Ancient Texts

← Library

Ad Ecclesiam Libri IIII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 283 sections

  1. 1.1.1

    LIBER I.

  2. 1.1.2

    I. Timotheus minimus seruorum dei ecclesiae catholicae toto orbe diffusae: gratia tibi et pax a deo patre nostro et Christo Iesu domino nostro cum spiritu sancto. Amen.

  3. 1.1.3

    Inter ceteros graues atque mortiferos exitialis pestilentiae morbos, quos tibi antiquissimus ille ac fetidissimus serpens grauissima letiferae aemulationis inuidia et taeterrimo illo uirosi oris spiritu inalat, nescio an ullus te acerbiore animarum fidelium peste et taetriore filiorum tuorum labe conficiat, quam quod plerique ex tuis parum existimant, si in hac uita rebus sibi ad opus sanctum a deo traditis sine fructu misericordiae atque humanitatis incumbant, nisi auaritiam, id est idolatriae seruitutem, etiam in futura post mortem tempora extendant.

  4. 1.2.1

    circumspieis fortasse et drcumspectas, qui isti ex tuis sint, quos appellem. non longa tibi inquisitione opus est ad inueniendum. omnes, inquam, omnes paene hoc sunt quod loquor. abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum, primitiuae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes caducas rerum mundialium facultates in sempiternas. caelestium possessionum opes conferebant, multantes se usu. praesentium in praeclaram spem futurorum, inmortales diuitias.. praesenti paupertatis ambitu ementes. quid ?

  5. 1.3.1

    quod nunc pro his omnibus auaritia cupiditas rapina quaeque eis sociae et quasi germana unitate coniunctaesunt, inuidiae inimicitiae crudelitates, luxuriae inpudicitiae perditiones, quia superiora illa istorum. usibus militant, succesaerunt. ac sic nescio quomodo pugpante contra temet ipsam tua felicitate, quantum tibi auctum est populorum, tantum paene uitiorum, quantum tibi copia accessit. tantum disciplina recessit, et prosperitas uenit quaestuum cum magno faenore detrimentorum.

  6. 1.4.1

    multiplicatis enim fidei populis fides imminuta est et crescentibus filiis suis mater aegrotat, factaque es, ecclesia, profectu tuae fecunditatis in- , firmior atque accessu relabens et quasi uiribus. minus ualida. diffudisti siquidem per omnem mundum religiosi nominis membra religionis uim non habentia ac sic esse coepisti turbis opulens fide pauper, quanto ditior multitudine tanto egentior deuotione, latior corpore angustior mente, eademque, ut ita dixerim, et in te maior et in te minor, nouo paene et inaudito genere processus et recessus crescens simul et:de-; crescens.

  7. 1.5.1

    ubi enim est illa nunc eximia forma tua et totius corporis pulchritudo? ubi illud de uiuis uirtutibus tuis diuinorum apicum testimonium dicens: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, et nemo quicquam ex eo quod possidebat suum esse dicebat. cuius tu nunc o dolor ac lamentatio! lectionem tantum habes uirtutem non habes, cuique tu scientia tantum interes conscientia abes.

  8. 1.6.1

    maxima quippe nunc filiorum tuorum portio mortiferarum rerum negotiatrix est propolisque et cauponibus similis terrenis, immo tartareis, perituris simul atque perdentibus studet nundinis. lucro enim pecuniae damnum uitae ementes, ut adquirant quae non sunt sua, prodigunt quae sunt sua, mandantes terrae thesauros luctuosos heredibus breue gaudium auctoribus longum maerorem adlaturos, fraudantes usu rerum praesentium tam alios quam se ipsos, condentes profundis specibus infernas opes, simul pecuniam suam ac spem suam infodientes secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

  9. 1.7.1

    inuident itaque saluti suae animasque proprias, quae uocantur ad caelum, terrenis ponderibus in terram premunt. mens enim thesaurizantis thesaurum suum sequitur et quasi in naturam terrestris substantiae demutatur, nec solum nunc sed etiam in futuro atque perpetuo. nam cum, ut Scriptum est, ante hominem uita pariter ac mors sint et ad quod uult manum porrigat, necesse est ea unusquisque hominum in aeternitate possideat, quae hic quasi manu sua ipse peruaserit, uoluntatique ac sententiae suae deditus his in futuro adhaereat condicione, quibus hic adhaesit affectu.

  10. 1.8.1

    IL Sed uidelicet immunes se ab hoc piaculo quidam putant, qui fortasse aurum ac facultates suas in terra non habent et tamen ubicumque abstrusas habent. nemo se ridiculis opinionibus fallat. quicumque augendis opibus terrena cupiditate famulantur aurum terrae semper infodiunt. hoc est enim illud, quod saluator in euangelio docet dicens: , nolite thesaurizare uobis thesauros in terra. et iterum: thesaurizate autem uobis thesauros in caelo. intellegi iuxta carnalem auditum ista non possunt. numquid enim aut omnes mali in terra corporales thesauros suos aut omnes boni in caelo locant? non utique.

  11. 1.9.1

    et ideo effeetus spiritalium rerum atque uirtutes uis sacrae locutionis expressit. scilicet ut, quia cupiditati et auaritiae terrena atque tartarea, misericordiae autem ac largitati caelestia ac sempiterna debentur, idcirco diuersitas terreni et caelestis thesauri posita est, ut qui cupiditati et auaritiae thesaurizarent in inferno se opes locare cognoscerent, qui uero misericordiae et humanitati caelestes thesauros praeparare gauderent. loca itaque thesaurorum de meritis thesaurizantium nominauit; ibi enim dicuntur esse iam thesauri, ubi sunt thesaurizantes futuri.

  12. 1.10.1

    III. Sed austera forsitan uideatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem uocans et una omnes lege conpellans, cum utique non sit uniuersorum una conditio. rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo uelint uiuere, omnes id agere deberent, ut uitam participare possint, quia inconsultissimum ac stultissimum est id quosdam agere, ut quod affectu ac uoto uolunt, id ipsum re atque actu nolle uideantur.

  13. 1.11.1

    sed tamen uideamus eam maxime Ghristianorum, id est filiorum tuorum partem, quae certis rerum inpedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum uinculis a perfectione reuocatur. ac primum in hac parte illi, opinor, sunt, qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes conpelli se pignorum cura et quasi uiolento filiorum amore causantur. quasi uero quicumque patres sunt nequaquam aut possint aut debeant omnino esse nisi diuites et amare filios suos sine opum multiplicatione non ualeant, aut uero uirtus ac medullae affectuum auaritia et cupiditates sint: quia scilicet, ut illi putant, sient corpus sine medulla, sic amor sine cupiditate esse non possit.

  14. 1.12.1

    quod si ita est, omnia absque dubio pietas mali causa est, neque in ea sensus sunt affectuum bonorum sed incentiua uitiorum. et ubi illud sacrum diuinae auctoritatis oraculum: pietas ad omnia utilis est? hoc enim modo non solum non ad omnia utilis sed paene in omnibus insalubris. si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum secundum illud scripturae sacrae:

  15. 1.13.1

    radix omnium malorum est cupiditas. itaque si radix malorum omnium est cupiditas atque haec pietatis matrice gignitur et quasi uiroso eiusdem lacte nutritur, non tam cupiditas reprehendenda, quae ex pietate parente nascitur, quam ipsa pietas, ex qua talis filia procreatur. quo fit ut, si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec amare expediat nec amari, quia nec parentes amorem debent adpetere sibi noxium nec desiderare filii parentibus offuturum.

