelocutus sum, quod aut iudicandum a deo te esse non putas aut resurrecturum omnino esse non credis? si enim crederes, quomodo non futuri iudicii inaestimabile malum fugeres et inmortalium suppliciorum tormenta uitares?

  18. 3.80.1

    sed non oredis utique, non credis, ac lieet aliud et sermone adseras et professione, non credis; sermo enim et professio tua iactitant fidem sed uita atque obitus publicant infidelitatem. alioqui uince me: uinci uolo. non quaero, ut mihi credulitatem tuam superioris uitae actibus probes: uno contentus sum testimonio supremorum tuorum.

  19. 3.81.1

    ecce iam, ecce moreris, egressurus de domo corporis tui, nesciens quo iturus quo abducendus ad quam poenalia et quam taetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter suprema perfugium una effugiendi aeterni ignis specula datur, ut pro te offeras saltim quod in substantia habes, quia aliud quod possis deo offerre iam non habes: et tu inmemor tui oblitus salutis tuae, de legatariis nouis cogitas de locupletando herede suspiras.

  20. 3.82.1

    et haec faciens credere te iudicium dei dicis, qui tibi, cum iudicandus sis, uel inter suprema non consulis ? et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus est anima tua uilior, apud quem prope non interest cui prosis, dummodo ut tibi noceas? et credere te futurum iudicem dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam ipse iudex? nam in tantum eum spernis in tantum despicis, ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo eius iussa contemnas.

  21. 3.83.1

    aut refelle me et conuince, si mentior. clamat tibi ecce morienti ipse, qui te iudicaturus est iudex tuus, ne ullum omnino hominem in prorogandis rebus ac facultatibus tuis plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem nullum iudices cariorem. quid enim proderit, inquit saluator, homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua?

  22. 3.84.1

    hoc est dicere: quid tibi o infelicissime homo, proderit, si omnem mundum aut ipse habeas ant tuis proximis derelinquas, si salutis atque animae detrimenta patiaris ? damna enim animae totum penitus secum auferunt, nec quidquam homo omnino habere poterit, qui se ipsum damno animae pereuntis amittat. aut quid, inquit, homo ommutationem dabit pro anima sua? hoc est dicere: non respicias, o homo, pecuniam non possessionem, nec dubites saltim moriens pro spe tua quantum potes rei tuae ac facultatis offerre. quidquidlibet enim dederis pro te uile est, quidquid pro te obtuleris parui pretii est, quia anima tua in omnium rerum est conparatione pretiosior. et ideo nihil dubites pro te dare, quia, si te amiseris, omnia in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia possidebis.

  23. 3.85.1

    XVIIII. Cum haec ergo tibi iam morienti, o homo quisquis es, dominus tuus clamet, tu mentem obturas tu aurem obstruis et nudis sermonibus fidem adserens sufficere tibi putas uerba pro rebus ac satis te firmum aestimas credulitatis habere subsidium, si deum, quem rebus atque operibus tuis despicis, uerbis mendacibus honorare uidearis. fili, inquit scriptura sancta, si habes, benefac tecum et deo bonas oblationes offer.

  24. 3.86.1

    et alibi miserere, inquit, animae tuae. uide quam misericors sit dominus deus noster, qui nos ipsos pro nobis misericordiam rogat: miserere, inquit, animae tuae. hoc est dicere: miserere etiam tu illius, cuius uides miseratione me frangi, miserere illius tandem, cuius misereor ego semper, miserere tu animae saltim tuae, cum misereri me cernas alienae. et quid post haec, o miserrime homo, cum deus sic tecum agat, non adquiescis? rogat te ut tui miserearis, et non uis? causam tuam apud te agit, et a te non potest impetrare?

  25. 3.87.1

    et quomodo, quisquis es o miserrime, quomodo te postea supplicantem ille in iudicio suo audiet, cum tu hic eum pro te rogantem audire ipse nolueris? sed uidelicet causa grandis est, qua deum audire non possis. circumstant enim te aegrotantem cognati atque agnati tui circumstant locupletes matres familiae, circumstant nobiles uiri obsidet lectum infirmitatis tuae sericis atque auratis uestibus circumfusa numerositas.s o quantus fructus aeternitatis est talibus bona propria erogare mendicis! digna uidelicet causa et satis iusta est, ut tu animae tuae auferas quod egenis talibus derelinquas.

