De Gubernatione Dei
- 5.53.1
unde illi se minore inuidia criminosos putant, qui cum paenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos ita etiam habitum non relinquunt? nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea paenitentiam criminum egisse quam postea ipsius paenitentiae paenitere, nec tam prius paenituisse quod male uixerint quam postea, quod se promiserint bene esse uicturos. sciunt me uerum loqui et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii tum praecipue illi nouorum honorum religiosi ambitores et post acceptum paenitentiae nomen amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores.
- 5.54.1
adeo non saeculares tantum sed plus etiam quam saeculares esse uoluerunt, ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent postea quam fuissent. quomodo igitur tales isti paenitentiam se egisse non paenitent, sicut etiam illi de coneuersione ac deo aliquid cogitasse, qui a coniugibus propriis abstinentes a rerum alienarum peruasione non abstinent, et cum profiteantur continentiam corporum, incontinentia debacchantur animorum? nouum prorsus conuersionis genus.
- 5.55.1
licita non faciunt et inlicita committunt: temperant a concubitu et non temperant a rapina. quid agis, stulta persuasio? peccata interdixit deus non matrimonia. non conueniunt uestris studiis facta uestra: non debetis esse amici criminum, qui dicitis uos adfectatores esse uirtutum. praeposterum est quod agitis: non est hoc conuersio sed auersio. qui iam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. et quidem iustum est ut ab omni scelere, sed tamen, si non ab, 30 omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, certe uel a maximo et prodigioso.
- 5.56.1
esto iuxta te, quicumque ille es, uicini stare non ualeant, esto pauperes habitare non possint, esto sis persecutor multorum inopum. uastatorque miserorum, esto adflictor omnium, dummodo extraneorum: tandem, quaeso, uel tuis parce, et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et graue iudicas, si tuis omnibus parcas, parce saltim uel illis tuis., qui te non affinibus tantum aliis ant propinquis, sed personis etiam deuinetissimis et pignoribus carissimis praetulerunt. et quid dicam pignoribus ac filiis? praetulerunt te etiam animabus paene ac spebus suis, non quidem laudabiliter, et errorem suum qui ita egit ipse cognoscit. sed quid ad te tamen, cui hoc ipsum praestitit, quod errauit? hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccauit. caecus quidem factus eat affectu tuo et notatur a cunctis atque reprehenditur; sed tamen tu hoc magis e.i obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari.
- 5.57.1
XI. Quid ergo simile apud barbaros Gothos ? quis eorum amantibus nocet, quis diligentem insequitur, quis cari sui mucrone iugulatur? tu amanes persequeris, tu offerentibus munera manus amputas, tu diligentes proximos necas: et non metuis non expauescis P quid faceres, si iudicium. dei praesens non etiam proxima flagellatione sensisses ? addis insuper et adiungis malis prioribus noua crimina. considera quae. te maneant grauiora facientem, cum minora soleant etiam per daemones uindieari.
- 5.58.1
contentus esto iam, quaesumus; amicorum tuorum et sodalium latrociniis, suffieiat uexatos fuisse pauperes, sufficiat spoliatos a te fuisse mendicos: paene nullus iuxta te intrepidus, nullus potest esse securus. facilius praecipitati Alpina rupe tolerantur aut incendia. uentis exagitata tolerantur. non sic pereuntes, ut ita dixerim, nautae Charybdis uoracitate aut Scyllaeis, ut aiunt, canibus deuorantur.
- 5.59.1
exturbas possessiunculis suis uicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. numquid, ut scriptum est, super terram solus habitabis ? hoc unum quippe est, quod obtinere non poteris. quamlibet enim cuncta occupes quamlibet cuncta peruadas, uicinum semper inuenies. respice quaeso alios, quos, uelis nolis, et ipse suspicis: respice alios, quos, uelis nolis, etiam ipse miraris. altiores sunt ceteris dignitate et aequales dignatione, maiores sunt potestate et minores humilitate. scis profecto etiam ipse, ad quem nunc loquimur, de quo loquamur, et idem, de quo nunc querimur, debes agnoscere, quem hac laude ueneremur.
- 5.60.1
atque utinam multi essent, qui laudarentur: salubritas esset omnium generositas plurimorum. sed esto tu nolis esse laudabilis: cur uelis, quaeso, esse damnabilis P cur tibi iniustitia nil amicius cur auaritia nil iucundius cur rapacitate nil carius? cur nil iudicas pretiosius quam nequitiam cur nil praestantius quam rapinam? disce uel a pagano homine uerum bonum: caritate enim, inquit, et beniuolentia saeptum oportet esse, non armis. fallunt te itaque opiniones tuae, fallit pr.auae et caecae mentis improbitas. si uis probus si uis potens si uis magnus esse, honestate debes ceteros non malignitate superare.
- 5.61.1
legi quondam in quodam loco: nemo malus nisi stultus: si enim saperet, bonus esse mallet. et tu ergo, si tamen. redire adhuc ad sanitatem potes, exue nequitiam, si uis habere sapientiam. si enim optas uel sapiens omnino esse uel sanus, exuendus tibi omnino et commutandus es. abdicare itaque a te ipso, ne abdiceris a Christo: repudia te, ut recipiaris a Christo: perde te ipse, ne pereas. qui enim, inquit saluator, perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. dilige itaque hanc tam salubrem perditionem, ut adseqaris ueram salutem. liberandus enim a deo [ipso] omnino non . eris, nisi te ipse damnaueris.
- 6.1.1
. I. Personaliter diu locuti sumus et excessisse uidemur regulam disputandi. cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat . de me forte uel dicit : cum causa generalis sit, quam exsequitur, quid negotio huic contulit, quod in personam unius tanta congessit ? . esto — putaueris enim — ille,. de quo locutus est, talis sit; sed numquid officit bonitati unius crimen alterius, aut quod fortius multo est, numquid laeditur scelere personali causa cunctorum?
