Epistulae
- 42.2.1
Sermo itaque tuus nobis apostolico sale conditus expressit saporem gratiae, quae tibi data est, et de stillicidiis labiorum tuorum gustauimus quam suauis sit in te dominus, qui factus es et positus in caput populi, electus ex ouibus in uirum gregis, ut regeres oues pascuae eius, qui animam pro ouibus suis posuit. idem agnus et pastor reget nos in saecula, qui nos de lupis oues fecit, earumque nunc ouium pastor est ad custodiam, pro quibus fuit agnus in uictimam. hic ergo dominus et deus noster, qui in terris uisus est et inter homines conuersatus est pro nobis, ouis et pastor in nobis est, quia nos inuisibili baculo et salutari uirga intus regit, ut etiamsi ambulemus in umbra mortis, non timeamus mala, quia nobiscum deus est, Emmanuel ille, dominus maiestatis et filius ancillae, quorum aliud natus, aliud factus est. idem creator hominis et redemptor, deus ex deo, homo pro homine, filius dei ante saecula, filius hominis pro saeculo, forma serui pro libertate seruorum, et pauper factus, ut pauperes sua egestate locupletet, quia ipse est diues in omnes omnis boni, qui omnia in omnibus adinpletur, plenitudo diuinitatis, spes omnium finium terrae et in mari longe, deus salutaris noster, mediator hominum et dei, homo Christus Iesus, qui est in gloria dei patris super omnes deus benedictus in saecula.
- 42.3.1
Hic ergo, qui te in sortem apostolorum suorum dignatus adsumpsit, ut eorum arte hominum piscator existeres et de amaris ac profundis huius saeculi fluctibus uiuificandam potius quam perimendam deo praedam hamo uerbi salutaris extraheres, quod utique cotidie facis, hic deus, qui te adiutorem aedificationis et culturae suae fecit, qui insinuare dignatus est dilectionem humilitatis nostrae sublimi per humilitatem cordis animae tuae, quia procul dubio per mansuetudinem ouis et agni innocentiam pastor esse meruisti, hic te, inquam, deus, qui amantem nostri facere dignatur, non iuxta meritum malum faciens, sed secundum diuitias bonitatis suae, ut nobis adiutorium de patrocinio orationum tuarum, tibi merces de proximorum etiam minorum magna caritate cumuletur, memorem te nostri perpetuo faciat, omnibus orationibus tuis et oblationibus curam nostrae salutis inmisceat, ne in offendiculum nobis accedat tanta ista qua gloriamur in domino tuae dilectionis inpensio, si rapaces indomitorum sensuum bestias uestitu ouium contegamus. sic igitur ora, donec exores, ut fiat cor nostrum inmaculatum in conspectu domini, ut non confundamur neque simul trahamur cum his, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum; sed lingua et mente concordes corde credamus ad iustitiam, ore confiteamur ad uitam. ita demum pietas, qua nos diligis, tibi fructuosa referetur, si tam efficax pro nobis oratio tua fuerit, ut a nostra terrestri specie demutati in tuam similitudinem transferamur, ut caelestis hominis imaginem pari ueritate gestemus.
- 42.4.1
Tunc uere erimus de tua caritate felices, si obtineas, ne simus a tua caritate dissimiles. in quo tamen non eatenus quasi superbum tendimus uotum, ut apicem meriti tui speremus adtingere, sed ut salutis fine conclusi iuxta formam fidei tuae in itinere directo ueritatis uestigia perlegamus et sit nobis finis ipse qui initium est, caput et fundamentum corporis sui petra Christus, illa petra, quae nos inter huius saeculi deserta sitientes iustitiam sequaci fonte prosequitur et dulci potu refrigerat, ne carnalium cupiditatum aestibus peruramur, illa petra, super quam domus stabilita non conruit et illa petra, quae latere lancea perforato aqua fluxit et sanguine, ut pariter salutiferos nobis funderet fontes, aquam gratiae et sanguinem sacramenti, qua idem est et fons nostrae salutis et pretium.
- 42.5.1
Sed, uae mihi peccatori, quo iam progressus, immo prolapsus sum? dum pluribus apud te uerbis ago, ut pro peccatis meis uel potius aduersus peccata mea promerear, cum orationes intendas, adcumulo eandem de loquacitate mea sarcinam, quam de orationibus tuis minui peto, tamquam inmemor scriptum: de multiloquio non effugies peccatum. et quid agam? quo ore purgari postulem? uel qua a te ratione defendar, cum sciens prudensque contrarium prophetico uerbo commiserim, ut peccato multiloquii me laederem et sanctitatem tuam fatigarem? haerebo prorsus hoc crimine neque uel tua me tegere ualebit oratio, nisi tu ipse mihi prius hanc iniuriae tuae culpam remittas et pro me, sicut beatus Iob pro loquacibus amicis facere praeceptus est, hostiam placationis offeras deo. tantum enim de animo tuo mihi uindico, ut hoc mihi multiloquium de tua indulgentia inpune cessurum praesumam, non ambigens tantam habere te patientiam, quantam habes caritatem.
- 43.1.1
Ad te breuem epistolam iam diu ante fratri Victori dederamus, quam et ipsam perferri ad sanctitatem tuam uolui, ut ipsi perlatori suo testimonium perhiberet non uoluntariae apud nos remorationis. haec enim causa breuitatis eius fuit, quod post modicum aduentus sui tempus Victor a nobis ad uos refestinans tanta se ad iter relegendum obstinatione durauerat, ut uix uel breuium ad te litterarum nobis tribueret facultatem. interea proficiscentem subiti rerum obices retraxerunt, cum hiems nauigationem et itinera metus clauderet, quibus inpeditus atque reuocatus necessitati praestitit longam dilationem qui procrastinationem rogatus negauerat caritati. inter has moras etiam aeger fuit et quidem ita grauiter laborauit, ut a portis mortis reductus plus temporis in reficienda ualitudine consumpserit, quam aegritudine tolerata produxerat. postea iam uicino apostolorum natali dimittere eum inhumanum putauimus. itaque longioribus eius moris, quas supradictis necessitatibus dederat, breuem hanc illi moram de nostra uoluntate adiecimus, ut, cum apostolicam sollemnitatem uoti nostri et itineris annui socius celebrasset, huius quoque ad uos negotii nostri nuntius reuerteretur.
- 43.2.1
Sane epistolas, quas ad benedictum dei hominem, fratrem nostrum Seuerum, habet, diuerso tempore, prout impetus festinationum habebat, fecimus, sicut ipsarum uaria lectione monstrabitur; nam breuiores earum quasi properans et in profectionis ianuis pendens Victor exegit, prolixiores autem cum de longa eius remansione securi esse coepissemus, tamquam remissa atque laxata in otium mente scripsimus. scripserat autem nobis frater noster Seuerus, ut eum remitteremus, atque ita praescripserat tempus, ut ad uindemiae dies remissus occurreret. in quo, quia non potuimus ei parere, hac saltem specie oboedientiam praebere temptauimus, ut illum si non eodem anno, quo sperauerat, tamen eodem tempore, quo iusserat, occursurum recipiat; et si tarditatem illius necessitatibus, quas exposui. non uult inputare, meo delicto reputet quod remansit, suis tamen orationibus debeat uel tardum istius reditum, quia, cum iam omnino depositus aegrotaret, de Seueri fide speraui sanitatem eius, quam de meis meritis desperabam, quibus uidebam Victoris innocentiam uerberari, ut in illo mea iniquitas plecteretur, in quo diuina iustitia uindicabat quod in dilectione peccatoris errabat. nam et mihi poenam caritas excitabat, ut tribulationem, quam unanimus mihi homo patiebatur in corpore, cruciatu uiscerum animique conpatiens sustinerem.
- 43.3.1
De quo autem mihi per ipsum scripseras, aquam dulcem et copiosam in amaro et arente riuulo quaerens, tuae potius gratiae explicandum refundo; nam me fateor tantorum nominum et mysteriorum pondera nec digito ausum tangere. legi. enim, quia in maliuolam animam non introibit sapein- . tia, et ideo malitiae meae conscius non potui diuinae reuelationis habere fiduciam, cum prudentiae lucem tenebroso corde non caperem. tu uero benedicte, uas mundum et aptum deo, si accepisti intellectum benedictionis illius, qua filios suos prophetico spiritu patriarcha in caecitate corporis luminatus adloquitur, expone mihi rescripto mysteria regni et sacramenta a saeculis reposita et pro saeculis reuelata in Christo Iesu, in quo concurrit diuersa omnium forma sanctorum, qui in patriarchis figuratur, in prophetis loquitur, in apostolis operatur et omnia in omnibus adinpletur, quia in ipso placuit inhabitare omnis plenitudo, qui omnium initium et finis est. quod si necdum accepisti, quia forte, dum proximo tuo mihi donata credis quasi iam in tuo parata promptuario, petere tibi specialiter a domino distulisti, pete et accipies secundum fidem et animam tuam, quae quanto castior membris, tanto uiuacior sensibus et quanto mundior corde, tanto capacior Christi est, qui ab humili possidetur et a mundo corde conspicitur..
- 43.4.1
Te autem, ut tua opinione deceptum ab inopia mea minus moleste feras, sic habe, tamquam idem de me passus sis, quod ipse dominus ab illa ficu, ad quam esuriens accessit, et sine fructu inuentam percussit uerbo oris sui, ut quae sterilis fuerat benedicto domini fieret arida maledicto. sed obsecro fraternitatem tuam, ne me, licet similem illi arbori infelici inueneris, simili uoce percutias, ne penitus arescam et uacuus debito fructu etiam foliorum amictu id est gratiae fronde despolier. sed iterum cogitans, quia misericors et miserator dominus neminem uult morte morientem neque creaturam suam in illa arbore sed inimicum plantationi suae uitium arboris maledicendo damnauit, oro te potius, ut maledicas sterilitati meae, ne umquam ex illa fructus nascatur, ut possit ex me ipso fructus nasci deo. expedit enim mihi interitus sterilitatis meae, ut in me plantationis dominicae fecunditas reuiuescat et moriente uitio, quo infructuosus efficior, agricolae meo reuirescam reditu bonae uoluntatis, ut esuriens uitam meam dominus ipse inueniat me feracibus ramis fructus sibi debitos offerentem.
- 43.5.1
Sed in hac eadem arbore non modicae quaestionis argumentum Marcus adiecit. nam aliis euangelistis de maledicta et arefacta ficu consonans, hoc altius est locutus, quod, cum dixisset non inuenisse dominum in arbore illa fructum, id quod arborem excusare uideatur adposuit dicens: non enim erat tempus, ut fructum haberet. quod si ita est, sine causa uidetur arbor excepisse maledictum, quae culpa sterilitatis carebat, si adhuc per anni tempus alienum fructus non habebat paratos, non infecunda de uitio, sed inmatura de tempore. sed quod de pecore apostolus ait, et de ligno possumus usurpare, ut dicamus: numquid de arbore cura est deo? propter nos utique scriptum est, in quibus escam suam deus semper uult inuenire. nam et agrum et uineam in nobis habet. nos in area sua uentilat, in nobis purgat triticum, disicit paleas, urit zizania. itaque in illa arbore salutem hominis esuriebat et ab homine debitum sibi fructum petebat. sed et cum in sua propria uenisset, sui eum non receperunt, et debitam fidei frugem, quam per legem et prophetas in eos seminauerat, sterilis infidelium Iudaeorum synagoga non reddidit. uenit ad arborem eorum quaerens a filiis plantationis suae expectati germinis dulcem cibum; at illa subductis pietatis fructibus dedit in escam illius fel et uuas petenti obtulit spinas et ipsum bonae uineae plantatorem, ipsum ueram uitem et botrum suauitatis aceto urente potauit. unde conuersa est ipsis mensa eorum in laqueum, et uua eorum amaritudinis facta est, et ira draconum insanabilis uinum eorum.
- 43.6.1
Tu uero, mi frater, ora dominum, ne ex uinea talium uitis nostra procedat, quia propago eorum ex uinea domini Sabaoth degenerauit in uineam Sodomorum. et nisi dominus in apostolorum palmitibus de patriarcharum radicibus reliquisset nobis seminarium uitae, de quo salus gentium pullularet et in quo seminis benedicti uena duraret, tota malitiae plenitudine Sodomis et Gomorrhae similes fuissemus. uerum quia nouissima hora est et securis iam ad radices arborum posita aridis et infelicibus lignis iustum minatur excidium, quaeso te, ut indulgentiam mihi et laxamentum temporis depreceris, ut morte dilata forsitan sucum feracitatis accipiam de caritatis tuae diligentia et sollicitudinis meae cultu, ut cor meum diuinus timor fodiat et stirpem meam necessaria paenitudo stercore humilitatis inpinguet, deinde ego ad uigilantiam sollicitudinis excitatus omni hora paratus adsistam et domino absente sim trepidus, ut adueniente securus sim, omni tempore omni die me fertilem sibi Christus inueniat, id est ut numquam cuiquam operi uoluntatis illius inmaturus appaream, sed si forte in tempore iracundiae desiderauerit a me pacem suam, non sit mens mea per iracundiae acerbitatem cruda concordiae, nec expectem, ut sol occidat super iram meam, ne occidat uita mea, si ante clauserit uesper diem, quam extinxerit pax furorem.
- 43.7.1
Quod autem de iracundia posui, de omni uitiorum genere dictum puta. hoc enim arbitror esse illud, quod dominus in arbore illa ante tempus suum poma quaesiuit. neque enim ille, qui nouit occulta cordis et qui cogitationes hominum perspiciebat, id quod in hominum oculis erat positum non uidebat aut etiam humano sensu minor erat, ut etiam in paruulorum scientia positum anni tempus ignoraret et autumni fructum uere deposceret; sed artifex salutis nostrae, creator, cuius uita et actus omnis in terris forma nobis conuersationis et morum fuit, ideo uisibiliter inuisibilia sua consilia disposuit et in creaturis inrationabilibus animae rationabili speciem suae conformationis expressit, ut nos ad omnia nobis salutaria scriptis operum suorum atque uerborum insignibus erudiret. et hoc est quod uoluit intellegi per euangelistam nobis indicando non suo tempore fructum ab arbore se petisse, ut omni tempore homo se fructum deo debere cognoscat, quia bonus dominus, qui hominem mortalem inmortalitati praeparat, iam et in hoc saeculo uult eum speciem perpetuitatis induere, ut fructum non accipiat de tempore, sed omni tempore sit maturus illi, cum quo uel in quo mansurus est sine tempore.