  26. 3.88.1

    sed nimirum misericordia frangeris et lamentantium propinquorum pietate superaris. est certa ratio. uides quippe opulentissimi ac splendidissimi cultus homines [tibi] flentes, tristi uultu et festo habitu conpositas ad maestitudinem facies tibi ostentantes, per imaginariam sollicitudinem suam ementes hereditatem tuam. quem non moueat tanta pietas? quem non moueat talis dolor? aut quomodo, cum haec talia uideas, non obliuiscaris, tui? uides enim extortas lacrimas simulata suspiria fictam anxietatem non optantem ut conualescas, sed expectantem quando moriaris: uides defixos in te quasi accusantes tui obitus tarditatem omnium uultus.

  27. 3.89.1

    0 infelicem te ac miserrimum, cuius supremum exitum tantus desiderat numerus propinquorum! nisi quod scio ac satis certus sum nihil omnino apud deum uota talium praeualere. nam mirari possem forte quod uiueres, quem mori tam multi uelint. et propter hos, quisquis ille es, propter hos tales animam tuam deseris et credere te iudicium dei dicis, cum ad hoc eius iussa despicias, ut patrimonium tuum talibus derelinquas?

  28. 3.90.1

    dispersit, inquit propheta de eo, qui deum credit, dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed et saluator ipse ad omnes diuites: uendite quae possidetis et date eleemosynam. et alibi: uende quae habes et da pauperibus. numquid dicit, agnatis da, numquid adfinibus ? non utique sed pauperibus sed egenis: numquid propinquo diuiti numquid ulli omnino homini praepotenti? non utique sed inopi sed egestuoso.

  29. 3.91.1

    numquid enim, cum locupletibus cognatis tuis substantiam tuam dederis, iustitia tua manet in aeternum? alat cum diuitias eorum diuitiis tuis auxeris, thesaurum habebis in caelo? uae, inquit propheta, his, qui dicunt dulce am-arum et amarum dulce. etiam laudari a te tales hos deus prohibet, et tu ditare non metuis ? dari his praedicatoria uerba non uult, et. tu etiam talenta largiris ? honorari uitam eorum fictis sermonibus uetat, et a te thesauri eorum diuitiaeque. cumulantur ?.

  30. 3.92.1

    XX. Sed uereris uidelicet uulius circumsidentium propinquorum et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis offendere. ne timueris eos, inquit dominus per prophetam, neque paueas a facie eorum, quoniam domus exasperans est. et ideo etiam tu esto intrepidus et constans: non formides uultus eorum neque frangaris ambitu eorum.

  31. 3.93.1

    despioe concupiscentes hereditatem tuam et diuidentes iam inter se sub$tantiam tuam, qui non te sed patrimonium tuum diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te execranturnam dum tua inpatienter sitiunt, te oderunt praesentiamque tuam quasi aemulam sibi et aduersariam iudicantes obicem atque obstaculum putant cupiditatis suae esse quod uiuis.

  32. 3.94.1

    despice ergo hos tales ac nihil facito. non te moueant blandimenta eorum: uenena tibi sunt: non respicias adulationes eorum: gladii sunt iugulatores tui et quidem ferreis atque hostilibus gladiis taetriores. illos enim homines cuncti uident, istos incauti non uident: illi, quia aperte saeuiunt, euitantur, isti, quia occulte insidiantur, occidunt et hoc periculosiores sunt ac nouo nocendi genere peiores, quod illis ferreis gladiis nemo est penitus qui se laedi uelit, istis multi se etiam occidi uolunt. noua atque inaestimabilis mali letalis inlecebra. illis gladiis quicumque percutitur et timore pariter et dolore torquetur: istis quicumque occiditur delectatur.