- 6.2.1
possum, . quidem euidentibus testimoniis adprobare, quia laeditur. Achar enim quondam de anathemate quippiam furto abstulit, et crimen unius hominis plaga, omnium fuit. Dauid numerari plebem Israheliticam iussit, et errorem illius dominus clade totius populi uindicauit. Rapsaces locutus quaedam est in contumeliam dei, et CLXXXV hominum milia strage perculit, quod unius profani hominis procax lingua maledixit. et ideo non immerito etiam beatus apostolus Paulus eici de ecclesia pestilentem iubet et cur iubeat ostendit dicens: quia modicum fermentum totam massam corrumpat. unde euidenter agnoscimus etiam unum saepissime malum hominem perditionem esse multorum.
- 6.3.1
nec iniuria: intellegere is quicumque legerit debet non superfle me superius de uno malo aliqua dixisse, cum scilicet frequentissime diuinae maiestatis iracundia etiam per unum legatur accensa. sed ego non ago hac districtione qua dico. neque enim necesse est ut unum obesse omnibus putemus, cum omnes mutuo sibi obsint: non conuenit ut per unum cunctos periclitari putemus, cum per se cuncti periclitentur. omnes enim admodum in perditionem ruunt aut certe, ut aliquid dicam lenius, paene omnes.
- 6.4.1
unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor aut certe uel idem esset malorum numerus qui bonorum P o miseriam lacrimabilem! o miseriam luctuosam ! quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est ab eo, qui fuit quondam! tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Safiram, quia mentiti essent, morte multauit. beatissimus quoque Paulus etiam unum de ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret.
- 6.5.1
nunc nos etiam pari utriusque partis numero contenti sumus. et quid contenti dicam? exultare nos potius ac tripudiare gaudio conueniret, si parilitas nobis ista contingeret. ecce in quid recidimus, ecce in quid post illam Christiani populi puritatem, qua omnes quondam immaculati erant, ecce in quid redacti sumus, ut beatam fore ecclesiam iudicemus, si uel tantum in se boni habeat quantum mali. nam quomodo non beatam arbitraremur, si mediam plebis partem haberet innoxiam, quam paene totam nunc esse plangimus criminosam ?
- 6.6.1
unde superfine, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera defleuimus; aut omnes enim aut paene omnes flendi atque lugendi sunt. nam aut plurimi tales sunt aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse et laborant actu malorum operum non impares uideri; ac per hoc, etiamsi minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolint minus esse, si possint.
- 6.7.1
denique, quod unum possunt, uel uoto tales sunt ac uoluntate non cedunt, et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. est enim licet in dissimillimis rebus haec illorum aemulatio quae bonorum, ut sicut boni optant cunctos honestate mentium uincere, sic mali cupiant prauitate superare. nam sicut haec bonorum gloria est ut cotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores, et sicut optimi cupiunt uirtutum uniuersarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi uniuersorum scelerum uindicare.
- 6.8.1
et hoc utique in malum nostrum maxime nostri, hoc est, maime Christiani, qui scilicet, ut iam diximus, malitiam sapientiam putant, et de quibus specialiter deus dicit: perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo. cumque apostolus clamet, si quis uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens, hoc est dicere, si quis uult esse sapiens, sit bonus, quia nemo uere sapiens nisi uere bonus: nos e diuerso malarum mentium nitro, et, ut diuinitas ait, reprobo sensu, bonitatem pro stultitia repudiantes et nequitiam pro sapientia diligentes tanto cotidie prudentiores esse nos credimus quanto peiores sumus.
- 6.8.2
II.
- 6.9.1
Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur,1 sed studio malae uoluntatis adnitimur, ut semper peiores esse uideamur. et hinc est, quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros, quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. illi per imperitiam ueritatis, quia quae sint bona nesciunt, mala pro bonis diligunt: nos cum scientiam ueritatis habeamus, quae sint bona optime nouimus * * modis.
- 6.10.1
primum, quod nihil ferme uel criminum uel flagitiorum est, quod in spectaculis non sit: ubi summum deliciarum genus est mori homines aut, quod est morte grauius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum aluos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia conspicientium uoluptate, hoc est non minus paene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus deuorari. atque ut hoc fiat, orbis impendium est; magna enim cura id agitur et elaboratur. adeuntur etiam loca abdita lustrantur inuii saltus, peragrantur siluae inexplicabiles conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur inferae ualles et ut deuorari possint a feris uiscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum.
- 6.11.1
sed haec, inquis, non semper fiunt. certum est. et praeclara erroris est excusatio, quia non semper fiunt: quasi uero umquam fieri debeant quae deum laedant, aut ideo quae mala sunt bene fiant, quia non iugiter fiant. nam et homicidae homines non semper occidunt et homicidae tamen sunt, etiam quando non occidunt, quia interdum polluuntur homicidio. et latrones omnes non semper latrocinantur sed latrones tamen esse non desinunt, quia etiam cum rebus ipsis latrocinia non agunt, animis tamen a latrocinio non recedunt. sic \' utique omnes hi, qui spectaculis istiusmodi delectantur, etiam quando non spectant, innoxii tamen ab spectaculorum piaculis mente non sunt, quia semper uelint spectare si possint.
- 6.12.1
nec solum hoc sed sunt alia maiora. quid enim? numquid non consulibus et pulli adhuc gentilium sacrilegiorum more pascuntur et uolantis pinnae auguria quaeruntur ac paene omnia fiunt, quae etiam illi quondam pagani ueteres friuula atque inridenda duxerunt? et cum haec omnia ipsi agant, qui annis nomina tribuunt et a quibus anni ipsi exordium sumunt, credimus nobis bene annos posse procedere, qui a rebus talibus ordiuntur? atque utinam sicut haec propter consules tantum fiunt, ita illos tantum incestarent, propter quos fiunt.
- 6.13.1
illud est feralissimum et grauissimum, quod dum consensu publico aguntur, honor paucissimorum fit crimen omnium ac sic, cum singulis annis bini inaugurentur, prope est ut in omni mundo nullus euadat.