- 44.1.1
Quis daret mihi fontem litterarum tuarum, ut respondere possem litteris tuis uario gratiarum spiritalium flore consertis nec iam scolastico magis quam diuino sermone facundis et afluentibus quasi de terra repromissionis diuinae lacte pietatis et melle sapientiae, cuius et mel et oleum suxisti de firma petra id est Christo domino, qui est fundamentum aeternae domus, super quod uiuis operibus struere aedificium salutis exorsus non ligna nec fenum et stipulam, sed aurum argentum et lapides pretiosos superaedificare moliris, quia praeteriti cordis duritiam ariditatem atque leuitatem cum ueteri homine deponens effectus es lignum humidum, quod uicinis aquarum decursibus uirens fructum suum dabit in tempore suo neque umquam priuabitur honore foliorum. sensus tuus aurum est igne examinatum et sermo tuus argentum est purgatum septuplum, qui gratia spiritali renidens eloquia domini casta de corde puro et lingua indice cordis expromit. bonum tu firmumque thesaurum in uase fictili non fragili fide seruas, quia commissae tibi gratiae uas mens tua est, quae intra corpoream fragilitatem confirmata spiritu principali solidam diuino muneri custodiam praebet. pauper ego et dolens quomodo parebo sapientiae, quae me ad mensam potentis hac conditione praecepit mittere manum, ut me sciam similis apparatus fieri debitorem? ecce enim tu mihi mensa potentis factus es; adposuisti mihi diuites escas, quae me esurientem facile in omnia uerborum tuorum quasi in uaria electarum gustu et aspectu dapum scitamenta rapuerunt, ut gulae potius meae quam inopiae memor auderem sumere quibus paria praeparare non possum. quid igitur agam, a quo mihi tribui uel commodari petam uel supellectilem, qua possim digno ambitu triclinium diuitis aemulari, uel inpendia, quibus possim diuitem pauper repascere? quis mihi in huius debiti obligatione subueniet nisi tu, domine Iesu, qui te omni pauperi tuo semper obligas commodanti et pro his retributorem fore spondes, qui nunc non habeant retribuendi facultatem. adesto nunc mihi et pro inopia mea Apro tuo de tuis meum debitum solue diuitiis; riuos eius inebria et multiplica in illo generationes tuas, ut existat in domo tua sicut oliua fructifera, florescat ut palma et multiplicetur ut cedrus Libani.
- 44.2.1
Sed reuertar ad litteras tuas, in quibus laetor sicut qui inuenit spolia multa, et licet de meis uerbis nihil simile possim referre, tamen ut famelici faciunt, cum epulis opimi conuiuii digestis iterum de sua inopia esurire coeperint, famem suam praeteritae saturitatis recordatione solantur et animam inanem praesenti cogitatione absentis conuiuii pascunt: ita ego hanc epistulam in tui sermonis retractatione contexam et uoluptatem meam referam, nihil tibi largiens, nec uotum erga te meum potius quam de te experimentum loquar. expresserunt enim mihi faciem cordis tui litterae tuae, illae litterae spei bonae, litterae fidei non fictae, litterae purae caritatis. quid amoris sanctissimi spirant, quam suauis in his et quantus Christi odor fragrat, quanta opulentia sinceri cordis exaestuat, quomodo nobis anhelant sitim tuam et desiderium defectumque animae tuae in atria domini, quas agunt gratias deo, quas inpetrant a deo, quae legenti mihi florescentium in te gratiarum dei iamque operantium uirtutum praebent spectacula!
- 44.3.1
Ibi paruuli siue etiam adultuli Babylonis filii eliduntur ad petram, uitia scilicet confusionis superbiaeque saecularis, quae procliuius fides congressa superabit, si in primordiis ad Christum inlidere anticipata crescentium infirmitate praecauerit. ibi et cedri Libani ad terram depositae et in arcae fabricam conpagine caritatis erectae mundi huius fluctus inputribili robore secant. ibidem excitatus Christus, ut directionis tuae cursum ad stabilitatem suam ducat, uentos et maria tibi placans uidetur, cui iam in corporis tui naue uectatio et in tuo corde ceruical est, quia inuenit illic passer domum sibi, et habens in te, ubi reclinet caput suum. illic et coniunx, non dux ad mollitudinem uel auaritiam uiro suo, sed ad continentiam et fortitudinem redux in ossa uiri sui, magna illa diuini cum ecclesia coniugii aemulatione mirabilis est, quam tuam unitatem reductam ac redditam spiritalibus tibi tanto firmioribus quanto castioribus nexibus caritas Christi copulat, in cuius corpus transistis a uestro.
- 44.4.1
Benedicti uos domino, qui fecit utrumque unum, condens in semet ipsum duo, faciens mirabilia solus, qui conuertit non solum animas sed et affectus, temporalia in aeterna. manetis ecce idem coniuges ut fuistis, sed non ita coniuges ut fuistis; estis ipsi nec ipsi; et sicut Christum, ita et uosmet ipsos iam secundum carnem non nostis. haec mutatio dexterae excelsi, quae in se manens omnia innouat et conuertit mare in aridam, ad continentiae siccitatem stringens fluenta uitiorum. benedicta haec inter mulieres et hac quoque deuotione fidelis et acceptissima domino, qua se necessitatibus saeculi pro te uelut quaedam procellis in immobili scopulo stabilita turris opposuit. uere in ipsa petra illa, super quam aedificata domus non cadet, solido strenuae mentis fundata uestigio facta est tibi turris protectionis a facie inimici, undas et turbines saeculi frangens piae seruitutis obiectu, ut tu seclusus a pelago tutam in ecclesiae portu mentis inconcussae ratem in meditatione continua studiorum operumque caelestium quasi quodam remigio salutis exerceas. corporalis enim, inquit, exercitatio ad modicum; nam pietas ad omnia utilis est, quae te subdidit Christo praeferentem uel iacere in domo domini quam in peccatorum tabernaculis eminere, et conseruam tuam in labores corporeos ex affectu spiritali pro tua anima pignorauit, ut pretium libertatis tuae faceret seruitutem suam, non illa in saecularibus negotiis mundo sed Christo seruiens, propter quem mundum patitur, ne tu patiaris. uere iuxta diuinum opus et uerbum facta in adiutorium tibi et ad te habens conuersionem suam de nutu tuo pendet et in tuo statu sistit, in uestigiis tuis ambulat, in anima tua animatur, pro uita tua deficit, ut in tua uita reficiatur. curat illa saeculi curas, ne tu cures; curat ut (caeli) cures. possidere uidetur, ne tu possidearis a mundo et ut possidearis a Christo. non illam a proposito tuo discors abiungit uoluntas, sed quod magis mirum est, concors fides opere diuidit uoluntate coniunctam. nam sine animi captiuitate rem captiuitatis in libertate spiritus administrans firmauit manus suas in opera uirtutis; brachia sua extendit ad utilia accincta fortiter lumbos suos et escas pigritiae non edens facta est tibi tamquam nauis, quae mercatur a longinquo, necessaria diuisione reddens per se Caesari quae sunt Caesaris, ut quae dei sunt per te ministret deo. nam cum tributum, sicut scriptum est, dederit cui debet tributum, tunc et manus suas adaperiens pauperi et fructum operae suae porrigens inopi spiritale uectigal pensitat et reditum possessionis in tuae militiae stipendium suggerit, salutaris damni auarior quam letalis lucri. quae talis est, fidit in ea cor mariti eius. operatur enim, ut scriptum est, uiro suo bona tota uita sua et non mala, et ideo non sollicitus agis quae in domo tua terrena aguntur; quod in domo caelesti agitur strenue liber exequeris. nec confunderis, cum loqueris inimicis tuis in porta, quia sapientiae mulier, qualis tibi donata est, pretiosior lapidibus pretiosis circumspectum te facit in foribus ecclesiae. et duplicia pallia, inquit, fecit uiro suo. nonne tibi uidetur et haec duplicia tibi pallia ac purpurea uel byssina sibi uestimenta contexere, cum et illius fides gratiam tuam duplicet, quia mulier bona corona est uiro suo, et uicissim illi honor tuus purpura est, quia temperante domini gratia simpliciter fidei unitate uestiti superinduitis uos inuicem spiritalium operatione uirtutum? tu illi in Christo caput, et illa fundamentum tibi, cuius opere pes tuus stat in uia domini et quam capitis tui participem faciet commembrata in domini corpore fidei conpago, quia et in sollicitudinis diuersitate, saluo tamen consonae mentis adsensu, ad propositi tui iuncta sententiam, dum tu creditam tibi dispensationem fidelis et sollers talentorum herilium multiplicator exerces, nec illa quod de terrenis elaborat fructibus thesaurizat in terra, sed tuis potius operibus quam damnosis auaritiae quaestibus feneratur. et ideo dabitur illi fructus a manibus suis, et laudabitur in portis filiae Sion maritus eius in domino, qui uobis ab operis eiusdem labore diuerso sed pari studio consitam segetem in communem praeparat messem, ut in illa die pariter in exultatione ueniatis adferentes manipulos uestros, ministra illa seminis et tu ministerii seminator. non enim defraudabitur consortio mercedis tuae per meritum conpensationis istius, qua non uoluntati suae obtemperans sed saluti tuae, huius ipsius operis documento probat iudicium fidei suae satis indicans, quanto et ipsa potiorem saeculi contemptum quam usum iudicet, quae spiritalia tibi maluit, non hoc saeculum Christo sed te sibi praeferens.
- 44.5.1
Adiciat dominus super uos et filios uestros. misericordia enim domini promerita parentibus suscitabit, ut scriptum est, filios eorum, et locupletabuntur in bonis domini. spero autem, quod sicut uxor tua in lateribus domus tuae sicut uitis abundans est fructibus tibi pietatis exuberans, ut cadant a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ita et filii tui mensam domini tecum sicut nouellae oliuarum circumsistere merebuntur, quos nunc arbitror diuinae sapientiae, bonae conuersationis uestrae escis ut pullos aquilarum cibari, ut depopulatas praeda parentum carnes id est carnales inimicitias, quae aduersantur spiritui, iam nunc edere discant et spiritali uoracitate consumere et in superna uirtutum confirmatis alarum remigiis euolare. educentur sicut filii prophetarum, qui tumultuosam ciuitatis habitationem ad conponendam pace silentii animam declinantes iuxta Iordanis alueum sibi habitacula secreta metati sunt. consecrentur sicut filii Aaron, non tamen illi qui ignem alienum domino accendentes exusti sunt igne diuino, quo ipsi carebant, sed ut Eleazar et Ithamar merito perpetui successores dignitatis paternae, quia non degeneres sanctitatis heredes.
- 44.6.1
Ignem autem mihi alienum uidetur accendere, quisquis corporeae uel saecularis alicuius cupiditatis ignem in sacrario sui cordis accendens audeat adpropinquare altaribus domini, quae non recipiunt nisi illius ignis accensionem, de quo ait: ignem ueni mittere in terram, et quid uolo, si iam accensus est? hoc igne nos, domine Iesu, semper accende, ut inluminemur in sensibus, deflagremus in uitiis; hic enim solus qui a te est ignis igni resistet aeterno. habentes autem cor ardens in uia domini non alienum sed suum ignem domino accendimus et inter ignes saeculi hoc igne muniti sicut illi in camino pueri intersibilante impetu flammis rorabimur et hymnum domino inter incendia refrigerantia dei filio concinente cantabimus. ipse enim dixit in duorum quoque uel trium concordia se semper interfuturum. unde confidimus, quia et in medio domus tuae diuersatur, ubi et in uobis et in filiis unus numerosarum agitur coetus animarum. in quo nos quoque solo absentes corpore spiritali praesentia conseratis precamur, ut animae nostrae hortulum sitientem non solum uerbo sed et precatu rigetis, quem neque nostris manibus ut infirmi neque conductis ut inopes excolere possumus et qua uia tuam uiam quaeramus non inuenimus, quia non fodere ualemus et mendicare erubescimus. unde inpensius adiutorio orationum uestrarum indigemus, quia quis aut inutiles conducet operarios aut tribuet non petentibus? nonnumquam tamen qui agros inopes et incultos habent desperatis ab ope uel manu sua fructibus spes omnes suas ad auxilia diuina conuertunt, et saepe euentu iuxta fidem praestito conpensante diligentiam religione quos sollers cultura deseruit pia nota iuuerunt.
- 44.7.1
Orate ergo, ut dominus omnipotens, qui posuit flumina in desertum, conuertat aridam nostram in exitus aquarum, percutiat et interrumpat duritiam cordis nostri, ut hanc quoque petram conuertat in stagnum aquae. atque utinam illo rore respergat, quo illud mysticum in area uellus infecit. ros enim, qui ab illo est, sanitas est nobis. orate, inquam, ut hortulum nostrum introire dignatus exurgere aquilonem iubeat et austrum uenire, quibus auras uitales adflantibus germina nostra uiuescant. sed et si uineam suam ingressus arborem nostram sine fructu inuenerit, parcat excidere et misericordia differente credat agricolae interuenienti, qui extorquendum diligentia sua fructum de sterili ficulnea pollicetur. potens est enim ipse dominus, qui interpellat pro peccatis nostris et qui uocat ea quae non sunt tamquam quae sint, facere et de nobis egenis et aridis arborem fructuosam et animam inanem adipe uerbi sui tamquam cophino stercoris opimare, quia scriptum est: de ipsius gratia pinguescent fines deserti. cophinus autem hic stercoris, qui de sterili fertilem arborem facit, specialiter mihi uidetur humilitas spiritalis, qua contribulantes cor nostrum paenitudine praeteritae uanitatis euacuamus inania et sucum uirtutis accipimus, qua qui operibus iustitiae steriles eramus reddimur fructuosi. bonum ergo nobis intrare in recessus nostros et humiliare in ieiunio, quo ieiunatur ab operibus tenebrarum, animam nostram, ut ab huius humilitatis stercore, quae saeculo uilis, deo cara est, erigatur per eum, qui suscitat de terra inopem et de stercore erigit pauperem. gratia dei uobiscum. .
- 45.1.1
Lucerna semper est pedibus meis uerbum tuum et lumen semitis meis. ita quotienscumque litteras beatissimae sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae purius uideo ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. quod cum saepe alias per munera epistularum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cuius mihi tam gratus quam dignus portitor fuit uir benedictus domino frater noster Quintus diaconus, qui longo quidem posteaquam ad urbem uenerat interuallo, cum eo iuxta sollemnem meum morem post pascha domini pro apostolorum et martyrum ueneratione uenissem, benedictionem oris tui reddidit nobis. uerumtamen oblitterato quod nesciente me Romae consumpserat tempore recentissimus mihi uisus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi uenisse crederem, cum primum uidebam et cum mihi plenum odorem suauitatis tuae in eloquiis tuis caelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. fateor tamen uenerandae unanimitati tuae non potuisse me uolumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere. tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere et eo, ut cupiebam, perfrui, scilicet ut perlegerem iugiter, si legere coepissem. itaque, ut fieri solet, secura expectatione conuiuii praeparati auidae licet mentis esuriem refrenaui et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in uolumine deuorando, quod postea uoranti mihi et in ore et in uentre dulcissimum fuit, inhiantem in fauos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec urbe proficiscerer et interponendum ad itineris statiua diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistulae tuae spiritalibus ab omni faece curarum et suffocatione turbarum liber epularer.
- 45.2.1
Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam, quae data est tibi desuper, quam mundus hic non capit et quam nemo sapit nisi sapientia dei sapiens et uerbo dei eloquens? itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in deo laudabo sermones tuos et non timebo a timore nocturno, quia docuisti me in spiritu ueritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et auiam Melanium fleuisse carnalem obitum unici filii taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis lacrimis dolore uidisti. cuius quidem modestas et graues lacrimas sicut propior uel aequalior animae eius spiritus altius intellexisti et perfectae in Christo feminae salua uirilis animi fortitudine cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam pri-
- 45.2.2
17] (H Cor. 13, 3). 18] Ps. 55,11. Ps. 90, 5.