  33. 3.95.1

    fuge ergo hoc malum fuge adsentationes insidiantes tibi, fuge obsequellas noxias tibi fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia, quae te iugulant, ista sunt, quae in mortem trahunt. fuge eorum talium blandimenta fuge eorum sedulitatem: isti sunt carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt, sed in futuro necant et consertis quodammodo manibus ac uelut coniurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes cogere ac praecipitare conantur. et ideo non timeas eos non expauescas: erige animum et uim sanctae auctoritatis adsume. si enim illi tantopere adnituntur ut pereas, cur non maiore tu animo adnitaris ut uiuas? confortare ergo et constanti animo tibi consule. satis infidelis ac satis stultus est qui mauult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus et ut alios afluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum ignibus sempiternis.

  34. 4.1.1

    I. Non me praeterit, domina mi ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. sed nos uoluntates eorum non magni pendimus, quia nec mirum est, ut eis loquentia de deo uerba non placeant, quibus ipse forsitan deus non placet, nec expectandum, ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament qui salutem ipsam atque animas suas non amant. sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et iudicia sanctorum: quibus idem atque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam deum ipsum sentire nobiscum, quia, cum in sanctis suis spiritus dei maneat, absque dubio deus illic est, ubi illa pars fuerit, a qua dei spiritus non recedit.

  35. 4.2.1

    prauorum ergo hominum, id est uel paganorum uel mundialium, sensus aut parui aestimandi sunt aut nihil omnino faciendi: quia si hominibus, inquit apostolus, placere uellem, Christi seruus non essem. illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque adserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum.

  36. 4.3.1

    et quia profana penitus per se erat execrabilisque sententia, uelare, ut puto, infidelissimam praedicationem quasi umbratili quadam adiectione conantur dicentes cunctos, qui credant deum, sanos tantum atque incolumes officiosos Christo esse debere, ceterum iam exeuntes e saeculo carnalis \' magis propinquitatis quam diuini officii oportere meminisse. quasi uero homines Christianos alios esse oporteat incolumes alios de hoc saeculo recedentes, et alios se cuncti exhibere Christo debeant in sospitate alios in morte, alios in superiore uita alios in posteriore.

  37. 4.4.1

    quod si ita est ergo alterum quis habiturus est Christum inuenis alterum senex, et totiens debent homines demutari fide quotiens demutantur aetate. si enim erga dei cultum alter quispiam futurus est uigens alter infirmus, alter sanus alter aegrotans, ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam deus ipse mutabilis, et quotiens fuerit in homine ualitudo contraria, totiens erit etiam religio diuersa: quasi uero qui incolumes Christi esse debent morientes Christi esse non debeant.

  38. 4.5.1

    et ubi illud est: qui perseuerauerit in finem, hic saluus erit, aut illud in prouerbiis sacris diuini sermonis oraculum: sapientia, in exitu canitur? quo utique ostenditur, licet salubris sit in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes, quia laudari penitus praeteritae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur; sapientia enim in exitu canitur.

  39. 4.6.1

    cur eam non dixit cani in pueritia non in iuuentate, non in statu rerum incolumium non in prosperitatibus secundorum ? scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. quamdiu enim quis subiacet mutationi, non potest cum securitate laudari et ideo, ut ait, sapientia in exitu canitur. exiens enim quis de incertis periculorum certum merebitur euasa omnium rerum uarietate suffragium, quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum iam non potest perire laudati. sapientia, inquit, in exitu canitur.

  40. 4.7.1

    quid est, quaeso, sapientia Christiani? quid nisi timor et amor Christi? initium enim, inquit, sapientiae timor domini: et alibi perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem. ergo ut uidemus, initium sapientiae est in timore Christi perfectio in amore. itaque si sapientia Christiani timor est atque amor domini, ita demum uere sapientes sumus, si deum semper ac super omnia diligamus, et hoc cum omni tempore tum praecipue in exitu nostro, quia sapientia in exitu canitur.

  41. 4.8.1

    II. Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus oportere, a morientibus non debere? cur enim eum praeferant incolumes, si non debent praeferre morientes? aut si potest quispiam religiose agnatos atque adfines suos Christo in morte praeponere, cur non religiose etiam ante praeponat? aut si est ulla hora in uita ultima, qua quis plus alios diligere debeat quam se ipsum aut deum, cur non et in uita anteriore plus diligat?