  16. 1.14.1

    quamuis ille non parentibus tantum sed etiam filiis morbum ferat, quia et illis grauis est, qui perniciosas pariunt hereditates, et illis, qui inter inprobissimum quaestum inprobi educantur heredes. et hinc est, quod paene omnes parentibus suis filii non magis in patrimonia quam in uitia succedunt nec magis facultates paternas sumunt quam prauitates, ac sic transeuntes semper in mores patrum ante eorum incipiunt nequitiam quam substantiam possidere. bona enim parentum nonnisi mortuis eis possident, uiuentibus autem adhuc et ualentibus mores: ac sic priusquam in dominio suo habere incipiant res paternas, habent in animis ipsos patres, et ante quam habeant illa, quae falso dicuntur bona, habent illa, quae uere probantur mala.

  17. 1.15.1

    IIII: Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus filiorum uideor affectum ? minime. quid enim tam ferum tam inhumanum tam legi aemulum, quam si non amandos dicamus filios qui amandos fatemur inimicos? aut si affectum, quem natura praestat, prohibeamus qui etiam eum, quem natura prohibet, inpendimus P aut si caritatem menti extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere, quam non habet?

  18. 1.16.1

    non ita est: non solum enim amandos dicimus filios sed praecipue ac super omnia amandos nec quicquam his omnino anteponendum nisi deum solum. nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere, quem non expediat omnino postponere. quid est ergo aut quomodo amandos dicimus filios? quo absque dubio nisi quo deus ipse constituit? neque enim est ullus melior filiorum amor, quam quem ille docuit, qui ipsos filios dedit. neque possunt pignora melius amari quam si in eo ipso, a quo data sunt, amentur. quo modo igitur deus amari filios iussit ?

  19. 1.17.1

    non dico ego: dicat sermo ipse diuinus, qui ad patres omnes generaliter ita loquitur: ut tradant mandata dei filiis suis, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant. alibi quoque: et uos; inquit, patres, nolite ad iracundiam l>rouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini.

  20. 1.18.1

    uidetis quas pararf opes a parentibus filiis deus iubeat, non pecuniarios thesauros nec graues metallo aureo saccos, habentes quidem multum ponderis sed plus tamen iniquitatis, non superbas ac praeminentes excelsis urbibus domus, non supra humanos uisus elata culmina nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia, non denique fundos interminabiles et notitiam possessoris sui excedentes, qui consortes pati indignum aestiment et uicinitatem iniuriam putent.

  21. 1.19.1

    non ergo haec deus praecipit nec in seruilia terrenae procurationis officia curam patriae pietatis extendit. pauca sunt quae mandat sed salutaria, expedita sed sancta, praecepto parca sed fructu grandia, scripto breuia sed beatitudine sempiterna. parentes enim, inquit, nolite ad indignationem prouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini: ut ponant scilicet, sicut propheta dixit, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant.

  22. 1.20.1

    en quales diuitias deus diligit, en quas pignoribus recondi exigit opes, en quas parari imperat facultates, fidem scilicet ac timorem dei, modestiam sanctimoniam disciplinam, non terrena non uilia non pereuntia non caduca: praeclara utique. cum enim deus uiuorum sit non mortuorum, recte illa parari filiis iussit, per quae in aeternum uiuerent non per quae in aeternitate morerentur. nemo enim dubitat omnibus ferme malis et infidelibus diuitias mundiales causam mortis magis esse quam uitae secundum illud quod deus dicit: quam difficile hi qui pecunias habent introibunt in regna caelorum. et iterum facilius est, inquit, camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. unde et illud est, quod specialiter iubet dicens: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate autem uobis thesauros in caelo.

  23. 1.21.1

    superioribus ac sequentibus dictis duo thesaurorum genera monstrantur, unum scilicet quo filiis thesaurizent patres, aliud quo sibi. filiis quo modo? ut erudiant illos officio ac timore diuino: sibi quo modo? ut thesaurizent sibi thesauros in caelo. mirifice scilicet, ut, quia pecunia caduca est disciplina inmortalis, et omnes ferme parentes plus amant filios, quam se ipsos, sibi conferant bona caduca filiis sempiterna, ac sic et pietati suae consulant et saluti, cum duplici atque inmortali bono et per ea, quae aeterna sunt, aeternos esse filios suos faciant et ad conquirendam sibi beatitudinem ea, quae naturaliter caduca sunt, bonis operibus in aeterna conuertant. quid ergo aestuas, paterna pietas?

  24. 1.22.1

    quid ad conquirenda. terrena et peritura distenderis? nihil maius : praestare filiis potes, quam si hoc bonum per te habeant, quod , numquam penitus amittant. non necesse est ergo ut filio tuo ! terrenos thesauros recondas: nulla re eum facies ditiorem ; quam si ipsum filium tuum thesaurum dei feceris.

  25. 1.23.1

    V. Quamquam haec licet se ita habeant et sint uera ac saluberrima, tamen non ita dicam, quasi filios bonis et facultatibus paternis penitus excludam. sed de hoc postea disputabimus. interim quia reos se quidam futuros non putant, si substantias suas non ad euangelii honorem non ad salutem suam non ad ullum officium dei conferant, sed pro libidine et infidelitate quibuscumque heredibus passim uel inreligiosis uel locupletibus inpia et paganica (uanitate) transcribant, uideamus breuiter uel a quo sint datae facultates ipsae uel ob quid datae, ut cum et auctorem et causam datae rei ostenderimus, facilius et ad quem referenda et in quem usum conferenda sit adprobare possimus.

  26. 1.24.1

    omnem substantiam mundialem diuino cunctis munere dari nullus homo, ut reor, ambigit,, qui modo in hominum numerum referri potest. nisi forte quis tantae sit sapientiae, ut cum humano, generi mundus ipse a deo datus sit, ea quae in mundo sunt non a deo hominibus -data arbitretur. igitur si omnia omnibus deus tribuit, nemini dubium est, quod ea, quae dei dono accepimus, ad dei cultum referre debemus et in eius opere consumere quae eiusdem sumpsimus largitate.

  27. 1.25.1

    boc enim est agnoscere munus dei et diuinis beneficiis bene uti, ut datis suis illum honores, a quo data ipsa acceperis: quod quidem etiam humanarum rerum exempla edocent. si enim usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur isque inmemor illius, a quo fructum rerum indeptus est, auertere ab eo ipso proprietatem praestitae rei atque alienare conetur, nonne ingratissimus omnium atque infidelissimus iudicetur, qui oblitus scilicet hominis benefici ae liberalissimi. spoliare . illum iure dominii sui uelit. qui eum ipsum usus possessione ditauerit?

