Epistulae
- 31.4.1
Mansit hoc saeculi prioris nefas in tempora nostris proxima Constantini, qui princeps esse principibus Christianis non magis sua quam matris Helenae fide meruit, quae diuino, ut exitus docuit, inspirata consilio, cum Hierosolymam agnosceret, nomine conregn(ans Augustae eum rog)abat, ut sibi facultatem daret cuncta illic loca dominicis inpressa uestigiis et diuinorum erga nos operum signata monumentis purgare destructis templis et idolis ab omni prophanae inpietatis contagio et religioni suae reddere, ut ecclesia tandem in terra originis suae celebraretur. itaque prompto filii imperatoris adsensu mater Augusta patefactis ad opera sancta thesauris toto abusa fisco est, quantoque sumptu atque cultu regina poterat et religio suadebat, aedificatis basilicis contexit omnes et excoluit locos, in quibus salutaria nobis mysteria pietatis suae incarnationis et passionis et resurrectionis atque ascensionis sacramentis dominus redemptor inpleuerat. mirum uero inter haec, quod in basilica ascensionis locus ille tantum, de quo in nube susceptus ascendit, captiuam in sua carne ducens captiuitatem nostram, ita sacratus diuinis uestigiis dicitur, ut numquam tegi marmore aut pauiri receperit semper excussis solo respuente quae manus adornandi studio temptauit adponere. itaque in toto basilicae spatio solus in sui cespitis specie uirens permanet et inpressam diuinorum pedum uenerationem calcati deo pulueris perspicua simul et adtigua uenerantibus harena conseruat, ut uere dici possit: ado r au i ill U S ubi steterunt pedes eius.
- 31.5.1
Sed in historia crucis accipite magnum et uere diuinum miraculum. regina illa uenerabilis ut uenit Hierosolymam diligenter et pie locis illic et circa omnibus diuinorum curiosa insignium et oculis haurire gestiens fidem, quam piis auribus litterisque perceperat, crucem domini studiosissime inquirere adorsa est. sed quae uia uel ratio inueniendi subesset, cum index idoneus nemo inueniri potuisset, ubi memoriam et curam religiosae conscientiae uel obseruantiae et antiquitas aeui et superstitionis inpiae diuturnitas aboleuisset? uerum ipso omnium et terris et animis opertorum conscio et teste domino fidelis mulier sanctum spiritum per affectum pium meruit, quo adspirante, cum rem ab humana conscientia diuinitus remotam frustra diligens requisisset, de loco tantum passionis certior fieri studuit. itaque non solum de Christianis doctrina et sanctitate plenos uiros, sed et de Iudaeis peritissimos ut propriae, qua miseri et gloriantur, inpietatis indices exquisiuit et accitos in Hierosolymam congregauit. tum omnium una de loco testificatione confirmata est. iussit ilico urgente sine dubio conceptae reuelationis instinctu in ipsum locum operam fossionis accingi parataque mox ciuium pariter et militari manu breui laborem istius molitionis hausit, et contra spem omnium sed secundum ipsius tantum reginae fidem alta egestione reseratis terrae sinibus abditae crucis arcana patuerunt. sed cum tres pariter cruces, ut quondam fixae domino et latronibus steterant, repertae fuissent, gratulatio repertarum coepit anxia dubitatione confundi iusto piorum metu, ne forsitan aut pro cruce domini patibulum latronis eligerent aut salutare lignum pro stipite latronis abiciendo uiolarent. respexit pias fideliter aestuantium curas dominus et ipsi potissimum, quae tam piae sollicitudinis princeps erat, huius consilii lumen infudit, ut aliquem recens mortuum inquiri et inferri iuberet. nec mora; uerbum factum, cadauer inlatum est; deponitur, iacenti una de crucibus admouetur et altera; sed reorum ligna mors spreuit. postremo dominicam crucem prodit resurrectio et ad salutaris ligni tactum morte profuga funus excussum et corpus erectum est tremefactisque uiuentibus stetit mortuus et funebribus, ut Lazarus quondam, uinculis expeditus, ilico inter expectatores suos rediuiuus incessit.
- 31.6.1
Ergo crux domini tot operta aetatibus et Iudaeis in tempore passionis abscondita neque gentibus in aedificatione fani terram sine dubio ad ipsam fabricam egerentibus reuelata, nonne diuina manu latuit, ut nunc inueniretur, cum religiose quaereretur? ita, ut crucem Christi decuit, experimento resurrectionis inuenta et probata crux Christi est dignoque mox ambitu consecratur condita in passionis loco basilica, quae auratis corusca laquearibus et aureis diues altaribus arcano repositam sacrario crucem seruat, quam episcopus urbis eius quotannis, cum pascha domini agitur, adorandam populo princeps ipse uenerantium promit. neque praeter hanc diem, qua crucis ipsius mysterium celebratur, ipsa, quae sacramentorum causa est, quasi quoddam sacrae sollemnitatis insigne profertur, nisi interdum religiosissimi postulent, qui hac tantum causa illo peregrinati aduenerint, ut sibi eius reuelatio quasi in pretium longinquae peregrinationis deferatur. quod solum episcopi beneficio obtineri ferunt, cuius et tantum munere de eadem cruce haec minuta sacri ligni ad magnam fidei et benedictionis gratiam haberi datur. quae quidem crux in materia insensata uim uiuam tenens ita ex illo tempore innumeris pene cotidie hominum uotis lignum suum commodat, ut detrimenta non sentiat et quasi intacta permaneat cotidie diuidua sumentibus et semper tota uenerantibus. sed istam inputribilem uirtutem et indetribilem soliditatem de illius profecto carnis sanguine bibit, quae passa mortem non uidit corruptionem. speramus autem et uobis non solum benedictionis monimento sed et incorruptionis seminario futuram, ut eius inspectio fidem uestram etiam de recordatione beati illius latronis accendat, qui bene uerso latrocinio longas in magnis laboribus sanctorum uias de momenti fide et momento confessionis anticipans non inmerito ante ipsos apostolos et martyres praeparatum ipsis ab initio, ut ait, regnum primus inuasit et pius caeli praedo diripuit, quia Christum crucifixum similitudine suae poenae uidens in eo statu, de quo etiam discipulorum fides turbata nutauerat, dominum tamen maiestatis, ut erat, confessus est et petens in regno dei memoriam sui fieri in gloriam resurrectionis ante ipsam resurrectionem credidit, quam apostoli, posteaquam facta est, non tantum uidendo sed experiendo crediderunt, nec ipsi tamen de resurrectione carnis potius quam de resurrectionis qualitate dubitantes, quia uidelicet qui in orbem terrarum mittendi forent ad omnium gentium informationem non auribus tantum sed et oculis praedicandam fidem capere debebant, ut quod firmius didicissent constantius edocerent.