  42. 4.9.1

    ac sio fit ut soluantur. omnia et euanescant et intereant, neque ullum quis uiliorem habeat quam se ipsum neque ullum inferiorem quam deum. si enim ullum est tempus, quo ab aliquo possit deus adfinibus aut propinquis iure postponi, nullum est, quo possit iure praeponi: sin autem, quod uerum est, nullum est omnino tempus, quo non debeat anteponi, nullum est omnino tempus, quo possit iure postponi. nullum utique, et ideo ne in extremis quidem, quia etiam iustum hominem propheta in die, qua errauerit, dicit esse periturum.

  43. 4.10.1

    itaque si omnis error errantis perditione multatur et his quoque erroribus uita hominum periclitatur, quibus usitate atque communiter innocentia humana polluitur, quid futurum existimamus, ubi in deum ipsum detestabili infidelitate peccatur? si enim, inquit apostolus, omnis inoboedientia iustam accipit mercedis retributionem quo modo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? nullus autem salutem ueram plus neglegit, quam qui deo aliquid anteponit. cum enim salus nostra munus ac misericordia dei sit, quae ei ratio consequendae salutis est, qui deum ipsum despicit, in cuius misericordia salus nostra consistit?

  44. 4.11.1

    aut cum iudex et uiuorum sit deus et mortuorum, quae ei spes in dei iudicio esse poterit, qui eum etiam moriens iudicio suo spreuerit, a quo est statim mortuus iudicandus? et ideo, ut scriptura diuina ait, in quo iudicio iudicat, in eo iudicabitur de eo, hoc est: quo iudicio iudicat de deo, eo ipse iudicabitur a deo, neque iniquum putare poterit, si eum cunctis in futuro dominus postposuerit, qui in praesenti deum cunctis ipse postponit, nec queri, si eum omnibus deus aestimet damnabiliorem, cum ipse omnibus deum \' . aestimet uiliorem.

  45. 4.12.1

    III. Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere, quo aut contemnat deum aut uilem putet, sed quo uel amet eos, quos heredes instituit, uel honoret. adquiescamus hoc ita esse : omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis reis excusatio ista suppetit. nam dicere et fornicatoribus licet non se hoc animo fornicari, quo deum spernant, quia calore corporis atque infirmitate uincantur. et homicidae id adfirmare . possunt, non se contemptu dei humanum sanguinem fundere: uel odio enim se uel cupiditati tantum scelera praestare.

  46. 4.13.1

    sed quid prodest malis: haec excusatio, cum scilicet nihil intersit, qua ae quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum diuinitatis iniuria? adquiescamus tamen, ut supra. dixi, hoc . ita esse, nec ex contemptu dei res suas quempiam alii magis quam deo tradere, sed uel honore heredis sui se ad hoc trahi uel certe amore conpelli. sed quid facimus, quod hoc ipso magis incuria dei probatur atque contemptus?

  47. 4.14.1

    si enim, o quisquis es, per id, quod heredibus tuis uel quibuscumque res proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare, deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec amare. ac per hoc quidquid pro te dixeris contra te est et ad contemptum atque a.d contumeliam dei pertinet amor et honorificentia ceterorum.

  48. 4.15.1

    cum enim aliis ideo relinquas, quia eos honora, deum, cui non relinquis, utique non honora: cum aliis ideo relinquas multa, quoniam amas, deo ideo non . relinquis profecto, quia non amas. ecce enim adsistit tibi morienti atque testanti homo pariter ac deus. res aperta est et non dubia: quem elegeris, praetulisti. si in uno est honor solo, necesse est in alio inueniatur esse despectio. si homo, qui praefertur, gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat deus, qui praetermittitur, non amari.

  49. 4.16.1

    sed putas deum uidelicet munificentia hominis non egere, et ideo, quid necesse est, inquis, ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus dedit? utrum egeat munificentia nostra dominus an non egeat, aut quomodo uel egeat uel non egeat iam uidebimus. interim, quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra, quia nobis ipse ante largitus est. hoc iustius ei officiis respondere temptamus, quo beneficiis illius magis inpares sumus.