  28. 1.26.1

    et nos itaque usum tantum earum rerum accepimus, quas tenemus; commodatis enim a deo facultatibus utimur et quasi precarii, possessores sumus. denique egredientes e mundo isto, uelimus nolimus, hic cuncta relinquimus. cur ergo cum possessores usufructuarii simus, quod nobiscum auferre non possumus auertere a proprietate domini atque alienare temptamus? cur non bona fide datis a deo resculis utimur? tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad permisit ille qui praestitit.

  29. 1.27.1

    quid rectius quid honestius, quam ut ubi res ab eo discedit, qui usum habuit, reuertatur ad eum possessio, qui utendam concessit? denique etiam ipsae hoc dei uoces per linguas litterarum sacrarum iubent dicentes ad unum quemque nostrum: honora dominum de tua substantia. et alibi redde, inquit, debitum tuum. quam pius et indulgens dominus deus noster, inuitans nos ad erogandam terrenae substantiae facultatem! honora, inquit, dominum de tua substantia. cum totum suum sit quod ab eo accepimus, nostrum esse dicit ut demus, ideo scilicet nostram appellans proprietatem possessionis, ut maior sit merces operantis, quia plus fructuum necesse est largitor habeat, ubi de suo uidetur esse largitio.-.

  30. 1.28.1

    VI. Sed tamen ne hoc ipso humana mens insolesceret, quod substantiam hanc dominus nostram esse dixisset, adiecit: redde debitum tuum: hoc est, ut quem deuotio non inliceret ad largiendum necessitas cogeret ad exsoluendum, et quem ad opus sanctum fides sua ipsa non traheret saltim necessitas coartaret. prius ait: honora dominum de tua substantia, d-einde redde, inquit, debitum tuum. hoc est dicere: si deuotus es, da quasi tuum, si indeuotus, redde quasi non tuum. bene itaque posuit et dandi uoluntatem et soluendi necessitatem.

  31. 1.29.1

    hoc est utique dicere omni homini: ad opus sanctum et hortatione innitaris et exactione constringeris: da, si uis, redde, si non uis. apostolus quόque id ipsum monens diuitibus praecipit, ne superbe sapiant neque sperent in incerto diuitiarum sed in deo uiuo: qui praestat nobis, inquit, omnia ad fruendum in uoluntate operum bonorum. uno dicto utrumque docuit, hoc est et qui daret diuitias et cur daret.

  32. 1.30.1

    dicens enim sperandum a deo, qui praestet omnia, ostendit a deo diuites fieri, addens autem in uoluntate operum bonorum* docet id ipsum, quod dixit a deo tribui, propter bona tantum opera praestari: praestat enim, inquit, omnia in uoluntate operum bonorum: hoc est, ad hoc facit homines substantia esse locupletes, ut bona operatione sint diuites, id est ut commutent diuitias, quas acceperunt, et facultates ipsas in bonis operibus conlocantes dei opes, quas habent in hoc saeculo temporarias, bene utendo faciant sempiternas, ac sic agnoscentes munera dei duplici bono gaudeant, cum qui sunt diuites in hoc saeculo esse quoque diuites mereantur in caelo.

  33. 1.31.1

    VII. Sic ergo hauendae sunt diuitiae sic petendae, sic tenendae sic propagandae: alioquin inaestimabile malum est bonis a deo datis non bene uti; auaro enim, inquit scriptura sacra, nihil est scelestius, et pessimum ac feralissimum morbi genus diuitiae conseruatae in malum domini sui. uerum est. quid enim peius aut quid miserius, quam si quis praesentia bona in mala futura conuertat, et quae ad hoc a deo data sunt, ut pararetur ex eis uitae beatitudo perpetua, per haec ipsa quaeratur mors ac damnatio sempiterna?

  34. 1.32.1

    in quo et illud considerandum quod, si seruatae diuitiae ad malum hominis conseruantur, quanto utique ad maius malum coaceruantur. quotus enim quisque nunc diuitum tantae est continentiae, qui opes custodire contentus adcumulare iam nolit? o miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta est! ubi cum scriptum sit, quod seruare opes genus sit magni criminis, non augere iam genus putatur esse uirtutis.

  35. 1.33.1

    ergo, ut supra diximus, quo modo se quidam reos omnino non putant, si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint, quod usque ad mortem cuncta seruauerint? aut quo modo rei non erunt, qui facultates suas ad quoscumque homines infidelissima uanitate transmiserint, cum etiam illi rei futuri sint, qui non se ipsos in uita ista aliqua ob honorem dei rerum suarum parte priuauerint ? ostendente id ipsum etiam per apostolum domino nostro atque dicente: age nunc, diuites, plorate in miseriis, quae aduenient uobis: diuitiae uestrae putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum uestrum aeruginauit, et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizatis in nouissimis diebus.

  36. 1.34.1

    praeter illam, quae in mysterio latens maior est multo ac terribilior diuinorum uerborum seueritatem, sufficere ad metum ac tremorem omnibus puto illa, quae prompta sunt; ad diuites enim peculiariter loquitur. plangere eos praecipit mala futura nuntiat ignem perpetuum comminatur. et hoc, quo minae ipsae magis timendae sint, non propter homicidia non propter fornicationes, non ob sacrilegas inpietates aut alia postremo uitia letali gladio animas et perenni occisione iugulantia, sed propter solas tantummodo opes propter insanam cupiditatem propter auri atque argenti famem, ut ostenderet scilicet sufficere haec homini ad aeternam damnationem, etiamsi reatus alii non fuissent. quid dici simplicius quid euidentius potest?

  37. 1.35.1

    non dicit diuiti: torquendus es, quia homicida es, torquendus es, quia fornicator, sed torquendus tantummodo, quia diues, hoc est quia diuitiis male uteris, quia datas tibi ad opus sanctum diuitias non intellegis. non enim ipsae diuitiae per se noxiae, sed mentes male utentium criminosae, nec ipsae opes homini poenae causa sunt, sed de opibus sibi poenas diuites faciunt, quia dum uti diuitiis bene nolunt, ipsas sibi diuitias in tormenta conuertunt. thesaurizatis, inquit, in nouissimis diebus.

  38. 1.36.1

    bene, cum dixisset thesaurizatis, addidit in nouissimis diebus, hoc est, ut maior thesaurizantium reatus esset, cum thesaurorum inuidiam etiam saeculi extrema cumularent. thesaurizatis., inquit, in nouissimis diebus. per thesauros cupiditas per nouissimos dies infidelitas accusatur. ac per hoc duplex et cupiditatis noxa est et infidelitatis, quia thesauros, quos iuxta id quod deus dicit cnon concupisces\' crimen utique fuit et alio tempore concupiscere, maius absque dubio per infidelitatem ipsam crimen est etiam in mundi fine cumulare.

  39. 1.37.1

    VIII. Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus iudicauit. et uere durus est, I si aliquid non ex testimoniorum sacrorum auctoritate commonuit: durus existimetur, si aliquid tale habuit, quale hic apostolus praedicauit: ut non addamus illud domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se esse dixit, qui non renuntiassent omnibus quae possederint.

