De Gubernatione Dei
- 7.91.1
grande est profecto, quod dicimus, grande ac supereminens. quis credit Wandalos in ciuitatibus Romanis ista fecisse? remota quippe est ab illis omnibus carnis impuritas. at quomodo remota? non sicut remoueri aliqua a Romanis solent, qui statuunt non furandum et furantur, qui statuunt non adulterandum et primi adulterant. quamuis paene non possim dicere, quod furentur; non enim sunt quae agunt furta, sed latrocinia. punit enim iudex in alio peculationem, cum sit ipse peculator, punit rapinam, cum ipse sit raptor, punit sicarium, cum ipse sit gladiator, punit effractores claustrorum et ostiorum, cum sit ipse euersor urbium, punit expoliatores domorum, cum sit ipse expoliator prouinciarum.
- 7.92.1
atque hoc utinam illi tantum, qui in potestate sunt positi et quibus ius exercendorum latrociniorum honor ipse largitur: illud grauius ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et priuati, isdem ante honoribus functi. tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, ut semper habeant ius latrocinandi. adeo etiam, cum destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere priuatam, ac sic leuior est potestas illa quam habuerunt iudices, quam haec quam priuati habent; in illa enim eis saepe succeditur, in hac numquam.
- 7.93.1
ecce quid ualeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. sane ad parendum humiles abiectique coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi, et nisi obtemperauerint, puniuntur. eandem enim in hac re rationem habent quam in tributis: soli iussis publicis seruiunt, sicut soli tributa soluunt. ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra obseruare cogantur, quae maiores iugiter quasi nulla conculcant.
- 7.94.1
XXII. Excessi paulisper coeptum sermonis ordinem rerum indignitate compulsus: nunc ad superiora redeamus. diximus quippe plenas fuisse impuritatibus monstruosis Africae ciuitates et praecipue illic reginam et quasi dominam, Wandalos autem his omnibus non fuisse pollutos. non tales ergo isti, de quibus loquimur, barbari ad emendandam nostrarum turpitudinum labem extiterunt. abstulerunt enim de omni Africae loco sordes uirorum mollium, contagiones etiam horruere meretricum, nec horruerunt tantum aut temporarie summouerunt, sed penitus iam non esse fecerunt.
- 7.95.1
o pie domine! o saluator bone! quantum efficiunt per te studia disciplinae, per quae mutari possunt uitia naturae, sicut ab illis scilicet immutata sunt. at quomodo immutata? interest enim non solum effectus rerum, sed etiam efficiunt causas dicere. difficile est quippe impudicitiam uerbo aut iussione tolli, nisi fuerit ablata, et difficile est pudicitiam uerbo exigi, nisi fuerit exacta.
- 7.96.1
quod illi utique scientes sic impudicitiam summouerunt, quod impudicas conseruauerunt, non interficientes mulierculas infelices, ne uitiorum curam crudelitate respergerent, et dum peccata auferre cuperent, ipsi in peccatorum resecatione peccarent. sed ita errantes emendauerunt, ut factum eorum medicina esset, poena non esset.
- 7.97.1
iusserunt siquidem et compulerunt omnes ad maritalem torum transire meretrices, scorta. in conubia uerterunt, implentes scilicet apostoli dictum atque mandatum, ut et unaquaeque mulier uirum haberet suum et unusquisque uir coniugem suam; ut quia cohiberi incontinentia sine hac carnalis usus permissione non posset, ita legitimum usum ealor corporalis acciperet, ut peccatum incontinentia non haberet.
- 7.98.1
in quo quidem non id tantummodo prouisum est, ut uiros feminae haberent, quae sine uiris esse non possent, sed etiam ut per conseruatores domesticos saluae essent, quae se ipsas seruare nescirent, et adhaerente eis iugiter gubernaculo maritali, etiamsi ad improbum eas facinus consuetudo ante actae impuritatis inliceret, coniugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet.