  50. 4.17.1

    nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accipimus, plus eis gratiae debeamus: artat quippe nos ad retributionem dati accepta largitio. ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum faenore non grauatus. - coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem uicissitudinis, postquam esse coeperint debitores.

  51. 4.18.1

    ita ergo et deo hoc maiora debemus, quod ab eo cuncta percepimus, et hoc respondere beneficiis illius minus possumus quod ei etiamsi quae debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. ac per hoc non est quod placere sibi quisquam. largitione sua debeat. sicut sua non sunt cuncta, quae a domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. et ideo perfidiae quidem poena debetur ei, qui negauerit deo quae sunt sibi ab eodem commodata, inputare autem largitionem non potest, qui reddiderit accepta..

  52. 4.19.1

    IIII. Sed deus, inquis, non eget tetributione. nihil minus quam ut non egeat. non eget enim iuxta potentiam suam, sed eget iuxta praeceptionem suam: non eget secundum maiestatem suam, sed eget secundum legem suam, et in ipso se quidem non eget, sed in multis eget: non quaerit in se munificentiam sed in suis quaerit, et ideo non eget quidem iuxta omnipotentiam sed eget iuxta misericordiam: non eget : deitate pro semet ipso sed eget pietate pro nobis., quid enim dicit ad pios ac largos dispensatores deus? uenite, benedicti, possidete regnum patris mei, quod uobis paratum est a constitutione mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et alia in hunc modum. et ne hoc causae, de qua nunc loquimur, parum forsitan uideretur, adiecit rerum diuersitatem, auaris et infidelibus dicens: ite maledicti in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius: esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non dedistis mihi bibere:

  53. 4.20.1

    ubi sunt qui dicunt dominum Iesum Christum officio nostrorum munerum non egere? ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat. respondeat quilibet horum, . si non eget qui esurire se, queritur, si non eget qui se sitire testatur ? ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum ceteris sed plus multo egere quam ceteros;

  54. 4.21.1

    in omni enim pauperum numero non est uniu$rsorum una paupertas. sunt enim quidam, quibus etiamsi uestimenta desunt alimenta non desunt, multi sunt hospitio egentes uestibus non egentes, multi domo carentes sed non substantia, sunt denique quibus etsi desunt multa non desunt omnia: Christus tantummodo solus est, cui nihil est, quod in omni humano genere non desit. nullus seruorum suorum exulat nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat: solus cum esurientibus esurit solus cum sitientibus sitit. et ideo, quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam ceteri eget; omnis enim .

  55. 4.22.1

    egestuosus pro se tantum et in se eget, solus tantummodo Christus eat, qui in omnium pauperum uniuersitate mendicet.

  56. 4.23.1

    et cum baeo ita sint, quid ais, o homo! qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere uideas, tu facultates tuas quibuscumque non indigentibus derelinquis ? Christus pauper est et tu opes diuitum cumulas ? Christus esurit et tu delicias afluentibus paras? Christus etiam aquam sibi deesse queritur et a te apothecae ebriosorum uino replentur? Christus rerum omnium egestate conficitur et a te luxuriosis copiae congregantur? Christus tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterma promittit et tu nil praestaturis cuncta largiris? Christus tibi et pro bonis bona inmortalia et pro malis mala aeterna proponit et tu nec bonis caelestibus flecteris nec malis perennibus commoueris? et credere te domino tuo dicis, cuius nec remunerationem dedderas nec iracundiam contremescis ?

  57. 4.24.1

    V. Non credis igitur, sicut iam diximus libro superiore, nos credis, ac licet religionem uestibus simules licet fidem cingulo adseras licet sanctitatem pallio mentiaris, non credis omnino, non credis. et hoc tam uiris istiusmodi quam feminis dico: non credunt. induat sibi quamuis quaelibet habitum sancti nominis et titulum sacrae religionis inscribat, si de substantia sua aliis magis quam sibi consulit, profecto non credit.

  58. 4.25.1

    nemd est enim credens, qui facultates suas aliis prodesse malit quam sibi, nemo est, qui beatitudinem aliis miseria sua emere contentus sit, nemo est, qui ut aliis paret delicias temporarias, subire egestates cupiat sempiternas. et ideo qui patrimonio suo aliis magis quam sibi consulit profutura sibi quae deo dederit omnino esse non credit. dicat enim mihi quilibet horum, <cur facultates suas aliis dereliaquit? numquid non ideo, quia profuturas cui reliquerit esse non ambigit? ideo absque dubio.

