Epistulae
- a3.16.1
Nulli umquam omnino detrahas et aliorum uituperatione te laudabilem uideri uelis, magisque uitam tuam ornare disce quam alienam carpere. ac semper scripturae memor esto dicentis: noli diligere detrahere, ne eradiceris. pauci admodum sunt qui huic uitio renuntient, rarumque inuenias qui ita irreprehensibilem suam uitam exhiberi uelit, ut is non libenter reprehendat alienam; tantaque huius mali libido mentes hominum inuasit, ut etiam qui procul ab aliis uitiis recesserunt in istud tamen quasi in extremum laqueum diaboli incidant. tu uero hoc malum ita effuge, ut non modo ipsa non detrahas, sed ne alii quidem detrahenti aliquando credas nec obtrectatori auctoritatem de consensu tuo tribuas eiusque uitium nutrias annuendo. noli, inquit scriptura, consentaneus esse cum derogantibus aduersum proximum tuum; et non accipias super illum peccatum, et alibi: sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. unde et beatus Dauid diuersas innocentiae species iustitiaeque dinumerans, de hac quoque uirtute non tacuit dicendo: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos, propter quod ipse non solum aduersatur, sed etiam persequitur detrahentem. ait enim: detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. est sane hoc uitium, quod uel inprimis extingui debeat et ab his, qui se sancte instituere uolunt, prorsus excludi. nihil enim tam inquietat animam, nihil est quod ita mobilem mentem ac leuem faciat quam facile totum credere et obtrectatorum uerba temerario assensu mentis sequi; hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia iniusta nascuntur. hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem sed credulas animas maliloqui lingua dissociat. at contra magna quies animi magnaque est morum grauitas non temere de quoquam sinistrum aliquid audire. beatusque est qui ita se contra hoc uitium armauit, ut apud eum detrahere nemo audeat. quod si esset in nobis haec diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, iam omnes detrahere timerent, ne non tam alios quam se ipsos uiles detrahendo facerent. sed ideo hoc malum celebre est, idcirco in multis feruet hoc uitium, quia paene ab omnibus libenter auditur.
- a3.17.1
Adulatorum quoque assentationes et noxia blandimenta fallaciae uelut quasdam pestes animae fuge; nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum, nihil quod tam dulci et molli uulnere animum feriat. unde et sapiens: uerba, inquit, adulatorum mollia, feriunt autem interiora uentris, et dominus loquitur per prophetam: populus meus, qui beatificant uos, seducunt uos et semitas pedum uestrorum conturbant. in multis isto maxime tempore regnat hoc uitium, quodque grauissimum est, humilitatis ac beneuolentiae loco ducitur; eo fit, ut iam qui adulari nescit aut inuidus aut superbus putetur. est sane grande et persubtile artificium laudare alterum in commendatione sui et decipiendo animum sibi obligare decepti, quoque hoc maxime uitio agi solet, fictas laudes certo pretio uendere. quae haec tanta est leuitas animi, quae tanta uanitas relicta propria conscientia alienam opinionem sequi et quidem fictam atque simulatam, rapi uento falsae laudationis, gaudere ad circumuentionem suam et illusionem pro beneficio accipere? tu ergo, si uere laudabilis esse cupis, laudem hominum ne requiras illique tuam praepara conscientiam, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit tibi a deo.
- a3.18.1
Sit igitur animus intentus ac uigilans et aduersus peccata semper armatus, sermo in omnibus moderatus ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem. ornet prudentiam uerecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te uirtutes pudor superet. diu ante considera quid loquendum sit, et adhuc tacens prouide, ne quid dixisse paeniteat. uerba tua ponderet cogitatio et linguae officium animi libra dispenset; unde scriptura dicit: argentum et aurum tuum confla et uerbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos et attende, ne forte labaris lingua. numquam maledictio ex ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis iuberis etiam maledicentibus benedicere. misericordes, inquit, humiles, non reddentes malum pro malo neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes.