- 32.1.1
Insertis his uersiculis patens pagina sollicitauit linguam et manum, ut occuparet uacantia, et succurrit animo esse quod scriberem. perquam enim gratulor, quod unam cordis et corporis nostri, operum quoque et uotorum similitudinem ostenderimus, eodem tempore basilicas dominicis adicientes ouilibus. tu uero eodem baptisterium basilicis duabus interpositum condidisti, ut nos in horum quoque operum, quae uisibiliter extruuntur, aedificatione superares. sed domino gratias, qui dedit nobis in quo et uinci uictoriam duceremus. uincimus enim uoto, in quo uincimur gratia ab eo, quem nobis iudicio anteponimus, dilectione conparamus. tu es iste quem loquimur, tu inquam pars nostri maior et melior, tu requies nostra, tu gaudium; in te reclinatio capitis nostri et mentis habitatio est, quae non tantum in praesenti tempore sed, ut speramus \' et confidimus in domino, perpetua nobis ab ipsius munere et in ipsius corpore ac spiritu manebit. ideo si quid per gratiam domini amplius agas, nobiscum profecto, certe pro nobis agis.
- 32.2.1
Sed in eo metuo, ne operibus tuis, quibus iniqua uiarum saecularium dirigis et cliuosa conplanas, ex illo, de quo semper conqueror affectu in nos tuo, salebram offensionis inmisceas, quod splendidos deuotionis in Christo tuae titulos nostris nominibus infuscas et iustis laboribus hanc iniquitatem inseris, ut locum sanctum etiam uultibus iniquorum polluas. recte enim in loco refectionis humanae Martinus pingitur, qui caelestis hominis imaginem perfecta Christi imitatione portauit, ut deponentibus in lauacro terrenae imaginis uetustatem imitanda caelestis animae occurrat effigies. noster uero quis illic locus est, qui nec infantibus innocentia neque uiris concurrimus sapientia et ab inmaculatis malitia, a perfectis infirmitate distinguimur? quae ergo societas lumini et tenebris? lupis et agnis? serpentibus et columbis, hoc est nobis et Martino? nonne tu lactis et fellis poculum miscuisti? sed bene, quod non ut in liquoribus uno calice confusis ita in hominibus eodem loco mixtis, si discrepent meritis, boni suauitas amaritudine mali uenenatur contraque euenit, ut peccator iusto conpositus magis sordeat et peccatore conlato magis iustus eluceat. quo minus moueor errore caritatis tuae, quia nullam beato illi fecisti iniuriam potiusque ad gloriam illius contulisti, ut contra despicabilem facies uenerabilis pingeretur, quo splendor eius conparatione tenebrarum clarius emicaret, qui etiam in splendoribus sanctorum conspicua claritate praefulget. et quidem nisi scirem te inpenso nimii in nos amoris studio hanc informasse picturam, malitiosum te et callidum criminarer, qui nostrae humilitatis obscuras animorum nocte personas ex aduersi iuxta parietis regione depictas sancto capiti contulisses, ut illum tantum pingeres, nos uero potius deformares, quos iure conspecta Martini facie despuendos ad probrum ridiculae conparationis exponeres.
- 32.3.1
Sed ne nostri causa, quorum multo amore dum falleris, falsum facies, haec commentatio tua de caritate prolapsa inrideretur, ut reuera potest et debet, hac tantum gratia parui tibi in uersiculis de huiusmodi tua pictura ad te mittendis, ut consilii tui ratio proderetur, qua salubriter nouorum hominum informationi studens diuersas longe sibi imagines proposuisses; ut emergentes a sacro fonte et uitandum et sequendum pariter conspicarentur. itaque sic habes; si placet, utere: Abluitis quicumque animas et membra lauacris, Cernite propositas ad bona facta uias. Adstat perfectae Martinus regula uitae, Paulinus ueniam quo mereare docet. Hunc peccatores, illum spectate beati; Exemplar sanctis ille sit, iste reis. Item de eodem: Diues opum Christo, pauper sibi pulchra Seuerus Culmina sacratis fontibus instituit. Et quia caelestes aulam condebat in actus, Qua renouarentur fonte deoque homines, Digna sacramentis gemina sub imagine pinxit, Disceret ut uitae dona renatus homo. Martinum ueneranda uiri testatur imago, Altera Paulinum forma refert humilem. Ille fidem exemplis et dictis fortibus armat, Vt meriti palmas intemerata ferat; Iste docet fusis redimens sua crimina nummis, Vilior ut sit res quam sua cuique salus.