- 6.14.1
III. Sed de his putemus hoc satis esse, quod dictum est, quae, ut ipsi excusatis, non semper fiunt. de cotidianis tamen obscenitatibus loquamur: quas tales ac tam innumeras legiones daemonum excogituerunt, ut etiam honestae ac probae mentes, etsi nonnullas earum spernere et calcare possunt, omnes tamen penitus superare uix possint. sicut enim exercitus pugnaturi ea loca, per quae unturas hostium turmas sciunt, ant foueis intercidere ant sudibus praefigere aut tribulis infestare dicuntur, scilicet ut etiamsi non in omnia ea quispiam incidat, nullus tamen penitus euadat, ita etiam daemones tam multas in uita ista humano generi inlecebrarum insidias praetenderunt, ut etsi plurimas earum aliquis effugiat, tamen quacumque capiatur.
- 6.15.1
et quidem quia longum est nunc de omnibus dicere, amphitheatris scilicet odiis lusoriis pompis athletis petaminariis pantomimis ceterisque portentis, quae piget dicere, quia piget malum tale uel nosse, de solis circorum ac theatrorum impuritatibus dico. talia enim sunt, quae illic fiunt, ut ea non solum dicere sed etiam recordari aliquis sine pollutione non possit.
- 6.16.1
alia quippe crimina singulas sibi ferme in nobis uindicant portiones, ut cogitationes sordidae animos ut impudici aspectus oculos at auditus improbi aures, ita ut, cum ex his unum aliquod errauerit, reliqua possint carere peccatis. in theatris uero nihil horum reatu uacat, quia et concupiscentiis animi et auditu aures et aspectu oculi polluuntur: quae quidem omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare ea.
- 6.17.1
quispiam atque eloqui saluo pudore non ualeat. quis enim integro uerecundiae statu dicere queat illas rerum turpium imitationes illas uocum ac uerborum obscenitates, illas motuum turpitudines illas gestuum foeditates? quae quanti sint criminis uel hinc intellegi potest, quod et relationem sui interdicunt. nonnulla quippe etiam maxima scelera incolumi hunc- M state referentis et nominari et argui possunt, ut homicidium latrocinium adulterium sacrilegium ceteraque in hunc modum: solae thearorum impritates sunt, quae honeste non possunt uel acclJSarÎ.
- 6.18.1
ita nonA in coarguenda harum turpitudinum probrositate res euenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea uelit, honestate tamen integra eloqui et accusare non possit alia quoque omnia mala agentes polluunt, non uidentes uel audientes, siquid$m etsi blasphemum quem. piam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis, et si interuenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abborres animo.
- 6.19.1
solae speotaculorum impuritates sunt, quae unum admodum faciant et agentium et aspicientium crimen. nam dum spectantes haec comprobant ac libenter uident, omnes ea uisu atque adsensu agant. ut uere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea sed etiam qui consentiunt facientibus. itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur, et qui forte ad spectaculum puri uenerant de theatro adulteri reuertuntur. non enim tunc tantummodo, quando redeunt sed etiam, quando ueniunt, fornicantur; nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est.
- 6.20.1
IV. Quae cum ita sint, ecce qualia aut omnes aut paene omnes Romani agunt. et cum haec ita sint, qui talia agimus neglegi nos a diinitate causamur, relinqui nos a domino nostro dicimus, cum ipsi dominum relinquamus. fingamus enim, quod respicere nos dominus noster uelit etiam non merentes: uideamus si potest. ecce innumera Christianorum milia in spectaculis cotidie rerum turpium commorantur. potest ergo ad illos deus respicere, qui tales sunt ? potest ad eos respicere, qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris?
- 6.21.1
an forte hoc nolumus et hoc dignum putamus ut, cum in circis nos et in theatris deus uideat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum et turpitudines, quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum alterutrum enim fieri necesse est, quia, si nos uidere dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos uideat, aut si ab illis, quod non dubium est, auertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter auertat. et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi.
- 6.22.1
an forte in morem ueterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. nos quomodo haec facimus, qui odisse deum nostrum haec certi sumus? aut certe, si placere has turpitudines deo nouimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus.
- 6.23.1
sin uero in conscientia nostra hoc est, quod haec deus horret quod execratur, quod in his sicut pastus diaboli ita offensio dei, quomodo nos in ecclesia colere deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deseruimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? ita quae nobis, quaeso, spes erit apud deum, qui non casu aut imprudentia deum laedimus sed exemplo illorum quondam gigantum, quos insanis conatibus sperna temptasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus?
- 6.24.1
sic nos per iniurias, quas in omni mundo deo semper inferimus, quasi consensu publico caelum oppugnamus. Christo ergo (0 amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos,: et tunc hoc maxime, cum ab eo aliquid boni capimus, eum prosperitatis ab eo aliquid adtribuitur aut uictoria de hostibus a diuinitate praestatur. et quid aliud hac re facere uidemur, quam si qui homini beneficium largienti iniuriosus sit aut blandientem conuiciis caedat aut osculantis uultum mucrone transfigat ?
- 6.25.1
interrogo enim omnes potentes eo diuites mundi huius, cuius piaculi reus sit seruus ille, qui bono ac pio domino malum cogitet, qui bene merenti conuicium faciat et pro libertate, quam accepit, contumeliam reddat. absque dubio maximi criminis reus creditur qui malum pro bono reddit, cui etiam malum pro malo reddere non liceret. hoc ergo etiam nos, qui Christiani dicimur, facimus : inritamus in nos missericordem deum impuritatibus nostris propitiantem sordibus laedimus blandientem iniuriis uerberamus.
- 6.26.1
V. Christo ergo (o amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos, Christo pro beneficiis suis theatrorum obscena reddimus, Christo ludicrorum turpissimorum hostias immolamus. uidelicet hoc nos pro nobis in carne natus saluator noster edocuit: hoc uel per se ipsum uel per apostolos praedicauit. propter hoc humanae natiuitatis uerecundiam subiit et contumeliosa terreni ortus principia Suscepit: propter hoc in praesepio iacuit cui seruierunt angeli, cum iaceret: propter hoc inuolui se pannorum crepundiis uoluit qui caelum regebat in pannis: propter hoc in patibulo pependit quem pendentem mundus expauit.