- a3.19.1
Mentiri uero atque iurare lingua tua prorsus ignoret, tantusque in te sit ueri amor, ut quicquid dixeris iuratum putes; de quo saluator ad discipulos ait: ego autem dico uobis, non iurare omnino, et paulo post: sit autem sermo uester est est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est. in omni igitur actu omnique uerbo quieta mens et placida seruetur, semperque cogitationi tuae dei praesentia occurrat. sit humilis animus ac mitis et aduersus sola uitia erectus; numquam illum aut superbia extollat aut auaritia inflectat aut ira praecipitet; nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulchrius ea mente esse debet, quae in dei habitaculum praeparanda est, quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sod anima ornata uirtutibus. ideo et templum dei sanctorum corda dicuntur affirmante apostolo, qui ait: si quis templum dei uiolauerit, disperdet illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos.
- a3.20.1
Nihil habeas humilitate praestantius nihilque amabilius; haec est enim praecipua conseruatrix et quasi custos quaedam uirtutum omnium, nihilque est, quod nos ita et hominibus gratos et deo faciat, quam si uitae merito magni, humilitate infimi simus; propter quod scriptura dicit: quanto magnus es, tanto te humilia et coram deo inuenies gratiam, et deus loquitur per prophetam: super quem alium requiescam nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea. uerum tu eam humilitatem sequere, non quae ostenditur atque simulatur gestu corporis aut fracta uoce uerborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. aliud est enim uirtutem habere, aliud uirtutis similitudinem; aliud est rerum umbram sequi, aliud ueritatem. multo illa deformior est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. nescio enim quomodo turpiora sunt uitia, cum uirtutum specie celantur.
- a3.21.1
Nulli te umquam do generis nobilitate praeponas nec obscuriores quasque et humiliore loco natas te inferiores putes. nescit religio nostra personas nec conditiones hominum, sed animos inspicit, seruum et nobilem de moribus pronuntiat. sola apud deum libertas est non seruire peccatis. summa est apud deum nobilitas clarum esse uirtutibus. quid apud deum in uiris nobilius Petro, qui piscator fuit? quid in feminis beata Maria illustrius, quae fabri sponsa describitur? sed illi piscatori et pauperi caelestis regni a Christo creduntur claues; haec sponsa fabri illius meruit esse mater, a quo ipsae claues datae sunt; elegit enim deus ignobilia et contemtibilia huius mundi, ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret. nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum uniuersi paris honoris et eiusdem apud deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti; nec interest qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. nam etsi obliuiscimur quia ex uno omnes generati sumus, saltem id semper meminisse debemus quia per unum omnes regeneramur.
- a3.22.1
Caue ne, si ieiunare et abstinere coeperis, te putes esse iam sanctam; haec enim uirtus adiumentum est, non perfectio sanctitatis, magisque id prouidendum est, ne tibi hoc, quod licita contemnis, securitatem quandam illicitorum faciat. quicquid supra iustitiam offertur deo, non debet impedire iustitiam, sed adiuuare; quid autem prodest tenuari abstinentia corpus, si animus intumescat superbia? quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si inuidia liuidi simus? quid uirtutis habet uinum non bibere et ira atque odio inebriari? tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus ieiunus a uitiis. immo qui probabiliter ac scienter abstinentiae uirtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam, ut quasi de quodam fastigio contemtus sui atque arrogantiae descendat ad implendam dei uoluntatem, quae maxime in humilitate perficitur. idcirco a uariis ciborum desideriis mentem retrahunt, ut totam eius uim occupent in cupiditate uirtutum, iamque minus ieiuniorum et abstinentiae laborem caro sentit anima esuriente iustitiam. nam et uas electionis, cum castigat corpus suum et in seruitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, non ob solam, ut quidam imperiti putant, hoc efficit castitatem; non enim huic tantummodo sed omnibus omnino uirtutibus abstinentia opitulatur; neque magna aut tota apostoli gloria est non fornicari, sed hoc agit, ut castigatione corporis erudiatur animus quantoque nil ex uoluptatibus concupiscit, tanto magis possit de uirtutibus cogitare, ne perfectionis magister imperfectum in se aliquid ostendat, ne Christi imitator extra praeceptum quicquam ac uoluntatem Christi faciat neue minus exemplo quam uerbo doceat cumque aliis praedicauerit, ipse reprobetur audiatque cum Pharisaeis: dicunt enim et non faciunt.
