De Gubernatione Dei
- 6.91.1
Sicut enim optimi ao peritisBimi mOdici dissimilibus morbis curas dispares praeatant atque aliis per dulcia medicamina aliis per amara succurrunt et quosdam curant cauteriorm adustione quosdam inalagmatum placabilitate, aliis >0 adhibent duram ferri prosectionem aliis blandam infundunt olei lenitatem, et tamen diuersissimis licet curis eadem salus quaeritur: ita etiam deus noster, si quando nos plagis austerioribus coercet, quasi eauteriis ac sectionibus curat, quando , autem rebus prosperis refouet, quasi eleo ae malagmatibus consolatur per diuersam enim medicaminum opem ad eleo uult nos perducere sanitatem.
- 6.92.1
solent quippe etiam nequissimes seruos; quos supplicia non correxerint, ,: blandimenta corrigere, et quos dominis suis uerbera non summiserint, beneficia summittunt. infantes quoque et omnes fere paruulos contumaces, quos morigeros minae ac ferulae non effeiunt, interdum panchresta atque blanditiae ad oboedientiam trahunt. unde intellegere debemus nos et seruis nequissimis nequiores et insipientibus parunlos stultiores esse, quos nec quasi malos seruos; tormenta corrigunt nec quiasi infantulos : . blandimenta conuertunt.
- 6.93.1
XVII. Et quidem quemadmOdum nullam Romani Jtόminis partem poena correxerit, satis, ut arbitror, iam probauimus: superest ut quemadmodum nec munera nec blandimenta, nos dei corrigant comprobemus. munera autem dei et blandi* menta quae sunt? quae scilicet nisi pax nostra et quies nostra et famulantes uotis ac uoluntatibus nostris rerum. se* cundarum tranquillitates? aliquid ergo, quia res exigit, etiam speciale dicamus. igitur quotiens in metu in angustiis in periculis sumus, cum aut ciuitiens ab hostibus obsidentur aut prouinciae populatione uastantur ant quibuscumque rerum aduersitatibus rei publicae membra caeduntur et opem caelestis manus uotis precamur, si quo sacrae miserationis, auxilio ( Q aut saluatae urbes fuerint aut finita populatio aut hostiles exercitus fusi et metus omnis dono diuinitatis ablatus, quid statim post haec omnia facimus?
- 6.94.1
compensare, credo, domino deo nostro cultu honore reuerentia beneflcia, quae ab eo acceperimus;, adnitimur; hoc enim est consequens atque id etiam usus uitae humanae habet,. ut referatur gratia faeneratoribus gratiarum et recipiant uicem munerum munerantes. ita nos ergo forsitan facimu» atque humanis, saltim cum deo nostro retributionibus agentes, cum ab e.o bona accipimus, bona reddimus. ad domus uidelicet dominicas statim currimus corpora humi sternimus; mixtis cum fletu gaudiis supplicamus inlustramus donariis sacra limina., \' aras muneribus implemus et, quia ipsi dono illius festi sumus, templis quoque ipsius uultum nostrae festiuitatis induimus aut certe, quod ei non minus cordi. est, prioribus uitae uitiis: renuntiamus, operum bonorum indicimus caedimus et pro gaudiis nouis nouae conuersionis hostias immolamus, omnibus denique immunditiis bellum sanctum indicimus, circorum insanias fugimus foeditates theatralium ludorum execramur, uouemus domino nouam uitam et ad optinendam eius perpetuo protectionem nosmetipsos deo sacrificamus.,
- 6.95.1
XVHI, Cum, haec ergo, quae ciiximus, pro recentibus benefiCiis dei debeant fieri, uideamus quae fiant ad ludos protinus curritur ad insanias conuolatur, in theatris populaus diffunditur in circis plebs tota bacchatur. ille nobis ad hoc bona praestat, ut boni simus, nos 9 diuerso; quotiens bona accipimus, mala nostra cumulamus: ille nos beneficiis suis uocat ad probitatem, nos ruimus in improbitatem : ille nos beneficiis suis prouocat ad compunctionem, nos ruimus in dissolutionem: uocat ille ad castitatem, nos ruimus in impuritatem.
- 6.96.1
praeclare uidelicet sacris muneribus respondemus, praeclare dona eius uel agnoscimus uel honoramus, qui quantum: ab eo beneficiis accipimus tantum ei iniuriarum repensamus. aut iniuria dei hoc bona forte non est aut esse indignier potest. * multis ae magnis * opus sit ? sed quia inueterata in nobis malorum omnium labe aliter iam sed uitiosi esse non possumus, nisi ut omnino non simus, quae, in nobis, rogo, spes. bonae frugis est?
- 6.97.1
qui ignorantia ppftMwt errore agnito corriguntur: qui, religionis expertes sunt, cam mutauerunt sectam, mutare incipiunt disciplinam: postremum, ut dixi, qui aut abundantia nimia ant securitate uitiantur, desinunt esse perditi, cum destiterint esse securi. nos nec ignorantia labimur nec religionis expertes sumus nec prosperitate rerum ac securitate corrumpimur: omnia siquidem e diuerso sunt.
- 6.98.1
religionem nouimus ignorantia non: excusamur, pacem et diuitias priorum temporum non habemus, omnia, quae fuerunt, ant ablata aut immutata sunt: sola tantum uitia creuerunt. nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est nisi sola, omnino crimina, quae prosperitatem non esse fecerunt. ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? fortissimi quondam Romani erant nunc sine uiribus: timebantur Romani ueteres, nos timemus: uectigalia illis soluebant populi barbarorum, nos uectigales barbaris sumus. uendunt nobis hostes lucis usuram, tota admodum salus nostra commercium est. o infelicitates nostras ! ad quid deuenimus!
- 6.99.1
et pro hoc gratias barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus. quid potest esse nobis uel abiectius uel miserius? et uiuere nos post ista credimus, quibus uita sic consistat! insuper etiam ridiculos ipsi \'esse nos facimus: aurum, quod pendimus, munera uocamus. dicimus donum esse quod pretium est et quidem pretium condicionis durissimae ac miserrimae. omnes quippe captiui, cum semel redempti fuerint, libertate potiuntur: nos semper redimimur et numquam liberi sumus. illorum more dominorum nobiscum. barbari agunt, , qui mancipia obsequiis . suis non necessaria mercedibus dependendis locant. similiter enim nos numquam ab hac sumus liberi functione, quam pendemus: ad hoc quippe mercedes iugiter soluimus, ut sine cessatione soluamus. -.