- 45.2.3
mum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore conpunctam fleuisse perspiceres non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali functum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari uanitate praeuentum, quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio, non iuxta sanctam uotorum suorum auaritiam cogitaret adsumptum, ut de conuersationis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem coronamque capturus, si in huius saeculi uita matris exemplo saccum togae et monasterium senatui praetulisset.
- 45.3.1
Verumtamen idem uir, ut et antea rettulisse me puto sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem, si ueste non gesserit, tamen mente praetulerit; ita enim secundum uerbum domini mitis moribus fuit et humilis corde, ut non inmerito credatur introisse in requiem domini, quoniam sunt reliquiae hominum pacifico, et mansueti possidebunt terram placentes deo in regione uiuorum. nam certe et illud apostoli non solum tacito mitis affectu, sed et conspicuis religiosus inpleuit officiis, ut cum esset altorum huius saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret et tota etiam die misereri et commodare persisteret. unde et semen eius potens in terra factum est inter eos, qui dei fortes terrae nimium eleuati sunt, ut etiam de beatissima familiae ac domus eius uisitatione sanctum hominis meritum reueletur. generatio, inquit, rectorum benedicetur, gloria non caduca et diuitiae non labentes in domo eius, domo quae aedificatur in caelis non labore manuum sed operum sanctitate. sed cesso pluria de memoria tam dilecti mihi quam deuoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me repetam et nihil possim de beata huius filii matre et sanctorum pari radice ramorum Melanio melius aut sanctius praedicare, quam sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est, ut, quia ego peccator inmunda labia habens nihil dignum loqui potueram ut longinquus a meritis fidei eius animaeque uirtutibus, tu ille uir Christi, doctor Israel in ecclesia ueritatis, procurante in melius dei gratia parareris dignior tam uirilis in Christo animae praedicator, qui et mentem eius diuina uirtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres et mixtam cum uirtute pietatem eloquio digniore laudares.
- 45.4.1
Quae uero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. at ego de praesenti uitae meae statu ut magistrum et medicum spiritalem consulo, ut doceas me facere uoluntates dei, tuis uestigiis ambulare post Christum et mortem istam euangelicam prius emori, qua carnalem resolutionem uoluntario praeuenimus excessu, non obitu sed sententia recedentes ab huius saeculi uita, quae tota temptationum uel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota temptatio est. utinam ergo sic dirigantur uia.e meae post uestigia tua, ut exemplo tuo soluens calciamentum uetus de pedibus meis disrumpam uincula mea et liber exultem ad currendam uiam, quo possim adsequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut uiuas deo Christo uiuente in te, cuius et mors et uita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur, quia non sapit cor tuum terrena nec os tuum loquitur opera hominum, sed uerbum Christi abundat in pectore tuo et spiritus ueritatis effunditur in lingua tua, superni fluminis impetu laetificans ciuitatem dei. ,
- 45.5.1
Quae autem uirtus hanc in nobis efficit mortem nisi caritas, quae fortis est ut mors? sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut inpleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conuersi auertimur ab hoc mundo et cui uiuentes morimur ab elementis huius mundi. nec tamquam uiuentes in eorum conspectu usuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est, cuius a mortuis resurrectionem non adprehendimus in gloria, nisi mortem eius in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur, ut iam non nostra uoluntate uiuamus sed illius, cuius uoluntas sanctificatio nostra est et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut iam non nobis sed illi uiuamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus uitae nostrae posuit in caelis in corpore suo, quod est corporis nostri. unde nunc expectatio nostra dominus est, et substantia, quae ab ipso facta est, apud ipsum et in ipso et per ipsum est, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae et secum in caelestibus conlocaret. propterea et qui digni fuerint uita aeterna olim in gloria regni eius, ut cum ipso sint, sicut apostolus ait, et cum ipso maneant, sicut et ipse dominus ad patrem dixit: nolo ut, ubi ego sum, et illi sint mecum, sine dubio illud quod in psalmis habes: beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te.
- 45.6.1
Puto autem hanc laudationem uocibus concinentium esse promendam, etsi inmutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et domini corpus post resurrectionem apparuit, in qua utique resurrectionis humanae uiua imago praefulsit, ut dominus ipse, qui in corpore ipso, quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, et resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe conlatus exhibuit. quod si etiam angeli, quorum simpliciter spiritalis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes domino creatori canant et gratias referre non desinant, quanto magis hominum etsi spiritalia iam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis et linguis effantibus dabunt uoces, quibus diuinas laudes uel sensuum suorum gaudiorumque affectus per uerba depromant, forte etiam hoc gratiae gloriaeque adposituro sanctis suis domino in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et uocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata inmutatione profecerint, ut in corporibus iam spiritalibus constituti iam forsitan non humanis sed illis angelicis atque caelestibus, quales apostolus in paradiso audiuit, sermonibus eloquantur? et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis inter alias praemiorum species iam nouae linguae parentur. quibus idcirco homines huius saeculi adhuc uti non licet, ut iam his gloriae suae congruentibus inmortales loquantur, de quibus dictum est: etenim clamabunt et hymnum dicent, procul dubio in caelestibus, ubi cum domino erunt et delectabuntur in abundantia pacis, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes agni pateras et coronas et cantantes ei canticum nouum, adgregati choris angelorum uirtutum dominationum thronorum, ut et ipsi cum Cherubin atque Seraphin et quattuor illis animalibus uoce perpetua concinentes dicant: sanctus sanctus sanctus dominus deus Sabaoth, et reliqua quae nosti.
- 45.7.1
Hoc est ergo, quod egenus et pauper ego ille insipiens et paruulus tuus, quem ut uerus sapiens ferre consuesti, rogo, ut me scientiam uel opinionem super hoc tuam doceas, quia scio te inluminatum spiritu reuelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognouisti et praesentia uides, ita etiam de futuris aestimes, quid censeas de his caelestium creaturarum uel etiam super caelos in conspectu altissimi agentium uocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. quamlibet enim apostolus dicendo: si linguis angelorum loquar, proprium quendam illos suae naturae uel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas angelorum pro generibus uocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum uarietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum, utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. sed et uox dei saepe ad sanctos emissa de nube ostendit posse loquelam esse sine lingua, siquidem lingua corporis membrum sit pusillum et magnum. sed forte ex hoc ipso, quia in hoc membro uocis officium deus posuit, etiam incorporeae angelorum creaturae sermones et uoces linguam uocauerit, sicut scriptura adsolet deo quoque secundum species operationum nomina adsignare membrorum. ora pro nobis et doce nos.
- 45.8.1
Frater noster carissimus et dulcissimus Quintus quam tarde ad nos remeat a nobis, tam cito a nobis ad uos redire festinat; instantiam uero eius in litteris exigendis etiam haec epistola lituris quam uersibus crebrior loquitur; commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit. nam pridie idus Maias uenit ad nos, ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. uidete ergo utrum eum commendauerim an accusauerim huiusmodi testimonio. forte enim, immo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis iudicabitur qui a tenebris, quod in conparatione uestri luminis sumus, iustissime refestinauit ad lucem suam.
- 46.1.1
Vel breues nobis ab unanimitate tua litterae magno refrigerio sunt, sicuti in paenuria pluuiarum ager sitiens rore recreatur, unde refectos nos quamuis breui epistula tua, attamen tua, per puerum communium filiorum fatemur, sed tamen rursus adfectos, quia etiam nunc uos in aestu sollicitudinis et incerto morarum Romam pati indicastis. det nobis dominus a domino laetificari quam primum de actu uestro, ut sicut anxiis conpatimur, ita congaudeamus hilaratis et incipiamus tamen sperare fructum praesentiae uestrae, si uos certi esse de uestra sententia uel domini circa uos placito coeperitis.
- 46.2.1
Sane, quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut te diligis, ut studium in Graecas litteras adtentius sumam, libenter accipio; sed inplere non ualeo, nisi forte desideriis meis adnuat dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. nam quomodo profectum capere potero sermonis ignoti, si desit a quo ignorata condiscam? credo enim in translatione sancti Clementis praeter alias ingenii mei defectiones hanc te potissimum imperitiae meae paenuriam considerasse, quod aliqua, in quibus intellegere uel exprimere uerba non potui, sensu potius adprehensa uel, ut uerius dicam, opinata transtulerim. quo magis egeo misericordia dei, ut pleniorem mihi copiam tui tribuat, quia pro diuitiis erit pauperi uel micas a diuitis mensa cadentes auido famelici cordis ore colligere.
- 46.3.1
In tempore sane, quo scripta haec scribebantur, cecidit sub oculis incidens proposita lectione capitulum illud ex Genesi, (a) Iacob quo ludas benedicitur. et quia dominus oportunissimam hanc occasionem dederat, pulsare post tempus fores cordis tui placuit. ergo si me amas, immo quia multum amas, rogo ut scribas mihi, ut intellegis ipsas patriarcharum benedictiones et si qua ipse scis in eis ardua sensu et digna cognitione, scire me uelis; specialiter tamen de capitulo illo in quo ait: alligans ad uitem pullum suum et ad cilicium pullum asinae suae, qui suus sit pullus quaeue asina uel qui asinae pullus? et cur suus ad uitem, asinae uero pullus ad cilicium alligetur?
- 47.1.1
Etsi incertum mihi fecit filius Cerealis, quod ad te perrecturus foret in tempore, quo ad sanctum Petrum reuertitur, tamen per eum, qui aeque tuus ac noster est, non scribere tibi tam culpabile nobis quam tibi triste futurum iudicauimus. itaque chartulae damnum, si te forte non uidisset, quam officii, sicut credimus, si te uiseret, praeoptantes capessere commisimus epistulam istam non casui sed fidei. credimus enim in domino dirigendam ad te uiam sermonis ac filii nostri, quia desiderantibus bonum omnia procedent in bonum; desiderat enim te, quantum debes desiderari ab intellegente commodum suum de consortio tui. et ideo praesumo, quia secundum fidem ac pietatem suam satiabitur in bonis desiderium eius et perueniet ad te et tecum manebit, et geminabitur nobis apud dominum in uobis salutare praesidium, cum et tibi tam bonus filius comes discipulus adiutor accesserit, et tu illi pater ac magister omnis boni donatus a domino ad efficacem orationum potentiam uires gratiae spiritalis addideris. nobis autem, etsi pro tua caritate praesumptio sit, quia remeaturus ad orientem non feres inuisitatis nobis abire, tamen de peccatis nostris metus est, ne etiamsi tam a nobis uicina filia Babylonis auertat. quare domino desideria nostra et uota mandamus, ne secundum meritum nobis sed secundum desiderium faciat et dirigat ad nos uiam tuam in uia pacis suae, quia non ambulantes in ea in reprobum sensum damnati sunt, ne te desiderare mereantur.
- 47.2.1
Sane inportunitate, qua ostium tuum uel media nocte pulsare consueui, numquam repulsae metu ad uerecundiam et modum postulandi coactus, nunc hoc circa me negotii tibi trado, ut benedictiones duodecim patriarcharum, cuius iam principium mihi exposita circa personam Iudae prophetia triplici, ut iussum est, interpretatione conscriptis paginis edidisti, per reliquos eius filios distributam digneris exponere, ut ipse per te fiam conscius ueritatis et magnae gratiae ac laudis auctorem habeam, si his, qui de me supra me propter operis necessarii gratiam sentientes consulendum me putarunt, diuina potius et tuo spiritu quam de meo sensu inepta respondeam. gratia dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo unanime.
- 48.1.1
* * * * si enim hodie uideas dignos domino sacerdotes uel Exsuperium Tolosae uel Simplicium Viennae uel Amandum Burdigalae uel Diogenianum Albigae uel Dynamium Ecolisnae uel Venerandum Aruernis uel Alethium Cadurcis uel nunc Pegasium Petrocoris, utcumque se habent saeculi mala, uidebis profectu dignissimos totius fidei religionisque custodes. * * * *
- 49.1.1
Opera domini praedicare honorificum est, quae mihi causa huius epistolae fuit, quia patris familias huius, quem ad unanimitatem tuam prosequor, Secundiniani negotium, ut probabis, non potest sine domini gloria et laude narrari. sicut enim dixit in euangelio: pater meus adhuc operatur, et ego operor, ita et nunc facit, neque desinit bonus dominus fidem nostram euidentibus ueritatis suae excitare ac uere prouocare documentis. itaque in diuersis, ut scriptum est, argumentis apparens nobis saluator deus terra marique pro nobis operatur et quod in singulis agit multorum fidei salutique procurat. uide enim quam admirabile et praedicabile opus sit, quod Iesus dominus in uno sene cum angelis suis sanctis operatus est. haec enim causa est supradicti amici et fratris nostri, qui est uir in Christo fidelis. hieme superiore conpulsus in Sardinia cum ceteris quippe nauiculariis inuehendas fiscalibus horreis fruges ministerio propriae nauis accipere, non expectato tempore soliti commeatus ante aestiuam temperiem onustum nauigium ui publica urgente dimisit. ilico, ut mihi retulit, in proximo freto exorta tempestas temere de portu solutam multarum nauium classem a cursibus destinatis retorsit et fregit in litore. huius nauem in quodam eius insulae loco, quem Ad Puluinos uocant, ne similiter inlideretur, anchoris fundare conati sunt; sed hiemis eiusdem uiolentia praeualescente rumpentibus uinculis nautae exterriti scapham dit miserunt, uel ut naui fortius continendae renouatis et altius stabilitis anchoris subuenirent uel ut se ipsos, si possent, a discrimine nauis eriperent. sed illos statim cum fragili perfugio lembuli sui abripuisse in scopulos procella dicitur et superfusis fluctibus obruisse. unum ex omni numero nautarum senem sentinando deputatum uel metu inmemores uel ut uilem animam contemnentes relinquunt. interea destituta nautis et anchoris nauis aufertur in pelagus.
- 49.2.1
Senex ille, qui nescierat se relictum, ut iactari uoluique sensit, ab intimo nauis emergit,. uacua omnia, mare undique et undique caelum uidet; cum et metum et periculum misero * solitudo cumularet, sex dies et noctes ieiunus condidit. fuerunt enim illi lacrimae panes die ac nocte. tum ipsum iam mortis quam uitae cupidiorem finemque poenarum animae exitu desiderantem misericors et miserator dominus adire comminus et uerbi cibo animare dignatus est. refert ipse adhuc lacrimans felicitatem periculi sui nec sine lacrimis cordis et gaudio spiritus audiri potest, ut conpellatus adeunte Christo, ut confortatus hortante sit, ut arborem iussus incideret, quam excidi in eo tempore remedium nauis erat; sed quod multi atque ualidissimi sine suo et nauis periculo facere uix possunt, solus et debilis arripere non audens dei uerbo ausus est. bis tantum et leuiter ut a senili manu tactus magis quam ictus securi malus ita prosiliuit a uulnere, ut longe extra nauem in undas expulsus tuto ceciderit. deinde uariis, ut marina iactatio et naualis instructio poscit, officiis, cum aut. artemone armari oportebat aut sentinam depleri necesse erat, nomine Victoris uocatus a domino porrigere tantum specie agendi manum ad quamlibet operam iubebatur. non enim in multa et uaria circa hunc senem mirabilium diuinorum gratia hoc quoque dei munus praetereundum uidetur, quod etiam nomen accepit, quo nunc et regeneratione censetur et ab hominibus et ab angelis scribitur; gentilicio enim signo Valgius uocabatur qui nunc Victor a domino dicitur, et est uictor in domino qui illi aptum opera in ipsum sua nomen inposuit, quia uidelicet et in mari de tempestatibus atque naufragio per adiutorium Christi et nuper in terra per eiusdem gratiam de peccatis et diabolo triumphauit, uidelicet ut totus in Christo nouandus neque in nomine neque in homine ueteri permaneret.