- 6.27.1
qui propter uos, inquit apostolus, pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia uos honestaremini. et cum in forma, inquit, dei esset, humilliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. hoc nos uidelicet Christus imbuit, cum pro nobis ista toleraret: praeclaram passioni eius uicissitudinem reddimus qui, cum morte ipsius redemptionem acceperimus, uitam ei turpissimam repensamus. apparuit enim, inquit beatissimus Paulus, gratia domini nostri Iesu Christi, erudiens nos, ut abnegants impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
- 6.28.1
ubi sunt qui haec faciant, propter quae uenisse Christum apostolus dicit? ubi sunt qui desideria. saeculi fugiant ubi qui uitam pie ac iuste agant ubi qui sperare se spem beatam bonis operibus ostendant et immaculatam uitam agentes hoc ipso se probent regnum dei exspectare, quia merentur accipere? uenit, inquit, dominus Iesus Christus, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
- 6.29.1
ubi est populus ille mundus ubi populus acceptabilis, ubi populus boni operis ubi populus sanctitatis? Christus, inquit scriptura, pro nobis passus est, exemplum nobis relinquens ut sequamur uestigia eius. uidelicet uestigia saluatoris sequimur in circis uestigia saluatoris sequimur in theatris. tale nobis scilicet Christus reliquit exemplum, quem fleuisse legimus risisse non legimus. et hoc utrumque pro nobis, quia fletus compunctio est animae risus corruptio disciplinae. et ideo dicebat: u a e. uobis, qui ridetis, quoniam flebitis. et: beati, qui fletis, quoniam ridebitis. nobis autem ridere et gaudere non sufficit, nisi cum\' peccato atque in insania gadeamus, nisi risus noster impuritatibus nisi flagitiis miscatur.
- 6.30.1
VI. Qui, rogo, hic error est, quae stultitia? numquid lae* tari assidue et ridere non possumus, nisi risum nostram atque laetitiam scelus esse faciamus? an forte infructuosum putamus gaudium simplex nec delectat ridere sine crimine? quod, rogo, hoc malum est aut qui furor P rideamus, quaeso, quamlibet inmensuratim laetemur quamlibet iugiter, dummodo innocenter. quae uecordia est et amentia, ut non putemus risum et gaudium tanti esse, nisi in se dei habuerit iniuriam? iniuriam utique et quidem maximam.
- 6.31.1
in speetaculis enim apostatatio quaedam fidei est et a symboli ipsius et caelestibus sacramentis letalis praeuaricatio. quae est enim in baptismo salutari Christianorum prima confessio P quae scilicet nisi ut renuntiare se diabolo ac pompis eius et spectaculis atque operibus protestentur? ergo spectacula et pompae etiam iuxta nostram professionem opera sunt diaboli.
- 6.32.1
quomodo igitur, o Christiane, spectacula post baptismum sequeris, quae opus esse diaboli confiteris ? renuntiasti semel diabolo et spectaculis eius, ac per hoc necesse est ut prudens et sciens, dum ad spectacula remeas, ad diabolum te redire cognoscas. utrique enim rei simul renuntiasti et unum utrumque esse dixisti. si ad unum reuerteris, ad utrumque remeasti. abrenuntio enim, inquis, diabolo pompis spectaculis et operibus eius. et quid postea ? credo, inquis, in deum patrem omnipotentem et in legum Christum filium eius.
- 6.33.1
ergo primum renuntiatur diabolo ut credatur deo, quia qui non renuntiat diabolo, non credit deo, et ideo qui reuertitur ad diabolum relinquit deum.. diabolus autem in spectaculis est et pompis suis, ac per hoc,. cum redimus ad spectacula diaboli, relinquimus fidem Christi. hoc itaque modo omnia symboli sacramenta soluuntur, et totum quod in symbolo sequitur, labefactatur et nutat; nihil enim sequens stat, si principale non steterit.
- 6.34.1
dic igitur tu, Christiane, quomodo tenere te sequentia symboli putas, cuius. principia perdidisti? membra sine capite nil prosunt et ad exordium sui cuncta respiciunt: quae utique, si perierint, omnia pessum trahunt, siquidem stirpe sublata aut non sunt reliqua aut, si sunt, sine emolumento sunt, quia sine capite nil constat. si cui itaque leue spectaculourum crimen uidetur, respiciat cuncta ista quae diximus, et uidebit in spectaculis non uoluptatem esse sed mortem. quid est autem aliud quam mortem incurrere uitae originem perdidisse? ubi enim fundamentum symboli euertitur, uita ipsa iugulatur.
- 6.35.1
VII. Rursum ergo necesse est redeamus ad illud, quod saepe diximus: quid simile apud barbaros? ubi apud illos circenses ubi theatra ubi scelus diuersarum impuritatum, hoc est spei nostrae ac salutis excidium? quibus illi etsi, utpote pagani, uterentur, minore tamen culpa sacrae offensionis errabant, quia, etsi esset impuritas uisionis, praeuaricatio tamen non erat sacramenti.
- 6.36.1
nos uero quid respondere pro nobis possumus? tenemus symbolum et euertimus, et confitemur munus salutis pariter et negamus. ac per hoc ubi est christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo sacramentum salutis accipimus, ut maiore postea praeuaricationis scelere peccemus ? nos ecclesiis dei ludicra anteponimus, nos altaria spernimus et theatra honoramus, omnia denique amamus omnia colimus: solus nobis in comparatione omnium deus nilis est.
- 6.37.1
denique praeter alia, quae id probant, indicat hoc etiam haec res ipsa quam dico. si quando enim euenerit, quod scilicet saepe euenit, ut eodem die et festiuitas ecclesiastica et ludi publici agantur, quaero ab omnium conscientia, quis locus maiores Christianorum uirorum copias habeat, cauea ludi publici an atrium dei, et templum omnes magis sectentur an theatrum, dicta euangeliorum magis diligant an thymelicorum, uerba uitae an uerba mortis, uerba Christi an uerba mimi?