- 7.1.1
I. Cum in conolosione libelli huios, qui snnc finitus est, de infirmitate ac miseria Romanorum nonnulla dixerim, contraria forsitan negotio, quod nunc agimus, dixisse uideamus. scio enim posse: hoc loco subici, hinc maxime probari, quod non respiciat res humanas deus, quia, cum Romani quondam pagani et uicerint et regnauerint, nunc Christiani et uincantur et seruiant. sufficere quidem ad confutationem obiectionis istius poterant illa, quae dudum de cunetis fere paganis gentibus dicta sunt, id est, magis peccare eos, qui seientes neglegant legem dei quam qui non faciant nescientes.
- 7.2.1
sed tamen, si deus annuit cum ad eam negotii partem accesserimus, ut de ueteribus Romanis aliqua dicantur, euidenter diuino munere adprobabimus, , tam iustum tunc erga illos fuisse domini fauorem quam nunc erga nos iustam seueritatem, et tam dignum illud fuisse, quod Romanos tunc deus auxilio suo extulit, quam nunc dignum esse, quod punimur.
- 7.3.1
atque utinam pqena ipsa prodesset! illud grauius multo. ac luctuosius,: quod post pee. nam nulla correctio est. curare nos uult castigationibus suis dominus, sed curam remedia non secuntur. quid hoc mali est? iumenta ac pecudes : sectione curantur, et putrefacta mulorum asinorum porcorum uiscera, cam adusta cauteriis fuerint, munus medicae adustionis agnoscunt, statimque, ubi aut cremata aut adusta fuerit uitiatorum corporum labes, in locum demortuae carnis uiua succedit.
- 7.4.1
nos et urimur et secamur, sed nec ferri desectione nec cauteriorum adustione sanamur, immo, quod est grauius, cura ipsa. deteriores sumus. et ideo non frustra nobis euenit quod euenire pecudibus et iumentis solet, quae inremediabiles? morbos ferunt. nam in omnibus partibus mundi, quia curis medicantibus non corrigimur, morte atque occisione finimur.
- 7.5.1
ecce enim, ut non repetam quae multo ante iam dixi, hoc ipstim quale est, quod paulo, ante: memoraui, scilicet quia: et miseri pariter et luxuriosi sumus ? esto. enim sint uitia \' ista felicium (quamuis nemo idem et probrosus esse. possit felix, quia ubi non est uera honestas non est uera . felioitas)r sed tamen, ut ut dixi, esto sint uitia ista et longae pacis et opulentae securitatis. cur, quaeso, illic sunt, ubi iam nulla pax ubi nulla securitatis? in omni enim ferme orbe Romano et pax et se- ,.
- 7.6.1
euritas non sunt. cur sola tantum uitia perdurant? quis, rogo, ferre possit in homine egestuoso . esse lasciuiam\'? criminosior quippe est luxuriosa paupertas., et maioris inuidi ae miser nugas totus Romanus orbis et: miser est et luxur?sus, quis, quaeso, pauper et nugas, quis captiuitatem expectans de circo cogitat, quis mortem metuit et ridet? nos et in metu \' captiuitatis ludimus et positi in mortis timore ridemus- Sar., donicis quodammodo herbis omnem Romanum populum putea esse saturatum:, moritur et ridet. et ideo in omnibus fere partibus mundi ritas nostros lacrimae consequuntur, ac uenit. etiam- in praesenti super nos illud domini nostri dictum: uae uobis, qui ridetis, quoniam flebi tis.
- 7.7.1
If. Sed forsitail, cum de ludicris ao foeditatifous publicis diutissime dixerimus, in hoc tantum deteriores esse nos putes barbaris, quia illi haec non agant nos agamus, ceterum ipsos carnalis libidinis scelere et fornicationis funestae caeno non ita pollui. comparemus, si placet, ceteris nationibus etiam in hac parte Romanos. et quidem nescio an ullis rectius com- \'1 parentur quam his, quos deus in medio rei publicae sinu positos possessores fecit ac dominos soli esse Romani. unde . quamuis nihil disputari de iudicio dei possit , tamen cum ablatam nobis iuris nostri optimam partem barbaris dederit, uideamus, an id, quod nobis tulit et illis tradidit, iusto iudicio tradidisse uideatur.
- 7.8.1
nemini dubium est Aquitanos ac Nouempopulos medullam fero omnium Galliarum et uber totius fecunditatis habuisse, nec solum fecunditatis, sed, quae praeponi interdum fecunditati solent, iucunditatis pulchritudinis uoluptatis. adeo illic omnis admodum regio aut intertexta uineis aut florulenta pratis aut distincta culturis aut condita pomis aut amoenata lucis aut inrigua fontibus aut interfusa fluminibus aut crinita messibus fuit, ut uere possessores ac domini terrae illius non tam soli istius portionem quam paradisi imaginem possedisse uideantur. quid ergo post ista omnia?
- 7.9.1
officiosiores absque dubio deo esse debuerant quos peculiariter deus abundantissima beneficiorum suorum dote ditauerat. quid enim rectius aut quid dignius, quam ut quibus per munera sua dominus quasi specialiter uidebatur placere uoluisse, idem quoque specialius domino cultu ac religione placuissent, praesertim cum a nobis deus nil onerosum nil graue exigat. non enim nos ad aratra aut ad ligones uocat, non ad scindendas terras neque ad uineas pastinandas, non denique illa exigit a seruis suis, quae nos exigimus a nostris.
- 7.10.1
quid Bamqua aitt uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis s.um et humilis corde, et inueni.etis requiem animabus uestris; iugum enim meum suaue est et onus meum leue est. non ergo nos ad laborem uocat dominus sed ad refectionem. quid namque a nobis exigit, quid praestari sibi a nobis iubet, nisi solam tantummodo fidem castitatem humilitatem sobrietatem misericordiam sanctitatem? , quae utique omnia non onerant nos sed ornant.
- 7.11.1
nec solum hoc, sed ideo uitam praesentem ornant, ut futuram ornare plus possint. o bonum o pium o inaestimabilis misericordiae do;minum! qui ad hoc nobis in praesenti religionis muuera tribuit, ut ipsa in nobis postea quae nunc dat munera muneretur. tales igitur etiam omnes absque dubio Aquitani esse debuerant, et quidem, ut diximus, specialius tales, quia specialia dei munera possidebant.