- a3.23.1
Apostolici uero et praecepti est et exempli, ut curemus non conscientiae tantum sed etiam famae. non superfluum et a fructu uacuum gentium magister hoc docet; uult enim etiam extraneos ad fidem ho- w mines per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. et ideo sicut luminaria in mundo lucere nos iubet in medio nationis prauae et peruersae, ut incredulae mentes errantium ex nostrorum actuum lumine ignorantiae suae tenebras deprehendant; unde et ipse ad Romanos ait: prouidentes bona non solum coram deo sed etiam coram hominibus, et alibi: sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis. beatus est qui tam sancte tamque grauiter disposuit uitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit, dum aduersus obtrectatorum libidinem pugnat meriti magnitudo, nec fingere quisquam ausus est quod a nullo putat esse credendum. quod si id assequi difficile atque nimis arduum est, saltem hanc nostrae adhibeamus uitae diligentiam, ne malae mentes occasionem inueniant detrahendi, ne ex nobis scintilla procedat, per quam aduersum nos sinistrae famae conflentur; alioquin frustra irascimur obtrectatoribus nostris, si eis ipsi obtrectandi materias ministramus. si autem nobis diligenter atque sollicite omnia ad honestatem prouidentibus cunctisque actibus nostris timorem dei praeferentibus illi nihilominus insaniunt, consoletur nos conscientia nostra, quae tunc maxime tuta est, tunc optime secura est, cum ne occasionem quidem male de se sentiendi dedit; illis enim uae dicitur per prophetam, qui dicunt quod bonum est malum, qui lucem appellant tenebras et quod dulce est amarum uocant. nobis ergo saluatoris aptabitur sermo: beati estis, cum uobis maledixerint homines mentientes. nos modo id agamus, ut male de nobis nemo loqui absque mendacio possit.
- a3.24.1
Ita habeto domus sollicitudinem, ut aliquam tamen uacationem animae tribuas. eligatur tibi oportunus et aliquantulum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu uelut in portum quasi ex multa tempestate curarum te recipias et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. tantum tibi sit diuinae lectionis studium, tam crebrae orationum uices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac uacatione compenses. nec hoc ideo dicimus, quo te retrahamus a tuis; immo id agimus, ut ibi discas ibique mediteris qualem tuis te praebere debeas.
- a3.25.1
Familiam tuam ita rege et confoue, ut te matrem magis tuorum quam dominam uideri uelis, a quibus benignitate potius quam seueritate exige reuerentiam. fidelius et gratius semper obsequium est quod ab amore quam quod a metu accipitur. praecipue autem in coniugio uenerabili atque immaculato apostolicae regulae ordo teneatur.
- a3.26.1
Seruetur imprimis uiro auctoritas sua totaque a te discat domus quantum illi honoris debeat. tu illum dominum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra, tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraueris. caput enim, ut ait apostolus, mulieris est uir, nec aliunde magis reliquum corpus ornatur quam ex capitis dignitate. unde idem alibi dicit: mulieres, subditae estote uiris, sicut oportet in domino. sed et beatus Petrus apostolus ait: similiter autem mulieres subditae sint uiris, ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant. si ergo etiam gentilibus maritis debetur honor iure coniugii, quanto magis reddendus est Christianis?
- a3.27.1
Atque ut ostendat quibus ornamentis etiam uiris iunctae feminae decorari debeant, ait: quarum sit non extrinsecus capit latura aut circumdatio auri aut uestimentorum cultus; sed absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in domino ornabant se subiectae propriis uiris, sicut Sara oboediebat Abrahae dominum suum uocans. haec autem praecipiens non eas iubet squalere sordibus et horrentibus pannorum assumentis tegi, sed immoderato cultui et nimis exquisito interdicit ornatui simplicemque commendat ornatum atque habitum, de quo et uas electionis ait: similiter autem et mulieres in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis uel ueste pretiosa, sed, quod decet mulieres promittentes castitatem, per opera bona.