- 6.38.1
non est dubium quin illud magis amemus, quod anteponimus. omni enim feralium ludicrorum die, quaelibet ecclesiae festa fuerint, non solum ad ecclesiam non ueniunt qui Christianos se esse dicunt, sed si qui inscii forte uenerint, dum in ipsa ecclesia sunt, si ludos agi audiunt, ecclesiam derelinquunt. spernitur dei templum, ut curratur ad theatrum: ecclesia uacuatur circus impletur: Christum in altario dimittimus, ut adulterantes uisu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. et ideo rectissime ad nos dominus deus dicit: propter spurcitiam exterminati estis exterminio. et rursum \'exerminabuntur inquit arae huius risus\'.
- 6.39.1
VIII. Sed uidelicet responderi hoc potest, non in omnibiis haec Romanorum urbibus agi. uerum est: eiam plus ego addo, ne illic quidem nunc agi, ubi semper acta sunt antea. non enim hoc agitur iam in Mogontiacensium ciuitate, sed quia excisa atque deleta est: non agitur Agrippinae, sed quia hostibus plena: non agitur in Treuerorum urbe excellentissima, sed quia quadruplici est euersione prostrata: non agitur denique in plurimis Galliarum urbibus et Hispaniarum.
- 6.40.1
et ideo uae nobis atque iniquitatibus nostris uae nobis atque impuritatibus nostris. quae spes Christianis plebibus ante deum est quandoquidem ex illo in urbibus Romanis haec mala non sunt, ex quo in barbarorum iure esse coeperunt ? ac per hoc uitiositas et impuritas quasi germanitas quaedam est hominum Romanorum et quasi mens atque natura, quia ibi praecipue uitia ubicumque Romani.
- 6.41.1
sed grauis sit forsitan haec atque iniqua conquestio: grauis profecto, si falsa. at quomodo, inquis, quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis urbibus fiant ista, quae diximus? plurimas autem iam harum impuritatum labe non pollui, ubi licet sint loca ipsa ac domicilia erroris antiqui, nequaquam tamen agantur illa, quae to prius acta sunt.
- 6.42.1
considerandum ergo utrumque est, id est, quid sit quod adhuc loca ipsa ac diuersoria ludicrorum sint, ludicra autem esse cessauerint. loca enim et habitacula turpitudinum idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnia prius acta sunt. nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia agi iam prae miseria temporis atque egestate non possunt. et ideo, quod prius actum est, uitiositatis fuit, quod nunc non agitur, necessitatis.
- 6.43.1
oalamitas enim fisci et mendicitas iam Romani aerarii non sinit ut ubique in res nugatorias perditae profundantur expensae. pereant adhuc quamlibet multa et quasi in caenum proiciantur, sed tamen perire ia.m tanta non queunt, quia non sunt tanta quae pereant. nam quantum ad uotum nostrae libidinis atque impurissimae uoluptatis, eptaremus profecto uel ad hoc tantummodo plus habere, ut eptaremus mus in hoc turpitudinis lutum plura conuertere.
- 6.44.1
et res probat quanta prodigere uelemus, si opulentes essemus ac splendidi, cum prodigamus tanta mendici. ea est enim labes praesentium morum atque perditio, ut cum iam non habeat paupertas quod possit perdere, adhuc tamen uelit uitiositas plus perire. non est ergo, quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, ut dicamus, non in omnibus nunc urbibus agi illa, quae prius acta sunt.
- 6.45.1
ideo enim non in omnibus iam aguntur, quia urbes, ubi agebantur illa, iam non sunt, uel ibi, siquidem diu acta sunt, * quae id efficerent, ut, ubi illa agebantur, esse non possint: sicut ipse ad peccatores deus locutus est per prophetam, quia horum recordatus est dominus, et ascendit, inquit, super cor eius, et non poterat dominus ultra portare propter malitiam studiorum uestrorum et propter abominationes, quas fecistis, et facta est terra uestra in desolationem et stuporem et in maledictum. per haec ergo iam factum est, ut maior pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et in maledictum.
- 6.46.1
VIIII. Atque utinam acta tantummodo prius essent et agere haec Romana uitiositas aliquando cessaret: forsitan, ut scriptum est, propitiaretur deus peccatis nostris. sed nequaquam ita agimus, ut propitietur. mala enim incessabiliter malis addimus et peccatis peccata cumulamus, et cum maxima nostri pars iam perierit, id agimus ut pereamus omnes.
- 6.47.1
quis, rogo, interfici alterum iuxta se uidet et ipse non metuit? quis domum uicini sui ardere cernit et non efficere omnibus modis nititur ne ipse incendio concremetur? nos non uicinos nostros tantum ardere uidimus, sed ipsi iam ex maxima nostrorum corporum parte arsimus. et quid hoc, pro nefas, mali est? arsimus, arsimus, et tamen flammas, quibus iam arsimus, non timemus.
- 6.48.1
nam quod non ubique, ut dixi, aguntur quae prius acta sunt, miseriae est beneficium non disciplinae. denique facile hoc probo. da enim prioris temporis statum, et statim ubique sunt quae fuerunt. plus addo: quantum ad uota hominum pertinet, etsi iam non ubique sunt, ubique adhuc sunt, quia ubique ea populus uelit esse Romanus. cum enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa turpis rei cupiditas pro actione damnatur.
- 6.49.1
nam si, ut dixi, iuxta domini nostri dictum qui mulierem uiderit ad concupiscendum, reus est adulterii corde concepti, intellegere possumus quod, etiamsi res turpes atque damnabiles necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium . uoluntate damnamur. et quid dicam de uoluntate? omnes haec ferme, cum possunt, agunt. denique cuiuslibet ciuitatis incolae Rauennam aut Romam uenerint, pars sunt Romanae plebis in circo pars sunt populi Rauennatis in theatro. ac per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. omnes turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium uoluntate sociantur. et blandimur nobis insuper de probitate morum blandimur de turpitudinum raritate.
- 6.50.1
ego amplius dico, non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes, quae prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae sunt. tunc enim integra Romani orbis membra florebant, angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium ciues diuitiis ac deliciis affluebant, uix poterat religionis auctoritas inter tantam rerum exuberantiam morum tenere censuram.
- 6.51.1
pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis actores turpium uoluptatum, sed plena ac referta omnia erant: nemo sumptus rei publicae cogitabat nemo dispendia, quia non sentiebatur expensa. quaerebat quodammodo ipsa res publica ubi perderet, quod penitus iam recipere uix posset. et ideo cumulus diuitiarum, qui iam fere modum excesserat, etiam in res nugatorias redundabat.