- 32.4.1
Certe probatur iam te non ridendum magisque probandum, si hac tantum ratione longissime dissimiles comminus pinxisse uidearis, ut in Martino forma iustitiae et summa uirtutum, in nobis conscientiae iniquitatis obtritio et confessio cerneretur, ut et beatis exemplum pateret et miseris, in illo speculum fortitudo, in nobis solatium haberet ignauia, illum intuerentur qui praeceptum sufficerent inplere uirtutibus, in nobis consolarentur qui remedium uellent adferre criminibus, quia innocentiae fiducia destitutis et nexu iniquitatis adstrictis sola ut captiuis potest redemptio subuenire. quaeso te tamen, ne oboedientiam meam crimen facias, si uersus tuos illos luminis et fauorum, sicut denuntiasti, auferas. uerecunde quaeso illud magis quam uere minatus sis, et si istos adscribendos putaueris, illi permaneant, ut horum quasi gemmulae sint et faciant uilibus pretium et claro atra distinguant. sane accepta licentia dixi linguae meae, non iuxta prophetam, ut maneret in requie sua et custodiret uias meas, sed potius oppositae sibi custodiae frenos rumperet, dum seruiret tibi. ita te diligo, ut magis de non obtemperando tibi quam de multiloquio peccatum timerem.
- 32.5.1
Quam ob rem etiam basilicis tuis uersiculos quasi uotiuos sacris fontibus titulos destinaui. si quid in his apte locutus uidebor, haec quoque fratris Victoris gratia est. cuius oculis et uerbis omnia, quae in Christo domino fecisti et agis, uidi; et ideo uersus, quos et de basilicis interposui, ipso auctore censebis, qui materiam dictauit enarratione factorum tuorum. de baptisterio igitur ipso erunt. isti, de cuius pictura tantum sunt illi superiores: Hic reparandarum generator fons animarum Viuum diuino lumine flumen agit. Sanctus in hunc caelo descendit spiritus amnem Caelestique sacras fonte maritat aquas; Concipit unda deum sanctamque liquoribus almis Edit ab aeterno semine progeniem. Mira dei pietas: peccator mergitur undis, Mox eadem emergit iustificatus aqua. Sic homo et occasu felici functus et ortu Terrenis moritur, perpetuis oritur. Culpa perit, sed uita redit; uetus interit Adam, Et nonus aeternis nascitur imperiis. Corpore mente fide castissimus incola Christi Condidit ista deo tecta Seuerus ouans. Totus et ipse dei templum uiget hospite Christo Gaudentemque humili corde gerit dominum. Ecce uelut trino colit unam nomine mentem, Sic trinum sancta mole sacrauit opus. Ampla dedit populo geminis fastigia tectis, Legibus ut sacris congrueret numerus. Nam qua latorem duo testamenta per unum Pacta, deum in Christo copulat una fides: Iste duas inter diuersi culminis aulas Turrito fontem tegmine constituit, Laeta nouos geminis ut mater ecclesia partus Excipiat sinibus quos aqua protulerit. Aula duplex tectis ut ecclesia testamentis, Vna sed ambobus gratia fontis adest. Lex antiqua nouam firmat, ueterem noua conplet; In ueteri spes est, in nouitate fides. Sed uetus atque nouum coniungit gratia Christi; Propterea medio fons datus est spatio. Inde parens sacro ducit de fonte sacerdos Infantes niueos corpore corde habitu Circumdansque rudes festis altaribus agnos Cruda salutiferis inbuit ora cibis. Hinc senior sociae congaudet turba cateruae; Alleluia nonis balat ouile choris.
- 32.6.1
Cum hos operibus unanimitatis tuae manufactis dedissem, illam non manufactam in domestica tua ecclesia gratiam dei, qua perpetuum tibi hospitem in ea Clarum largitus est, silere non potui. itaque sanctae ipsius memoriae uersus, non quia aliquid diuinis eius meritis dignum loqui possem, sed ut studium plurimae in illius anima caritatis exprimerem, ausus sum facere et unanimitati tuae mittere. quos tu coram domino sanctae et cohospitanti tecum semper in domino animae eius recitans excusabis audaciam meam et commendabis obsequium.
- 32.6.2
Nominis ut titulo, sic mentis lumine Clarus Presbyter hoc tegitur; sed membra caduca sepulchro, Libera corporeo mens carcere gaudet in astris Pura probatorum sedem sortita piorum. Sancta sub aeternis altaribus ossa quiescunt, Vt dum casta pio referuntur munera Christi, Diuinis sacris animae iungantur odores.
- 32.6.3
Item de eodem, ut quos malueris eligas; sed ego scio in hoc te potius ambigere debere, non ut aliquos ad titulum eligere, sed ne ullo debeas iniuriam sancto dei facere.
- 32.6.4
Presbyter hic situs est meritis et nomine Clarus, Martino studiis comes et meriti modo consors. Digna pio domus est altaria, sub quibus artus Conditur, exanimo; nam spiritus aethere gaudet Discipulumque pari sociat super astra magistro.
- 32.6.5
Clare fide, praeclare actu, clarissime fructu, Qui meritis titulum nominis aequiperas, Casta tuum digne uelant altaria corpus, Vt templum Christi contegat ara dei. Sed quia tu non hac, qua corpus, sede teneris, Qui meritis superis spiritus inuolitas, Siue patrum sinibus recubas dominiue sub ara Conderis aut sacro pasceris in nemore, Qualibet in regione poli situs aut paradisi, Clare, sub aeterna pace beatus agis. Haec peccatorum bonus accipe uota rogantum, Vt sis Paulini Therasiaeque memor. Dilige mandatos interueniente Seuero Quos ignorasti corpore sic meritos. Vnanimi communis amor sit fomes utrisque Perpetui summo foederis in domino. Non potes inplicitos diuellere; si trahis unum, Vnus adhaerentes qua rapitur rapiet. Ergo indiuiduos pariter conplectere fratres, Vtque sumus, sic nos dilige participans. Sic deus acciuit, sic nos Martinus amauit; Sic et tu pariter, Clare, tuere pares, Non meritis sed amore pares. tu, sancte, ualebis Exorare pares et meritis fieri, Si cum Martino socia pietate labores, Vt uincant uestrae crimina nostra preces, Et simul in uestri ducamur sorte Seueri Vestraque nos semper protegat ala sinu.