- 49.3.1
Mira fides et ineffabilis pietas domini salutaris, qui senem, si forte somno piger lentius ad gerenda consurgeret, et molli manu ante praepalpans, ne trepidus expergefieret, uellicata blande auricula suscitauit, cum leuiter adnitens senex a primo statim conatu suo manibus angelicis res effectas uideret. uix rudentem quasi ducturus adtigerat, iam exsinuatum in contos suos siparum stabat uel nauis uela faciebat. aqua rimis nauis accepta mergere temptauerat, et post unum uel alterum breuis sentinaculi haustum umore destricta siccataque naui quod ageret non habebat, stupens laborem sibi sine labore praecerpi et actum suum occulta manu praeueniri, si bene occulta dicitur quae tam perspicuum praestabat auxilium. sed nec ipsi operatores simplicibus innocentissimi senis oculis subtrahebantur; nam saepe uidit armatos, uidelicet de exercitu caeli milites excubare nauigio et cuncta nautici muneris administrare. nec sane nauem illam nisi angeli nautae decebant, cui gubernaculum erat mundi gubernator. ipse enim dominus nunc suo uultu coruscus, ut in Apocalypsi describitur, et coma fulgidus, nunc confessoris et amici sui, domini mei, communis patroni Felicis ore uenerabilis in puppi sedebat, sicut nautico usu dicitur, ad temones uel potius pro temonibus, quos cum anchoris pariter et nautis in illo naufrago litore nauis amiserat, infelix feliciter, ut pro amissis omnibus uiris et armis suis aut domini martyrem aut dominum martyris obtineret. narrat gaudio lacrimans senex se ad ipsius pedes nunc domini, nunc martyris gubernantis sibi solitum procubare, etiam familiarius ipso adlectante, in genibus quoque ac sinibus sacris beatum et adflatibus diuinis odorum reclinati capitis puluinar habuisse.
- 49.4.1
Dubitemus nunc patriarcharum sinus fidelibus in Christo seruis patere, cum inmensa eius bonitas etiam catechumenum tunc istum uel suo uel sancti sui fouerit gremio. nam et in sancto suo ipse aderat qui dixit, ut nosti, ad patrem: ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut unum sint, sicuti et nos unum. ego in eis, et tu in me. et iterum ad apostolos, in quibus uniuerso corpori suo dixit: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus uitae meae usque ad consummationem saeculi. quod cotidie nobis in manu et apostolorum suorum et martyrum operante conspicuis uirtutibus potentia probat, ut credamus dei filium et dominum nostrum Iesum ex resurrectione mortuorum regnantem in caelis ad dexteram patris uiuorum esse dominum, non mortuorum. ergo cum et sancti sui confessoris effigie senem nautam fouebat, ipse aderat in sancto suo et fessum atque depositum blandis mulcebat adloquiis nec magis cibo quam uerbo reficiebat, quia ipse est uerus panis qui de caelo descendit dare escam omni carni. in omni enim homine opus suum diligit et omnem, quantum in ipso est, hominem saluum fieri uult, quia mortem non fecit uitae dator et uita totus, nec laetatur in perditione uiuorum qui mauult misericordiam quam sacrificium nec personas accipit qui fecit omnes, sed pro meritis iudicat, quia deus iudex est.
- 49.5.1
Denique non illi hic de calamitate naufragii neque de senio et egestate nauta uilior fuit; sed his omnibus, quibus eum et socii spreuerant, Christum mouit et uiscera uiscera concussit. oculi enim eius semper in pauperem respiciunt. profecto et iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum. cui forsitan ad precandum etiam uoces propheticas dominus et ipsa periculi causa dictauerit, ut clamaret: saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. ueni in altitudinem maris, non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum. cito anticipet me misericordia tua, priusquam infigar in limo profundi et urgeat super me puteus os suum. respice in me, quoniam unicus et pauper sum ego, et factus sum similis pelicano solitudinis, sicut nycticorax in domicilio, et ita in naui mea sicut passer unicus super tectum. audiuit dominus et misertus est eius et misit angelos in circuitu eius, et factus est in salutem. imperauit procellae et stetit in auram. increpuit mare, et siluerunt fluctus eius, et deduxit eum in aquis multis, uidentem opera domini et miribilia eius in profundo. cibauit eum adipe frumenti, et conloquente Christo quasi de petra melle saturatus est. respexit humilem qui beauit pauperes spiritu. flentem adfatus est qui promisit lugentibus consolationem. et qui esurientibus et sitientibus iustitiam saturitatem dat, ipse hunc deficientem qui panis et iustitia et fons uitae est de se ipse inrigans pauit, nec alia istum pietate quam omnem hominem in huius mundi pelago uolutantem dedita patri usque ad crucis mortem pietate miseratus est, quia uidelicet unus homo uniuersitatis portio et uniuersitas unius forma hominis et causa est.
- 49.6.1
Denique non solum nauem sed ipsum quoque, cuius causa nauem tuebatur, regens et in eo discreta carnis et spiritus officia dispensans, noctu securum requiescere, die uigilare sollicitum iubebat, se pro dormiente uigilaturum et uigilanti cooperaturum esse promittens. nempe illum in his uerbis domini recognosces affectum, quo semper ita spem nostram fouet, ut sollicitudinem non relaxet, ita infirmae carni consulit, ut spiritus promptus esse non desinat. et ideo sic dormire permisit seni fesso, ut ne seni quidem et fatigato de uigilandi negotio securitatem remitteret, ne scilicet resolueretur in somnos inertes et inciperet non solum corpore sed et mente dormire. quod metuens quidam sanctus ait: inlumina oculos meos, domine, ne umquam obdormiam in mortem. uicina enim morti labes est torpor animorum. et tunc dicet inimicus: praeualui aduersus eum, si et mentis oculos somnus oppresserit. recognoscimus ergo ipsum seni adfuisse qui dixit dormitantibus suis: uigilate et orate, ut non ueniatis in temptationem, et iterum uigilantibus ait, iam scilicet excitatorum uigore securus: dormite iam et requiescite. quod quidem non magis de corporeo somno quam de fidei firmitate dictum alibi docet dicens: constantes estote, quia ego uici mundum. uera enim hominis haec requies est, si fide constans et uictoria Christi ab omni hoste securus pace unanime perfruatur: ipse enim quies nostra qui pax nobis est quique pro nobis uigilat, ut requiescat in nobis, et qui nunc uigilare nos pro quiete perpetua iubet.
- 49.7.1
Ipse dominus haec eadem pietatis suae munera, quae toto uult agi mundo, in hoc sene uno agere dignatus est cum blandimento seuerus nec sine freno timoris indulgens aurem uellit, ut somnum torporis excuteret, sinum praebuit, ut quietem perpetuam ministraret. uiginti et tres dies homo non modo a terris sed et ab hominibus exclusus omnium uentorum ludibrium, omnis terrae exul, diuersi maris hospes et exsors generis humani, inter fluctus et beluas maris in uago erraticae nauis hospitio ieiuniis senio timore confectus, quaeso te, numquid natura sua perdurauit? cui ergo obscurum sit deum in illo fuisse? quem dixi deum? non qui facit mirabilia solus, qui uocat ea quae non sunt tamquam quae sint? cuius ope enabat toto nauis secreta pelago et inuisibili gubernatore quasi uacua et tamen graui mole se promouens, clausis intra cameras suas homine cum frugibus, uelut illa diluuio feta mundi seminibus arca fluebat nec uno mari iactata cursum cum tempestatibus inmutauit.
- 49.8.1
Primo ad urbem acta Romani portus pharum uidit; deinde Campaniam longis tractibus legit mutatisque turbinibus in Africae litora transuolauit atque ab ipsis rursus abrepta Siciliam transcurrit, circa quam concita et uerticosa crebris, ut ferunt, insulis freta et periculosos etiam sub gubernatore nauibus cursus inter ambages et obices insularum tam directo otiosus senex inoffensoque nauigio praeteriuit, ut quasi diuina nauis et inmisso diuinitus spiritu sapiens sua sponte cauenda uitaret, sequenda peteret et utiliter ac perite per necessarios obitus flecteretur, uigesimo demum et tertio die miserante iam deo finem errorum atque discriminum in Lucanis positura litoribus. quibus propinquanti dominus aeternus, ut indefessa eius bonitas usque ad terminum susceptae sibi nauigationis operaretur mirabilia sua, tacito suae adspirationis instinctu conpulsos a littore duabus nauiculis piscatores obuiam misit, qui nauem hanc eminus conspicati primo aspectu territi refugerunt; plenam enim armatorum et liburnae aemulam sibi uisam ipsi postea retulerunt. deinde magnis et saepe repetitis senis nostri uocibus aliquando reuocati ratione secum habita et agente sic domino, nihil sibi ab ea naui timendum, in quam uocarentur, intellexerunt. accessere nauigio uacuumque militibus esse, quod longe stipatum uiderant, uix seni contestanti et ascensa tandem naui suis oculis crediderunt, ubi receptos senex prandio, quod pridie iussus a domino praepararat, excepit multaque mercede copiosis amissorum nautarum panibus saturauit atque donauit. quibus stipendiis laeti famulantibus lembulis suis quasi emeritam graui e bello et de certamine coronatam, quippe ut superstitem naufragii, uictricem uentorum et fluctuum nauem ad portum suum remulco praeeunte duxerunt. quid hac naui fecisset eorum uanitas, qui errore eo quo colunt omne quod fingunt factam Argonautarum infelicium puppem fabulosis litteris sacrauerunt atque etiam nunc in caelo uidere se credunt et inter astrorum choros numerant? nec minore dementia uectricem draconis Epidaurii nauem inludente ipso, cuius corporatum phantasma uexerunt, serpente uenerantur.
- 49.9.1
Sed fugiamus a fictis et alienis neque mendacia et uenena pereuntium nostrae ueritatis lumini misceamus. sunt nobis nostrae naues, ut dignius ueris et domesticis utamur exemplis. habemus et arcam Noe. habemus et nauem Tharsi nauemque Tharsensis. sed illa, de qua dei fugitiuum prophetam ultor et custos cetus excepit, eatenus huic naui conparari potest, quatenus ante sortem periclitata est; tertia uero nauis exemplo meo congruit huic, quod apostolum et martyrem uexit propterque ipsum et in ipso Christum recepit, uel cum illi totam periturae nauis multitudinem redonauit.
- 49.10.1
Proponamus ergo nobis animo et mente cernamus pulcherrimum diuini operis spectaculum, uidentes nauem unam de multarum nauium omniumque nautarum naufragio raptam, uno sene maria diuersa peragrante, solam in pelago et in ea solum. iam illa nobis arca diluuii ante oculos, ecclesiae imago, uersabitur, super orbem demersum una ubique diffusi maris facie inter effusas caeli et abyssi aquas solide toto innatans mundo, cuius ista imaginem multis modis in modulo minore gestauit. nam ut illa omnigenum seminum, sic et ista uariarum plena frugum fuit, cui praeter onus publicum plura etiam de stipendiis et peculiis nauticis inerant. illa unam familiam ad generis humani reparationem, et ista unum hominem ad multorum fidem uexit. illi pacis ramum columba detulit; huic pacem agnus exhibuit. illam in imaginem sancti spiritus ales intrauit, et hanc per imaginem confessoris sui Christus accessit. respiciamus et Ionae nauem, largiore hanc munere uirtutis eiusdem seruatam uidebimus et maiore miraculo. illa enim omnibus saluis praeter unum, ista omnibus amissis uno manente seruata est. sed et cetum illum prophetae uiuentis innocuum uoratorem uidetur haec nauis imitata, cum aeque utero suo clausum hominem per maris alta gestauerit et litori exposuerit incolumem, sicut illum indigestum ieiuna praedae suae belua iussis singultibus ab ergastulo spatiosi uentris excussum refudit deo, quo iubente susceperat, et mysterio salutiferae passionis expleto tertia die in spem resurrectionis euomuit.
- 49.11.1
Nauis uero illius turba felicior, quae apostolo condonata est, non suis quidem meritis; nam et ipsi naufragium meruerunt qui contempto apostoli consilio nauigarant. sed non minus et hoc possumus in diuinis operibus nauigio gloriari, cuius uiris quamquam defuerit similis aduocatus, tamen ipsi in unico nauta ipse apostoli deus adfuit gubernator, et quo pro unius innocentis salute meruit liberari, quod illa, quae uas electionis in uinculis prima susceperat, ob apostoli contemptum et captiuitatem carceris crimine damnata non meruit. illa uero nauis cohors mihi uidetur et propter gratiae mysterium liberata, ut de naufragio nauis addictae nudi euaderent, scilicet ut eos a prioris nauis id est ab Adae carnis peccato liberatos et ipsis per quos euaserant fluctibus expiatos atque omnium quas in mare abiecerant id est saecularium sarcinarum leues et undis quasi peccatis graui et madida ueteris hominis ueste nudatos integra et solida nauis acciperet, quae plenam fidei ecclesiae exhibens formam tutos in portum Romamque peruexit. in quibus similiter mystica argumenta formantur. nam mutata nauis nouata in Christo uita est, et portus salutis ecclesiae teste Graecia nomen est Romane uirtutis. benedicamus ergo deum et exultemus in deo nostro, qui in altis habitat et humilia respicit, cui non in uiribus equi neque (in) tabernaculis uiri, sed in humilibus et timentibus eum bene placitum est, et qui, ut in isto etiam sene ostendit, sanat omnes contritos corde et adligat contritiones eorum.