- 6.52.1
nunc autem quid dici potest ? recesserunt a nobis copiae ueteres recesserunt priorum temporum facultates, miseri iam sumus et necdum nugaces esse cessamus. cumque etiam pupillis prodigis soleat subuenire paupertas, simulque ut destiterint esse diuites, desinant quoque esse uitiosi, nos tantum nouum genus pupillorum ac perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia perdurat. adeo nos non at alii homines causas corruptelarum in inlecebris, sed in cordibus habemus, et uitiositas nostra mens nostra est, ut ad emendandos nos non facultatum ablatione * sed malarum rerum amore peccare (pergamus).
- 6.53.1
X. Quanta autem uitia Romanorum sint, quibus barbarae gentes non inquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt. sed illud admoneo tamen ante quam dico, ne ullum penitus culpae genus, quod ad contumeliam dei pertinet, cuiquam leue esse uideatur. si enim in-, lustrem ac praepotentem uirum nequaquam exhonorari a quoquam licet et, si quisquam exhonorauerit, decretis legalibus reus sistitur et iniuriarum auctor iure damnatur, quanto utique maioris piaculi crimen est iniuriosum quempiam deo esse? semper enim per dignitatem iniuriam perferentis crescit culpa facientis, quia necesse est, quanto maior est persona eius, qui contumeliam patitur, tanto maior sit noxa eius, qui facit.
- 6.54.1
et hinc est quod legimus in lege, etiam eos, qui uidentur con., tra mandatum sacrum leuia fecisse, seuerissime tamen esse punitos: ut intellegeremus scilicet nihil ad deum pertinens leue esse ducendum, quia etiam quod uidebatur exiguum esse culpa, grande hoc faciebat diuinitatis iniuria. denique Oza ille leuites dei quid contra mandatum caeleste fecit, quod uacillantem aream domini sustinere temptauit? nihil enim hinc erat lege praeceptum. et tamen statim dum sustinebat, extinctus est, non quia, ut uidetur, ad speciem contumaci aliquid aut inoffaciosa saltim mente commiserit, sed ipso officio inofficiosus fuit, quia iniussa praesumpsit.
- 6.55.1
hoJao Israheliticae plebis cum ligna sabbatis collegisset; occisus est, et hoc iudicio ac iussu dei, piissimi scilicet ac misericordissimi iudicis et qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi ratio onem misericordiae seueritatis ratio uicisset. unus enim incautior periit, ne multi per incautelam postea deperirent. et quid de singulis dicam?
- 6.56.1
uniuersa gens Hebraeorum, cum per heremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desiderauit, partem suae plebis amisit. et quidem interdictum necdum fuerat ne desideraret, sed legali, ut reor, obseruantiae proficere deus uoluit, ut rebellem consuetudinarias ceerceret: quo facilius scilicet cunctus populus agnosceret, quantum euitare deberet quae deus scriptis caelestibus interdiceret, quando etiam illa eum admissa laederent, quae necdum lege uetuisset.
- 6.57.1
laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit et propter hoc plagis caelestibus uerberabatur, non quia laboranti gemere non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus deum quasi auctorem immoderati laboris accusans. ex quo intellegi conuenit quantum placere deo debeat qui rerum iucundarum beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet, quae ingrata uideantur.
- 6.58.1
XI. Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? quorsum absque dubio nisi ut nihil leue existimetur, quo deus laeditur ? de ludis enim publicis dicimus, ludibriis scilicet spei nostrae, ludibriis uitae nostrae. nam dum in theatris et circis ludimus, deperimus secundum illud utique dictum sermonis sacri: stultus per risum operatur scelus. et nos itaque, dum inter turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus, et quidem scelera non minima, sed hoc ipso poenaliora, quia cum uideantur specie esse parua, rebus sunt exitiosis pestilentissima.
- 6.59.1
nam cum duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat aut deum laedat, hoc utrumque in ludis publicis agitur: nam per turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis extinguitur et per sacrilegas superstitiones maiestas diuina uiolatur.
- 6.60.1
dubium enim non est quod laedunt deum, utpote idolis consecratae. colitur namque et honoratur Minerua in gymnasiis Venus in theatris Neptunus in circis Mars in ha- renis Mercurius in palaestris, et ideo pro qualitate auctorum cultus est superstitionum. quicquid inmunditiarum est hoc exercetur in theatris, quicquid luxuriarum in palaestris, quicquid immoderationis in circis, quicquid furoris in caueis.
- 6.61.1
alibi est impudicitia alibi lasciuia, alibi intemperantia alibi insania, ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca uniuersa daemonum monstra; praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola -est inlecebra nec sola uitiositas. admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni genus est sacrilegii, quia eorum cultibus communicat, quorum festiuitatibus delectatur.
- 6.62.1
quod quidem licet semper admodum graue sit, tunc tamen magis intelerabile, cum praeter consuetudinarium uitae usum hoc uel aduersa nostra. faciunt criminosius uel secunda, quia et magis placandus est in aduersis deus et minus laedendus in prosperis: placari quippe debet, cum irascitur, laedi non debet, cum propitiatur; aduersa enim nobis per iracundiam dei ueniunt secunda per gratiam. nos autem e diuerso omnia agimus.
- 6.63.1
dicis, quomodo? accipe. ac primum, si quando exoratus sua ipsa misericordia deus (neque enim umquam nos ita uiuimus, ut exorare mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies prouentus uberes, diuitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super uoto crescentem, tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium prauitate uitiamur, ut et dei penitus obliuiscamur et nostri.
- 6.64.1
et cum omnem fructum datae a deo pacis in hoc consistere apostolus dicat, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate, ad hoc tantum data a deo quiete utimur, ut in ebrietate ut in luxuria, ut in flagitiis ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate uiuamus. quasi uero beneficium datae pacis uacatio sit probrositatis et ad hoc inducias tranquillitatis deo donante capiamus, ut licentius securiusque peccemus.