- 32.7.1
Quod si dominus desiderium animae uestrae fecerit secundum fidem uestram adiciens ornatui et sanctificationi operum uestrorum, ut sacros cineres de benedictis gloriosorum apostolorum aut martyrum reliquiis adipiscamini: qui huius uoti praesumptione uos aliam apud Primuliacum nostram et priore maiorem basilicam praeparasse cognouimus, dignum opere fidei uestrae et operis fideliter elaborati dedicatione procul dubio celeberrima, sanctorum quoque reliquiis decens arbitramur, ut hoc etiam quod de cruce misimus pariter depositum sacratumque ueneremini. quod si ita placuerit, placitum uestrum hi, si uidebitur, uersiculi nuntiabunt: Diuinum ueneranda tegunt altaria foedus Conpositis sacra cum cruce martyribus. Cuncta salutiferi coeunt martyria Christi, Crux corpus sanguis martyris, ipse deus. Namque deus semper uobis sua munera seruat; Atque ubi Christus, ibi spiritus et pater est. Sic ubi crux, et martyr ibi, quia martyris et crux, Martyrii sanctis quae pia causa fuit. Illa cibum uitae mortalibus, illa coronas, Quae domino famulos participant, peperit. In cruce fixa caro est, qua pascor; de cruce sanguis Ille fluit, uitam quo bibo, corda lauo. Christe, tuo coeant simul haec tua dona Seuero, Portitor et testis sit crucis iste tuae. Carne tua uiuat, tuus illi pocula sanguis Praebeat, in uerbo uiuat agatque tuo. Quaque tuum socio Martinum adscendere Claro Vidit, et ipse tuo munere uectus eat.
- 32.8.1
Si uero magis placeat uobis hanc de cruce benedictionem ad cotidianam tutelam atque medicinam in promptu habere, ne semel condita in altario non semper ad manum, ut usus exigit, praesto sit, sufficit et illa ad basilicae consecrationem gratia, si demus eam apostolis et martyribus, quorum uenerandus cinis si sine crucis consortio subiciatur altaribus, hic opertos titulus indicabit: Pignora sanctorum diuinae gloria mensae Velat apostolicis edita corporibus, Spiritus et domini medicis uirtutibus instans Per documenta sacros uiua probat cineres. Sic geminata piis adspirat gratia uotis, Infra martyribus, desuper acta sacris. Vota sacerdotis uiuentum et commoda paruo Puluere sanctorum mors pretiosa iuuat.
- 32.9.1
Habes uersus operibus quidem tuis sanctis et magnificis indignos, persuasioni tamen tuae quam habes tibi de me quam mihi credere conpetentes. quos si non erubueris spectandis domesticae ecclesiae tuae parietibus inscribere, uindicabor. credo enim uel tunc de meis ineptiis erubesces et poenitebit te desiderii et exactionis tuae, cum aedificia, quae inmaculata adhuc operis tui gratia splendent, obscurata naeniis insipientiae meae et, ut digno meis uersibus uerbo utar, caccabata ridentibus multis uel nauseantibus confusus adspicies. nec laborabis fallere, ut te lector auctorem putet et, cum ineptia nemini in te nota possit instruere lectorem, ne tibi meum carmen id est crimen inponat, qui tamen uel proditoris uel scriptoris nomine culpandus es. sed ne quis me iniuriosum iudicet illa regula qua praescribitur: quod tibi nolueris, alii ne feceris, idem a me prius basilicas meas pertulisse praesentibus illi documentis probabis, ut hoc quoque ostendas unanimitatem nostram, quod siue gratia siue iniuria me tibi conparans eadem in tuas qua etiam in meas aedificationes temeritate peccaui. sed huius siue gratiae iuxta patientissimum mei animum tuum siue iuxta meum indignissimum munus iniuriae auctor aut reus noster tibi Victor habeatur, qui sanctissimus nostrae caritatis interpres hoc se tibi gratiorem a nobis redire praesumpsit, quo depressior sub iniusto ineptiarum ad te nostrarum onere reuertisset. nam hoc etiam adcrescere fascibus suis uoluit, ut nostrarum tibi basilicarum uersus simul picturasque portaret. meritoque faciet, si cum hac se tibi querimonia de- Sciens et curuus intulerit, ut clamet: ecce propter mandata labiorum tuorum ego ambulaui uias duras, et clamet: super dorsum meum fabricati sunt peccatores, qui in tot epistolas prolongauerunt iniquitatem suam.