- 49.12.1
Nimis garrio, frater. sentio, sed quaeso adhuc paucis feras me. interrogare enim libet, ullane te huius saeculi dignitate quam hac dei dignatione adfici malles, qua senex iste perfunctus est? beatioresne tibi uidentur qui purpura fulgent., qui gemma libant, toga farciuntur palmataque pinguntur, et hominibus conmortalibus ac plerisque melioribus dominantes cupiditatum ac rerum suarum serui sunt, de dei muneribus insolentes deo, Christo egentes, peccato diuites, uita steriles, morte fecundi? quid huic, quaeso, obfuit seni persona sentinatoris et in nautis uilissima, inops habitus et mastruca Sardorum? nam pellibus sutis uestiebatur, cum illum dominus uirtutum, rex gloriae et adloquio suo beabat et inluminabat adspectu et gremio sopiebat, profecto et id ipsum in eo diligens, quod Eliae meloten et praeuii Iohannis habitum ueste setigera imitabatur. regem saeculi uidere propius et eius uel fastidioso sermone respergi magna pars mundi tam beatum putat, ut si aliter non obtineat, etiam damnis emat atque adeptus non modo hominum sed et sui inmemor fiat. quantorum hic dignitate felicior quem rex regum honorauit? quantorum nobilitate nobilior quem Christus agnouit? quantorum diuitiis opulentior cui tanta tot sanctorum bona pariter conlata sunt, ut Christum uideret sicut Israel, cum caeli rege loqueretur facie ad faciem sicut Moyses et eadem propemodum familiaritate requiesceret in sinu Christi, qua Iohannes in pectore recumbebat, denique ut nouum nomen acciperet sicut amici dei, quos in patriarchis et in apostolis bene nosti. te ego paulo ante interrogabam, an huius gratia donari omni huius saeculi gloriae praeoptares; ipsos equidem rectores harum tenebrarum, si uidere mereantur, praelaturos arbitror beatissimam senis et inopis nostri calamitatem suis miseris felicitatibus et gaudiis perenne lugendis.
- 49.13.1
Quaeras forsitan, quibus hic meritis uetus nauita semper in tenebris ignorantiae demoratus et tam ab operibus iustitiae quam a scientia ueritatis alienus obtinuisse uideatur, quod paucissimis fere operariis, quamquam (a) custodia matutina usque in noctem totius diei pondus et aestum sustinuerint, facile conceditur. respondebit tibi apostolus profecto, quia sine paenitentia sunt gratiae et donationes dei et quia non ex operibus iustificabitur omnis caro. tempus est gratiae, et fides ad iustitiam deputatur, quia de lapidibus filii Abraham cotidie suscitantur. nunc enim tempus acceptum, nunc dies salutis, quo pacis et laudis hostias immolamus, et sacrificium deo spiritus contribulatus est, et in homine templum dei et in corde credenti salutaria et in defaecatis pectoribus sancta sanctorum. quare qui contribulatum et humiliatum non spernit ipse nostrum senem placitam sibi naturalibus bonis hostiam in odorem suauitatis accepit. nam ingenita simplicitate tam purus animi semper fuisse perhibetur, ut peccare nescierit. iam in extremae aetatis senecta puer corpore et malitia paruulus non solum gratiae sed et mentis infantiam gerit. nuper enim, ut supra dixi, renatus in Christo et domino dedicatus est, per quem (fluctus) uitae, per quem aquas mortis euasit.
- 49.14.1
Accipe igitur eum laetus in domino ut bonum Christi odorem, ut agnum mensis nouorum, quem ad unanimitatem tuam de rudi matris ecclesiae fetu inmaculatum candente lanitio pastor exigui gregis sed magni pignoris munerator ut xenium spiritale transmisi. non enim alium tali munere digniorem putaui quam te, qui iuxta dei gratiam et operationem illum et adspicere et suscipere nouisses. uidere enim mihi uideor, qua gratulatione, qua admiratione, qua fide et auditurus de illo et uisurus ipsum sis, cum quo nauigasse angelos, cui martyrem gubernasse, quem in sinu Christi dormisse, cui Christum aurem uellicasse, nomen inposuisse reputaueris. fateor tibi affectionem meam, dum nimium tam insignia in nostri temporis homine dei gesta admiror et diligo, paene in ipsum senem fuisse crudelem. nam tam adsidue aurem ipsius retractaui, ut paene detriuerim. uoluissem quoque uel unius partem auris abscidere, nisi in illo uulneris quae mihi pignoris res fuisset. non enim alter affectus homines ad Hierosolymam rapit, nisi (ut) loca, in quibus corporaliter praesens fuit Christus, uideant atque contingant possintque et de suo fructu edicere: introiuimus in tabernacula eius et adorauimus ubi steterunt pedes eius. quamquam et altior ut hic intellectus habeatur, tamen et simplici sensu secundum litteram, cum res postulat, non abutendum est. si ergo religiosa cupiditas est loca uidere, in quibus Christus ingressus et passus est et resurrexit et unde conscendit, et aut de ipsis locis exiguum puluerem aut de ipso crucis ligno aliquid saltem festucae simile sumere et habere, benedictio est: considera quanto maior et plenior gratia sit uiuum senem uel testimonio diuinae ueritatis inspicere? si praesepe nati, si fluuius baptizati, si hortus (orantis) magistri, si atrium iudicati, si columna districti, si spina coronati, si lignum suspensi, si saxum sepulti, si locus resuscitati euectique memoria diuinae quondam praesentiae celebratur et ueterem ueritatem praesenti fide conprobant in rebus exanimis uiua documenta: quam religiose adspiciendus est hic, quem adloqui dei sermo dignatus est, cui se facies diuina non texit, cui nunc martyrem suum, nunc semet ipsum Christus ostendit, in cuius uiuente terra dominici corporis uidemus inpressa uestigia, si fidelibus oculis et acie spiritali quod in eo sinus Christi, quod manus contigit perlegamus, et canitiem, quae saepe super domini genu iacuit, saepe domini sinu tepuit, nostra manu saepe mulcentes et auriculam saepe palpantes, quam caelestes digiti domino iocante traxerunt?
- 49.15.1
Habes, mi frater, xenium meum, ede illud spiritu caritatis, et si loquacitatis meae amaritudine nauseaueris, de gratia domini et caelestis historiae suauitate fastidium temperabis. certo autem scio quaesiturum te et desideraturum aliquid, quo circa hunc hominem exeras caritatem, qua diligis Christum. subest materia; tu studium piae deuotionis intende et patrono huius Secundiniano, cui nauem Christus omnipotens pro huius salute seruatam iam desperanti reddidit, toto fidei tuae affectu adesto. munus enim Christi adseres. ne patiaris inuidia diaboli per hominem inprobum Secundiniano eripi uel iam ereptum negari quod illi de naufragio redonauit deus. procurator Christiani uiri, fratris nostri Postumiani, esse dicitur, qui eam nauem in Brutiorum litore, quo possessio senatoris adluitur, adlapsam auarior mari et sine myoparone piraticum in terra agens occupauit et captam uacuefecit; nam etiam nunc in ipso litore inanis manet, ut damnum oneris frustra in pelago seruati et in terra perditi contestetur. depositae iam saepe apud iudicem prouincialem super hoc latrocinio querelae, sed Pharao noster indurauit cor suum, forte ut in ipso mirabilia fiant, et conuentus per officia primo ui rebellauit, postea Romam profugit. haec Secundinianum meum necessitas ad urbem et itinere terreno peregrinari cum suo unico nauta coegit. non ambigo fratrem nostrum Postumianum et interuentu tuo et sua fide atque iustitia commouendum. quare hoc moderamine interuenire debemus, quod profecto facies, etsi nullus admoneam, ut pari labore defendas et excuses optimo senatori id est Christiano uiro reum suum, ita ut praedoni ipsi sufficiat inpunitatis lucrum, nobis ab ipso dei munera recipere contentis.
- 50.1.1
De paucis, quae nunc iam ad nauem currente litterarum perlatore et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem uenerunt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam. quae si forte lucida sunt et mihi uidentur obscura, nemo prudentium filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae huius circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius beniuolentia fraternae caritatis faueat instruendo, ut efficiar uidentium particeps et ex doctrina tua inluminatis mentibus considerantium mirabilia de lege domini.
- 50.2.1
Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicit in psalmo quinto decimo: sanctis, qui in terra sunt eius, mirificauit omnes uoluntates suas inter illos. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum, postea accelerauerunt. quos ait sanctos, qui in terra sint sancti? num illos Iudaeos, qui filii carnis Abrahae et non filii repromissionis excluduntur a semine, quod in Isaac uocatum est? ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, uita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt et carnali obseruantia in uetustate litterae consenescunt, non renascentes in nouam creaturam, quia non receperunt eum, per quem uetera transierunt et facta sunt noua? sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in euangelio iustos, ubi dicit: non ueni iustos uocare sed peccatores, id est illos iustos, qui in sanctitate generis et littera legis gloriantur, quibus dicitur: nolite gloriari patrem Abraham, quia potens est deus de lapidibus istis excitare filios Abraham. quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui iustitias suas tamquam nescienti domino recolens praedicabat in templo, non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem sed ingratis deo, quia quod iustitia aedificauerat superbia destruebat, nec id ipsum silentio sed uoce clamabat, ut appareret eum non diuinis auribus loqui, quia et ab hominibus uellet audiri. atque ideo non placuit deo, quia placebat sibi, quoniam dissipauit dominus ossa hominum sibi placentium. confusi sunt, inquit, quia spreuit illos, qui cor humile et contribulatum non spernit.
- 50.3.1
Denique et in ipsa euangelii parabola, qua Pharisaei et publicani persona confertur, euidenter ostendit ipse dominus quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est: quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ideo protestatur magis iustificatum abisse e templo publicanum de confessione peccatorum suorum quam Pharisaeum de inputatione iustitiarum suarum. merito autem ille laudator sui repudiatus abscessit a facie dei, qui cum ipso nomine peritiam legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem dominum: super quem habitabo nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? ille autem in corde contrito sui accusator accipitur et obtinet ueniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo, quales Iudaei sancti sunt, reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus apostolus ait, quod suam iustitiam statuere cupientes, quae ex lege est, iustitiae dei non sunt subiecti, quae est ex fide, quae reputata est Abraham patri nostro ad iustitiam, non ex operibus, quia secundum omnipotentiam dei credidit deo, apud quem ille uere iustus est, qui ex fide uiuit, nec sanctus in terra est sed in caelo, quia non carne sed spiritu ambulat, cuius conuersatio in caelis est non gloriantis in circumcisione carnis sed in circumcisione cordis, quae non littera sed spiritu agitur inuisibiliter, unde laus eius non est ex hominibus sed ex deo.
- 50.4.1
Deinde quod iungit in eodem uersiculo: miras fecit uoluntates suas inter illos, credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam legis accendit et praecepta uiuendi dedit. notas enim, inquit, fecit uias suas Moysi et filiis Israel uoluntates suas. deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex uirgine deus in gente ipsorum et de carne ipsorum factus ex semine Dauid homo, deinde uirtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit, quippe per haec non modo non creditus sed et blasphematus ab eis, cum dicerent: hic homo si a deo esset, non curaret sabbatis, et non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. propter hanc mentem obdurata inpietate caecatam multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.
- 50.5.1
Sed quid est quod ait: postea accelerauerunt? utrum in paenitentiam, sicut illi in actibus apostolorum qui beati Petri praedicatione conpuncti crediderunt in eum, quem crucifixerant et festinantes tanto expiari peccato ad donum gratiae cucurrerunt? an uero, quia uirtutes animae ex fide et caritate dei roborantur, illis inpiis utroque uacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex inpietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et uita credentium est et sanitas sub pennis eius. unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui uitam et lucem non receperunt neque sub pennis eius manere uoluerunt. quos, ut ipse flens in euangelio suo protestatur, saepe uoluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. multiplicatis ergo infirmitatibus quo accelerauerunt? forte in crucem domini conclamandam et inuito Pilato nefariis uocibus extorquendam, ut adinplerent mensuram patrum suorum, ut isti dominum prophetarum occiderent, quorum patres ipsos prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi saluator esse uenturus nuntiabatur, postea accelerauerunt. ueloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt id est Christum qui dicit: ego sum uia.
- 50.6.1
In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero quid dicat: de absconditis tuis adinpletus est uenter eorum. saturati sunt porcina uel, sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, saturati sunt filiis et reliquerunt quae superfuerunt paruulis suis.
- 50.7.1
Rursus in alio psalmo admirari soleo filium ad patrem loqui intellegens, in psalmo quinquagesimo octauo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat: ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum, paulo infra dicit: ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae. disperge illos in uirtute tua et destrue eos, domine. quod in his usque in hodiernum diem uidemus inpleri. destructi sunt enim a ueteri sua gloria sine templo et sine sacrificiis ac sine prophetis in omnium gentium dispersione uiuentes. sed quid miramur, quod iam per prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur dicens: pater, dimitte eis, non enim sciunt quid faciunt. uerum quod adiecit: ne umquam obliuiscantur legis tuae, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide euangelii uita eorum, obscurum mihi fateor. quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in legis memoria et meditatione uersari? nisi forte propter honorem legis ipsius uel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae uidetur secundum arenam maris conputari, legis antiquae littera perseueret, ni forte aliqui legendo legem inluminentur ad fidem Christi, qui et legis et prophetarum finis est et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet; aut quia ex ipsis inpiis eorum generatio uentura est electorum, qui de singulis tribubus electi in duodenis milibus signabuntur, quibus ipsa reuelatio beati Iohannis ex uoce angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus inmaculati et humanae coniunctionis expertes, de quibus specialiter ait: sequentur agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinauerunt; uirgines enim sunt.
- 50.8.1
In sexagesimo sexto praeter alia illud obscurissimum mihi est quod ait: uerumtamen deus conquassabit capita inimicorum suorum uerticem capilli perambulantium in delictis suis, quid sit uerticem capilli perambulare in delictis. non enim dixit, uerticem capitis, sed uerticem capilli, qui sine sensu est. an repletum peccatis hominem uult ostendere? scriptum est: omne cor in dolore a pedibus usque ad caput, et paulo infra quod ait: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, a quo ipso? et numquid canes dei possunt dici gentiles, quos ipse in euangelio canes nominat? aut ne forte ipsos canes dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine Christiano gentiliter uiuant, quorum pars cum infidelibus ponitur, quia deum, quem uerbis colunt, factis negant?
- 50.9.1
Haec interim de psalmis; nunc et de apostolo quodcumque proponam. dicit ad Ephesios quod in alia epistola dixerat de gradibus uel ordinibus dispositionum dei operante spiritu sancto diuisiones gratiarum: et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum et reliqua. hoc opto distinguas mihi in hac diuersitate nominum, ■ quae sit cuique nomini officiorum uel gratiarum proprietas, quid proprium sit apostolorum, quid prophetarum, quid euangelistarum, quid pastorum quidue doctorum; in omnibus enim his diuersis nominibus simile et prope unum doctrinae officium uideo fuisse tractatum. hos autem prophetas, quos post apostolos posuit, non puto illos esse, qui ordine temporum ante apostolos fuerunt, sed istos, quibus iam sub apostolis per gratiam donabatur aut interpretatio scripturarum et inspectio mentium aut praedictio temporis secuturi, ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit et quae beatus Paulus in Hierosolymis passurus esset et uerbo denuntiauit et signo zonae eius ostendit. inter pastores specialiter et doctores quid intersit, dinoscere uolo, quia praepositis ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.
- 50.10.1
Item quod ait ad Timotheum: obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus, quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diuersitate uerborum, cum omnia mihi, quae gerenda dixit, orationis officio conuenire uideantur.