  40. 1.38.1

    quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum ac mollissimum existimari conuenit quod locuti sumus, scilicet qui hominibus, quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus, opem saltim desperatae salutis inquirimus, et quorum uitam sanare non possumus, mortem leuare temptamus ? quid est enim perfecta sanitas? quid nisi in uita hac bene agere? quid postrema curatio? quid nisi uel in extremis bonum uiaticum conparare? quid est perfecta sanitas? quid nisi rebus a deo traditis bene uti? quod ultimum remedium? quod nisi saltim postea facere quod paeniteas te non ante fecisse?

  41. 1.39.1

    dura aliquis putat esse quae dico: dura, plane dura existimentur, nisi talia sunt, ut in comparatione apostolicae seueritatis mollia ac remissa uideantur. apostolus enim ad planctum diuites uocat, nos ad remedium: apostolus diuitias ignem nominat, nos facere ex diuitiis aquas cupimus ignem extinguentes secundum illud: sicut aqua «xtinguit ignem, sic eleemosyna peccatum.

  42. 1.40.1

    apostolus in diuitiis male conseruatis damnationem esse testatur, ego ex his, quae dicit ille mortem aeternam, omnibus facere, uitam opto perpetuam conparare: non quidem quod ulli uitiis carnalibus inplicato sufficere ad uitam aeternam putem, si, cum usque ad mortem in. flagitiis consenuerit, in obitu bene cuncta dispenset, nisi antea et peccatis renuntiauerit et sordidam illam criminum tunicam lutulentamque proiecerit et nonam conuersionis ac sanctimoniae uestem de manu apostoli praedicantis acceperit.

  43. 1.41.1

    alioqui peccare non desinit, quem m extremis situm recedere a criminibus sola tantum facit inpossibilitas non uoluntas. qui enim a malis actibus tantum morte discedit non relinquit scelera, : sed relinquitur a sceleribus, ac per hoc necessitate exclusus a uitiis et tum, puto, peccat, quando cessauerint, quia, quantum ad animum, necdum desiit qui adhuc uelit peccare, si possit. non bonis itaque spebus innititur qui ad hoc tantum peccat in uita, ut peccatorum molem redimat in morte, et ideo se euasurum putat, non quia bonus sed quia diues sit.

  44. 1.42.1

    quasi uero deus non uitam quaerat hominum sed pecuniam, atque a cunctis malorum redimendorum spe male agentibus accipere solos pro criminibus nummos uelit et corruptorum iudicum more argentum exigat, ut peccata uendat.

  45. 1.43.1

    non ita - 25 est. prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non illis, qui ultima futurae largitionis spe male uiuunt, qui fiducia redimendae immunitatis scelera committunt, sed illis,.. qui decepti aut lubrico aetatis aut nubilo erroris aut uitio. ignorantiae aut postremo lapsu fragilitatis humanae resipiscere tandem quasi post mortem grauissimae infirmitatis aut quasi post luctum turbatae mentis incipiunt, et sicut ad sensum suum insani homines post furorem, sic isti redeunt post errorem, in uno tantummodo a se dispares, quod illi gaudent, postqHam euaserint aegritudinem, isti plangunt, postquam acceperint sanitatem.

  46. 1.44.1

    nec inmerito. illi enim tanto plus gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt, isti tanto plus confunduntur, quanto euidentius morbum sui erroris agnoscunt. quo fiat necesse est ut illi exultent et isti lugeant, quia illi quod aegrotarunt inputant ualitudini, isti quod errauerunt sibi, ac sic illi laeti sunt de remedio et isti anxii de reatu.

  47. 1.45.1

    VIIII. Vnde admoneo cum omnes tum praecipue eos, quos grauium delictorum terror exagitat et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum ut, licet lapsi sint, non commorentur in lapsu nec in uolutabris suis sordentium suum more uersentur, qui cum aestuantes aluos caeno inmerserint, nequaquam sordidis uoluptatibus satisfaciunt, nisi tota penitus luto membra conuoluant. non ergo horum naturalem sequantur inluuiem nec male blandis lapsibus adquiescant, aut in barathro libidinum commorantes in ipsis se sepeliant ruinis suis, sed ilico, ubi concidere, consurgant et eleuationem protinus meditentur in lapsu, ac, si fieri ullo modo pernicitate paenitudinis potest, tam uelox sit remedium resurgentis, ut uix possit uestigium apparere conlapsi.

  48. 1.46.1

    ergo in huiusmodi causis hoc primum medellae opus est, ut morbos suos languentes horreant, curare plagas, festinent saucii et ilico e corporibus sagittas rapiant uulnerati. optime enim malagma uel fibula calidis adhuc uulneribus inponitur, et citius sibi plagarum caro sociatur, quae non diu hiare permittitur. ulcus quippe in corpore, si conputruerit, dilatatur, et si plagas cancroma sequitur, cancrum necesse est consequatur occasus.

  49. 1.47.1

    fugienda itaque primum haec peccatoribus mala sunt nec dandus diabolo locus, ut qui stantes inpulit in ruinam lapsos praecipitet in mortem. quodsi aut tanta uis morbi aut tanta aegrotorum fuerit incuria, ut ualitudinis labem usque ad dies ultimos trahat, quid dicam nescio quid promittam penitus ignoro. reuocare ab inquisitione ultimi remedii periclitantes durum et impium, spondere autem aliquid in tam sera curatione temerarium.

  50. 1.48.1

    sed melius tamen est absque dubio quamuis diuturna paralysi aridas manus aliquo tamen nisu ad caelum erigi quam letali penitus desperatione dissolui: melius est nihil inexpertum relinquere quam morientem nulla curare, maxime quia nescio an in extremis aliquid temptare medicina sit, certe nihil temptare perditio. et unum scio, quod quicumque in hanc miseriam longi languoris extrema perduxerit ineffabile dictu est quantum lamentationis erroribus suis debeat, qui numquam errata cognouit.

  51. 1.49.1

    X. Et quid inter haec fiet ? quando lugebit qui dies lugendi perdidit? quando satisfaciet qui tempus satisfactionis amisit? ad ieiunia uidelicet longa confugiet. est quidem hoc aliquid, si eleemosynis misceatur, secundum illud: bonum est ieiunium cum eleemosyna. sed quomodo ei exomologesis diuturna opitulabitur in extremis sito? sed cilicio carnes conteret ac fauilla et cinere sordidabit, ut mollitiem uidelicet praeteritae uoluptatis praesentium asperitatum dura conpensent et reatum longarum deliciarum officio patrocinantis soluat iniuriae. sed quando haec tam grandia faciet, uicino : iam exitu etiam a mediocrium actione disclusus?

  52. 1.50.1

    crucibus denique diuersarum aerumnarum reum in suo corpore hominem iudex fidei seueritas subiugabit, ut indulgentiam scilicet absolutionis aeternae praesentis poenae ambitione mereatur. sed fatiscente iam corpore ubi exercebit districtionis officium censor animus? uti enim seueritatis arbitrio iudex non potest, quando reus iam non sustinet iudicari.