  59. 4.26.1

    igitur, quicumque ille es, si ea quae alii relinquis, ideo relinquis quia profutura ei cui reliqueris certus es, sic profecto, si quaecumque religiosis muneribus prorogasses profutura esse tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares: quia quanto te plus amas quam eos, quibus relinquis, tanto magis tibi relinqueres, si profutura ea tibimet uel tenui opiniuncula iudicares.

  60. 4.27.1

    non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis, sed quae pauperibus dereliqueris profutura tibi esse non credis: unde est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi opus religiosum esse non credis. sicut credis itaque sic recipies. tu saluatorem perparui pendis et te saluator nihil: tu Christum postponis aliis et te omnibus Christus: tibi in conparatione etiam hominum perditorum uilis est dominus et tu eris inter periturorum ultimos deputandus.-

  61. 4.28.1

    VI. Sed blandieris tibi forsitan, ut iam ante dixi, aliquo religiosae professionis intuitu. magis es debitor, quia proposito sanctitatis maiora promittis, et ideo plus tolerabis supplicii, quia minus solueris sponsioni. grandia specie polliceris et rebus nulla restituis, falsarii criminis reus es, deo cuncta mentiris. nec inmerito sacer sermo iudicium de templo dei incipiendum esse testatur; iudicium enim, inquit, de domu domini.

  62. 4.29.1

    alibi quoque et a sanctis, inquit, meis incipite. sed ad superiora redeamus. ite, inquit auaris atque incredulis deus, ite in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. at liberandum te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus putas: pudicitiam quippe amasse te iactas. sed memento quia et illos, quos in euangelio inmortalibus poenis saluator tradidit, inpudicitiae non notauit. sobrietatem tibimet placuisse commemoras? nec illi, de quibus scriptura loquitur, ebrietatis crimine puniuntur. ieiunasse te dicis? nec illos prandia reos esse fecerunt.

  63. 4.30.1

    sed uidelicet magna causa est, qua tibi abstinentia ac ieiunio tuo placeas: qui ad hoc ieiunasti ad hoc parce exiliterque uixisti, non ut post mortem tuam egenos facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cuiuscumque heredis diuitiis ampliares. magnos uidelicet abstinentiae fructus capis; minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet. tibi uente, frugalitate decreuit, ut cuiuscumque hominis fortasse uitiosi thesaurus cresceret.

  64. 4.31.1

    cum ergo ad iudicium dei ueneris, iure inputare ieiunium tuum poteris dicens: ieiunaui, domine, et abstinui ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. et res hoc probat: ecce enim nunc heredes mei de meo afluunt, inmensarum diuitiarum copiis exabundant.

  65. 4.32.1

    et ut aliquid etiam de euangelica lectione praesumas, hoc quod saluator dixit de illo diuite, potes et tu de heredibus tuis dicere: induuntur : purpura et bysso et epulantur splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his uoluptatum omnium praeparaui, distenduntur deliciis a me relictis.

  66. 4.33.1

    ego diu abstinui, ut nunc illi ebriarentur. crapula est illorum frugalitas mea. natant tricliniorum redundantium pauimenta uino, Falerno nobili lutum faciunt, mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. luxuriant in peristromatis, quae ego feci, fornicantur in sericis, quae reliqui. et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis?...

  67. 4.34.1

    VII. 0 quanto melius, quaecumque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam diues; paupertas enim te deo insinuare potuisset, diuitiae ream esse fecerunt. rectius ergo per indigentiam salua fueras, quam per opes tuas et te et alios praegrauasses, te scilicet, dum male aliis relinquis, alios, dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident et post se male aliis derelinquunt.