- 50.11.1
Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo, ut edisseras mihi. multum enim caecutire me fateor in hac apostoli sententia de Iudaeis, quod ait: secundum euangelium quidem inimici propter uos; secundum electionem autem carissimi propter patres. quomodo idem et inimici propter nos, qui credidimus ex gentibus, tamquam non potuerint gentes credere, nisi Iudaei non credidissent? aut ipse unus omnium creator deus, qui omnes homines saluos fieri uult et in agnitionem ueritatis uenire, capax non fuit adquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret? deinde carissimi propter patres quomodo aut unde carissimi, si non credant et inimici deo esse persistant? nonne, inquit, qui oderant te, deus, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos. certe hoc puto paterna uox loquitur ad filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortati sunt principatus eorum. quid autem illis prodest ad salutem, quae non nisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter patres carissimi deo sint? cui bono diliguntur quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes inimici sunt euangelio Christi? si ergo carissimi deo, quomodo peribunt? et si non credunt, quomodo non peribunt? si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres non saluabuntur? sed, etsi fuerint Noe Daniel et Iob in medio eorum, filios inpios non saluabunt, soli salui erunt.
- 50.12.1
Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo et in uadum profer. in epistola Colosensium omnino colligere non possum quod ait: nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput. de quibus angelis dicit? si de inimicis et malis, quae illorum religio aut quae humilitas et qui sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis quasi uisa et conperta doceat quae non uidit? sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt conceptis ab eorum spiritu adinuentionibus, quae non uiderunt phantasmata quasi uisa fingentes et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes, hi sunt qui non tenent caput id est Christum fontem ueritatis, cuius doctrinae quicquid aduersatur insanum est. et hi caeci duces caecorum, de quibus dici puto: me dereliquerunt fontem aquae uiuae et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam.
- 50.13.1
Deinde in subsequenti capite adiecit: ne tetigeritis neque gustaueritis neque contrectaueritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister ueritatis, et tamen ipsam ueritatem religionis inesse abnegat? ne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes? rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colosensium epistola per singula mihi uerba dissoluas, quia laudabilibus execranda permiscuit. quid enim tam laudabile quam ratio sapientiae? et quid tam execrabile quam superstitio erroris? humilitas quoque et deo placita et maxime in uera religione laudabilis cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: ne tetigeritis neque gustaueritis quae sunt in interitum, quia non sunt ex deo, et omne quod non est ex fide peccatum est. deus autem dissipauit consilia sapientium, qui deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi dei esse subiecta. scit enim cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. qualem humilitatem qualemque rationem sapientiae superstitioni hominum doctrinis uenienti inesse dicat, requiro. et quod ait: ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, prorsus haec parum intellego, quia in eadem sententia magna mihi uidetur esse discretio. arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta uel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere: ad non parcendum corpori; quod autem adiecit: non in honore aliquo, quia sancti operis speciem non in fide ueritatis exercentes nullius gloriae honore uel fructu agunt, quod in magna erroris peruersi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros iustitiae. sed quod adiecit: ad saturitatem carnis, contrarium mihi uidetur illi quod dicit: ad non parcendum corpori. uidetur enim mihi ille non parcere corpori, quia carnem ieiuniis domat, sicut apostolus dicit: liuidum facio corpus meum et in seruitutem redigo, a quo opere saturitas carnis aliena est. nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime obseruantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum uas honorifice possidere nouerit, ut hostiam uiuam et placentem deo suum corpus exhibeat, non in saturitatem carnis, quia distentio corporis animae sobrietatem necat et inimica est castitati.
- 50.14.1
Restat ut aliquid et de euangelicis locis suggeram beatitudini tuae, non quidem quanta legenti per otium occurrere solent (nec enim nunc uacabat dispersa per libros quaerere aut in reminiscendis memoriam uentilare), sed uel pauca, quae ad horam dictationis huius in mentem ueniunt, sciscitabor. de resurrectionis forma non grandem sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini exhiemarem, rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo ut mittas aut certe retexas eam mihi, quod tibi facile est. nam etsi scriptura non extat, quia forte breuis epistola ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renoua eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui et mitte ad me inter alia responsa, quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula scripturarum, de quibus te, qui uides quasi per deum, interrogaui, ut audiam quid in te uel ex te mihi loquatur deus.
- 50.15.1
Hoc autem rogo lucere mihi facias, quomodo uel qua ratione dominus post resurrectionem uel mulieribus, quae primae ad sepulchrum uenerunt, uel postea illis duobus in uia, deinde discipulis suis et non agnitus sit et agnitus. in eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. et quomodo non eadem erat eiusdem corporis forma quae fuerat? aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his, qui eam nouerant? illud uero sacramenti esse credo, quod qui in uia ambulantibus non fuerat agnitus in fractione panis reuelatus est. id ipsum tamen tuo sensu uolo tenere, non meo.
- 50.16.1
Et quod ad Mariam ait: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, si cominus stantem non sinebatur adtingere, quomodo eum tangeret, cum ascendisset ad patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua deus homini fit longinquus aut proximus? et illa dubitauerat de Christo, quem hortulanum putauerat. ideo fortassis audire meruit: noli me tangere. indigna enim iudicabatur, ut tangeret manu Christum, quem necdum fide adprehenderat nec intellexerat deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad patrem, cui adhuc tantum homo uideor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.
- 50.17.1
De illis etiam beatissimi Symeonis uerbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum, quibus, cum ad uidendum ex oraculo dei Christum agente spiritu uenisset in templum et acceptum sinu benedixisset infantem dominum, ait ad Mariam: ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an uero de materno eius affectu, quo postea in tempore passionis adsistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum uiscerum dolore confixa est, et animam illius illa quae eius secundum carnem filium ipsa spectante confoderat crucis rumphaea penetrabat? uideo enim et in psalmis de Ioseph ita dictum: humiliauerunt in conpedibus pedes eius, ferrum pertransit animam eius, sicut in euangelio dixit Symeon: et tuam ipsius animam pertransibit gladius. non ait carnem sed animam, in qua pietatis affectio continetur et doloris aculeus quasi gladius operatur, cum aut aliqua carnis suae iniuria afficitur, ut Ioseph, qui non mortis sed iniuriarum pertulit passiones in seruum uenditus et in reum uinculatus et carceri datus, aut cum affectionis internae tristitia uel dolore cruciatur, ut in Maria, quam utique ad crucem domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut cum eum uidisset mortuum, humana infirmitate lugeret sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, qua subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat. quamuis eandem adstantem cruci suae dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam qua obibat uolens in potestatem habens mortem plena uirtute uiuentis et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de apostolo beato Iohanne: mulier, ecce filius tuus, itemque illi ibidem consistenti: ecce mater tua. iam scilicet ab humana fragilitate, qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem dei, ut esset in gloria dei patris, delegat homini iura pietatis humanae, et ex discipulis suis adolescentior adolescentiorem eligit, ut conuenienter adsignet uirgini apostolo uirginem matrem, duo pariter in eadem sententia docens, formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore non relinqueret cura, sed nec corpore relicturus, quia quem uidebat morientem mox erat uisura rediuiuum, et illud, quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana diuini ratione consilii sub hac uoce designans, ut et alii matrem delegaret pro matre habendam et uice sua consolandam atque illi uicissim nouum filium uice corporis sui traderet, immo, ut ita dixerim, gigneret, quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea uirgine natus esset, nec habuisse filium nec habere, quia nec saluator tantopere curam desolationis eius habuisset, si illi unicus non fuisset.
- 50.18.1
Sed redeamus ad uerba Symeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor. et tuam, inquit, animam pertransibit framea uel gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est, quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse uideatur. sed quod subiecit: ut reuelentur multorum cordium cogitationes (scrutans enim, inquit, corda et renes deus), et de futuro iudicio apostolus ait: quia tunc manifestabit deus operta cordium et occulta tenebrarum, itidemque apostolus, spiritaliter exprimens arma caelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit uerbum dei, de quo ad Hebraeos ait: uiuus est sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens, inquit, usque ad diuisionem animae ac spiritus, et reliqua quae nosti: quid ergo mirum, si istius uerbi ignita uis et ancipitis gladii penetrabilior acies et sancti Ioseph olim et postea beatae Mariae animam pertransiuit? nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognouimus. atque ut magis pateat ibi prophetam ferrum pro uerbi gladio posuisse statim subsequente uersiculo ait: sermo domini igniuit illum. sermo enim dei et ignis et gladius est, uerbo ipso deo utrumque dicente de se: ignem enim, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo nisi iam accendatur? item alibi dicit: non ueni pacem mittere sed gladium. uides eum unam uim doctrinae suae diuerso ignis et gladii nomine designasse. aut quomodo Mariae inlata per gladium passio uel tribulatio praestaret? itaque hoc scire cupio quid ad Mariam pertineret, ut reuelarentur multorum cordium cogitationes, aut ubi apparuit, quia ex eo, quod animam eius siue carnalis in ferro siue spiritalis gladius in uerbo dei pertransiuit, exinde multorum cordium cogitationes reuelatae sunt? expone ergo hanc maxime de uerbis Symeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit inluminationem spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta dei. deus misereatur mei per orationes tuas et inluminet uultum suum super me per lucernam uerbi tui, sancte domine, beatissime frater in domino Christo unanime, magister meus in fide ueritatis et susceptor meus in uisceribus caritatis Christi.
- 51.1.1
Benedictus dominus deus noster, qui dat uotum optanti et semper nostra superat uota uotisque respondet, qui insperanti mihi tam oportunam quam exoptatam occasionem praebere dignatus est per religiosos iuuenes, filios meos, conseruos uero communes in domino, Gelasium et Augendum et Tigridium, quos de sancto atque castissimo congregationis suae numero uir laudabilis et praeclarus in Christo, frater noster et conpresbyter meus, Honoratus ad humilitatem meam uestrae dilectionis exemplo refouendam domino inspirante direxit. sollicite enim pro caritate meritis uestris debita sciscitanti actum uel incolumitatem uestram (nam de actu pio atque caelesti dubius esse non poteram) id quod animam meam reficeret responderunt, quia uos deo propitio incolumes reliquissent uenerandi propositi opera curantes ac studia exercentes et in corde uno, quo terrestria reliquistis, caelum petentes.
- 51.2.1
Memineram enim quia filii mei,. quos ante annum ad humilitatem meam mei gratia uisitandam miseratis, locum habitationis uestrae, simul et domni uenerabilis Honorati nobis innotuerunt, dicentes scilicet quia in proximis breui interiecta maris rupe etiam cognominibus Lero et Lerino insulis degeretis. unde, cum se isti filii nostri ex ea, quae Lerinum dicitur, uenisse dixissent, recognoui et facile recordatus sum propinqui nominis insulam, in qua sanctitatem uestram ab istius mundi strepitu profugam manere iam noueram. quamobrem sciens dilectioni uestrae gratum fore officium litterarum mearum, quia et a me uobis in perennem gratiam debitum est, libens amplexus sum hanc oportunitatem spiritalium filiorum, ut ad benedictam in Christo domino unanimitatem uestram epistolae meae portitores essent, quod ut filii uel ministri oboedientiae, sicut a deo uel secundum deum docti sunt, promptissime receperunt. suscipite ergo in his exiguis sermonibus paruitatis meae non exiguae caritatis insignia et quasi quaedam pignora animae uestrae et testimonia animi et amoris in uos mei haec mea scripta retinete.
- 51.3.1
Spero autem de misericordia Christi domini, quod incolumes haec mea uerba sumatis et si deinceps oportunam et per huiusmodi tabellarios occasionem donauerit, rescribere inpigrum habeatis. quod sine dubio et per istos filios meos uestra fecisset affectio, si eorum ad me directae profectionis conscii fuissetis. nam cum ab eis hoc quaererem, quia uicinos esse uos noueram, ignorantibus uobis se de monasterio suo nauigasse dixerunt. uerumtamen quia, sicut regnum dei non in sermone est sed in uirtute, ita et caritas, in cuius perfectione et plenitudine regnum dei continetur uel adquiritur, in thesauro cordis et fidei uirtute consistit, pro gratia familiari uestrae unanimitatis scripta desidero. ceterum de animorum uestrorum piissima affectione confidens etiam tacentium mentibus me inhaerere non ambigo. non enim humana amicitia sed diuina gratia inuicem nobis innotuimus et conexi sumus per uiscera caritatis Christi. atque ideo necesse est perpetuam inter pectora nostra manere concordiam, quae Christo auctore coniuncta est. quae enim uis aut obliuio ualeat separare quod deus iunxit?
- 51.4.1
Bene dicat uos dominus ex Sion ea benedictione qua benedicitur homo qui timet dominum, perpetui coniuges et parentes cum benedicta uobiscum deo progenie nobilissimae sanctitatis uestrae. uideatis quae bona sunt Hierusalem et pariter habitare mereamini in domo domini in longitudinem dierum, filii sancti, merito uenerabiles, intima mihi caritate dilecti et semper desiderandi.
- a1.1.1
Proprium atque indigenam Arelatensis urbis beatissimum Genesium martyrem, alumnum eiusdem iure nascendi, patronum uirtute moriendi, celebrare iam a principio atque extollere omnia fidelium studia, omnes religiosorum litterae debuerunt, ut tanti meriti gloriosa documenta consignata scriptorum fide et uiuacibus commendata monumentis illibata atque integra ad posteros peruenirent, quae admiratio semper faceret noua et ueneratio probaret antiqua. sed quoniam succedentes sibi per incertum uitae tempus aetates tradere haec inuicem memoriae mutuae quam mandare litteris maluerunt, uel nunc oportet eadem fidelibus scriptis in tempora secutura transmitti, ne ea, quae adhuc uiua recordatione rerum ut gesta sunt referuntur, euanescente per tempus uel tradentium uel accipientium fide fabulosa credantur.
- a1.2.1
Sanctus itaque Genesius in iuuentutis flore primaeuae prouincialis militiae tirocinium suscepit, eam officii partem studio et arte conplexus, quae patronorum uerba uel iudicum signorum breuium notata compendiis manu raperet et signorum uelocitate uel dexterae sonum uocis aequaret, spiritalem futurae gloriae imaginem praefigurans, ut qui praecepta diuina celeriter audiret et fidelibus notis piae mentis exciperet. accidit itaque ut eodem hoc munus implente impia atque sacrilega mandata persecutionis iussa legerentur, quae cum deuotus deo repudiaret auditus et imprimere ceris manus sancta trepidaret, abiectis ante pedes iudicis tabulis triste ministerium sacrata iam domino mens refugit. et, ut in nullo a praeceptis euangelicis actus martyris deuiaret, quibus declinare persecutionis impetum uel permittimur uel iubemur, alia atque alia non solum latebra uerum etiam ciuitate mutata, cum et alio loco scriptum sit: spiritus quidem promptus, caro autem infirma, ab ira se iudicis furentis paulisper occultauit. qui cum eum corripi protinus offerrique sibi iussisset neque facile inuestigatio ad procuratam latebram perueniret, crudelissimis poenae ministris, ut ubi repertus fuisset gladio eum interficerent, imperauit. quod ubi beato Genesio uel occultis nuntiis uel rumore compertum est, diuersa latendi loca, ut exitus docet, non infirmitate spiritus sed carnis trepidatione mutauit.