- 7.12.1
et quid post haec omnia? quid secnndum estp quid nisi cuncta quae e diuerso sunt? in omnibus quippe Galliis sicut diuitiis primi fuere sic uitiis,; nusquam enim improbior uoluptas nusquam inquinatior uita nusquam - corruptior disciplina. hanc pro; muneribus, saeris dederunt domino retributionem, ut in quantum eos benifieiis suis iste : ad se inlexerat ad propitiaudum. in tantum illi flagitiis suis laborauerint ad exacerbandum. : I
- 7.13.1
• III. An forte falsum estet inuidiose potitis quam uere ista dicuntur? non utar ea probatione, qua uti alii in causis solent, ut producam quoscumque ad probandum aut paucos aut extraneos aut minus idoneos testes: ipsos\' interrogemus, \' a quibus acta sunt. falsum diximus, si negarint. fatentur enim et quidem, quod est grauius, sic fatentur, ut in ipsa confessione non doleant. idem enim nunc est animus in fatentibus qui in agentibus fuit.sicut tunc non puduit flagitia committere, sic nunc omnino non paenitet flagitiosa fecisse.
- 7.14.1
exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus uiris, qui. ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis, exceptis, inquam, his loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum conluuione uitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus, qui corrigi a diuinitate meruerunt non penitus enim dominum suum laedit cui propitiatio reseruatur. et quid plura? puto quod semper deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit, ne diutius erraret.
- 7.15.1
ceteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi prope idem omnes: paene unus gurges omnium gula paene unum lupanar omnium uita. et quid dicam de lupanaribus? minoris quippe esse criminis. etiam lupanar puto. meretrices enim quae illic sunt foedus conubiale non norunt ac per hoc non maculant quod ignorant: impudicitiae quidem piaculo sunt obnoxiae, sed reatu tamen adulterii non tenentur. adde huc quod et pauca ferme sunt lupanaria et paucae, quae in his se uita infelicissimae damnauere meretrices.
- 7.16.1
apud aquitanicas uero quae ciuitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? quis potentum ac diuitum non in luto libidinis uixit ? quis non se barathro sordidissimae conluuionis inmersit? quis coniugi coniugii fidem reddidit? immo, quantum ad passiuitatem libidinis pertinet, quis non coniugem in numerum ancillarum redegit et ad hoc uenerabilis conubii sacramenta deiecit,, ut nulla in domo eius uilior uideretur maritali despectione quam quae erat princeps matrimonii dignitate ?
- 7.17.1
IIII. Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matres, familias ius suum et dominarum honorem potestatemque tenuisse. uerum est. habuerunt quidem multae integrum ius dominii, sed nulla ferme impollutum ius matrimonii. et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta uirorum fuerit disciplina. quamuis nec potestatem quidem illic matres familias integram habuisse dicam, quia quaecumque ius conubii inuiclatum ac saluum non habet nec dominii saluum habet. haud multo enim matrona abest a uilitate seruarum, ubi pater familias ancillarum maritus est.
- 7.18.1
quis autem Aquitanorum diuitum non hoc fuit? quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum iure duxerunt? equi enim emissarii, \'ut propheta ait, in feminas facti erant: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. atque illi, de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passiuitate peccabant. hi autem uere ut emissarii equi non ad paucas tantum, sed paene ad omnes uernulas suas, id est quasi ad greges proprios hinniebant et in morem eorum pecudum, qui mariti gregum appellantur, feruidae libidinis debacchatione grassantes. in quamcumque eos primum feminam ardens impudicissimae furor traxerat inruebant.
- 7.19.1
hic iam quaero a sapientibos, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patres familias? quantam seruorum illic corruptelam, ubi dominorum tanta corruptio ? morbido enim capite nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur, ubi quod est principale non constat. in domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est et uita eius cunctis norma uiuendi. pessimumque hoc est m hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur, et facilius mala institutio deprauat bonos quam bona emendat malos.
- 7.20.1
porro autem cum etiam boni atque honesti patres familias famulos bonos facere non possint, quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum ? quamuis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed uis ac necessitas quaedam, quia parere impudicissimis dominis famulae 30 cogebantur inuitae et libido dominantium necessitas subiectarum erat. ex quo intellegi potest quantum caenum impudicarum sordium fuerit, ubi sub impurissimis dominis castas esse, etiamsi uoluissent, feminas non licebat.
- 7.21.1
V. Sed uidelicet difficile hoc probari potest et nulla omnino extant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque uestigia. ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant et in comparatione praeteritarum opum pauperes uiuant, peiores ferme sunt quam fuerunt. peiores autem non uno modo, quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt, quia a scelere non cessant. siquidem facinora eorum, etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt, ac per hoc etsi criminum nouitate non crescant, pluralitate cumulantur.
- 7.22.1
adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes adde quod pauperes; utrumque enim sceleris augmentum est. minus siquidem prodigiosum est peccare iuuenes peccare locupletes. quae autem in his spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec uitae extremitate reuocantur ? esto enim quosdam aut stulta praesumptio longae uitae aut spes quandoque agendae paenitentiae consoletur: nonne nouum hoc monstri genus est esse aliquos etiam in morte uitiosos? quae cum ita sint, numquid est aliquid, quod dici amplius possit? sed adhuc tamen addimus, scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et cotidiano discrimine ac timore captiui, cumque ob impurissimam uitam traditi a deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt.
- 7.23.1
VI. Sed tales forte hostes sunt, inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur grauissime, si, cum ipsi impudici sint, uideant castos esse Romanos. quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena, quia quemlibet hominum magis sibi praestare conuenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus, et plus id laborandum est, ut placeamus deo per honestatem quam ut hominibus per impuritatem: ac perinde, etiamsi inter impudicos quis bar-,. baros uiuat, magis tamen pudicitiam sequi debet, quae sibi expedit, quam impudicitiam, quae impuris hostibus placet. sed quid accedit insuper ad mala nostra?
- 7.24.1
inter pudicos barbaros impudici sumus. plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. et quae nobis, rogo, spes ante deum est? impudicitiam nos diligimus Gothi execrantur: puritatem nos fugimus illi amant: fornicatio apud illos crimen atque discrimen est apud nos decus.