  53. 1.51.1

    unum ergo est, quod stmissis omnibus adiumentis atque subsidiis nutanti ac destituto opitulari queat, ut confugiat scilicet ad illud beatissimi Danielis sacrum ac salubre consilium:, qui Babylonio regi mederi uolens ulceribus de offensione contractis malagma de miseratione conposuit dicens: propter quod, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua in misericordiis redime et iniustitias tuas in miserationes pauperum: fortasse erit patiens dominus delictis tuis. ita ergo et iste faciat, ut ille dixit.

  54. 1.52.1

    utatur medioamento alii oblato ad sua uulnera, uereatur oontumaciae inoboedientis exemplum, cogitet quid ipse sit passurus in morte, cum uideat quid rex Assyrius pertulerit in uita. euidens est de superbia ac rebellione documentum. consideret an ipse, si non audierit, mortuus euasurus sit, cum uideat quod rex ille, qui non\' audiuit, se ipsum uiuus amisit. offerat ergo uel moriens ad liberandam de perennibus poenis animam suam, quia aliud iam non potest, saltim substantiam suam, sed offerat tamen cum conpunctione cum lacrimis, offerat. cum. dolore cum luctu.

  55. 1.53.1

    aliter quippe oblata non prosunt, quia non pretio sed affectu placent. nec enim animus dantis datis sed animo commendantur data, nec pecunia fidem insinuat sed pecuniam fides. ac per hoc qui prodesse sibi uult quae deo offert hoc modo offerat. neque enim homo deo praestat beneficium in his quae dederit, sed deus in his homini quae acceperit, quia etiam quod homo habet dei ac domini sui munus est. ac per hoc in his, quae offeruntur ab homine, homo non suum reddit, dominus suum recipit.

  56. 1.54.1

    itaque cum offert deo quispiam facultates suas, non offerat quasi praesumptione donantis sed quasi humilitate soluentis, nec absoluere se peccata sua credat sed adleuare, nec offerat cum redemptionis fiducia sed cum supplicationis officio; nec quasi totum debitum reddens sed quasi uel paruum de magno reddere cupiens, quia etiamsi tradat quod habet pro modo rerum, non reddit quod debet pro magnitudine peccatorum. et ideo, licet offerat, oret deum, ut sua placeat oblatio, plangens id ipsum quod tarde offert, plangens ac paenitens quod non prius: sic erit, ut iuxta prophetam propitietur forsitan deus delictis tuis.

  57. 1.55.1

    XI. Sed dicit aliquis: totum ergo deo oblaturus est quod i habet? non offerat totum quod habet, si non putat se debere totum quod habet. non quaero cuius sit quod offertur, a quo sit acceptum ante quod redditur: hoc dico solum, non offerat totum pro debito, si debere se totum non putat pro reatu. totum ergo, inquit quamuis peccator aliquis, oblaturus est? immo nihil, si non cum fide, immo nihil, si non cum ambitu, immo nihil, si non cum prece, immo nihil, si non hoc animo, ut hoc ipsum inter praecipua beneficia dei reputet, quod animum offerendi dedit, et plus sibi in his quae deo relinquit praestari aestimet, quam in illis quae prius habuit: quia hoc, quod habetur ab homine, temporarium est, quod autem deo relinquitur, sempiternum.

  58. 1.56.1

    totum, inquit aliquis, oblaturus est? at ego dico esse hoc totum parum. quid enim? iam scit aliquis an peccatorum mensuram oblata conpensent ? iam scit aliquis an tantum sit in officio placationis, quantum est in offensione discriminis? si nouit quisquam hominum peccatorum quanti redimere delicta possit, utatur scientia ad redemptionem. si uero nescit, cur non tantum offerat quantum potest? ut, si conpensare peccata non ualet pretii magnitudine, saltim mentis deuotione conpenset. perfectum enim conscientiae fruetum exhibet qui intra conscientiam nil relinquit.

  59. 1.57.1

    dura nonnulli haec absque dubio et inmensurata causantur, maxime quia propheta is, de quo diximus, Babylonium regem hoc tantum admonuisse uideatur, ut multa donaret, non ut uniuersa distraheret. non profero interim testimonia euangelii nec confugio ad uocem loquentis dei: non dico aliud uetere aliud noua lege praeceptum. unde etiam apostolus ecce, inquit, uetera transierunt, facta sunt omnia noua, omnia autem ex deo: quibus utique docet, non uetera secundum litteram sed noua secundum deum esse facienda.

  60. 1.58.1

    hoc solo interim contentus sum, quod propheta dixit. sermo enim ei cum rege erat et quidem cum rege non unius urbis, sed, ut tunc uidebatur, totius orbis, qui utique non poterat populos quos regebat per testamentum egenis tradere et nationes barbaras indigentibus quasi nummos dare aut in pauperum stipes diffusa longe ac late regna conuertere. et ideo propheta peccata\' inquit tua in misericordiis redime\', hoc. est: aurum da indigentibus, quia non potes regnum dare: facultatem distribue, quia potestatem non uales prorogare: ac per hoc uidetur iussisse, ut totum daret, quem hoc solum non iussit distribuere, quod non poterat erogare.

  61. 1.59.1

    XII. Exaggeramus\' forte rem uerbis et nimis alte attollimus: uideamus ergo id ipsum quale sit. peccata, inquit, tua in misericordiis redime. quid est aliqua redimere? opinor, pretium rerum quae redimuntur dare. non quaero quae illius regis peccata fuerint: ipse sciat quanti debuerit redimere quae fecit. te adloquor, cuius causa est, te appello, cuius discrimen agitur. hoc facito, quod propheta dixit: peccata tua sin misericordiis redime.\' noli tantum deo relinquere quantum habes, si pro peccatis tuis necessarium non putas quantum habes.

  62. 1.60.1

    aestima diligentissime culpas quas admisisti, aestima peccatorum diuersitates: uide quid pro mendaciis debeas quid pro maledictis atque periuriis, quid pro neglegentiis cogitationum quid pro inpuritate sermonum, quid pro omni denique malae uoluntatis affectu. adde postremo etiam, si aliqua de his intra conscientiam tuam sunt, de quibus apostolus dicit, adulteria fornicationes, inpudicitiae ebrietates, inmunditia deo exosa auaritia idolatriae famula, et post haec aliqua forte crimina etiam de humani sanguinis effusione contracta.

  63. 1.61.1

    cumque omnium supputaueris numerum, expende pretia singulorum. et post haec non quaero, ut pro peccatis tuis totum deo tradas quod habes: hoc solum I redde quod debes. addo autem post ista omnia, quod cum tractaueris delicta tua atque taxaueris, tanto plus pro malis tuis debebis, quanto peccata tua uilius aestimaris, quoniam qui se, inquit apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. ut non dicam tibi, quod regi illi uicturo adhuc et forte iuueni ut festinaret tamen peccata sua redimere praeceptum est: tu autem tanto plus pro te debes, quod haec uel moriens facis uel iam iamque moriturus.

  64. 1.62.1

    grandis enim munificentia ac deuotio futura est, quae possit id conpensare, quod haec tum demum domino tuo reddis, quando habere ipse iam non potes, praesertim cum addatur ad ista omnia, quod propheta ipse, qui regem illum ad redemptionem criminum uocat, per haec ipsa, quae dicit debere fieri, non tam ei ueniae securitatem quam uiam inquirendae salutis ostendit. dicens enim peccata tua in misericordiis redime, et forsitan propitiabitur deus delictis tuis\', hoc ipsum, quod dicit forsitan, spem indicat, non fiduciam pollicetur.