- a1.3.1
Atque interim, licet superfluo de praesumpta fidei confirmatione sollicitus, quoniam necdum erat ex aqua et spiritu sancto renatus, per fidos internuntios a catholicae religionis antistite donum baptismatis postulauit. sed ille uel temporis angustiis impeditus uel iuuenili aetate diffidens ardentia uota distulit ac fideliter indicauit, quod plenam consummationem etiam huius muneris daret prompta pro Christo cruoris effusio. et haec quidem cunctatio sacerdotis diuino, ut aestimare promptum est, nutu atque iudicio prouocata dispositaque est, ut circa eius sollemnem consecrationem officia humana cessarent, cui unius baptismatis duplex gratia ex utroque scilicet Christi latere et aqua et sanguis parabatur.
- a1.4.1
Sed iam dominus per spiritum sanctum futuri martyris seruaturus arcana, subeundae constantiam passionis uel fecerat uel uidebat, neque patiebatur differri coronam, cum uideret paratam esse uictoriam. itaque percussoribus eum suis obtulit et his, quorum in eundem auida crudelitas inhiabat, ostendit. atque is ubi se perspicit deprehensum, instinctu domini Rhodanum petit et sancta fluuio membra committit, ut eum illic a concretione mortali uelut alterius Iordanis undis occultus baptista purgaret et mutuo alternoque mysterio et aquis corpus et aquas corpore consecraret. atque haec causa profecto extitit, ut natandi adminiculo perueniret qui ut exemplo beatissimi Petri ad Christum tendens per summa gurgitum ambulare potuisset. transgressum in ulteriora fluminis et subeundae praemiis passionis Christo sponsore securum in eo loco, quem effusioni sanguinis gloriosi dominus elegerat quique nunc oratione assidua et uotis numquam irritis frequentatur, percussor adsequitur exoptatoque gladii ictu festinantem ad deum animam uinculis corporis quibus tenebatur absoluit, et utraque substantia propriae originis elementa repetente terrena interim terris membra commendat, caelestem uero spiritum emittit ad caelum.
- a1.5.1
Prouiderunt tamen fideles temporis illius dei serui, ut utramque fluminis ripam geminatis urbibus ambiendam unius martyris tutela muniret. nam in ipso beatae passionis loco consecrati cruoris uestigia relinquentes in alterum fluminis latus honoratas reliquias transtulerunt, ut ubique praesens Genesius, illic sanguine haberetur, hic corpore.
- a1.6.1
Haec omnia fideliter atque ut gesta sunt uel dicta uel comperta libentibus deuotisque animis, qui noueratis, recognoscite, qui ignorabatis, agnoscite et gloriam tanti martyris per singula annorum spatia crescentem et in saecula aeterna uicturam mentis oculis contuentes, unusquisque pro uiribus ad similia, si fides desiderauerit, animos praeparate et ut beatus Genesius throno domini usque in uindictae suae tempus assistens sacerdotibus ministris clero nobisque omnibus et ei, qui instructioni uestrae ista composuit, patrocinetur, orate adiuuante domino nostro Iesu Christo, qui in trinitate perfecta uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum. amen.
- a2.1.1
Magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi ad uenerationem tuam caritas Christi dedit, quae te fecit humilem corde pietatis et diuitem operibus benedictionis. talis etenim de sanctis fidei tuae diuitiis fama processit, ut ad nos quoque in longinquo positos penetrauerit et auditu gratiae dei tamquam oleo laetitiae impinguauerit ossa nostra. notum enim factum est nobis bonum tuum, quoniam illuminauit dominus uultum suum super te. segregauit te ab utero cognationis et terrae tuae non regione sed spiritu bonae uoluntatis, ut de terrenis opibus fidelem sibi constituat in caelestibus earum participem, de quibus scriptum est: mulieres sapientes aedificauerunt sibi domos. haec autem audientes de tua felicitate caelesti effudimus coram deo corda nostra et in uoce exultationis epulantes diximus: dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. dominus diuites pauperes facit, humiles excelsos facit, quoniam calix in manu domini hunc humiliat et hunc exaltat. quod etsi ad omne mysterium regni pertinere uideatur, attamen et ad tuam specialiter gratiam referri potest, quae magno domini miserentis consilio exaltata es, ut humiliare?s, et humiliata es, ut exaltareris.
- a2.2.1
Non enim ignoramus, uenerabilis soror et benedicta filia, tuam praeteritam in hoc saeculo gloriam. nam etiam uidimus te in tempore illo, quo domum tuam regalis affinitas ambiebat, eminere in his honoribus qui destruuntur, quia, etsi ipsi quoque a domino altissimo tribuuntur, quia omnis potestas a deo est, attamen fragiles et caduci sunt qui sub hoc mundo aguntur, cuius figura ut umbra praeterit. unde impensius admiramur gratiam, quae tibi data est, et magnificamus in te dominum, qui te in laboribus hominum posuit et salutifero paternae pietatis uerbere uisitauit, ut in paucis uexatam in multis bene disponeret teste et apostolo: in hoc mundo corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. unde et Dauid ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. ita et in Salomone scriptum esse sine dubio in studiis spiritualibus posita didicisti, quoniam dominus quem diligit castigat. flagellat autem omnem filium quem recipere dignatur disponendum ad uitam aeternam. de eo et apostolus non confunditur nec atteritur; sed magis gloriatur, et potens fit in infirmitatibus suis. qui ut nos suo confortet exemplo, fatetur et praedicat sibi ipsi, cui etiam usque in tertium caelum patuerat ascensus et quem neque ignea illa rumphaea ab aditu excludere paradisi potuerat, ubi etiam ineffabile omni linguae audierat angelorum; sed tamen ne extolleretur propter excellentiam reuelationum, ita se ipsius, a quo in tantum glorificabatur, domini moderamine gubernatum refert, ut apposito angelo Satanae in stimulo carnis suae id est in tribulationem corpoream deprimeretur salubriter, ne inflaretur poenaliter. propter quod, inquit, ter dominum rogaui, ut recederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.
- a2.3.1
Quamobrem cum tali magistro et auctore instructa ad uirtutem patientiae et spem gloriae aeternae confidens esto, filia, sicut esse coepisti, et gloriare in praeteritis passionibus tuis, recolens et illa eiusdem doctoris eloquia. fideliter enim ut conscius arcanorum caelestium contestatur non esse condignas passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. tribulatio enim, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris, in qua caritate radicati omnia sustinemus. propterea Dauid ait: diligam te, domine, uirtus mea. dilectio enim domini uirtus salutis est, quia deus dilectio est, et qui manet in caritate in deo permanet. sciens autem et propheta quia momentaneum tribulationis in hoc saeculo immensum perennis gloriae, ut apostolus ait, pondus operatur, sanctus ille rex in psalmo, ut dignus habeatur igniri tentationum examine, dicit: proba me, domine, et tempta me. unde et iterum idem psalmographus noster, quasi paenitens huius gloriae, confitetur cum dicit: priusquam humiliarer, ego deliqui. et quia humiliatione curatus sit, statim dicit: propterea eloquium tuum ego custodiui. ob hoc rursus ipse propheta: da nobis, ait, auxilium de tribulatione; et: uana salus hominis est. est enim uana salus hominum, quae putatur in hac tantum uita esse mortali, de cuius uanitate homini dicitur: homo sicut fanum dies eius. et quidem, tu sancta filia, etiam documentis edocta es probare sententiam, quia omnis caro fenum, et omnis gloria eius sicut flos feni. aruit fenum, et flos decidit; uerbum autem domini et qui fecerit illud manet in aeternum, sicut ipse dominus manet in aeternum qui est ante saecula. ob hoc uere dictum est: uana salus hominis, quia omnia uana sub caelo. unde et in psalmis habes: uniuersa uanitas omnis homo uiuens.
- a2.4.1
Sed de quo hominum genere ista dicat, in sequentibus docet, de eo scilicet qui uane conturbantur amore diuitiarum suarum, in quas sicut caecae beluae inhiant sine fine cupiendi et congerendi, thesaurizantes in terra et ignorantes cui congregent ea. relinquent. inquit, alienis diuitias suas; et postquam in uanitate defecerint dies eorum, rapti in infernum omnes non domini sed serui diuitiarum suarum, nihil illic inuenient in manibus suis, quia nihil praemiserunt nisi aeternarum merita poenarum. illa autem non uana est salus hominis, do qua dicit: domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. et iterum: salus autem iustorum a deo est. ideo et spes in deo posita non confundet sicut salus hominis uana, quia uana non est quae speratur in Christo et confertur a Christo.
- a2.5.1
Ergo quia accepisti auxilium de tribulatione, ne concupisceres humanam diem et uana hominis salute gauderes, gloriare in domino et benedic eum, qui tibi tribuit intellectum, ne in uia peccatorum stare persisteres n e que in fi Ii is generationis istius permaneres, quibus non est salus, quia praeualescunt in uanitates suas ueritatis immemores, quia dum confidunt in multitudine diuitiarum suarum, non ponunt deum adiutorium suum. tibi autem facta est sors in hereditate Iacob, et illuminati sunt oculi tui in agnitionem ueritatis, ut intelligeres quia melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas. ideo enim misericors et miserator dominus, quia talibus suis praeparat adinuentiones suas ad uitam hominum propagandam, permisit te istius saeculi fluctibus uentisque iactari, ut experta naufragium de cetero similiter periclitari caueres. itaque cuncta quae passa es, sicut intelligis, uulnera quidem corporis tui sed animae remedia fuerunt.
- a2.6.1
In circumcisione cordis fac opera tua, ut gloria tua sit non ex hominibus sed ex deo, qui deponit potentes de sede et exaltat humiles et esurientes implet bonis et diuites dimittit inanes. deus scientiarum dominus uide quanta gloriam tuam recompensatione mutauit, qui te maluit participem caelestium rerum fieri quam ad finem terrestrium permanere, ab humana dignitate transire in regno dei. et quidem multis hominibus huius saeculi uanitate captiuis similia deus auxilia percipiendae in aeternum salutis offerre dignatur, sed plerique superantibus sana consilia diuitiarum delectationibus ant corporum nolunt intelligere, ut bene agant, et malunt lata uia perditionis spatiari cum multis quam angustam semitam inuenire cum paucis. unde et tu beatissima, cui donatum est non indurari pia castigatione sed corrigi neque gloriari in diuitiis sed spem et rem in deo ponere et a sorte diuitum peccatorum, quorum cor ut cinis est, quia et cor sicut thesaurum suum in terra demergunt, transire ad pauperum beatorum sortem, quorum formam Christus accepit et factus est refugium pauperi. neque enim diuites sed pauperes beati, quorum esse pronuntiat regnum caelorum.
- a2.7.1
Tuum est ergo nunc in magna gratiarum actione confiteri et psallere domino, cuius, ut audiuimus, habitu et cordis humilitate ornata es, ut linguae et menti tuae Dauitica uerba conueniant: bonum est mihi, quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas. adicere etiam quod statim sequitur iure potes: bonum mihi est lex oris tui super milia auri et argenti. elegisti enim ponere thesauros tuos in praecepto altissimi. et ideo dicimus et nos congratulantes tibi in uerbis prophetae: gaude, filia Sion; laetare, filia Hierusalem, et obliuiscere malorum quae tibi de huius saeculi bonis orta sunt, quae elegisti tibi bonam partem, quae non auferetur tibi. nemo enim potest auferre thesauros repositos in sinu Christi neque euertere domum in ipso angulari lapide fundatam. non enim ligno putribili neque stipula fragili aut feno arescente infirmam super arenam aedificium collocasti, sed super immobile fundamentum, quod est Christus, praeter quod aliud fundamentum nemo potest ponere, inconsummandum aedificium argento et auro et lapidibus pretiosis exstruere coepisti in Christo. et quia perficis hoc aedificium, dei enim aedificatio est, ille sapiens architectus insistit operi tuo, ut doceat te percurrere bonum cursum, obliuisci quae retro sunt et extendi ad brauium supernae uocationis, ut apprehendas in quo apprehensa es et accipias coronam iustitiae et diadema gloriae de manu domini, cumque magna dies illa in igne coeperit reuelari, non concremetur opus tuum sapientis ignis examine, sed probetur, nec exstinguatur lumen tuum, sed inter stellas clariores emicet, inter illos qui fulgebunt sicut sol in regno dei et sicut luna in aeternum perfecta, quos iam per diem sol non uret neque luna per noctem. erunt enim permanentes in Hierusalem urbe illa caelesti, cui ipse dominus, ut scriptum est, erit et nomen et lumen.
- a2.8.1
Videntes ergo et praeuidentes in spiritu reuelationis tibi magnam perennium gaudiorum messem florescere, exsultamus in domino et congaudentes fructibus tuis in uoco exsultationis psalmum dicimus: magna opera domini, exquisita inter omnes uoluntates eius. quia in multum abundauere tribulationes eius, superabundauit bonitas eius, quandoquidem to in eorum sorte uocauit perennis laetitiae et hereditate caelesti et in honore regali et consessu superiudiciali. tolerandae sunt hoc saeculo humilitatis passiones, quae tibi pensauit, et tu, benedicta, similiter inter haec uerba consolare, ut et ueterum dolorum obliuiscaris et in praesenti proposito, quo ad opera salutaria eleuasti manus tuas corde perfecto firmata, fiducialiter futurorum bonorum tibi perpetuam felicitatem festiua meditatione promittas teque ipsam in caelo animo gestiente praecurras, et dum corpore moraris in terra, iam ad Christum mente peruenias, dumque Christum conaris imitari et uestigiis eius affigeris, ut depositis oneribus et impedimentis atque compedibus, quibus saeculi huius diuites attinentur, sedentes in tenebris et umbra mortis, tu iam liberata et expedita comiteris dominum maiestatis crucifixum, cuius imaginem non potest portare nisi qui in hoc saeculo nudum se reddiderit et mortuum, ut secundum ipsum dominum dicat: uenit princeps mundi istius et inuenit in me nihil, uel secundum prophetiam Dauid: factus sum inter uiuentes quasi mortuus, ut sit inter mortuos liber possitque iuxta apostolum dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus, quae facta es sicut gloriosa Iudith inter uirtutes pudicitiae meritis uiduitatis incorruptae potens, sicut et Anna uenerabilis in ieiuniorum castimonia et orationum instantia nocte ac die permanens.
- a3.1.1
Vetus scripturae celebrata sententia est esse pudorem, quo gloria inuenitur et gratia, et esse rursus pudorem, qui solet parere peccatum. cuius dicti ueritas quamquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen nescio quo modo in praesenti causa propius innotuit. prouocatus enim ad scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu, fateor, de responsione dubitaui silentium mihi imperante uerecundia. cui tamen fortissime resistebat et uim faciebat precum tuarum fidelis ambitio, pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis et magna quadam fidei uiolentia oris claustra pulsabat, cumque sic animum in utroque nutantem cogitatio diuersa libraret, paene pudor exclusit officium. sed me illa, quam supra posui, sapientis sententia armauit ad depellendam inutilem uerecundiam et damnosum silentium resoluendum, cum utique ipsam scribendi causam tam honestam uiderem esse, tam sanctam, ut peccare me crederem, si tacerem, illud mecum scripturae reputans: tempus tacendi et tempus loquendi, et iterum: ne retineas uerbum in tempore salutis, et illud beati Petri: parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem.