- 7.25.1
et putamus nos ante deum posse consistere, putamus posse nos saluos esse, quando omne impuritatis scelus omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris uindicatur? hic nunc illos requiro, qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum uel paucissimi Gothi faciant, uel quid non horum Romani omnes uel paene omnes? et miramur, si terrae uel Aquitanorum uel nostrorum omnium a deo barbaris datae sunt, cum eas, quas Romani polluerunt fornicatione, nunc mundent barbari castitate?
- 7.26.1
VII. Sed forte hoc in Aquitanis tantum. transeamus etiam ad alias mundi partes, ne de solis tantummodo Galliis dixisse uideamur. quid? Hispanias nonne uel eadem uel maiora forsitan uitia perdiderunt? quas quidem caelestis ira etiamsi aliis quibuslibet barbaris tradidisset, digna flagitiorum tormenta tolerauerant puritatis inimici. sed accessit huc ad manifestandam illic impudicitiae damnationem, ut Wandalis potissimum id est pudicis barbaris traderentur.
- 7.27.1
dupliciter in illa Hispanorum captiuitate ostendere deus uoluit quantum et odisset carnis libidinem et diligeret castitatem, cum et Wandalos ob solam maxime pudicitiam superponeret et Hispanos ob solam uel maxime impudicitiam subiugaret. quid enim? numquid non erant in omni orbe terrarum barbari fortiores, quibus Hispanorum traderentur?
- 7.28.1
multi absque dubio, immo, ni fallor, omnes. sed ideo ille infirmissimis hostibus cuncta tradidit, ut ostenderet scilicet non uires ualere sed causam, neque nos tunc ignauissimorum quondam hostium fortitudine obrui sed sola uitiorum nostrorum impuritate superari: ut uere in nos uenerit dictum ilud, quo ait dominus ad ludaeos: secundum inmunditias suas et secundum iniquitates suas feci illis, et auerti faciem meam ab eis, et alibi ad gentem ipsam: adducet dominus super te gentem de longinquo, et ungulis, inquit, equorum suorum omnes plateas tuas conculcabunt et populum tuum gladio interficient. completa ergo in nos sunt omnia, quae dixit sermo diuinus, et uim uerborum eaelestium luit poena cunctorum.
- 7.29.1
VIII. Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanum sanguinem biberint omnes uiscera nostra lacerauerint, quid est quod deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos Romani nominis populos in ius potissimum ignauissimorum quondam hostium dedit ? quid? nisi ut agnosceremus scilicet, quod supra dixi, meritorum hoc fuisse non uirium, atque ipsum quoque hoc nobis in confusionem caderet ac poenam, quod ignauissimis traderemur et uel sic plagam caelestis manus agnosceremus, quia nos non fortissimi hostium sed ignauissimi subiugarent.
- 7.30.1
sic enim legimus quod, si quando euidenter intellegi deus uoluit magna opera a se patrari, aut per paucos aut per infimos acta res est, ne opus caelestis dexterae uirtuti adsignaretur humanae. ideo siquidem et dux Sisara, quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus est, et Abimelech ciuitatum expugnatorem feminea manus perculit et ferratae Assyriorum acies uidua opitulante cecideruut.
- 7.31.1
et ne de solis tantum feminis loquar, Benedad regem Syriae, cui praeter innumera populi sui milia triginta et duo reges exercitusque eiusdem numeri seruiebant, nonne ideo a paucis, principum pedissequis dominus uinci uoluit, ut qui esset auctor talis uictoriae nosceretur?
- 7.32.1
contra Madianitas quoque, qui, ut liber Iudicum refert, instar locustarum cuncta compleuerant, Gedeon iubetur pugnare cum paucis, non quia plures in exercitu non haberet, sed uetatur multos ad bellum ducere, ne multitudo sibi possit aliquid de uictoria uindicare. unde cum triginta armatorum milia congregasset, sic ad eum dominus locutus est: multus est tecum populus, nec tradetur Madian in manus eius. et quid postea?
- 7.33.1
homini aduersum innumera barbarorum milia pugnaturo trecentos tantum uiros reliquit. in eam quippe exiguitatem redigi agmen militum iussit, ut sibi de patrato diuinitus belli opere paucitas usurpare nil posset. denique cur hoc dominus ita faceret, ipse euidentissime declarauit dicens: ne glorietur contra me Israhel et dicat: meis uiribus liberatus sum. audiant, inquam, hoc omnes improbi audiant omnes praesumptuosi, audiant praepotentes audiant cuncti quid deus dicit: \'ne glorietur\' inquit \'contra me Israhel et dicat: meis uiribus liberatus sum\'.
- 7.34.1
VIIII. Audiant, inquam, omnes contraria et blasphema iactantes, audiant haec spem suam in homine ponentes. loqui uniuersos aduersum se deus dicit, qui liberari se uiribus suis posse praesumunt. quis autem est Romanorum non ita dicens? quis est non ita sentiens? quis nostrae partis non prope iugiter in hac parte blasphemat? nullas esse iam rei publicae uires omnium conscientia est, et ne sic quidem agnoscimus, cuius hoc beneficiis, quod adhuc uiuimus, debeamus.
- 7.35.1
si quando enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum deus tribuit, alius hoc adscribit fortunae alius euentui, alius ordinationi ducum alius consilio, alius magisterio alius patrocinio, nullus deo. et miramur, si nobis caelestis manus aliqua non praestet, cui quicquid praestiterit derogamus. quid enim aliud facimus, cum bona, quae praestat, nos uel euentibus casuum uel uirtutibus ducum uel quibuscumque aliis rebus friuulis deputamus ?
- 7.36.1
hoc enim modo et terris nos oporteret gratias agere quod fruges annuas metimus et uineis quod uindemiamus, et mari quod pisces capimus et siluis quod ligna caedimus, et ouibus quod ueste tegimur et pecudibus ceteris quod carne saturamur. nam quae ratio est, ut ei pro muneribus aliis grati esse uelimus, cui maximorum beneficiorum suorum gratiam. derogamus ? aut quis contentus est homo nostrae condicionis, ut ei quis in acceptum quippiam referat, cui de donis suis summa. detraxerit?
- 7.37.1
ita et nos licet deo in nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo grati esse uellemus, quae nobis ad usum uiuendi dedit, cui hanc gratiam tollimus, quod nos et in angustiis iuuat et in periculis liberat et in medio barbararum gentium sitos iugi protectione conseruat.