- 7.99.1
addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, seueras pudicitiae sanctiones, decretorum gladio impudicitiam coercentes, ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi conubii reseruaret affectus et in publico metus legum, ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur et foris quod timeretur. leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae, quae ita partem improbitatis remouent, ut partem obscenitatis admittant, aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus remouerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria uetantes, lupanaria aedificantes. timuerunt uidelicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent.
- 7.100.1
at non ita isti, de quibus loquimur: qui sic ingibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis uolunt esse feminas nisi maritis suis, et uiros nullis uolunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis, qui euagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad diuinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere, quod deus uoluit non licere. et ideo non putauerunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a diuinitate permissum.
- 7.101.1
XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam uidentur ista quae dicimus: sed ratione rerum agendum est, non libidine uoluntatum. dicat mihi quisquis ille est, qui indignatur me ista dicere: numquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delfici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sicut daemoniorum erat? uideamus ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit et quas illi, de quibus loquimur. uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat, matrimonia enim cunctis debent esse communia; sic namque maior erit concordia ciuitatum, si omnes uiri feminis sine discretione omnibus misceantur et omnes se scilicet feminae omnibus uiris sine distinctione substernant, ac si fiant omnes uiri omnium mulierum mariti, omnes feminae uirorum omnium uxores.
- 7.102.1
numquid ullum umquam aut freneticum aut daemoniacum, uaria insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognouimus? tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes uiros esse feminarum omnium maritos et omnes feminas uirorum omnium uxores et paruulos omnes omnium filios. at ego hac ratione dico neque ullum uirum ullius feminae maritum neque ullam mulierem ullius masculi uxorem neque ullum pignus ullius parentis filium; ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid uindicare.
- 7.103.1
neo suffecit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset; uxorem enim suam alteri uiro tradidit, scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est alius Italiae Socrates. ecce quae sunt et Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes\' penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. sed uicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit et memoriae haec pudenda mandauit. plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit: quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo.
- 7.104.1
iniuste damnatus dicitur a iudicibus. et uerum est; rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnauit. nam cum in hac re doctrinam eius omnes repudiauerint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo maius est, uitae electione damnauerunt, et recte.
- 7.105.1
conferantur enim cum his, quae ille constituit, illa quae statuerunt hi, quos dominari Africae deus iussit. statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina alium omnibus subiaceret, isti ut nulla femina alium quam uirum suum nosset; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari uoluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e ciuitatibus sustulerunt; ille prostare uoluit omnes uirgines, isti castas fecere meretrices.
- 7.106.1
atque utinam hic Socratis tantum error fuisset, non ut complurium Romanorum ac paene omnium: qui etsi nequaquam Socratis uitam in ceteris, in hac re - tamen Socratica instituta sectantur, quia et complures uiri uxores plurimas singuli et innumerae mulieres uiros complures singulae habent. omnes denique ciuitates numquid non lustris plenae sunt ac lupanaribus foetent? et quod dixi omnes, certe nobilissimae quaeque ac sublimissimae; adeo dignitas atque etiam praerogatiua est haec honorum in magnis urbibus, ut quantum praecellunt ceteris magnitudine, tantum praestent impuritate.
- 7.107.1
et quae esse, rogo, Romano statui spes potest, quando castiores ac puriores barbari quam Romani sunt? parum est quod dicimus: quae nobis, rogo, ante deum aut uitae esse aut ueniae spes potest, quando castitatem in barbaris cernimus et nec sic casti sumus? erubescamus, quaeso, et confundamur. iam apud Gothos impudici non sunt nisi Romani, iam apud Wandalos nec Romani: tantum apud illos profecit studium castimoniae, tantum seueritas disciplinae, non solum quod ipsi casti sunt, sed, ut rem dicamus nouam, rem incredibilem, rem paene etiam inauditam, castiores etiam Romanos esse fecerunt.