- a3.2.1
Petis namque et sollicite ac uiolenter petis, ut tibi certam ex scripturis sanctis praefiniamus regulam, ad quam tu ordines cursum uitae tuae, ut cognita domini uoluntate inter honores saeculi et diuitiarum illecebras morum magis diligas supellectilem atque ut possis in coniugio constituta non solum coniugi placere sed etiam ei, qui ipsum coniugium indulsit. cui tam sanctae petitioni tamque pio desiderio non satisfacere quid aliud est quam profectum alterius non amare? parebo igitur precibus tuis teque paratam ad implendam dei uoluntatem ipsius nitar incitare sententiis. idem enim uerus omnium dominus ac magister, qui nos et placere sibi iubet et docet quo modo placere possimus. ipse itaque te informet, ipse te doceat, qui interroganti in euangelio adolescenti quid faceret, ut uitam mereretur aeternam, diuina continuo mandata proponit, ostendens nobis eius uoluntatem esse faciendam, a quo speramus et praemia; propter quod alio testatur loco: non omnis qui dicit mihi, domine domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit uolnntatem patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. quo manifeste illud ostenditur nos non sola dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei et iustitiae opera coniuncta sint.
- a3.3.1
Qualis est enim illa confessio, quae sic deum credit, ut eius pro nihilo ducat imperium? aut quomodo ex animo ac uere dicimus, domine domine, si eius quem dominum confitemur praecepta contemnimus? unde ipse in euangelio dicit: quid autem uocatis me, domine domine, et non facitis quae dico? et iterum: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. et rursum loquitur per prophetam: filius honorificat patrem, et seruus dominum suum timebit, et, si pater sum ego, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? ex quo apparet nec honorari ab eis dominum nec timeri, qui eius praecepta non faciunt. unde expressius ad Dauid dicitur, qui peccatum admiserat: et pro nihilo duxisti dominum, et ad Heli sermo fit domini: qui honorificat me, honorificabo eum; qui autem pro nihilo me habent, ad nihilum redigentur.
- a3.4.1
Et nos securo ac bono animo sumus, qui per singula quaeque peccata inhonorantes deum clementissimum dominum ad iracundiam prouocamus eiusque imperia superbissimo contemnendo in tantae maiestatis imus iniuriam? quid enim umquam tam superbum, quid uero tam ingratum uideri potest quam aduersus eius uiuere uoluntatem, a quo ipsum uiuere acceperis? quam illius praecepta despicere, qui ideo aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi? neque enim obsequii nostri deus indiget, sed nos illius indigemus imperii. mandata eius desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis et dulciora super mei et fauum, quoniam in custodiendis illis retributio multa. et ideo nobis irascitur, idcirco magis illa immensa dei bonitas offenditur, quia eum per tanti etiam praemii detrimenta contemnimus nec solum imperia sed etiam promissa illius pro nihilo ducimus. unde saepe, immo semper illa nobis domini est reuoluenda sententia: si uis ad uitam uenire, serua mandata. hoc enim tota nobiscum lege agitur; hoc prophetae, hoc apostoli docent; hoc a nobis et uox Christi et sanguis efflagitat, qui ideo pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant sed ei, qui pro illis mortuus est. uiuere autem illi non aliud est quam eius praecepta seruare, quae nobis ille quasi certum quoddam dilectionis suae pignus seruanda mandauit. si diligitis, inquit, me, mandata mea seruate, et qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me, ac rursus: si quis diligit me, sermonem meum seruabit; et pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus. qui non diligit me, sermones meos non seruat. grandem uim obtinet uera dilectio. et qui perfecte amatur, totam sibi amantis uindicat uoluntatem, nihilque est imperiosius caritate. nos si uere Christum diligimus, si eius nos redemptos sanguine recordamur, nihil magis uelle, nihil omnino debemus agere quam quod illum uelle cognoscimus.
- a3.5.1
Duo autem sunt genera mandatorum, in quibus clauditur tota iustitia; prohibendi unum est, iubendi alterum. ut enim mala prohibentur, ita praecipiuntur bona. ibi otium imperatur, hic studium; ibi coercetur animus, hic incitatur; ibi fecisse, hic non fecisse culpabile est. unde propheta dicit: quis est homo qui uult uitam et cupit uidere dies bonos? prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. declina a malo et fac bonum, et beatus apostolus: odientes malum, adhaerentes bono. hoc itaque duplex diuersumque praeceptum, prohibendi scilicet et imperandi, aequo omnibus iure mandatum est. non uirgo, non uidua, non nupta ab hoc imperio libera est. in quouis proposito, in quouis gradu aequale peccatum est uel prohibita admittere uel iussa non facere. neque uero eorum te seducat error, qui ex arbitrio suo eligunt quae potissimum dei mandata contemnant quaeue quasi uilia ac parua despiciant nec metuunt, ne secundum diuinam sententiam minima contemnendo paulatim decidant.
- a3.6.1
Stoicorum quidem est peccatorum tollere differentiam et delieta omnia paria iudicare nec ullum inter scelus et erratum discrimen facere. nos uero etsi multum inter peccata distare credimus, quia et legimus, tamen satis prodesse ad cautionem dicimus etiam minima timere pro maximis. tanto enim facilius abstinemus a quocumque delicto, quanto illud magis metuimus, nec cito ad maiora progreditur qui etiam parua formidat. et sane nescio an possimus leue aliquod peccatum dicere, quod in dei contemtum admittitur. estque ille prudentissimus, qui non tam considerat quid iussum sit quam illum qui iusserit nec quantitatem imperii sed imperantis cogitat dignitatem.
- a3.7.1
Aedificanti itaque tibi spiritualem domum non super leuitetem arenae sed supra soliditatem petrae innocentiae inprimis fundamenta ponantur, supra quae facilius possis arduum culmen iustitiae erigere. maximam enim partem aequitatis impleuit qui nulli nocuit, beatusque est qui potest cum sancto Iob dicere: nulli nocui hominum, iuste uixi cum omnibus. unde audenter ac simpliciter loquebatur ad dominum: quis est qui iudicetur mecum? id est quis tuum aduersum me potest implorare iudicium, ut se laesum a me conuincat? purissimae conscientiae est secure canere cum propheta: perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. unde idem alibi dicit: non fraudauit deus bonis eos, qui ambulant in innocentia. itaque malitiam odium atque inuidiam, quae uel maxima uel sola semina sunt nocendi, Christiana a se anima propellat neque manu tantum aut lingua sed corde quoque custodiat innocentiam nec modo opere sed uoto etiam nocere formidet. quantum enim ad peccati rationem pertinet, nocuit et qui nocere disposuit. multi nostrorum illum absolute atque integre definiunt innocentem, qui ne in eo quidem nulli noceat, quod prodesse desistat. quod si uerum est, tum demum laetare de innocentiae conscientia, si, cum potes, adiuuare non desinas; sin uero diuisa inter se ista atque distincta sunt aliudque est non nocere, quod semper potes, aliud prodesse, cum possis, aliud malum non facere, aliud operari bonum: illud tibi rursus occurrat non sufficere Christiano, si partem unam impleat cui utraque praecipitur.
- a3.8.1
Neque enim debemus ad multitudinis exempla respicere, quae nullam morum disciplinam sequens, nullum uiuendi tenens ordinem non tam ratione ducitur quam quodam impetu fertur. nec imitandi nobis illi sunt, qui sub Christiano nomine gentilem uitam agunt et aliud professione, aliud conuersatione testantur atque, ut apostolus ait, deum confitentur se nosse, factis autem negant. inter Christianum enim atque gentilem cum fides tum debet etiam uita distinguere et diuersam religionem per diuersa opera monstrare. noli, ait apostolus, iugum ducere cum infidelibus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo dei cum idolis.
- a3.9.1
Sit ergo inter nos atque illos maxima separatio. distinguatur certo discrimine error et ueritas. illi terrena sapiant, qui caelestia promissa non habent; illi breui huic se uitae totos implicent, qui aeterna nesciunt; illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant; illi seruiant uitiis, qui non sperant praemia futura uirtutum. nos uero, qui purissima confitemur fide omnem hominem manifestandum esse ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit siue bonum siue malum, procul esse debemus a uitiis; qui enim sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. nec turbam sequantur errantem qui se ueritatis discipulos confitentur.
- a3.10.1
Duas certe conuersationis uias et distincta in diuersum itinera uiuendi in euangelio saluator ostendit: quam, inquit, spatiosa uia quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam, et rursum: quam arta uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. uide quanta inter has uias separatio sit quantumque discrimen. illa ad uitam, haec tendit ad mortem; illa celebratur et teritur a multis, haec uix inuenitur a paucis; illa enim uitiis per consuetudinem quasi decliuior ac mollior et uelut quibusdam amoena floribus uoluptatum facile ad se rapit commeantem multitudinem; haec uero insueto calle uirtutum tristior atque horridior ab his tantum eligitur, quibus non tam delectatio itineris cordi est quam utilitas mansionis. asperam enim nobis et insuauem uirtutum uiam nimia effecit consuetudo uitiorum, quae si in partem alteram transferatur, inueniet, sicut scriptura dicit, semitas iustitiae leues. ponamus ergo iam rationem uitae nostrae et per quam potissimum gradiamur uiam conscientia teste discamus. omne enim quod agimus, omne quod loquimur aut de lata aut de angusta uia est. si cum paucis angustum iter et subtilem quandam semitam inuenimus, ad uitam tendimus; sin uero multorum comitum comitamur uiam, secundum domini sententiam imus ad mortem.
- a3.11.1
Si igitur odio atque inuidia possidemur, si cupiditati et auaritiae cedimus, si praesentia commoda futuris praeferimus, per spatiosam uiam incedimus; habemus enim ad haec comitem multitudinem et late similium stipamur agminibus. si iracundiae libidinem explere uolumus, si iniuriam uindicare, si maledicenti maledicimus et aduersum inimicum inimico animo sumus, aeque cum plurimis ferimur. si uel adulamur ipsi uel adulantem libenter audimus, si uero gratiam impendimus et magis offendere timemus animos hominum quam non ex animo loqui, de multorum item uia sumus. tot nostri socii quot extranei ueritatis. at e contrario, si ab his uitiis extranei sumus, si purum ac liberum praesentamus animum et omni cupiditate calcata solis studemus diuites esse uirtutibus, per angustam uiam nitimur; conuersatio enim ista paucorum est estque perrarum atque difficile idoneos itineris comites reperire; quin etiam multi hac ire se simulant et per diuersa errorum diuerticula ad uiam multitudinis reuertuntur. adeo timendum est ne, quos duces recti huius itineris habere nos credimus, eos comites habeamus erroris.
- a3.12.1
Si igitur inueniuntur exempla, quae nos per hanc ducant uiam ad uitam et rectum euangelii tramitem teneant, sequenda sunt; sin uero ea uel deficiunt uel deficere putantur, apostolorum forma uniuersis proposita est. clamat uas electionis nosque quasi ad angustum hoc iter conuocat dicens: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. certe, quod est amplius omnibus, ipsius domini relucescit exemplum, qui in euangelio ait: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. si periculosum est imitari illos, de quibus dubitas an imitandi sint, hunc certe imitari tutissimum est atque eius uestigia insequi, qui dixit: ego sum uia ueritas et uita. numquam enim errat imitatione qui sequitur ueritatem, unde et Iohannes: qui dicit se, inquit, in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare. beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est, uobis relinquens exemplum, ut sequamini uestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius. qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae uiueremus.
- a3.13.1
Cesset omnis excusatio errorum, auferantur peccandi foeda solatia. nihil omnino agimus qui nos per multitudinis exempla defendimus et ad consolationem nostri aliena saepe numerantes uitia deesse nobis dicimus quos debeamus sequi. ad illius exemplum mittimur, quem omnes fatemur imitandum. atque ideo praecipua tibi cura sit legem nosse diuinam, per quam potes quasi praesentia cernere exempla sanctorum et quid faciendum quidue uitandum sit illius consilio discere. maximum enim ad iustitiam auxilium est implere diuinis eloquiis animum et quod opere exequi cupias semper corde meditari. rudi adhuc populo et hominibus ad oboedientiam insuetis per Moysen imperatur a domino, ut in signum memoriae, qua praecepta domini recordentur, per extremitates uestimentorum fimbrias habeant easque cocco hyacinthini coloris insigniant, ut etiam casu huc illucue respicientibus oculis mandatorum caelestium memoria nascatur, de quibus fimbriis Pharisaei redarguuntur a domino, quod eas peruerso usu non ad commonitionem praeceptorum dei sed ad ostentationem sui habere coeperint, ut scilicet quasi de maioris obseruationis diligentia sancti a populo iudicarentur.
- a3.14.1
Tibi uero seruanti non iam litterae praecepta sed spiritus diuinorum mandatorum memoria spiritualiter excolenda est, cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta dei quam semper cogitanda. sint ergo diuinae scripturae semper in manibus et iugiter mente uoluantur. nec sufficere tibi putes mandata dei memoria tenere et operibus obliuisci; sed ideo illa cognosce, ut facias quicquid faciendum didiceris; non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. latus quidem et immensus diuinae legis campus extenditur, qui diuersis testimoniis ueritatis uelut caelestibus quibusdam floribus uernans, mira oblectatione legentis animum pascit ac refouet. quae cognoscere omnia secumque reuoluere semper ingens ad conseruandam iustitiam beneficium est. sed quasi ad compendiosum locum quoddam commonitorium illa tibi euangelii eligenda sententia est et superscribenda cordi tuo, quae ad totius iustitiae breuiarium dominico ore profertur: omnia quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis. cuius praecepti uires exprimens iungit ac dicit: haec est enim lex et prophetae. infinitae namque sunt species partesque iustitiae, quas non modo stilo persequi sed cogitatione etiam capere difficillimum est; quas omnes breui hac una sententia comprehendit et latentem hominum conscientiam secreto animi iudicio aut absoluit aut damnat.
- a3.15.1
Ad omnem igitur actum, ad omne uerbum, ad omnem etiam cogitatum haec sententia retractetur, quae tibi quasi per speculum quoddam paratum et ad manum semper positum qualitatem tuae uoluntatis ostendat atque etiam uel de iniusto opere coarguat uel de iusto laetificet. quotienscumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero seruari cupis, aequitatis uiam tenes; quotiens uero talis erga alterum fueris, qualem in te uis neminem, iter iustitiae reliquisti. en totum illud arduum diuinae legis totumque difficile, en ob quam dura imperia domino reclamamus et dicimus nos uel difficultate uel impossibilitate mandatorum premi. nec sufficit quod iussa non facimus, nisi etiam iubentem iniustum pronuntiemus, dum ipsum aequitatis auctorem non modo dura et ardua sed impossibilia etiam praecepisse conquerimur. omnia, inquit, quaecumque uultis ut faciant nobis homines, haec et nos facite illis. coniungi uult inter nos atque conecti per mutua beneficia caritatem omnesque homines uicario inter se amore copulari, ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praestari uelit, tota iustitia et praeceptum hoc dei communis sit utilitas hominum. et o miram clementiam! o ineffabilem dei benignitatem! praemium nobis pollicetur, si nos mutuo diligamus, id est si nobis ea praestemus inuicem, quorum uicissim indigemus; et nos superbo simul et ingrato animo eius renitimur uoluntati, cuius etiam imperium beneficium est.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.