  65. 1.63.1

    ex quo intellegi potest quam difficile iam in supremis positi peccatores qualibet munificentia ad perfectam indulgentiam peruenire possint, quando propheta ipse, qui suadet propitiationem dei inquirendam, promittere tamen non ausus est promerendam. dat consilium de actu et tamen dubitat de effectu: hortatorem se agendi non inpetrandi auctorem facit. quare ita? quia omnes scilicet peccatores debent pro se uel in supremis cuncta temptare, etsi non possunt ulla praesumere. si enim regi propheta ille per solam bonorum operum largitatem absolutam indulgentiam non promittit, intellegere peccator non acta errorum paenitentia potest, quanta ei et quam larga in supremis munificentia opus est, qui uult obtinere a domino per seram deuotionem quod non potest usurpare per legem.

  66. 2.1.1

    I. Diximus de remediis peccatorum, immo potius de spebus remediorum atque solaciis, scilicet hoc primum inquirendae salutis esse suffragium ut peccatorem paeniteat erroris, tum ut iuxta sermonem sacrum statim peccata sua misericordiis redimat, postremo, si id non fecerit, ne quid saltim moriens inexpertum relinquat, ut uel ultima sibi rerum suarum oblatione succurrat. sed respondeatur fortasse illud: si peccatores homines hac redimendorum criminum necessitate teneantur, sanctos absque dubio, qui sint expertes criminum, non teneri, ac per hoc non habere eos causam substantiae largiendae, qui non habeant quod redimere eos necesse sit largitate. audio: sed id quale sit. iam uidebimus.

  67. 2.2.1

    interim, etiamsi praeterita mala non sint, quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeat conparare. sed de hoc plenius postea. nunc autem hoc dico libere et constanter adfirmo, neminem esse omnino sanctorum, qui non in multis sit deo debitor, ac per hoc eum quaecumque domino suo dederit non tam donare quam soluere.

  68. 2.3.1

    ac primum, ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quod quisquis uel sanctorum es ille uel diuitum, primum beniuolentia ac dono dei et natus et altus et educatus es, quod rebus ad uitam necessariis communitus, quod etiam non necessariis locupletatus, quod plus ad. usum tibi dominus tuus tribuit quam modus usuum postulauit, quod extendit denique super spes tuas munera sua et, quod est maximum ac rarissimum, dona illius etiam tua uota uicerunt.

  69. 2.4.1

    addo autem post ista omnia., quod idem dominus, qui te primum munere suo genuit, postea etiam passione saluauit, quod propter te, o homo, terram ac lutum, immo exiguam terrae ac luti partem, rerum uniuersarum dominus terras adiit, ex carne pariter et in carne processit, humiliatus usque ad humani exordii pudorem et pannorum inluuiem et praesepii uilitatem, tolerans indignas se uitae istius passiones edendi bibendi, somni uigiliarum aegras uicissitudines et caducae istius conuersationis contumeliosas necessitates, ipsam denique hominum circa se conuersantium faetidam commorationem, populos peccatorum sordentium luto oblitos, semper malae conscientiae admissis reos, turpium ex se actuum nidorem exalantes et ideo caelestium praeceptorum incapaces nec sustinentes sacri fulgoris iubar, quia caligantes peccatis oculos splendor diuini luminis obruebat.

  70. 2.5.1

    nec solum hoc, sed post haec omnia adde proteruas superbientis populi contradictiones adde conuicia adde maledicta, inpiam insectationem testimonium falsum; iudicium cruentum inrisiones populi, sputa uerbera, acerbissimas quidem poenas sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam aceti poculum cibum fellis, damnatum ab hominibus dominum uniuersorum pendentem in patibulo humani generis salutem deum terrenae condicionis lege morientem.\'

  71. 2.6.1

    II. Quae cum ita sint, quicumque ille aut sanctus es aut sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso, numquid solui haec sola possunt, etiam si nulla alia debeantur? quicquidlibet enim homo pró deo perferat, solui omnino non potest quod deus pro homine ; perpessus est, quia etiamsi passio ipsa non differat genere poenarum, multum tamen distet necesse est diuersitate patientium. sed forsitan dicis generale in his quae diximus omnium hominum esse debitum et in hoc uniuersorum hominum genus indiscrete obnoxium. uerum est.

  72. 2.7.1

    sed numquid aliquis ideo minus debet, si et alius idem debeat? aut centum hominum cautiones de centenis sestertiis scriptae sint, num idcirco adleuatur unius debitum, si omnes sint eiusdem numeri debitores? unus quisque enim, inquit apostolus, suum onus portabit et unus quisque pro se rationem reddet.. nequaquam ergo unius pondus pondere adleuatur alterius nec absoluitur reus societate multorum. neque ideo minus est cuilibet taetra damnatio, si multos uideatur conplices poenae habere damnatus.

  73. 2.8.1

    ita hoc, quod supra dixi, licet generale sit debitum, et speciale tamen esse non dubium est; licet sit commune omnium, est tamen peculiariter singulorum; ita ad omnes aequaliter peruenit, quod tamen de summa unicuique nil recedit. Christus enim sicut pro omnibus passus est sic pro singulis et cunctis se inpendit pariter et singulis et totum se dedit uniuersis et totum singulis; ac per hoc quidquid passione sua saluator praestitit, sicut totum ei debent uniuersi sic totum singuli, nisi quod prope hoc plus singuli quam uniuersi, quod tantum acceperunt singuli quantum uniuersi. ubi enim hoc unus accipit quod uniuersi, etsi par est mensura, maior inuidia est. quo fit ut, licet ipsum aecipiat, plus debere uideatur, quia magis fit unus obnoxius, qui uidetur omnibus conparatus. haec ergo hactenus, quia debitores deo quidam sanctorum esse se non putant, cum debitum aestimare non possint.

  74. 2.9.1

    III. Sed dicit fortasse aliquis, non quidem debitores non esse sanctos, sed multo tamen maiora hominum saecularium esse debita, quorum sint plura peccata. quod tale est ac si quispiam dicat: ideo ego sum innocens, quia alius magis nocens est, ideo ego iustus, quia alter iniustus, ideo ego adprime bonus, quia alius singulariter malus. iam primum enim indecorum hoc sanctae menti est, ut bona sua crescere malis arbitretur alienis et meliorem se esse aestimet conparatione peiorum. infelicissimum enim consolationis genus est de miseriis hominum peccatorum capere solacia, cum apostolus gaudere nos cum gaudentibus iubeat et deflere cum flentibus et non quae sua sunt singulos cogitare, sed ea quae aliorum.