- a3.28.1
Repperi uero te mirae fidei ardore succensam aliquot iam ante annos continentiam proposuisse et reliquum uitae tuae tempus pudicitiae consecrasse. magni hoc animi signum et perfectae uirtutis indicium est renuntiare subito expertae uoluptati, fugere notas carnis illecebras et calentis adhuc aetatis flammas fidei amore restinguere. sed illud simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te uidelicet tantum hoc bonum absque consensu et pacto uiri seruare coepisse, cum hoc apostolica omnino interdicat auctoritas, quae in hac dumtaxat causa non modo uxorem uiro, sed etiam uirum uxoris subiecit potestati. uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet sed uir; similiter autem et uir potestatem non habet sui corporis. tu uero quasi oblita foederis nuptialis pactique huius ac iuris immemor, inconsulto uiro uouisti domino castitatem. sed periculose promittitur quod adhuc in alterius potestate est; et nescio quam grata sit donatio, si unus offerat rem duorum. multa iam per huiuscemodi ignorantiam et audiuimus et uidimus scissa coniugia, quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium praeparatum; nam dum una pars se etiam a licitis abstinet, altera ad illicita delapsa est. et nescio in tali causa quis magis accusari, quis amplius culpari debeat, utrum ille qui repulsus a coniuge fornicatur an illa quae repellendo a se uirum eum fornicationi quodam modo obicit. atque ut super hac causa quid ueritas habeat agnoscas, pauca mihi de diuina auctoritate ponenda sunt. apostolicae doctrinae regula nec cum Iouiniano aequat continentiae opera nuptiarum nec cum Manichaeo coniugia condemnat. ita uas electionis ac magister gentium inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut remedium incontinentiae indulgeat et ad praemium prouocet continentiam, totusque in hac causa eius hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas aut certe ab utroque debitum commune soluatur.
- a3.29.1
Sed ipsa iam apostoli uerba ponamus totamque hanc causam a sui principio retractemus. loquitur enim ad Corinthios: de quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere. et quamquam hic laudauerit castitatem, tamen, ne aliquibus uideatur prohibere coniugia, subiungit: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum uirum habeat, uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier autem sui corporis potestatem non habet sed uir, et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. nolite fraudare inuicem. ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo uideretur excludere castitatem, sequitur: nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. et statim quasi recusat hoc quod dixit ad tempus, ne non tam perpetuam quam temporalem et breuem continentiam docere uideatur; ait enim: propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. unde hoc, quod dixit ad tempus, docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa interualla temporum quasi exploratis continentiae suae uiribus sine periculo utrique promittant quod ab utroque est seruandum semper. quid autem absolute uelit, manifeste dicit: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum, id est in iugi ac perpetua castitate uiuere.
- a3.30.1
Videsne quam caute, quam prouide, quam sine ullius occasione scandali, magister firmauerit de castitate sententiam, nolens tantum bonum in unius temeritate nutare, quod ligare et confirmare debet consensus amborum? et reuera quid ea castitate firmius est quidue tutius quam quae ex duorum coepta sententia ab utroque uel in commune seruatur? nec de se tantum altera pars sollicita mutuo se ad uirtutis animet perseuerantiam; hoc enim sicut alia quoque bona non tantum coepisse sed perfecisse laudandum est. iamdudum, ut intellegis, scopuloso difficilique in loco uersatur oratio nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat; sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen; maluimus enim te contristare forsitan uera dicendo quam ficta adulatione decipere. duplex, ut uides, malum aequale et anceps periculum est; ex utroque artaris, ex utroque constringeris. contemnere omnino uirum atque despicere aperte contra apostoli sententiam est. perdere uero tanti temporis castitatem et deo non reddere quod promiseras timendum atque metuendum est, ut uulgo dicitur: facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. sic enim scriptura dicit: quod si uotum uoueris domino deo, ne moreris reddere illud, quia quaerens quaerit illud dominus deus abs te, et erit tibi in peccatum. ait ergo: debitam honorificentiam uiro exhibe, ut ex utroque debitum domino, quod uouisti, reddere possis. de cuius conscientia non diffidimus, si paululum expectasses, non quod te a bono castitatis retrahamus, sed huius animum ad castitatis oraculum totis uiribus incitemus, ut uoluntarium sacrificium offerat doo in odorem suauitatis, ut exuta mens a cunctis retinaculis mundanis atque corporalibus uoluptatibus sit et ualeatis plenius inhaerere dominicis praeceptis; quod tamen ne quid a nobis negligenter esse dictum arbitreris, diuinarum scripturarum testimoniis edocuimus, sicut etiam apostolus dicit: et erunt duo in carne una; iam non una caro, sed unus spiritus.