- 7.38.1
at non ita Gothi non ita Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. offendi quamuis quosdam suspicer his quae dicimus. sed quia ueritas magis quam offensio cogi- . tanda est, dicam et saepe dicam: non ita Gothi non ita Wandali: qui et in discrimine positi opem a deo postulant et prosperitates suas munus diuinitatis appellant.
- 7.39.1
denique probauit hoc bello proximo infelicitas nostra. cum enim Gothi metuerent praesumeremus nos in Chunis spem ponere illi in deo, cum pax ab illis postularetur a nobis negaretur, illi episcopos mitterent nos reppelleremus, illi etiam in alienis sacerdotibus deum honorarent nos etiam in nostris contemneremus, prout actus utriusque partis ita et rerum terminus fuit. illis data est in summo timore palma nobis in summa elatione confusio: ut uere et in nobis tunc et in illis euidenter probatum sit illud domini nostri dictum: quoniam qui se exaltat humiliabitur, et quis humiliat exaltabitur; illis enim exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione deiectio.
- 7.40.1
X. Itaque agnouit hoc ille dux nostrae partis, qui eandem urbem hostium, quam eodem die uictorem se intraturum esse praesumpsit, captiuus intrauit. probauit scilicet, quod propheta dixit: quia non est hominis uia eius, nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. nam quia uiam suam iuris sui esse existimauit, nec gressum directionis habuit nec uiam salutis inuenit. effusa est, ut legimus, abiectio super principem, seductus est in inuio et non in uia, et ad nihilum deductus est uelut aqua decurrens.
- 7.41.1
in quo quidem praeter ipsam rerum mielicitatem praesens iudicium dei patuit, ut quicquid facturum se usurparat ipse pateretur. nam quia sine diuinitatis auxilio ac dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpauit ignominiam temeritatis incurrit uincla, quae aliis parauit, ipse sustinuit.
- 7.42.1
et quod, rogo, euidentius dei iudicium esse potuit, quam ut habens praedatoris fiduciam praeda fieret triumphum praesumens triumphus esset, circumdaretur corriperetur alligaretur, retorta tergo brachia gereret manus, quas bellicosas putabat, uinctas uideret, puerorum ac mulierum spectaculum fieret inludentes sibi barbaros cerneret, inrisionem sexus promiscui sustineret et qui maximum habuerat supercilium fortis uiri, mortem subiret ignaui ?
- 7.43.1
atque utinam hoc ipsum breue remedium malorum esset non diuturna toleratio. ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo barbarorum tabe consumptus in hanc miseriam redactus est, ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis grauius atque acerbius putant, in miserationem hostium deueniret. et hoc cur?
- 7.44.1
cur absque dubio nisi quia, ut iam dixi, illi deo humiles nos rebelles, illi crediderunt in manu dei esse uictoriam nos in manu nostra immo in sacrilega atque impia, quod est peius nocentiusque quam nostra? denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probauit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione iacuit ad bellum de oratione surrexit. priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnauit et ideo fidens processit ad pugnam, quia iam 10 meruerat in oratione uictoriam.
- 7.45.1
XI. Non dissimiliter autem illud etiam apud Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantum etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu pari exitu conruerunt. uenitque super exercitum nostrum illud prophetae dictum: obruet dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum. confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra dei mandata dicentis: non glorietur sapiens in sapientia sua nec fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus.
- 7.46.1
non inmerito itaque uicti sumus; ad meliora enim se illi subsidia contulere quam nostri. nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber diuinae legis occurrit. ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis eloquii caelestis opponeret et aduersum uenientes aemulos suos sacri uoluminis scripta quasi ipsa quodammodo diuinitatis ora reseraret.
- 7.47.1
hic nunc requiro, quis hoc umquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus fuerat, si putasset esse faciendum? inrisus utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. et ideo quid prodesse nobis praerogatiua illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus quod fideles esse iactamus quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica prauitate uiuamus?
- 7.48.1
itaque rectissime nobis dicitur illud, quod Iudaeis in lege fidentibus dixit sermo diuinus: quomodo dicitis, sapientes sumus et lex domini nobiscum est? nolite, inquit, confidere in uerbis mendacii dicentes: templum domini, templum domini, templum domini est. quoniam si bene direxeritis uias uestras et studia uestra, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, habitabo uobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum. quo utique ostenditur quod, si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus.
- 7.49.1
sed hinc iam et superius satis dictum est et adhuc forte dicetur, nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi dei iuge iudicium est. quid enim uel de nobis uel de Gothis ac Wandalis deus iudicet res probat: illi crescunt cotidie nos decrescimus, illi proficiunt nos humiliamur, illi florent et nos arescimus. ut uere in nos ueniat dictum illud, quod de Saul ac Dauid ait sermo diuinus: quia Dauid erat proficiens et semper se ipso robustior, domus autem Saul decrescens cotidie. iustus est enim, ut propheta ait, iustus est dominus et rectum iudicium suum.
- 7.50.1
XII. Iudicamnr itaque etiam praesente iudicio a deo, et ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens ignauissima, quae de loco ad locum pergens de urbe in urbem transiens uniuersa uastaret. ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam proximam, nomine barbaram dicione Romanam: post cuius primum exitium arsit regio Belgarum deinde opes Aquitanorum luxuriantium et post haec corpus omnium Galliarum, sed paulatim id ipsum tamen, ut, dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur.
- 7.51.1
sed ubi apud nos emendatio aut quae pars Romani orbis quamuis afflicta corrigitur? omnes enim, ut legimus, declinauerunt, simul inutiles facti sunt. et ideo propheta ad deum clamat et dicit: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti eos et renuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. quam uere autem etiam hoc in nos cadat res ipsa indicat.
- 7.52.1
uastata est diu Gallia: ergo emendata est, cum in uicino esset, Hispania? nec inmerito, quia nullus erat omnino timor nulla correctio, flammis, quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. in quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et grauissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt uitia peccantium. et ideo compulsus est criminibus nostris deus, ut hostiles plagas de loco in locum de urbe in urbem spargeret et excitas paene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret, quae Afrorum scelera punirent. quid enim ?
- 7.53.1
numquid abductae a solo patrio degere intra Gallias non potuerant? aut ut non degerent, quem timebant quae inlaesae a nobis usque ad tempus illud cuncta uastauerant? sed esto, intra Gallias formidabant. quid in Hispania, ubi etiam exercitus nostros bellando contriuerant, numquid consistere aut permanere metuebant iam uictores iam triumphantes, quibus usque ad hunc fortitudinis fastum contigerat ascendere, ut post experimenta belli diu parati intellegerent sibi Romanae rei publicae uires etiam cum barbarorum auxiliis pares esse non posse?