  68. 4.35.1

    si uis ergo, quaecumque illa es, si uis tibi esse consultum, si uis aeternam habere uitam et cupis uidere dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis relinque claudis relinque caecis relinque languentibus: sint facultates tuae alimenta miserorum sit opulentia tua pauperum uita, ut illorum refrigeria praemia tua sint ut illorum refectio te reficiat. si enim illi de tuo edent, tu saturaberis: si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum uestitus uestiet, te illorum apricitas delectabit.

  69. 4.36.1

    non ergo nile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies heredem. et quid dicam de Christi nomine? Christum quidem heredem facis, sed tu hereditatis emolumenta percipies. quaecumque enim Christo reliqueris per Christum omnia possidebis.

  70. 4.37.1

    sed haec tu, ut reor, friuula esse iudicas et quasi somnia quaedam ac deliramenta contemnis; non enim credis Christum uera dixisse. et res probat nequaquam te ei credere; nam qui mandata eius nec in postremis facis, aut nulla esse omnino aestimas aut falsa esse condemnas. in quo quidem lugere omnes sanctos ac flere conuenit, nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo credere.

  71. 4.38.1

    si tibi quicumque ex cauponibus quid promitteret, fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quippiam propola aut salgamarius postularet, redditurum eum non diffideres quae dedisses: mendacibus denique interdum atque periuris, cautione facta et dato fideiussore, res creditur.

  72. 4.39.1

    Christus tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos dedit, cautionem scilicet in euangelio fideiussores apostolos suos, et si id parum est, patriarchas prophetas martyres suos totam denique diuinarum seriem litterarum: et non credis ei nec fidem commodas ? quem, rogo, tam prodigum inter homines ac tam miserum inuenire possis, cui fidem sub tot fideiussoribus denegares? das itaque res tuas diuiti et egenis negas, das luxuriosis et negas sanctis, das cuicumque fortasse perdito et negas Christo. prout ergo iudicasti sic iudicaberis, sicut elegisti sic recipies: non habebis cum Christo partem, quem despexisti: cum his habebis, quos praetulisti.

  73. 4.40.1

    VIII. Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero, noa dignam esse causam quae uel deum moueat uel homines in aeternum periculum trahat. scio quidem quod omnes rei ueniabiles putant semper reatus suos, nam et furta furibus leues culpae sunt et innocua ebriosis uidetur ebrietas et apud inpudicos fornicatio scelus non est, quia nullum omnino tam grande crimen est, quod non cuius facinore committitur eius sententia subleuetur.

  74. 4.41.1

    sed si qui uult ex peocatoribus scire . quam grauiter censenda a deo sint magna crimina, discat qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam leuia peccata, conscii scilicet iam ex ipsius dei dictis futuri examinis ac per domini sui uerba etiam iudicia rimantes et ideo semper in dei opere semper in conpunctione semper in cruce positi. beati qui cum omnium misereantur, sibi numquam penitus ignoscant, in nullo sibi parcentes sed totos se admodum deo inpendentes et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic apud se iugiter in reatu.

  75. 4.42.1

    nam de misericordia eorum ac largitate quid dicam, quae uirtus apud eos quasi uirtutum omnium initiatrix? plerique enim eorum haec habent quasi exordia et quasi incunabula conuersionis suae, ut priusquam limen sanctae professionis introeunt, de propriis sibi facultatibus nil relinquant secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: uende omnia bona tua et da pauperibus, et ueni, sequere me.

  76. 4.43.1

    et illi itaque secuturi uocantem deum prius uendunt omnia quam sequantur. diuitias enim onerum atque inpedimentorum loco esse ducentes expeditos se non putant ad sequendum, nisi omnia prius carnalium sarcinarum inpedimenta proiecerint, simul ut more hominum commigrantium prius ad locum habitaculi destinati res suas transferant quam se ipsos, scilicet ut, cum ea quae ad se pertinent uniuersa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam bonis inmortalibus domum, praemissa rerum facultate, , commigrent, securi absque dubio nihil sibi postea defuturum, qui exituri de habitaculo uili et contemptibili ac iam iamque ruituro nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret. haec ergo sanctorum spes haec fiducia est:

  77. 4.44.1

    sic sibi opulenta rerum transmissione prospiciunt, ut aeternis inmortalium facultatum copiis perfruantur. ceterum tu, quicumque ille es aut quaecumque, quae animae tuae ac salutis oblita ipsa te resculis tuis spolias, quomodo in futuro quasi condita ac parata reperies quae hic aut non indigentibus aut etiam abundantibus deputaris? quomodo reddenda tibi a deo credis quae deo ipse non credis? postremo, quomodo reddi uis quae credi non uis? nemo enim sibi solui uult quae non commodat, nec tam stultus est. ut quae non faenerauerit putet esse reddenda.