- 7.108.1
si infirmitas id humana pateretur, exclamare super uires meas cuperem, ut toto orbe resonarem: pudeat uos, Romani ubique populi, pudeat uitae uestrae. nullae paene urbes lustris nullae omnino impuritatibus uacant, nisi illae tantum, in quibus barbari esse coeperunt. et miramur si miseri qui tam impuri sumus, miramur si ab hoste uiribus uincimur qui honestate superamur, miramur si bona nostra possident qui mala nostra execrantur. nec illos naturale robur corporum facit uincere nec nos naturae infirmitas uinci. nemo sibi aliud persuadeat nemo aliud arbitretur: sola nos morum nostrorum uitia uicerunt.
- 8.1.1
I. Arbitror, immo certus sum fastidiosam plurimis stili huius prolixitatem fore, maxime quia morum nostrorum uitia castigat. omnes enim admodum se laudari uolunt: nulli grata reprehensio est. immo, quod peius multo est, quamlibet malus quamlibet perditus mauult mendaciter praedicari quam iure reprehendi et falsarum laudum inrisionibus decipi quam saluberrima admonitione saluari.
- 8.2.1
et cum haec ita sint, quid agendum est? numquid uoluntati improborum hominum seruiendum ? aut si sibi illi etiam friuulas laudes deferri uolunt, decet nos friuula atque inridenda deferre? maxime cum a fidelibus uiris ne illi quidem inrideri debeant, qui se rideri uolunt, sicut ne illi quidem mendaciter praedicari, qui se cupiunt titulo etiam falsae laudis ornari: quia non tam illud, quid unusquisque illorum cupiat audire, quam quid nos dicere deceat considerandum, praecipue cum propheta dicat: uae his qui dicunt dulce amarum aut amarum dulce.
- 8.3.1
ac per hoc omnibus modis tenenda ueritas, ut quod in re est hoc et in uerbis sit, quae in se dulcedinem habent, dulcia, quae amaritudinem, amara dicantur; praesertim nunc in negotio sacro, ubi a plurimis nostrae iniquitates deo adcensentur et, ne accusabiles ipsi esse uideantur, deum accusare praesumunt. cum enim eum incuriosum et neglegentem resque humanas aut non ex iudicio gubernare aut etiam nec gubernare blasphement, quid aliud utique deum quam inertiae et abusionis et iniquitatis accusant?
- 8.4.1
o humanae insipientiae caecitatem! o insanae temeritatis furorem! deum ergo, o homo! incuriosum ac neglegentem uocas. si quemlibet ingenuorum hominum hac contumelia laederes, iniuriarum insolentium reus esses, certe, si inlustriorem quempiam ac sublimiorem, etiam censuram iuris publici sustineres. pupillis enim uel maxime prodigis haec obiciuntur obprobria, perditorum hoc adulescentium speciale conuicium est, ut abusores scilicet et incuriosi ac neglegentes rerum suarum esse dicantur.
- 8.5.1
o sacrilegae uoces! o profanae procacitates! deum ergo hoc esse dicimus, quod etiam inter homines nonnisi perditissimos nuncupamus. quamuis non sola ista dicantur: nota quippe ei, ut ante iam dixi, etiam iniquitatis inpingitur. si enim nos quae patimur non meremur et indigni miseriarum praesentium tolerantia sumus, iniustum utique deum dicimus, qui nos iubeat mala indigna tolerare.
- 8.6.1
sed non tam, inquis, iubet quam permittit. adquiescamus hoc ita esse. sed quam longe, quaeso, est a iubente permittens? qui enim scit nos ista perferre et prohibere potest ne perferamus probat absque dubio debere perferre quaecumque patitur sustinere. unde uidemus quia iudicii est sui ista permissio et sententia superna quod patimur. cum enim sint omnia dicionis sacrae et nutus dei cuncta moderetur, quicquid malorum cotidie poenarumque perferimus censura est diuinae manus: quam utique censuram nos inardescere facimus et peccatis nostris iugiter commouemus.