  75. 2.10.1

    sed esto istiusmodi conparatio iusta atque honesta uideatur: numquid etiam fida existimari potest ? quis enim de illo tanto ac tam terribili futuro dei iudicio satis certus est? aut quis\' dicere potest: ego minus debeo ille plus debet? quis postremo de se praesumere aut de alio desperare? omnes enim, inquit apostolus, stabimus ante tribunal Christi, et

  76. 2.11.1

    unus quisque suum onus portabit, nihil ergo, inquit aliquis, inter sanctos et peccatores est? multum plane et paene inmensurabile. sed quia scriptura dicit beatus homo, qui semper est pauidus\', et numquam est de salute propria mens secura sapientis, licet multum inter sanctos et peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis, quis sibi iuxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de illa futuri examinis tremenda seueritate non trepidus, quis de perpetua incolumitate securus?

  77. 2.12.1

    quod si utique non est, sicuti neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum, cur non totis substantiae suae uiribus id adnititur, ut uel mortis deuotione redimat quidquid uitae offensione contraxit? quamquam haec quae loquor scire omnes legentes uolo, non me de omnibus sanctis sed de his tantum loqui, qui licet religionem professi sint, tamen diuitias non relinquunt.

  78. 2.13.1

    de illis enim, qui expediti omnibus sarcinis saluatoris uiam sequuntur et dominum legum Christum non sanctitate tantum sed etiam : paupertate mercantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum, quod etiam propheta dixit: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus. hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro non aliter quam Christi imagines colo non aliter quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum memini, ut eorum memoria dignus fiam.

  79. 2.14.1

    IIII. Sed iniuriosa forsitan illa, quae supra diximus, religiosae professioni esse uideantur. quid enim, inquit aliquis, si uidua sit diues et uiduitatem tamen in magna opum copia non relinquens? quid, si uirgo integritatem professa et inpolluti corporis sanctitate deuota? quid, si coniugium sine opere coniugali, negans se ipsum sibi et habens se quasi non habens? quid, si monachus ab incunabulis deo militans ? quid, si clericus sacri ministerii seruitutem fideli seruitute consummans? numquid etiam hi aeternae salutis fructu periclitantur, si aut uiuentes opes integras habeant aut morientes indi. gentibus non relinquant?

  80. 2.15.1

    parua est ad promulgandam de huiuscemodi quaestione sententiam sermo atque auctoritas mea. uideamus ergo, quid de his omnibus sacrorum uoluminum linguae ac praeceptorum caelestium uoces sonent, et tum . rectissime secundum datam a deo normam opinionis nostrae regulam dirigemus. ac primum non est, quod confugiendum sibi nunc quisquam putet ad ueterumex$mplorum esse solacia, ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut ante legem diuites fuisse. abiit quippe illud tempus, mutata ratio est. ante legem enim liberum omnibus erat uel habendae uel.

  81. 2.16.1

    etiam consectandae facultatis arbitrium, quia scilicet adhuc tunc uirga interdictorum caelestium non castigabatur. ubi enim, inquit apostolus, non est lex, nec praeuaricatio. lex ergo fecit aliquid non licere: nam concupiscentiam, inquit apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.

  82. 2.17.1

    et ideo opes, quas ante legem deus non reprehenderat, homo libere possidebat. in lege quoque nihilominus prope idem iuris omnibus suppetebat, quia lex hominem, dummodo iuste, habere quod uellet penitus non uetabat. itaque tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis iuxta praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes, ut legimus, in omnibus mandatis et iustificationibus dei sine querela.

  83. 2.18.1

    sic utique illi ipsi ambulauerunt, de quibus ista memorantur, sicut prophetes Anna in ieiuniis atque orationibus uiuens, sicut Nathanael ille, quem legimus, ueri Israhelitae laude sublimis et ipso domino ac deo teste mirabilis, sicut Tobis, magnanimitate deuotionis praecepta legis excedens, sepulturis hominum mortuorum etiam cum mortis periculo seruiebat et indigentibus usque ad indigentiam suam consulens in tantum largitatis affectum uenerat, ut mercennario suo partem bonorum omnium deputaret, et hoc, quo magis possit mirum esse, iam diues et, quo mirabilius, diues ex paupere, quia maiorem ferme habendi excitant cupiditatem opes post indigentiam.

  84. 2.19.1

    V. Tales ergo tunc sancti erant, secundum legem omnia habentes secundum legem omnia relinquentes. ac sic perfectus fuit omnis qui legi paruit, et tam deuotus qui sub lege tunc minus fecit, quam nunc in euangelio qui plus facit: tunc enim quasi euangelium lex fuit. quo fit, quod. qui se + obtemperantem tunc legi praebuit quasi euangelia conpleuit non est ergo quod confugiendum sibi nunc quisquam, ad legem putet; uetera enim, ut ait apostolus, transierunt, facta sunt omnia noua.

  85. 2.20.1

    plus tunc indulgentiae erat et plus licentiae. tunc esus carnium praedicabatur nunc abstinentia: tunc in omni uita ieiuniorum paucissimi dies nunc quasi unum ieiunium uita omnis: tunc laesis ultio suppetebat nunc patientia: tunc irascentibus lex ministra erat nunc aduersaria: tunc accusatori gladium porrigebat nunc caritatem: . tunc , etiam carnali inlecebrae lex indulgebat nunc euangelium nec aspectui: tunc corporeae uoluptates habebant quandam licentiam nunc iubentur etiam oculi custodire censuram: tunc ad multas uxores recipiendas . unius mariti torum.lex dilatabat nunc etiam ad unam excludendam casti affectus deuotione constringit.

  86. 2.21.1

    superest enim, inquit apostolus, ut et qui habent uxores ita sint ac si non habeant, et qui flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui emunt tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. uidete \' quam breuiter missus a deo doctor cuncta moderatus sit et intra unam perfectionem uniuersa concluserit, non inlicita solum interdicendo sed etiam licita coartando, circumcidens scilicet et usum coniugiorum et infidelitatem fletuum et intemperantiam gaudiorum et habendi libidinem et emendi , cupiditatem et ipsam denique mundi huius breuem atque umbratilem uoluptatem. et haec omnia cur?

  87. 2.22.1

    cur utique nisi, ut ipse dixit, quia praeterit figura huius mundi ? quam longe ergo sunt a mandato dei, quos cum ipsos iusserit deus ui* uentes opibus renuntiare, illi eas cupiunt etiam in cognatis suis mortui possidere: aut quam longe ab ea deuotione sunt, . . ut exheredent ipsos se propter deum qui exheredare nolunt saltim extraneos propter se? quibus libenter libere dicerem: quae insania est, o miserrimi! ut heredes alios quoscumque faciatis, uos ipsos uestro exheredatis; ut alios relinquatis uel breui diuites, uos ipsos aeterna mendicitate damnatis.

  88. 2.23.1

    VI. Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud, quod nunc plus exigat deus a Christianis per euangelium quam a Iudaeis ante per legem. certa istius rei ratio est: ideo enim maiora nunc domino nostro soluimus, quia maiora debemus. Iudaei quippe habebant quondam umbram rerum nos ueritatem: Iudaei fuerunt serui nos adoptiui: Iudaei acceperunt iugum nos libertatem, Iudaei maledicta nos gratiam, Iudaei litteram interficientem nos spiritum uiuificantem: Iudaeis seruus magister missus est nobis filius: Iudaei per mare transierunt ad heremum nos per baptisma introimus in regnum: Iudaei manna manducauere nos Christum, Iudaei carnes auium nos dei corpus, Iudaei pruinam caeli nos deum caeli: qui cum, ut apostolus ait, in forma dei esset, humiliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, non contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi ipsam uoluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum perpessione cumulasset.