- 32.10.1
Recepi igitur et hunc ad peccata mea cumulum, ut fratri cupidissimo talis sarcinae, qua eius anima grauato corpore leuaretur, praestarem quam desiderabat iniuriam. nam et uere ad unanimitatem nostram congruere haec illius postulatio uidebatur, qua adserebat, et oportere tibi nostras in domino aedificationes ita notescere, ut nobis tuas in titulis et in picturis indicare uoluisses. hac igitur ratione persuasus basilicas nostras tuis, sicut et operis tempore et uoti genere coniunctae sunt, ita etiam litteris conpaginare curaui, ut in hoc quoque nostra coniunctio figuraretur, quae iungitur animis et distat locis; sic et ista, quae in nomine domini eodem spiritu laborata construximus, diuersis abiuncta regionibus, eiusdem tamen epistolae serie sibi tamquam consignata uisentur. basilica igitur illa, quae ad dominaedium nostrum communem patronum in nomine domini Christi dei iam dedicata celebratur, quattuor eius basilicis addita, reliquiis apostolorum et martyrum intra absidem trichora sub altaria sacratis non solo beati Felicis honore uenerabilis est. absidem solo et parietibus marmoratam camera musiuo inlusa clarificat, cuius picturae hi uersus sunt: Pleno coruscat trinitas mysterio: Stat Christus agno, uox patris caelo tonat Et per columbam spiritus sanctus fluit. Crucem corona lucido cingit globo, Cui coronae sunt corona apostoli, Quorum figura est in columbarum choro. Pia trinitatis unitas Christo coit Habente et ipsa trinitate insignia: Deum reuelat uox paterna et spiritus, Sanctam fatentur crux et agnus uictimam, Regnum et triumphum purpura et palma indicant. Petram superstat ipse petra ecclesiae, De qua sonori quattuor fontes meant, Euangelistae uiua Christi flumina.
- 32.11.1
Inferiore autem balteo, quo parietis et camerae confinium interposita gypso crepido coniungit aut diuidit, hic titulus indicat deposita sub altari sancta sanctorum: Hic pietas, hic alma fides, hic gloria Christi, Hic est martyribus crux sociata suis. Nam crucis e ligno magnum breuis hastula pignus Totaque in exiguo segmine uis crucis est. Hoc Melani sanctae delatum munere Nolam, Summum Hierosolymae uenit ab urbe bonum. Sancta deo geminum uelant altaria honorem, Cum cruce apostolicos quae sociant cineres. Quam bene iunguntur ligno crucis ossa piorum, Pro cruce ut occisis in cruce sit requies!
- 32.12.1
Totum uero extra concham basilicae spatium alto et lacunato culmine geminis utrimque porticibus dilatatur, quibus duplex per singulos arcus columnarum ordo dirigitur. cubicula intra porticus quaterna longis basilicae lateribus inserta secretis orantium uel in lege domini meditantium, praeterea memoriis religiosorum ac familiarum accommodatos ad pacis aeternae requiem locos praebent. omne cubiculum binis per liminum frontes uersibus praenotatur, quos inserere his litteris nolui; eos tamen quos ipsius basilicae aditus habent scripsi, quia possent, usurpare si uelis, et ad tuarum basilicarum ianuas conuenire, ut istud est: Pax tibi sit, quicumque dei penetralia Christi Pectore pacifico candidus ingrederis. Vel hoc de signo domini super ingressum picto hac specie, qua uersus indicat: Cerne coronatam domini super atria Christi Stare crucem duro spondentem celsa labori Praemia; tolle crucem, qui uis auferre coronam. Alterae autem basilicae qua de hortulo uel pomario quasi priuatus aperitur ingressus, hi uersiculi hanc secretiorem forem pandunt: Caelestes intrate uias per amoena uirecta, Christicolae; et laetis decet huc ingressus ab hortis, Vnde sacrum meritis datur exitus in paradisum.
- 32.12.2
Hoc idem ostium aliis uersibus ab interiore sui fronte signatur: Quisque domo domini perfectis ordine notis Egrederis, remea corpore, corde mane.
- 32.13.1
Prospectus uero basilicae non, ut usitatior mos est, orientem spectat, sed ad domini mei beati Felicis basilicam pertinet, memoriam eius adspiciens; tamen cum duabus dextra laeuaque conchulis intra spatiosum sui ambitum absis sinuata laxetur, una earum inmolanti hostias iubilationis antistiti patet, alia post sacerdotem capaci sinu receptat orantes. laetissimo uero conspectu tota simul haec basilica in basilicam memorati confessoris aperitur trinis arcubus paribus perlucente transenna, per quam uicissim sibi tecta ac spatia basilicae utriusque iunguntur. nam quia nouam a ueteri paries abside cuiusdam monumenti interposita obstructus excluderet, totidem ianuis patefactus a latere confessoris, quot a fronte ingressus sui foribus noua reserabatur, quasi diatritam speciem ab utraque in utramque spectantibus praebet, sicut datis inter utrasque ianuas titulis indicatur. itaque in ipsis basilicae nouae ingressibus hi uersiculi sunt: Alma domus triplici patet ingredientibus arcu Testaturque piam ianua trina fidem.
- 32.14.1
Item dextra laeuaque crucibus minio superpictis haec epigrammata sunt: Ardua floriferae crux cingitur orbe coronae Et domini fuso tincta cruore rubet. Quaeque super signum resident caeleste columbae Simplicibus produnt regna patere dei. [Item de eo:]
- 32.14.2
Hac cruce nos mundo et nobis interfice mundum Interitu culpae uiuificans animas. Nos quoque perficies placitas tibi, Christe, columbas, Si uigeat puris pax tua pectoribus.
- 32.15.1
Intra ipsam uero transennam, qua breue illud, quod propinquas sibi basilicas potius discludebat, interuallum continuatur, e regione basilicae nouae super medianum arcum hi uersus sunt: Vt medium ualli, pax nostra, resoluit Iesus Et cruce discidium perimens duo fecit in unum, Sic noua destructo ueteris discrimine tecti Culmina conspicimus portarum foedere iungi. Sancta nitens famulis interluit atria lymphis Cantharus intrantumque manus lauat amne ministro. Plebs gemina Christum Felicis adorat in aula, Paulus apostolico quam temperat ore sacerdos.
- 32.15.2
Haec uero binis notata uersiculis epigrammata super arcus alios dextra laeuaque sunt.
- 32.15.3
Adtonitis noua lux oculis aperitur, et uno Limine consistens geminas simul adspicit aulas.