- 7.54.1
XIII. Potuerunt ergo illic degere nec timebant. sed illa utique caelestis manus, quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad uastandam Africam transire cogebat. ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent: agi enim se diuino iussu ac perurgeri. ex quo intellegi potest quanta sint mala nostra, ad quos uastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inuiti secundum illud scilicet, quod uastator terrae Israheliticae rex Assyriorum ait: numquid sine domini uoluntate ascendi ad locum istum? dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc et demolire eam. et alibi sacer sermo: haec dicit dominus. exercituum, deus Israhel: ecce ego mittam et ad- \' sumam Nabochodonosor regem Babylonis seruum meum, ueniensque percutiet terram Aegypti.
- 7.55.1
unde agnoscere possumus cuncta quidem, quae adfliguntur, iudicio dei percuti, sed tamen, ut saepe memoraui, propter peccata subuerti. ac per hoc quicquid actum est peccatis non deo adscribendum, quia recte illi rei factum adscribitur, quae ut quid fieret exegit. nam et homicida, cum a iudice occiditur, suo scelere punitur, et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur.
- 7.56.1
unde et quod Wandali ad Africam transierunt non est diuinae seueritati sed Afrorum sceleri deputandum; graui enim eos, antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt. et ideo intellegere debemus, quia pietatis diuinae fuit, quod poenam diu debitam distulit, piaculorum autem et criminum, quod aliquando peccator populus quae merebatur excepit. nisi forte Afros hoc non meruisse credimus, cum utique nulli magis, utpote in quos omnia simul improbitatum atque impuritatum genera confluxerint.
- 7.57.1
ceteri enim homines, etsi nonnullis uitiorum flagitiis obligati sunt, quibusdam tamen non implicantur, etsi uinolentia non carent maliuolentia carent, etsi libidine aestuant rapacitate non saeuiunt: multos denique, etsi accusat incontinentia corporum, . simplicitas commendat animorum. in Afris uero paene omnibus nihil horum est, quod ad utrumque pertineat, id est bonum aeque ac malum, quia totum admodum malum. adeo exclusa naturae originalis sinceritate aliam quodammodo in his naturam uitia fecerunt.
- 7.57.2
XIIII. Exceptis enim paucissimis dei seruis quid fuit totum.
- 7.58.1
Africae territorium quam domus una uitiorum, aeneo illi similis, de quo propheta dicit; o ciuitas sanguinum! aeneum, in quo est aerugo, non exiit de eo, quia sanguis non exiet de e o ? ciuitatem, ut uidemus, aeneo et iniquitatem sanguini comparauit, ut intellegamus scilicet sic esse in ciuitate populi iniquitatem, sicut in aeneo sanguinem bullientem. non dissimile autem est huic illud sermonis sacri: factae sunt mihi domus Israhel commixtae omnes ae ramento et ferro et stanno et plumbo, in medio argentum permixtum est. propterea dic haec: sic dicit dominus deus: pro eo, quod facti estis omnes in permixtionem unam, conflabo uos et insufflabo in uos in igniirae.
- 7.59.1
dissimillima inter se genera metallorum sacer sermo memorauit. et quomodo in eodem conflatorio res diuersae conflantur? scilicet quia in diuersitatibus metallorum dissimilitudo hominum designatur. et ideo etiam argentum, id est nobilioris materiae metallum, isdem ignibus datur, quia naturae nobilioris ingenium uita degenerante damnarunt. sicut etiam de principe Tyri dixisse legimus dominum per prophetam: fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: haec dicit dominus deus: tu consignatio similitudinis, et corona decoris in deliciis paradisi fuisti: omnem lapidem optimum indutus es, sardium et topazium et smaragdum. et iterum argento, inquit, et auro implesti thesauros tuos, a multitudine negotiationis implesti promptuaria tua.
- 7.60.1
quae omnia numquid non talia sunt, ut specialiter de Afris dicta, uideantur? ubi enim maiores thesauri ubi maior negotiatio ubi promptuaria pleniora? auro, inquit, implesti thesauros tuos a multitudine negotiationis tuae. ego plus addo: tam diuitem quondam Africam fuisse, ut mihi copia negotiationis suae non suos tantum sed etiam mundi thesauros uideatur implesse. et quid post haec? exaltatum est, inquit, cor tuum in decore tuo, propter multitudinem peccatorum tuorum in terram te proieci.
- 7.61.1
quomodo Africanae potentiae et hoc competit aut quemadmodum proiecta esse uidetur in terram? quomodo nisi quia, quando amisit potentiae ueteris altitudinem, quasi caelestem perdidit dignitatem? et educam, inquit, ignem de medio tui, hic te deuorabit. quid hac re uerius? de media quippe eorum iniquitate ignis peccati exiit, qui felicilotatem prioris temporis deuorauit. et omnes, inquit, qui nouerunt inter nationes, contristabuntur super te. conuenire illis hoc non putemus, si non euersio Africani soli luctus est generis humani. perditio, inquit, factus es et non eris amplius in aeternum. in perditionem iam illic deducta omnia satis constat: superest ne malorum praesentium poenas etiam aeternorum continuatio consequatur.
- 7.62.1
XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae deus. nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse uideatur. quid enim piaculorum est non illic semper admissum ? nec de omnibus dico, quia et enormia fere sunt et sciri ac dici tanta non possunt. de sola uel maxime obscenitate impuritatum loquor et, quod est grauius, sacrilegiorum. praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, uitium totius generis humani: praetereo auaritiae inhumanitatem, proprium est Romanorum paene omnium malum: relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis; taceatur superbia et tumor: tam peculiare hoc diuitum regnum est, ut aliquid forsitan de iure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quicquam uoluerit uindicare: transeatur denique prope omne fraudium falsitatum periuriorum nefas: nulla umquam his malis Romana ciuitas caruit.
- 7.63.1
etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. nam sicut in sentinam profundae nauis conluuiones omnium sordium, sic in mores eorum quasi de omni mundo uitia fluxerrunt. nullam enim improbitatem scio, quae illic non redundauerit, cum utique etiam paganae ac ferae gentes, etsi habent specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia execratione digna.