- a3.31.1
Hoc sacramentum magnum est arduumque est iter castitatis; sed magna sunt praemia, uocatque nos dominus in euangelio dicens: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum nobis regnum ab origine mundi. idem ipse dominus dicit: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me quia mitis sum et humilis corda; et inuenietis requiem animabus uestris; iugum enim meum suaue est et onus meum leue. dicit enim idem dominus his qui ad sinistram eius erunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius; nescio uos, operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium. illi utique omnes plangent illique lugebunt, qui ita se curis uitae praesentis inuoluunt, ut obliuiscantur futuram, quos somno quodam ignorantiae et malae securitatis oppressos fluctibus domini comprehendet aduentus, unde ipse in euangelio ait: attendite nobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, ne forte superueniat in uos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae, et rursum: uigilate et orate; nescitis enim quando tempus sit.
- a3.32.1
Beati sunt qui ita exspectant, ita illum speculantur diem, ut se ad eum cotidie praeparent, qui non de praeterita sibi iustitia blandientes secundum apostolum per dies singulos in uirtute renouantur. iustitia enim non proderit ei, a qua die iustus esse desierit. sicut etiam iniquo non nocebit iniquitas sua a die, quo se ab iniquitate conuerterit. nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in huius uitae agone uersatur, nec desperare peccator, qui secundum praedictam prophetae sententiam una die iustum se efficere potest; sed totum, quo tenditur, spatium uitae tuae est, ut peragere possis iustitiam nec de praeterita iustitia confidens remissior efficiaris. sed, sicut dicit apostolus, posteriora obliuiscens, ad ea autem quae anteriora sunt me extendens, ad destinatum persequar brauium supernae uocationis, sciens scriptum esse cordis inspectorem deum. et ideo satagit, ut animam mundam habeat a peccato. propter quod scriptum est: omni custodia serua cor tuum, et iterum: diligit dominus munda corda. accepti autem sunt ei omnes immaculati. idcirco age, ut ordines reliquum tempus uitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum propheta: perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae, et iterum: introibo ad altare dei, ad deum qui laetificat inmunda meam, quia non inchoasse sufficit, sed perfecisse iustitia est.
- a4.1
EXCERPTA BOBIENSIA.
- a4.2
Praecepit dominus coruis ut pascerent Heliam in torrente Choreb sedentem. mira profecto res est, ut uiro sancto auis inmunda uitae subsidia ministraret. unde si et nos contemnentes etiam propria imitemur paupertatem Heliae, credite dicenti, quod inmunda animalia id est homines peccatores deuoto nobis obsequio ministrabunt.