- 32.15.4
In alio: Ter geminis geminae patuerunt arcubus aulae, Miranturque suos per mutua limina cultus.
- 32.15.5
Item in isdem arcubus a fronte, quae ad basilicam domini Felicis patet, mediana, hi sunt: Quos deuota fides densis celebrare beatum Felicem populis diuerso suadet ab ore, Per triplices aditus laxos infundite coetus; Atria quamlibet innumeris spatiosa patebunt, Quae sociata sibi per apertos comminus arcus Paulus in aeternos antistes dedicat usus.
- 32.15.6
In aliis isti bini: Antiqua digresse sacri Felicis ab aula, In noua Felicis culmina transgredere.
- 32.15.7
[Item:] Vna fides trino sub nomine quae colit unum Vnanimes trino suscipit introitu.
- 32.16.1
In secretariis uero duobus, quae supra dixi circa absidam esse, hi uersus indicant officia singulorum. A dextra absidae: Hic locus est, ueneranda penus qua conditur et qua Promitur alma sacri pompa ministerii.
- 32.16.2
A sinistra eiusdem: Si quem sancta tenet meditanda in lege uoluntas, Hic poterit residens sacris intendere libris.
- 32.17.1
Egrediamur iam Nolana hac basilica et in Fundanam transeamus. Fundis nomen oppido est, quod aeque familiare mihi fuit, dum maneret possessio, quam illic usitatiorem habui. itaque uel ad pignus quasi ciuicae caritatis uel ad memoriam praeteriti patrimonii basilicam dare in ipso oppido, quoniam et indigebat ruinosam et paruam habens, uoti fuit. propterea et hos uersiculos adiciendos putaui, quos illi in hoc oppido dedicandae basilicae paramus. nam adhuc in opere est, sed propitio deo dedicationi propinqua. quod tamen ea mihi maxime ratio persuasit, quia et in huius absida designatam picturam meus Victor adamauit et portare tibi uoluit, si forte unam de duabus elegeris in hac recentiore tua pingere, in qua aeque absidam factam indicauit. sed de hac absida aut abside num magis dicere debuerim, tu uideris; ego nescire me fateor, quia hoc uerbi genus nec legisse reminiscor. uerum hanc quoque basiliculam de benedictis apostolorum et martyrum reliquiis sacri cineres in nomine Christi sanctorum sancti et martyrum martyris et dominorum domini consecrabunt. ipse enim testatus est se uicissim confessorum suorum confessorem futurum. ideo super hac praeter picturam gratia geminatus est titulus. De pictura: Sanctorum labor et merces sibi rite cohaerent, Ardua crux pretiumque crucis sublime, corona. Ipse deus, nobis princeps crucis atque coronae, Inter floriferi caeleste nemus paradisi Sub cruce sanguinea niueo stat Christus in agno, Agnus ut innocua iniusto datus hostia leto, Alite quem placida sanctus perfundit hiantem Spiritus et rutila genitor de nube coronat. Et quia praecelsa quasi iudex rupe superstat, Bis geminae pecudis discors agnis genus haedi Circumstant solium; laeuos auertitur haedos Pastor et emeritos dextra conplectitur agnos. Ecce sub accensis altaribus ossa piorum Regia purpureo marmore crusta tegit. Hic et apostolicas praesentat gratia uires Magnis in paruo puluere pignoribus. Hic pater Andreas et magno nomine Lucas Martyr et inlustris sanguine Nazarius; Quosque suo deus Ambrosio post longa reuelat Saecula, Protasium cum pare Geruasio. Hic simul una pium conplectitur arcula coetum Et capit exiguo nomina tanta sinu.
- 32.18.1
Haec interim, mi frater, et alia huiusmodi opera uisibilia de terrenis in terra labore molieram; sed benedictus dominus diei cotidie, qui facit mirabilia solus, sicut conuertit petram in stagnum aquae, sic et terrena caelestibus mutat et hanc nobiscum quamquam de suis et hic et ibi rebus permutationem facere dignatur, ut quae corporaliter molieram in terris latenter in caelis per ipsum aedificentur, tunc reuelanda nobis, cum ipsa acie uidebimus quae nunc per fidem prouidemus. itaque hic seminamus et ibi metimus; hic spargimus et ibi congregamus; hic uiuimus et ibi conuersamur; hic accingimur et ibi militamus; hic pugnamus et ibi uincimus uel si istic uincimus, ibi coronamur. ita quod istic manu struimus, illic fide condimus. et harum nobis quamuis terrestrium aedificatio fabricarum si uoto et studio spiritali struatur, beata caelestium est praeparatio mansionum. haec enim aedificantes in domino ex adeptu fidei, aedificamur ipsi a domino per eiusdem fidei profectum. nam et euangelicus ille centurio exemplum nobis est ad spem certam mercedis aeternae huius specialiter operis gratia recipiendae, qui ad promerendam filii sanitatem et ipsum dominum legum fidei suae praedicatorem habendum eo potissimum meriti ualuit, quod plebs domini, quae tunc adhuc in Iudaeis tantum erat, illi de Synagogae aedificatae testimonio suffragata est.
- 32.19.1
Quid igitur miseri nunc quiescimus oscitantes et quasi non conducti mercennarii in tumultuoso huius saeculi foro uacua manu stamus uel si conductos nos debere patrifamilias suum denarium cogitemus, ut aliquid in uinea eius operemur, id ipsum quasi indebitum gratumque praestantes, inputare etiam meditamur domino, tamquam illi potius quam nobis profutura faciamus?s o miseri homines! largiri nos aliquid credimus; negotiamur et liberales habemur qui auarissimi esse conuincimur, et quidem tanto auariores cupidissimis terrae feneratoribus, quanto amplius est caelestia de terrenis et beata de miseris egenisque rebus emere quam terrena terrenis et labentibus lapsura mercari et dominum quam hominem fenerare. damnatur in lege qui pecuniam suam dederit ad usuram et munera super innocentes acceperit. ecce euangelii gratia ostendit nobis quomodo eadem crimina ad innocentiam sanctitatemque mutentur, nec poenae sed praemii retributio consequatur, si tantum in praecepta diuina salutaris cupiditate fidei conuertantur. da ad usuram pecunias tuas, sed Christo, et salutaris usura est.