  89. 2.24.1

    pro hoc ergo solo quid soluere homo poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus inpendit? aut quid pro se dignum domino repensabit qui ipsum a quo redemptus est deum debet? haec ergo causa est, qua deuotiores esse nos dominus sibi uelit, quia tam magno deuotionem nostram pretio conparauit. et ideo beatissimus Paulus quia ergo, inquit, nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? non apostolus solam pecuniam nec solas deberi a nobis diuitias deo dicit, sed tribulationem angustiam famem gladium passionem effusionem sanguinis animae exalationem mortem denique omni poenarum genere conditam: unde intellegant omnes religiosi non satis se deo reddere, etiamsi uniuersas dederint facultates, quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent.

  90. 2.25.1

    et ideo, sicut supra dicere coeperamus, si uidua: est quaepiam, nequaquam sibi sufficere ad aeternam salutem nomen uiduitatis putet, sed uideat qualem esse in apostolo uiduam deus iubeat dicens: quae uere uidua est, desolata sperat in domino, instat orationibus nocte ac die; nam quae in deliciis agit, uiuens mortua est. uno eodemque praecepto duas apostolus formas uiduitatis expressit, unam uitae alteram mortis: in deliciis mortem posuit. ergo absque dubio diuitem esse non uult quam deliciosam esse non patitur, quia omnis fructus diuitiarum in usu est positus deliciarum; alioqui remoto usu deliciarum causae opum non relinquuntur.

  91. 2.26.1

    VII. Cum itaque apostolus in deliciis uiduae mortem esse memorauerit, promptum est quod ad uitae aeternae fructum uult uniuersa distribui, qui non uult ad mortis usum aliqua reseruari. et ideo dicit: quae uere uidua est, desolata sperat in domino, docens scilicet parum esse, si non sit uidua deliciosa non diues, nisi fuerit deo adhaerens nisi orationi dedita nisi a cunctis mundi inlecebris desolata et per haec omnia uere uidua.

  92. 2.27.1

    quod si ita est, quaecumque se uitae cupit esse non mortis nequaquam sufficere sibi aestimet, si et delicias sibi ob deum et diuitias abnegarit, nisi et oratione et labore id promeruerit, ut uidua dei esse uideatur: quia non est dubium, quod quemadmodum quis in hoc saeculo Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum illud: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera. tua. quo declaratur, quod eam tantum animam, quae deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera dei suscipiet in futuro.

  93. 2.28.1

    haec ergo uiduitatis est regula. nam de coniugibus continentiam professis et spiritu dei plenis dubitare quis debeat, quin sua heredibus mundanis seruire nolint qui se ipsos mundo eliminauerint ? quomodo enim ad se pertinentia aliis addicant qui ipsos se sibi denegant? tam noua enim. uirtute praediti concessasque et, quod maius est, expertas corporum uoluptates admirabilis continentiae austeritate calcantes quemadmodum aliquid rerum suarum non deo uoueant, qui ipsum intra se deum esse fecerunt? ut meo quidem iudicio etiam de tali coniugio rectissime dici possit: laetare sterilis quod non paris, erumpe et exclama quod non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum.

  94. 2.29.1

    et sterile namque, est quod non parit et desertum quod ab omnibus se mundi inlecebris separauit et sine uiro quod sine uiri usu ita uirum habet, ut non habere uideatur. hos ergo coniuges tales quis dubitet et dum uiuunt, sicut in se ita etiam in suis substantiis deo uiuere, et cum e uita exeunt, cum sua ad deum, cui uixerint, facultate migrare? aliter enim quilibet horum, si res suas saeculo deditis atque ipsi saeculo derelinquit, frustra sibi nomen religionis inscripsit: ei uidetur semper uixisse, cui moritur. de coniugibus itaque ista sufficiunt.

  95. 2.30.1

    VIII. Transeamus ad sacras uirgines, quibus legem deuotionis saluator ipse praescripsit, exemplo scilicet decem uirginum, ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo dicit poenis perennibus dandum, quia sit ei opus misericordiae defuturum. quo dicto euidentissime docuit quanti pretii iudicarit largam misericordiam, sine qua. dixit nec integritatem quidem ipsam uirgini profuturam.

  96. 2.31.1

    sed blandiuntur: sibi fortasse quaedam et sufficere sibi aestimant, si, cum multa in facultatibus habeant, saltim exigua largiantur. nec ego abnuo, ut, si ita ratio est, ita esse credatur. parum detur, si parum dedisse sufficiet: sed ego sufficere parum nescio, immo parum non sufficere certo scio. si aliud ipsae sciunt, apud se ipsas sciant: ego unum scio, quod deus dicit extinctas fatuarum uirginum lampadas, operum bonorum oleum non habentes.

  97. 2.32.1

    sed tu, quaecumque es, : habere te oleum abunde putas? et illae profecto, de quibus dixi, stultae uirgines sic putabant: nisi enim habere se credidissent, prouiderant ut haberent. nam cum postea, ut ait dominus, mutuari uelint et omni studio atque ambitione perquirant, absque dubio etiam ante quaesissent, nisi eas habendi fiducia decepisset et tu itaque, quaecumque uirgo es, uide ne sic non habeas, licet habere te credas: eiusdem enim nominis cuius illae, eiusdem professionis es. tu uirgo es et illae uirgines.

  98. 2.33.1

    erant: tu praesumis te esse sapientem et illae. se fatuas non putabant: tu lumen habere lampadam tuam iudicas et. illae profecto lumen praesumptione futuri luminis perdiderunt. nam et ideo scribuntur aptasse lampadas suas, quia inluminandas esse credebant. et quid plura? etiam emicuisse in eis quiddam luminis puto.

  99. 2.34.1

    cum enim ipsae, ut legimus, extinguendas fore lampadas suas reformidarint, habebant profecto aliquid quod uerebantur extingui. nec falsa opinio metuentium fuit: extinctae siquidem et obcaecatae sunt. nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen uirginitatis apparuit, quia substantia olei non suppeditante defecit. ex quo intellegimus id, quod parum est, quasi nihil esse: quia non satis prodest ilico extinguendum lumen accendi nec iuuat aliquid inlucescere, quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo initium habere uiuentis, ut possit initium habere morientis.

  100. 2.35.1

    plena itaque lucerna opus est, ut lumen possit esse diuturnum. nam si in lychnis ipsis, quibus ad breue tempus utuntur homines, languescit lumen ac deficit, nisi oleum large fuerit infusum, quanta tibi, quaecumque illa es, quanta tibi olei abundantia opus est, ut lucerna tua luceat in aeternum? nemini itaque ad uitam perennem sat est, si putet se habere quod non habet; stultae enim praesumptiones perditionis causae sunt non salutis: nam qui se, inquit apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.

Next → — showing 1100 of 283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.