  78. 4.45.1

    et ideo tu nequaquam a deo quasi reddendum sperare poteris, quod deo utique non credens reddere tibi deum ipse nolueris. unde conpleatur dictum in te diuinum: quia reliquisti aliis uel alienis diuitias tuas, sepulchrum tuum erit domus tua in aeternum. et illud, quod saluator ad similem tui loquitur: quia tepidus es et neque feruens neque frigidus, incipiam te uomere ex ore meo. et illud dicis diues sum et diuitias habeo et nullius egeo\' et nescis quia tu es miser et pauper et caecus et nudus?

  79. 4.46.1

    nemo itaque sibi in testamento suo hominem deo praeferens de uitae ac professionis praerogatiua aliquid blandiatur. poenalis est homini ac perniciosa securitas, praesumptae spes sarcinae sunt reatus, usurpata absolutio damnationem parat. quicumque sibi se excusat accusat deo secundum illud: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. nemini itaque facilis sua causa sit: nullus difficilius euadit, quam qui se euasurum esse praesumpserit.

  80. 4.47.1

    VIIII. Dura haec forsitan atque austera uideantur. quidni? omnis enim disciplina, ut ait sermo diuinus, non est gaudii, sed maeroris. dura haec et austera sunt. sed quid facimus ? non licet rerum mutare naturas, et enuntiari aliter ueritas non potest, quam uis ipsa exigit ueritatis. -dura haec quidam putant: scio et satis certus sum. sed quid facimus ? . nisi duris non itur ad regnum. ar t a enim, inquit -dominus, et angusta uia est, quae ducit ad uitam. et apostolus existimo, inquit, quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. indignum esse ad futurae gloriae conparationem omne opus dicit humanum.

  81. 4.48.1

    et ideo nihil durum aut austerum Christianis uideri debet, quia quantalibet pro sempiterna beatitudine Christo offerant, uile est quod datur, ubi tam grande est quod accipitur. nihil magnum in terris ab homine deo soluitur, ubi quod est in caelo maximum conparatur. durum est auaris ut largiantur sua. quid mirum ? -totum durum est quidquid imperatur inuitis. .

  82. 4.49.1

    paene omnis -sermo diuinus habet aemulos suos. quot genera praeceptorum sunt tot aduersariorum. si largitatem esse in hominibus iubet dominus, auarus irascitur: si parsimoniam exigit, prodigus execratur. sermones sacros inprobi hostes suos ducunt. horrent raptores quidquid de iustitia scribitur horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, aduersantur ebriosi ubi sobrietas indicitur detestantur inpudici ubi castitas inperatur. aut nihil ergo dicendum est aut quidquid dictum fuerit cuicumque supradictorum hominum displicebit. mauult quilibet inprobus execrari legem quam emendare mentem, mauult praecepta odisse quam uitia.

  83. 4.50.1

    inter haec quid agant quibus loquendi a Christo officia mandantur? deo displicent, si tacent, hominibus, si loquuntur. sed, ut Iudaeis apostoli responderunt, expedit magis deo oboedire quam hominibus. do tamen consilium omnibus, quibus grauis et onerosa est lex dei, si accipere non recusant, quemadmodum placere eis possint, quae deus praecipit. cuncti enim, qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in se ipsis habent. omni fastidium non in praeceptis legis sed in moribus suis; lex quippe bona est sed mores mali. ac per hoc mutent homines propositum et adfectum suum. si mores suos prohabiles esse fecerint, nihil eis ex eo, quod lex bona praecipit, displicebit. quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem dei, quia hoc intra se habet lex dei sancta, quod sancti homines in moribus. gratiae domini nostri Iesu Christi cum spiritu tuo: amen.

← Previous — showing 201283 of 283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.