- 32.20.1
Item in saeculo corrupti muneribus reorum iudices condemnantur; sed quisquis homo praeuentus in aliquo peccato diffidens innocentiae tuae adfers pretium salutis tuae iudici nostro, ne uerearis quasi corruptionis iniuriam iustitiae dei facere. accipit a te Christus libens salutis tuae pretium, quia magis uult misericordiam quam sacrificium. sed forsitan quaeris, ubi illum inuenias et qua corrumpas uia quem non uides. surge, inquit, qui dormis et erigere a mortuis, et adtinges Christum; hoc est discute carnalis inertiae somnum et depressam cogitatione terrena mentem a mortuis curis hoc est conuersatione carnali erige adtollens et dirigens in dominum animam tuam, et adtinges Christum. operando praeceptis ipsius uidebis eum in omni paupere, tanges eum in omni egeno, recipies eum in omni hospite, quoniam sibi fieri ipse testatur quae in eius nomine minimis eius fiant. ecce nos(ti) iam contra quomodo uideas inuisibilem et inadprehensibilem conprehendas. ergo nunc istic pauperemur, ut tunc ibi locupletemur. nunc ploremus, ut tunc gaudeamus. nunc esuriamus, ut tunc saturemur. omni, inquit, tempore pauperes uobiscum habetis. uides quia nulla nobis occasio est beneficentiae umquam procrastinandae, cum, si uoluntas nostra non absit, pauper in promptu sit.
- 32.21.1
Commodemus ergo securi nunc egeno et in pauperibus suis Christo, ut ex eius abundatura in isdem gloria participare possimus. propterea enim dominus ipse praemonet dicens: facite uobis amicos de iniquo mamona. uides quomodo omnipotens faciat de nocte lucem et de iniquitate iustitiam, ut cum defeceritis, inquit, recipiant uos in tabernacula aeterna, quia uicissitudine quadam copiae uel inopiae humanum genus temperetur, quod in illo inferno diuite et superno in regno paupere euangelicus sermo patefecit, ut intellegamus consilium communis auctoris, quo diuitem pauperi et pauperem diuiti praeparauit, ut abundans egenti substantia alimoniae sit et opulento inops materia iustitiae, ut fiat, sicut apostolus dixit, aequalitas, et in illo saeculo repensanda illis egestate praesenti opibus aeternis redundet illorum abundantia ad inopiam nostram, si nostra istic abundantia ad illorum indigentiam commodauerit. seminemus ergo illic carnalia, ut et metamus ab illis spiritalia. laboret nunc de terrenis manus, ut tunc de caelestibus anima reficiatur. \'spes praesens aedificet rem futuram. faciamus istic tecta, quae nos illic tegant. pascatur istic pauper, ubi me diuite eget, ut me illic pascat, ubi me egente saturabitur. uidete commercium spiritale et, si potestis, negate nos auaros, qui terram uendimus et tributum, ut inmunitatem regni cum aeternitate coemamus.
- 32.22.1
Fragilem harenam iacimus, ut domum fundemus aeternam et de uilibus adtingamus astra caementis, de quibus non illam confusionis et superbiae turrem destruendam opere inrito machinamur, sed in ipso angulari lapide fundamur, ut surgamus per ipsum in ipsius plenitudinem, qui est turris fortitudinis a facie inimici. hanc ipse nos turrem aedificare conputatis ante sumptibus iubet, ne interrupta aedificatione defecti temeritatis inprouidae notam et dignam inrisionem frustra audacis ignauiae perferamus. sumptus autem noster fides firma est. ergo et secundum ueritatem dei credens, qui spes et opes et uires suas dominum legum habet, eius omnis aedificatio conpacta crescit et surgit et conscensio est in plenitudinem dei. itaque nisi dominus aedificauerit domum, in uano aedificantes labore sudabimus. sed ne uel perfecta licet cooperante domino aedificatione resupini securas manus remittamus, adicit scriptura diuina, quod etiam aedificatam domum nisi deus idem custodiat, inrita seruantium cura uigilabit.
- 32.23.1
Oremus ergo dominum, ut dum nos illi foris aedificamus domicilia quae uidentur, ille in nobis intus aedificet illa quae non uidentur, domum uidelicet illam, ut magister ait, non manufactam, quam ingressi intellegemus in nouissimo, uidentes scilicet facie ad faciem quod in aenigmate nunc uidemus et ex parte cognoscimus. sed nunc, dum adhuc in tabernaculo istius corporis constituti quasi sub illius antiqui tabernaculi pellibus in deserto et tentoriis agimus, praecedente nos per istius orbis aridam dei uerbo uel in columna nubis, ut obumbret super caput nostrum in die belli, uel in columna ignis, ut cognoscamus in terra caelestem eius uiam: oremus, ut per haec nunc ecclesiae tabernacula ingrediamur usque ad domum dei, ubi ut ipse dominus ille summus et factus nobis a domino et excisus a monte et idem auctus in montem lapis extat, qui est mirabilis in oculis nostris. ipse se nunc aedificationi nostrae et fundamento praestet et culmini, quia ipse est initium et finis. super eandem petram (nam et petra Christus est), extra quam nemo potest domum stabilem fundare, non stipulam aut fenum et paleas, sicut in Aegypto seruientes in cophino, manus congerant, ne luteis aedificiis operum sordidorum laterem, ut aiunt, lauemus et incuruati oneribus laborum seruilium deuertamus dorsum nostrum a domino, quia ut conuersos ad se reficit lumine, ita auersos adficit caecitate.
