Cento
- 1.186
strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,
- 1.187
pocula sunt fontes liquidi: I caelestia dona
- 1.188
adtractare nefas: I id rebus defuit unum.
- 1.189
quid prohibet I causas penitus temptare latentes?
- 1.190
uana superstitio I. rerum pars altera adempta est.
- 1.191
quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
- 1.192
condicio? I mea si non inrita dicta putaris,
- 1.193
auctor ego audendi I sacrata resoluere iura.
- 1.194
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
- 1.195
dux ego uester ero: I tua si mihi certa uoluntas,
- 1.196
extruimusque toros dapibusque epulamur opimis.\'
- 1.197
sic ait, et dicto citius I, quod lege tenetur,
- 1.198
subiciunt epulis I olim uenerabile lignum
- 1.199
instituuntque dapes I contactuque omnia foedant.
- 1.200
praecipue infelix pesti deuota futurae
- 1.201
mirataque nouas frondes et non sua poma,
- 1.202
causa mali tanti, I summo tenus attigit ore.
- 1.203
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
- 1.204
heu misero coniunx I aliena ex arbore germen
- 1.205
obicit atque | animum subita dulcedine mouit.
- 1.206
continuo noua lux oculis effulsit; I at illi
- 1.207
terrentur uisu subito [ nec plura morati
- 1.208
corpora sub ramis I obtentu frondis inumbrant:
- 1.209
consertum tegumen: I nec spes opis ulla dabatur.
- 1.210
at non haec nullis hominum I rerumque repertor
- 1.211
obseruans oculis I caedes et facta tyranni
- 1.212
praesensit: I notumque furens quid femina posset.
- 1.213
continuo inuadit: I \'procul, o procul este profani\'
- 1.214
conclamat, I caelum ac terras qui numine firmat.
- 1.215
. atque illi longe gradientem ac dira frementem
- 1.216
ut uidere, metu uersi retroque ruentes
- 1.217
diffugiunt siluasque et sicubi concaua furtim
- 1.218
saxa petunt. piget incepti lucisque, I neque auras
- 1.219
dispiciunt: I taedet caeli conuexa tueri.
- 1.220
Nec longum in medio tempus, I cum creber ad aures
- 1.221
uisus adesse pedum sonitus genitorque per auras
- 1.222
hunc, ubi uix multa maestum cognouit in umbra,
- 1.223
talibus adloquitur dictis I atque increpat ultro:
- 1.224
\'infelix, quae tanta animum dementia cepit?
- 1.225
quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis\' inquit
- 1.226
\'regnorum inmemores, I quae mentem insania mutat?
- 1.227
dicite, I quae lucis miseris tam dira cupido?
- 1.228
maturate fugam I totoque absistite luco:
- 1.229
nec reuocare gradum I, si quando aduersa uocarint,
- 1.230
est licitum; I flammis ambit torrentibus amnis |
- 1.231
per medium stridens I torquetque sonantia saxa
- 1.232
attollitque globos flammarum et sidera lambit.
- 1.233
ille sub haec: I \'tua me, genitor, tua tristis imago .................
- 1.234
his posuere locis: I merui nec deprecor\', inquit
- 1.235
\'omnipotens, I sonitumque pedum uocemque tremesco
- 1.236
conscius audacis facti: I monitisque sinistris
- 1.237
femina I fert tristis sucos tardumque saporem.
- 1.238
illa dolos dirumque nefas sub pectore uersans
- 1.239
insontem infando indicio, I moritura puella
- 1.240
dum furit, incautum crudeli morte I peremit;
- 1.241
suasit enim, I scis ipse, neque est te fallere cuiquam.
- 1.242
ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error,
- 1.243
contigimusque manu I quod non sua seminat arbor.\'
- 1.244
tum pater omnipotens I solio sic infit ab alto:
- 1.245
\'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta:
- 1.246
tuque prior, I scelere ante alios inmanior omnis,I
- 1.247
quem nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
- 1.248
hortator scelerum, I coluber, mala gramina pastus
- 1.249
desidia latamque trahens inglorius aluum
- 1.250
cede locis, I nullis hominum cogentibus, ipse,
- 1.251
tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis.\'
- 1.252
\'at tibi pro scelere\' exclamat, \'pro talibus ausis
- 1.253
omne aeuum ferro teritur, I primusque per artem,
- 1.254
heu miserande puer, I terram insectabere rastris
- 1.255
et sonitu terrebis aues: I horrebit in aruis
- 1.256
carduus et spinis surget paliurus acutis
- 1.257
lappaeque tribolique I et fallax herba ueneni.
- 1.258
at si triticeam in messem robustaque farra
- 1.259
exercebis humum, I frustra spectabis aceruum
- 1.260
concussaque famem in siluis solabere quercu.
- 1.261
insuper his I subeunt morbi tristisque senectus
- 1.262
et labor et durae rapit inclementia mortis.
- 1.263
haec tibi semper erunt, I tuque, o saeuissima coniunx,
- 1.264
non ignara mali, I caput horum et causa malorum,
- 1.265
magna lues commissa tibi: I heu perdita nescis
- 1.266
nec quae te circum stent deinde pericula cernis.
- 1.267
nunc morere, ut merita es, I tota quod mente petisti:
- 1.268
nec mea iam mutata loco sententia cedit.\'
- 1.269
At iuuenem I primum saeuus circumstetit horror:
- 1.270
deriguere oculi, I nec se celare tenebris
- 1.271
amplius aut I notas audire et reddere uoces.
- 1.272
haut mora, festinant iussi rapidisque feruntur
- 1.273
passibus, I et pariter gressi per opaca uiarum
- 1.274
corripiunt spatium medium | limenque relinquunt
- 1.275
flentes I et paribus curis uestigia figunt.
- 1.276
tum uictum in siluis I bacas lapidosaque corna
- 1.277
dant rami et uulsis pascunt radicibus herbae.
- 1.278
Interea magnum sol circumuertitur annum:
- 1.279
matri longa decem tulerunt fastidia menses,
- 1.280
unde homines nati, durum genus. I inde per artem
- 1.281
aut herbae campo apparent aut arbore frondes,
- 1.282
inque nouos soles audent se gramina tuto
- 1.283
credere: I et lentis uuam demittere ramis
- 1.284
instituunt I udoque docent inolescere libro.
- 1.285
tum, gemini fratres adolent dum altaria taedis,
← Previous · Next → — showing 201–300 of 709
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0234f.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.