- 6.65.1
indigni itaque caelestibus donis sumus qui beneficiis dei non bene utimur et facimus rem operum bonorum materiam tantum esse uitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit, quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere, qua deteriores sumus. quis hoc credere queat? mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris, et quae deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis.
- 6.66.1
XII. Sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis corrigimur aduersis, et quos intemperantes pax longa fecit turbatio fecit esse moderatos. numquid populi ciuitatum, qui impudici rebus prosperis fuerant, asperis casti esse coeperunt ? numquid ebrietas, quae in tranquillitate et abundantia creuerat, hostili saltim depopulatione cessauit?
- 6.67.1
uastata eat Italia tot iam cladibus: ergo Italorum uitia destiterunt? obsessa est urbs Roma et expugnata: ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? inundarunt Gallias gentes barbarae: ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum: mutata quidem est sors Hispanorum sed non mutata uitiositas.
- 6.68.1
postremo, ne qua pars Mundi exitialibus malis esset immunis, nauigare per fluctus bella coeperunt: quae uastatis urbibus mari clausis et euersis Sardinia ae Sicilia, id est fiscalibus horreis, atque abcisis uelut uitalibus uenis, . Africam ipsam id est quasi animam captiuauere reipublicae. et quid? ingressis terram illam gentibus barbaris forsitan uel metu uitia cessarunt? aut, sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique seruorum solent, modestiam saltim ac disciplinam terror extorsit?
- 6.69.1
quia aestimare hoc malum possit?acircumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum, et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis luxuriabat in theatris. alii foris iugulabantur alii intus, fornicabantur: pars plebis erat foris captiua hostium pars intus captiua uitiorum.
- 6.70.1
cuius sors peior fuerit incertum est. illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captiui, et ex duobus letalibus malis leuius, ut reor, est captiuitatem corporis Christianum quam captiuitatem animae sustinere, secundum illud, quod docet saluator ipse in euangelio, grauius multo animarum mortem esse quam corporum. an credimus forte, quod captiuus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum «sptiaitatibus fuit? captiuus corde et sensu non erat qui inter suorum suppicia ridebat., qui iugulari se in suorum iugulis non intellegebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat?
- 6.71.1
fragor, ut ita dixerim, extra muros et infra muros proliorum et proeliorum, confundebatur uox morientium uoxque bacchantium, ac uix discerni forsitan poterat plebis heiulatio, quae cadebat in bello, et sonus populi, qui clamabat in circo. et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, nisi ut cum eum deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut\' periret ? ;
- 6.72.1
XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in calamitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores uiros calamitati- ? bus suis factos fuisse peiores. uidi siquidem ego [Treueros] ipse homines domi nobiles dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque uastatos, minus euersos tamen rebus fuisse quam moribus: quamuis enim depopulatis iam atque nudatis. aliquid supererat de substantia, nihil autem de disciplina. adeo grauiores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam euersi essent, a se tamen magis euerterentur.
- 6.73.1
lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente admodum iam excidio ciui- I tatis, gulae ac lasciuiae seruientes. quid primum hic accusandum est ? quod hoorati an quod senes an quod Christiani an quod periclitantes? quia enim hoc fieri posse credat uel in securitate a senibus uel in discrimine a pueris uel umquam a Christianis ? .
- 6.74.1
iacebant: in conuiuiis obliti honoris obliti aetatis obliti professionis obliti nominis sui, principes ciuitatis cibo conferti uinolentia dissoluti, clamoribus rabidi bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui, immo, quia prope iugiter tales, nihil magis quam sensus sui. sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem per ditiom huic nec ciuitatum excidia fecerunt. denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima.
- 6.75.1
promptum est de qua dicam. sufficere utique debuerat emendationi prima captiuitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium.
- 6.76.1
sed quid plura? incredibile est quod loquor. adsiduitas illic calamitatum augmentum illic criminum fuit. sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, quod multiplicabat occisio, ita etiam in Gallorum excellentissima urbe his ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant, ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse uitiorum. et quid plura? ad hoc malorum cotidie pullulantium multiplicatione peruentum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum paene habitatorum esse sine crimine. igitur hoc in illa.
- 6.77.1
quid in alia non longe sed prope eiusdem magnificentiae ciuitate P nonne eadem et rerum ruina pariter et morum? nam praeter cetera, cum duobus illic praecipuis et genei-alibus malis auaritia et ebrietate omnia concidissent, ad hoc postremo rabida uini auiditate peruentum est, ut principes urbis ipsius ne tunc quidem de conuiuiis surgerent, cum iam urbem hostis intraret. adeo etiam, deus: ipsis euidenter, ut credo, manifestare uoluit cur perirent, cum, per quam rem ad perditionem ultimam uenerant, eam ipsam agerent eam perirent.
- 6.78.1
uidi ego illic res lacrima biles, nihil seilicet inter pueres differre et senes. una erat scurrilitas una leuitas; simul: omniå, luxus potationes perditiones; cuncta omnes. pariter agebant, ludebant ebriabantur moechabantur: lasciuiebant in conuiuiis uetuli et honorati, ad uiuendum prope iam inbecilli ad uinum praeualidissimi, infirmi ad ambulandum, robusti ad bendum, ad gressum nutabundi ad saltandum expediti.
- 6.79.1
et quid plura? in hoc per cuncta illa, quae diximus, deuoluti sunt, ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: uinum et mulieres apostatare faciunt a deo. nam dum bibunt ludunt moechatur insaniunt, Christum. negare coeperunt., et miramur post ista omnia, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus conruerunt. nemo itaque urbem illam in excidio suo tantum perisse credat: ubi enim talia acta sunt, prius iam perierant quam ; perirent.
- 6.80.1
- XIIIL Dixi de urbibus praeclarissimis. quid, reliquae in diuersis Galliarum partibus ciuitates ? numquid non. consimilibus habitatorum suorum uitiis conciderunt? nam ita cunctos crimina sua possederant, ut nec metuerent periculum suum : praenoscebatur captiuitas nec formidabatur. ablatus quippe , erat a peccatoribus timor ne posset esse cautela. itaque bar. baris paene in conspectu omnium sitis nullus erat metus hominum, nen custodia ciuitatum. tanta animorum uel tanta potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire uellet, nullus tamen id ageret ne periret.