- 8.7.1
nos caelestis irae ignem accendimus et excitamus incendia quibus ardeamus: ut recte utique, quotiens mala ista perferimus, etiam ad nos dici illus propheticum possit: ite in flammam ignis, quam accendistis. ac per hoc iuxta sententiam sacram ipse sibi parat peccator quisque quod patitur. nihil est itaque, quod d\'e calamitatibus nostris deo imputare possimus: nos calamitatibus nostrarum auctores sumus. deus enim pius est ae misericors et qui, ut scriptum est, neminem uelit perire uel laedere. nos ergo aduersum nos omnia facimus: nihil itaque, nihil est in nos crudelius nobis: nos, inquam, nos etiam deo nolente cruciamus.
- 8.8.1
sed uidelicet aduersum me ipsum dicere uideor, qui, cum superius dixerim, ob peccata nostra nos puniri a deo, nunc dicam nos puniri a nobis ipsis. utrumque uerum est; a deo quippe punimur, sed ipsi facimus ut puniamur. cum autem puniri nos ipsi faciamus, cui dubium est quin ipsi nos nostris criminibus puniamus? quia quicumque dat causam qua puniatur, ipse se punit secundum illud: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. ergo si funibus peccatorum suorum peruersi homines alligantur, ipse se absque dubio alligat peccator quisque, cum peccat.
- 8.9.1
II. Sed quia de impuritate Afrorum iam multa diximus, nunc de blasphemiis saltim pauca dicamus; professa enim illic iugiter plurimorum paganitas fuit. habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, Caelestem illam scilicet Afrorum daemenem dico: cui ideo, ut reor, ueteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt, ut, quia. in eo non erat numen, uel nomen esset, et quia non habebat aliquam ex potestate uirtutem, haberet saltim ex uocabulo dignitatem. quis ergo illi idolo non initiatus ?
- 8.10.1
quis non a stirpe ipsa forsitan ac natiuitate uotus? nec loquor de hominibus sicut uita ita etiam professione ac uocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas ia hominibus professionis suae: illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum, qui professionem Christo dicauerant, mente idolis seruiebant.
- 8.11.1
quis enim non eorum, qui Christiani appellabantur, Caelestem illam aut post Christum adorauit aut, quod est peius multo, ante quam Christum ? quis non daemoniacorum sacrificiorum nidore plenus diuinae domus limen introiit et cum faetore ipsorum daemonum Christi altare conscendit, ut non tam immanis criminis fuisset ad templum domini non uenire quam sic uenire, quia Christianus, qui ad ecclesiam non uenit, neglegentiae reus est, qui autem sic uenit, sacrilegii. minoris enim piaculi res est si honor deo non deferatur, quam si inrogetur iniuria.
- 8.12.1
ac per hoc quicumque ista fecerunt non dederunt honorem deo sed derogarunt. nam etiam ipsam quodammodo ecclesiae salutationem idolo praestiterunt, quia secundi loci officiositas honori illius proficit, cui principalia deferuntur. ecce quae Afrorum et maxime nobilissimorum fides quae religio quae christianitas fuit! dicebantur Christiani ad contumeliam Christi.
- 8.13.1
cum apostolus declamet: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum, illis hoc satis non erat, ut cum calice dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent, nec sufficiebat, ut mensam daemonum mensae dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad dei templa uenientes sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inalassent.
- 8.14.1
III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. adquiescamus hoc ita esse. sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores, quamuis hoc usitatius ut deteriores, ac per hoc cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, promptum est intellegere quales illic familiae omnes fuerint, cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores.
- 8.15.1
esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. numquid illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque execrationes sanctorum omnium dico: sacrilegii quippe genus est dei odisse cultores. sicut enim, si seruos nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit iniuria, et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio filii pietas paterna torquetur, ita et cum seruus dei a quoquam laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicente id ipsum ad apostolos suos domino: qui uos recipit, me recipit. et qui uos spernit, me spernit.
- 8.16.1
benignissimus scilicet ac piissimus dominus communem sibi cum seruis suis et honorem simul et contumeliam facit, ne quis, cum laederet dei seruus, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis seruorum dominicorum dei admisceretur iniuria, testante : id suis deo affectu indulgentissimo in hunc modum: quoniam qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei.