- 7.64.1
Gothorum gens perfida sed pudica est, Alanorum impudica sed minus perfida, Franci mendaces sed hospitales, Saxones crudelitate efferi sed castitate mirandi: omnes denique gentes habent sicut peculiaria mala ita etiam quaedam bona. in Afris paene omnibus nescio quid non malum. si accusanda est inhumanitas inhumani sunt, si ebrietas ebriosi, si falsitas fallacissimi, si dolus fraudulentissimi, si cupiditas cupidissimi, si perfidia perfidissimi. impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis quae supra diximus malis aliarum gentium uitia, his autem etiam sua ipsa uicerunt.
- 7.65.1
XVI. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aetnam putes impudicarum fuisse flammarum? nam sicut Aetna intestinis quibusdam naturae feruentis ardoribus sic illa abominandis iugiter fornicationum ignibus aestuauit. nec uolo in hac re adsertionibus meis credi, testimonium requiratur. generis humani. quis non omnes omnino Afros generaliter impudicos sciat nisi ad deum forte conuersos, id est fide ac religione mutatos?
- 7.66.1
sed hoc tam rarum est ac nonum quam rarum uideri potest quemlibet Gaium non esse Gaium aut quemcumque Seium non esse Seium. tam infrequens enim est hoc et inusitatum, impudicum non esse Afrum, quam nonum et inusitatum Afrum non esse Afrum. ita enim generale in eis malum impuritatis est, ut quicumque ex eis impudicus esse desierit, Afer non esse uideatur. nec discurram per loca singula aut cunctas discutiam ciuitates, ne studiose uidear quaerere atque inuestigare quae dicam.
- 7.67.1
una tantum uniuersarum illic urbium principe et quasi matre contentus sum, illa scilicet Romanis arcibus semper aemula, armis quondam et fortitudine, post splendore ac dignitate. Carthaginem dico et urbi Romae maxime aduersariam et in Africano orbe quasi Romam: quae mihi ideo in exemplum ac testimonium sola sufficit, quia uniersa penitus, quibus in toto mundo disciplina rei publicae uel procuratur uel regitur, in se habuit.
- 7.68.1
illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta illic artium liberalium scolae illic philosophorum officinae cuncta denique \\ uel linguarum gymnasia uel morum: illic quoque etiam copiae militares et regentes militiam potestates illic honor proconsularis illic iudex cotidianus et rector, quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores et differentes inter se tam gradu quam uocabulo dignitates, omnium, ut ita dicam, platearum et competorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis et membra populi gubernantes.
- 7.69.1
hac ergo tantum contenti sumus ad exemplum ac testimonium ceterarum, ut intellegamus sci-\' licet quales illae fuerint ciuitates, quae minores habuerunt probi officii procurationes, cum uiderimus qualis extiterit, ubi summi semper fuere rectores. quo loco prope est ut paeniteat me promissionis meae, id est, quod superius spopondi, cunctis prope Afrorum criminibus praetermissis de impuritatibus praecipue ac blasphemiis eorum me esse dicturum.
- 7.70.1
uideo enim quasi scaturrientem uitiis ciuitatem, uideo urbem omnium iniquitatum genere feruentem, plenam quidem turbis sed magis turpitudinibus, plenam diuitiis sed magis uitiis, uincentes se inuicem homines nequitia flagitiorum suorum, alios rapacitate alios impuritate certantes, alios uino languidos alios cruditate distentos, hos sertis redimitos illos. unguentis oblitos, cunctos uario luxus marcore perditos, sed paene omnes una errorum morte prostratos, non omnes quidem uinolentia temulentos sed omnes. tamen peccatis ebrios. populos putares non sani status non sui sensus, non animo incolumes non gradu, quasi in morem crapulatarum turbarum cateruatim in se ruentes.
- 7.71.1
iam uero illud cuiusmodi aut quam graue, genere quidem dispar, sed iniquitate non dispar, nisi in hoc dispar forte quia maius. proscriptiones dico orfanorum uiduarum afflictiones pauperum cruces: qui ingemescentes cotidie ad deum ac finem malorum inprecantes et, quod grauissimum est, interdum ui nimiae amaritudinis etiam aduentum hostium postulantes, aliquando a deo impetrarunt, ut euersiones tandem ac barbaris in commune tolerarent, quas soli a Romanis ante tolerauerant.
- 7.72.1
XVII. Sed esto haec omnia praetermittantur, quia et in omni ferme aguntur orbe Romano et spopondi me de his malis hoc loco pauca dicturum. quid ergo impudicitia atque impuritas, de qua loquor, numquid non ad euersionem Afrorum sola suffecerat? quae enim fuit pars ciuitatis non plena sordibus, quae intra urbem platea aut semita non lupanar ? adeo omnia paene competa omnes uias aut quasi foueae. libidinum interciderant aut quasi retia praetexebant; ut etiam qui ab hac re penitus abhorrerent tamen uitare uix possent.
- 7.73.1
latronum quodammodo excubias uidexes commeantium uiatorum spolia captantes, qui insidiarum frequentium densitate ita omnes admodum calles omnes anfractus ac diuerticula saepsissent, ut nullus ferme tam cautus. esset, qui non in aliquos insidiarum laqueos incurreret, etiam qui se de plurimis expedisset. faetebant, ut ita dixerim, cuncti urbis illius ciues caeno libidinis, spurcum sibimetipsis mutuo impudicitiae nidorem inalantes.
- 7.74.1
sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. unam enim putes fuisse illic libidinum fornicationumque sentinam, caenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum. et quae illic spes esse poterat, ubi praeter id, quod in domini templo erat, nihil uideri penitus nisi sordidum non licebat ? quamquam quid dicam in dei templo? hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum, pertinet : quos non discutio, quia domini mei ministerio reuerentiam seruo, et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut pereuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte.
- 7.75.1
ceterum quantum ad plebem per-I tinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit? castum dico? quis non fornicarius-non adulter, et hoc sine cessatione sine termino? rursum clamitem itaque necesse est: quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter illa tot milia, si diligentissime quaereres, castum uel in ecclesia inuenire uix posses.
- 7.76.1
plus multo dicam. utinam haec essent sola, quae diximus, et contenta illic uirorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari. illud grauius et scelestius, quod illa, de quibus beatus apostolus Paulus cum summa animi lamentatione conqueritur, in Afris paene omnia fuerunt: scilicet quia masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes.