- a4.3
Cur Heliseus mansuetus ac mitis paruulos legimus bestiis tradidisse? Heliseus propheta figuram Christi gerebat. denique uocabulum istud istud dei interpretatur. salus autem dei quid aliud est nisi filius eius, qui et saluator est mundi? paruuli uero inludentes saluti dei in Heliseo Iudaeorum habuere personam, qui clamabant dicentes: ascende, calue, ascende. quod in Caluariae loco Christus ascensurus erat in crucem, et conuersus, ait scriptura, maledixit eis in nomine domini. et exierunt duo ursi de silua et interfecerunt XLII infantes. et Christus post passionem et ascensionem ad caelos, sicut Heliseus ascendit in Bethel id est in domum dei, conuersus maledixit Iudaeis post XLII annos ascensionis suae et inmisit duos ursos id est duos reges horrendos, Vespasianum et Titum, qui de siluis gentium prodientes crudeli eos strage iactauerunt.
- a4.4
Iustus septies cadit in die, et resurgit. qui semel cadit et iterum, quomodo iustus uocari possit? ideo iustus dicitur, quia cadens erigitur. septimus autem numerus requiem docet. qui in septimo ceciderit cauere debet, ne ulterius cadat. iam oportuerat post unum lapsum cauere de reliquo; sed qui misericors deus est patienter suffert huiusmodi lapsus, ut quis uel in septimo resipiscat. si autem neglegentior quis effectus resurrectionis transierit numerum, non potest dici iustus, sed propter multitudinem delictorum in peccatorum numero deputatur. duobus modis homo delinquit, proposito et casu, ut alius peccare uelit et alius praeueniatur peccato. sed casus duplici diuiditur modo, ignorantia et infirmitate. ludas proposito peccauit dicens: quid uultis mihi dare, et ego nobis illum tradam? hic quod proposuit uolens inpleuit et ideo iustam sceleratissimae uoluntatis mercedem recepit. Petrus uero infirmitate dominum negauit mortem timens, qui se mortem pro Christo passurum esse promiserat. sed quia derepente uictus fuerat, ideo uelocem lapsi ueniam promeretur. Paulus uero ignorans persecutor effectus celeri uenia sanatur ipso etiam adtestante: persecutus sum ecclesiam dei, sed misericordiam consecutus sum, quod ignorans feci. uides ergo alios nolentes cadere, alios elidi propria uoluntate. duo etiam quaedam in homine sunt, obliuio et ignorantia. obliuiscitur homo deum, cum peccare proponit; ignorat autem, cum praeuentione delinquit, ut puta fornicatus est quis nolens, alius uero repugnans fornicationi infirmitate uictus est. unum quidem est amborum peccatum, sed non erit aequalis paenitentia, quia ille nolens, hic uero nolens in certamine uictus succubuit. uides quae sit peccati distantia? ecce quomodo cadit iustus et domino manum subponente saluatur.
- a4.5
Dei uoluntati nostra potestate adiuuemus, ut ipse sua uirtute nostrae faueat uoluntati, quia scriptum est: non uolentis neque currentis sed dei miserantis est. uelle enim et currere nostrum est; dei autem misereri, ipsa etiam ueritate apostolis adtestante: sine me nihil potestis facere. item Iohannes nemo, ait, potest a.ccipere quicquam supra terram, nisi ei datum fuerit de caelo, et Paulus: quid habes, inquit, quod non accepisti? si accepisti, cur gloriaris, quasi non acceperis? etc.
- a4.6
Itaque si quis nunc exacerbarit deum, Moysi imitetur exemplum, qui dubitationis culpam paenitentiae et humilitatis satisfactione delenit. si sacrilegii quis crimen incurrit, imitetur Aaron, qui confessionis et humilitatis per medellam transgressionis expiatus crimine sacerdotii meruit principatum. si quis adulterium et homicidium fecerit, consideret Dauid et agat paenitentiam atque medicamine sanus effectus in dei timore permaneat. si quis in confessione fuerit uictus et tormentis cedens fidei exstiterit proditor, Petri qui negauit imitator existat. egressus foras id est egressus a perfidia fleat amariter et recurrat ad fidem. in magnis peccatis magnorum uirorum delicta monstrantur, ut si simili modo infirmus quis aut humilis errauerit, respiciens ad exemplum magnorum uirorum facilis uitae aditum inueniat et ad fidem paenitentiamque reuertatur etc.
← Previous — showing 601–623 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.