- 8.17.1
ad exprimendam teneritudinem pietatis suae tenerrimam partem humani corporis nominauit, ut apertissime intellegeremus deum tam parua sanctorum suorum contumelia laedi, quam parui uerberis tactu humani uisus acies daederetur. insectabantur itaque Afri atque oderant seruos dei et in his deum.
- 8.18.1
IllI. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium: illis scilicet, quibus etiam Iudaeorum odia conprobantur in. Christum, cum dicebant ad eum: Samaritanus es tu et daemonium habes, cum inridebant cum maledicebant t, cum insufflabant in faciem eius et frendebant dentibus super caput eius. unde etiam in psalmis dicit saluator ipse, qui pertulit: omnes qui conspiciebant, aspernabantur me, et locuti sunt labiis et mouerunt caput. et alibi: temptauerunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis.
- 8.19.1
ita igitur et in monachis, id est sanctis dei, Afrorum probatur odium, quia in-ridebant scilicet quia maledicebant, quia insectabantur quia detestabantur, quia omnia in illos paene fecerunt, quae in saluatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit, quam ad i effusionem ipsam diuini sanguinis perueniret. sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. an occiderint nescio, non affirmo, sed tamen magna defensio si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum.
- 8.20.1
putemus ergo occisos illic non esse sanctos: sed quid faciemus, quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum dominus ipse dicat: qui odit fratrem suum sine causa, homicida est. quamuis non sine causa persecuti sint seruos dei. nam quis dicere possit, quod sine causa, homines scilicet omnibus a se uitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil uidebant suum, quoniam dei totum? maxima enim causa est discordiarum diuersitas uoluntatum, quia fieri aut omnino non potest aut uix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat, a qua ipse dissentit.
- 8.21.1
itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant, illi enim uiuebant iugiter in nequitia isti in, innocentia, illi in libidine isti in castitate, illi in lustris isti in monasteriis, illi prope iugiter cum diabolo isti sine cessatione cum Christo. non sine causa itaque illud fuit, quod intra Africae ciuitates et maxime intrą Carthaginis muros palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque
- 8.22.1
execratione uix poterat, et si quando aliquis dei seruus aut de Aegyptiorum coenobiis aut de sacris Hierusalem locis aut de sanctis heremi uenerandisque secretis ad urbem illam officio diuini operis accessit, simul ut populo apparuit, contumelias sacrilegia et maledictiones excepit. nec solum hoc, sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur: uere ut si quis ea inscius rerum fieri uideret, non aliquem homine», ludificari, sed nouum inauditumque monstr.um abigi. atque exterminari arbitraretur.
- 8.23.1
V. Ecce Afrorum et praecipue Garthaginensium fidem.: tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et primum minus eorum aduentum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. sanctum electionis uas, Paulum apostolum, de unius dei cultu ac maiestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter. audiuit, Lycaonii autem in tantum et admirati sunt, ut, cum in apostolis diuinas uirtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent. intra Carthaginem uero apparere in plateis et competis dei seruos sine contumelia atque execratione uix licuit.
- 8.24.1
persecutionem hoc quidam fuisse non putant, quia non et occisi sunt. latrones quidem hoc prouerbio uti solent, ut quibus non auferunt uitam, dedisse se dicant. sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum; , interfici enim indemnatum quemcumque hominem etiam duo- . decim tabularum decreta uetuerunt. ex quo agnoscitur, quod magna illic praerogatiua dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum dei seruis licuit euadere, quia a pagano iure defensi sunt, ne Christianorum manibus trucidarentur.
- 8.25.1
et miramur, si nunc barbaros illi perferunt, cum uideamus quod sancti in illis barbaros pertulerunt. iustus ergo est dominus et iustum iudicium suum; quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt: ut uere uideatur de improbitate illius gentis dixisse dominus: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia quae fecit facite illi, quia contra dominum erecta. est. minime miremur itaque aut indignemur, quod aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant: multo illa maiora sunt, quae ipsi in deum ante fecerunt, si iuxta personarum diuersitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt.
← Previous — showing 501–543 of 543
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.