- 6.81.1
totum incuria et segnities, totum neglegentia et gula; totum ebrietas et somnolentia possidebant, secundum illud scilicet, quod de talibus scriptum est: quia sopor domini inruerat super eos. sopor quippe infunditur ut perditio subsequatur. cum enim, ut scriptum est, completis iniqitatibus suis peccator , ~ quis meretur ut pereat, prouidentia ab eo tollitur, ne periturus euadat. sed haec hactenus. satis enim, ut arbitror, quod proposui euidenter ostendi, ne in summo quidem rerum discrimine cessasse umquam : uitia ciuium usque ad excidia ciuiatum.
- 6.82.1
XV. Atqui haec fuerunt fortasse, iam non sunt aut umquam esse cessabunt. uidelicet, si qua adhuc hodie aut ciuitas aut prouincia uel plagis caelestibus caeditur uel hostili populatione uastatur humiliatur, conuertitur emendatur, et non cunctos ferme Romani nominis populos prius est interire quam corrigi, non prius ipsos quam in ipsis uitia non esse. denique breuiter id probari potest excisa ter continuatis euersionibus summa urbe Gallorum, cumque omnis ciuitas combusta esset, malis et post excidia crescentibus.
- 6.83.1
nam quos hostis in excidio non occiderat, post excidium calamitas obruebat, cum id, quod in excidio euaserat morti, post excidium non superesset calamitati. alios enim inpressa altius uulnera longis mortibus secabant, alios ambustos hostium flammis etiam post flammas poena torquebat. alii interibant fame alii nuditate, alii tabescentes alii rigentes, ae sic in unum exitum mortis per diuersa moriendi genera conruebant.
- 6.84.1
et quid plura? ezcidio unius urbis adfligebantur quoque aliae ciuitates. iacebant siquidem passim, quod ipse uidi atque sustinui, utriusque sexus cadauera nuda lacera, urbis oculos incestantia auibus canibusque laniata. lues erat uiuentium foetor funereus mortuorum: mors de morte exalabatur., ac sic etiam qui excidiis supradictae urbis non interfuerant mala alieni excidii perferebant.
- 6.85.1
et , quid post haec, inquam, quid post haec omnia? quis aestimare hoc amentiae genus possit? panci nobiles, qui excidio superfuerant, quasi pro summo deletae urbis remedio circenses ab imperatribus postulabant uellem mihi hoc loco ad exsequendam rerum indignitatem parem negotio . eloquentiam dari, scilicet at tantum uirtutis esset ia. querimonia quantum doloris in causa.
- 6.86.1
quia eiiim aestimare possit, quid primum in his, de quibus diximus, accusandum sit, inreligicsitas an stultitia luxuria an amentia? totum quippe in illis eat. quid enim aut inredigiosius quam petere aliquid m iniuriam dei ? aut quid stultius quam quid petas non considerare? ant quid tam perditi luxus quam ia. lucu res desiderare luxurise ? aut quid amentius quam in malis esse et malorum intellegentiam non habere P quamquam in his omnibus nulla res minus cul panda est quam ameatia, quia oluntas crimen non habet ubi furore peccatur.
- 6.87.1
quo magis hi,: de quibus loquimur, accusandi - sunt,: quia sani insanieban. circenses ergo, Treueri, desideratis, et hoc uastati hoc expugnati, post cladem post sanguinem, post suplicia post captiuitatem, post, tot euersae urbis excidia ? quid lacrimabilius, hac. stultitia quid luctuosius hac amentia? fateor, . miserrimos esse uos credidi cum excicia passi estis, sed miseriores uos uideo, cum spectacula postulatis. putabam enim uos in excidiis rem tantum atque substantiam, nesciebam etiam sensum, atque intellegentiam perdidisse.
- 6.88.1
thestra igitur quaeritis; circwn a principifcus postulatis? cui quaeso statui cui populo - cui ciuitati? urbi exustae et perditae, plebi captiuae et interemptae; quae aut 20 periit aut luget: de qua etiam si quid superest, totum calami-: ! tatis est; quae cuneta aut maestitudine est anxia aut lacrimis exhausta aut orbitate prostrata, in qua nescias paene euius sit sors peior ac durior, interfectorum an uiuentium. tantae., enim, sunt miseriae superstitum, ut infelicitatem uicerint mertuorum.
- 6.89.1
ludicra ergo publica, Treuer, petis? ubi quaeso exercenda an super bustum at cineres, super ossa et sanguinem peremptorum ? quae enim urbis pars his malis om* nibus ; uacat? ubi non cruor fusus ubi non strata. corpora \' ubi non concisorum membra lacerata? ubique facies captae urbis ubique horror; captiuitatis ubique imago, mortis. iacent reliquiae infelicissimae plebis super tumulos defunctorum suorum, et tu circenses ; rogas; nigra est incendio ciuitas, et tu uultum festiuitatis usurpas: lugent cuncta, tu laetus es. insuper etiam inlecebris flagitiosissimis deum prouocas et superstitionibus pessimis nam diuinitatis inritas. non miror plane, non. miror euenisse mala tibi quae \'consecuta sunt; nam quia te tria excidia non correxerant, quarto perire meruisti. -
- 6.90.1
- XVI. Haee autem omnia ideo copiosius paulo prolata sunt, ut probaremus scilicet omnia quae pertulimus non inprouidentia nos dei atque neglectu, sed iustitia sed iudicio, sed aequissima dispensatione et dignissima retributione tolerasse, neque ullam penitus Romani orbis aut Romani nominis portionem, quamlibet grauiter, plagis caelestibus caesam, umquam fuisse correctam. et ideo nequaquam uti meremur presperis quia non corrigimur aduersis. quamuis nobis etiam indignis interdum tribuantur bona, quia bonus dominus quasi indulgentissimus pater, etsi nos nonnumquam sinit pro peccatis nostris humiliari, non diu tamen patitur adfligi, et ideo nunc asperis rebus castigat suos pro disciplina nunc tranquillis fouet pro indulgentia.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 543
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.