- 7.77.1
et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit. numquid hoc beatus apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim uincere imperio ac sublimitate ualuerunt, quod potuerunt unum, impuritate uicerunt. quicumque ergo iure se mihi irasci putat magis apostolo irascatur, scilicet quia, quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos.
- 7.78.1
XYIU. Sed forte id uel occultum quod loquimur erat, aut saltim hoc prouidebant procuratores publicae passim disciplinae, ne oculos ciuitatis sceleratissimum propalata polluerent. quod si factum utique fuisset, quamuis multi extitissent opere ipso sordidi, non omnes tamen fuerant. uisu atque animo sordidati, et solet res satis flagitiosa, quando agitur occulte, fidem facinoris non mereri. supra omnem autem monstruosi piaculi exsecrationem est scelus summum admittere et pudorem sceleris non habere. quid, rogo, fieri illic prodigiosius potuit?
- 7.79.1
in urbe christiana, in urbe ecclesiastica, quam quondam doctrinis suis apostoli instituerant, quam passionibus suis martyres coronarant, uiri in semetipsis feminas profitebantur, et hoc sine ullo pudoris umbraculo, sine ullo uerecundiae amictu, ac sic, quasi parum piaculi esset, si malo illo malorum tantum inquinarentur auctores, per publicam sceleris professionem fiebat etiam scelus integrae ciuitatis. uidebat quippe hoc uniuersa urbs et patiebatur, uidebant iudices et adquiescebant, populus uidebat et adplaudebat, ac sic diffuso per totam urbem dedecoris scele* risque consortio, etsi hoc commune omnibus non faciebat actus, commune omnibus faciebat adsensus.
- 7.80.1
sed finis aliquando forsitan mali aut emendatio aliqua labis istius fuit. quis credere aut etiam audire possit, conuertisse in muliebrem tolerantiam uiros non usum suum tantum atque naturam, sed etiam uultum incessum habitum et totum penitus quicquid aut in sexu est aut in uisu uiri? adeo uersa in diuersum omnia erant, ut cum uiris nihil magis pudori esse oporteat, quam si muliebre aliquid in se habere uideantur, illic nihil uiris quibusdam turpius uideretur, quam si in aliquo uiri uiderentur.
- 7.81.1
XVIlli. Sed paucorum hoc, inquis, dedecus fuit, et quod non a pluribus perpetratum est cunctis nocere non potuit. iam quidem supra dixi saepissime in dei populo etiam unius facinus pestem fuisse multorum, sicut ex furto Achar ruit populus, sicut ex zelo Saulis orta est pestilentia, sicut ex sancti Dauid dinumeratione mortalitas. ita est enim dei ecclesia quasi oculus. nam ut in oculum etiamsi parua sordes incidat, . totum lumen obcaecat, sic in ecclesiastico corpore .. etiamsi pauci sordida faciant, prope totum ecclesiastici splendoris lumen obfuscant.
- 7.82.1
et ideo saluator ipse principalem ecclesiae partem oculum nominauit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus. si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. unde et apostolus nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? quamuis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam, non quia molles plurimi fuerunt, sed quia mollities paucorum labes est plurimorum. nam etsi panci sint qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam ferme populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. et nescio qui eorum ante deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. neque enim molles; inquit, -neque masculorum concubitores regnum dei possidebunt.
- 7.83.1
illud ergo magis ingemescendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius rei publicae uidebatur et uniuersa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. cum enim muliebrem habitum uiri sumerent et magis quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent et femineis tegminum inligamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate Romana, urbe illic summa et celeberrima, quid aliud quam Romani imperii dedecus erat, ut in medio rei publicae sinu execrandissimum nefas palam liceret admitti? potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari; in cuius enim manu est ut prohibeat iubet agere, si non prohibet admitti.\'
- 7.84.1
XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro, in quibus haec barbaris gentibus aut facta sint umquam aut fieri publica impunitate licuerit? denique, ne longius de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos Africae uastatores Afrorum populis comparemus. uideamus quid simile a Wandalis factum sit.
- 7.85.1
et certe barbari elatione tumidi uictoria superbi diuitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castigatissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris scriptum est, terram lacte ac melle manantem fecundam, opulentissimam omnium deliciarum copiis quasi ebriam: in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura.
- 7.86.1
ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se uitiorum atque impuritatum caeno inmersisse aut, ut leuissime dicam, saltim illa fecisse, quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum iura migrarant? et certe, si ea tantum, continentissimi ac modestissimi iudicandi erant, quos non fecisset corruptiores ipsa felicitas. quotus enim quisque sapientium est, quem secunda non mutent, cui non crescat cum prosperitate uitiositas? ac per hoc temperantissimos fuisse Wandalos certum est, si quales illi fuerunt, qui capti ac subiugati sunt, tales illi fuere uictores.
- 7.87.1
igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est. numquid parum uidetur? certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. sed quid adhuc addo? nullus uel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu. certe hoc apud Romanos iam pridem tale existimatum est, ut uirtus potius putaretur esse quam uitium, et illi se magis uirilis fortitudinis esse crederent, qui maxime uiros feminei usus probrositate fregissent.
- 7.88.1
unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur, ut quia uiri fortes essent, uiros in mulieres demutarent. pro nefas! et hoc Romani, plus addo, et hoc Romani non huius temporis, attamen, ne ueteres accusemus, Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti iam dissoluti iam sibi ac suis dispares et Graecis quam Romanis similiores, ut, quod saepe iam diximus, minime mirum sit, si Romana res publica aliquando patitur, quod iam diu meretur.
- 7.89.1
XXI. Haec ergo impuritas in Romanis ante Christi euangelium esse coepit et, quod est grauius, nec post euangelia cessauit. et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbes opulentissimas, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta uitantes. sufficere igitur ad laudem eorum haec possunt talia, etiamsi alia non dicam: abominati enim sunt uitiorum impuritates; plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum.
- 7.90.1
num- I quid hoc credibile ullis uideri potest, Romanos haec admisisse, barbaros horruisse ? aut numquid est post ista, quae diximus, quod dici posse uideatur? sed est tamen et multo plus est. nam quod uitasse eos res foedas diximus, minus est; potest enim quis inhonesta horrere, non tollere: illud magni ac singularis est meriti, non solum ipsum labe non pollui, sed prouidere etiam ne umquam alii polluantur. procurator enim est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit, ut ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur, ut alii mali esse desistant.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 543
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.