- 32.24.1
Videamus autem aedificantes quid de nostra fragili terrenaque substantia dignum diuino fundamento superaedificare possimus, ut ipso principali lapide uiuificati lapides in fabricam templi caelestis aptemur. aurum sensus nostri et sermonis argentum conflemus in Christo, ut nos in huius mundi fornace purgatos aurum ignitum et moneta imaginis suae dignum ipse placitarum sibi animarum discussor efficiat nosque ipsos illi de operibus luminis pretiosos lapides adferamus. neque in cordibus ligni duritia stolidi neque in operibus fenea siccitate aridi neque in fide uel caritate mobiles et infirmi leuium fragilitate palearum, sed ut opus arbitrii nostri non arsurum paretur et inconcussum pacifica operatione consurgat, oremus altissimum eam pacem aedificationis nostrae, qua paries ille aliquando in templi murum factus est, ut malleus et securis et omne uas ferreum non audiatur in ea, nec, sicut postea in eiusdem templi reparatione inimica Persarum inuidia, fabricam resurgentem hostilis inpediat et interrumpat incursus. sic enim in domum orationis et pacis perficiemur, si nulla nos carnalium cogitationum cura concidat, nullus quietem nostram saeculi tumultus interstrepat. malleus enim nobis cura uictus et cura uestitus est; securis et ferrum nobis cupiditas temporalium et nocturnus mortis timor et liuor inimicus et res huius saeculi, in cuius aut male cura aut bene amore anima comeditur, mens conpeditur, et pax bonae uoluntatis, quae conpositis religioso silentio sensibus confirmatur, atque orationis intentio, quae inoffensa de libero et puro corde dirigitur, carnalium oblatratione curarum quasi interstrepente malleo uel securi feriente conuellitur. sed quia maior est qui in nobis est quam qui in hoc mundo, potens est dominus conterere Satan sub pedibus nostris, ut inpleatur et illa pro nobis prophetia: contritus est malleus uniuersae terrae.
- 32.25.1
Expedit autem nobis, ut etiam aedificatum cordis nostri templum saepe dominus Iesus reuisat ueniens in flagello timoris sui, ut eiciat de nobis mensas nummulariorum et uenditores bonum uel columbarum, ne quod auaritiae conmercium animus noster exerceat neque in nostris sensibus tarditas bonum stabulet, quia ubi non sunt boues, praesepia munda sunt, neque simus innocentiae nostrae uel diuinae gratiae uenditores, ne faciamus orationis domum speluncam latronum. expurgatis enim omni malitiae fermento sensibus nostris inambulabit libenter dominus noster Iesus Christus et uelut in illis quinque porticibus spatiabitur sapientia, uirtus dei, quae sanat omnes languores nostros. nam et in anima nostra multi, sicut in illa ad piscinam olim medentem porticu, iacent aegri et debiles; quae si audiat dei uerbum, et auaritiae lepram et inuidiae ferruginem et intemperantiae caecitatem et iracundiae phrenesim et luxuriae paralysim praecepto medente depellet, et nos non solum ad sanitatem innocentiae, sed etiam ad firmitatem patientiae refectos iubebit ilico non solum exurgere de infirmitatis lectulo, sed etiam ipsum lectum tollere, ut portemus ualidi quo portabamur infirmi. quod profecto etiam in spiritali uel aegritudinis uel sanitatis nostrae genere conpletur, cum carnem nostram, cui ut lectulo dediti iacebamus in uinculis uitiorum et infirmitate uirtutum, postea in uerbo dei per gratiam Iesu Christi ad bonam incorruptamque mentem renouato interiore sani quasi grabatum illud tollimus et spiritu praeualente portamus, ferentes ipsam sequentem quo uolumus, in qua infirmabamur expectantes alienam opem semperque praeuenti celeritate piscinam occupantium, quia non erat qui porrigeret manum neque qui saluos faceret, donec ipse legatis et angelis maior, quippe ut prophetarum et angelorum dominus, adueniret et omnem infirmitatem nostram miserando susciperet, adsumendo purgaret et animam esurientem repleret bonis et iuberet nos abire in domum nostram illam, ut supra dixi, non manufactam, in qua uox laetitiae et salutis et ipse omnibus suis Christus habitatio et regnum et rex erit testante apostolo, quia semper cum domino erimus, cui honor et gloria et potestas in saecula.
- 33.1.1
Deo gratias, qui odorem gratiae in te suae per eloquium litterarum tuarum manifestauit mihi. per fratrem enim carissimum in deo Victorem meum hoc munere militantem deo, ut fraternae seruiat caritati hisque nobis per longinqua terrarum interualla discretis inpigrum annuis discursibus tabellarium praebeat et religiosissimis officiis mutuo uisitantium corporalem laborem spiritali inpendat affectu, per hunc ergo fratrem et conseruum in domino et communem unanimum (nam et uobis ea se, qua nobis insitus est, acceptissimum gratia gloriatur), per hunc, inquam, mihi sancte uenerabilis frater, tam dulce quam insperatum mihi munus accepi, epistolam tuam, in qua nobis bonus cordis tui thesaurus apparuit, ut merito percepta officii tui benedictione gauderem, cum faciem interioris tui castissimo speculatus eloquio, quantum in te mihi a domino adiutorium conferatur, agnoscerem.
- 33.2.1
Sed in his, quae mihi iniungenda diues inopiae aestimator putasti, sanctam quidem purissimae caritatis fiduciam demonstrasti, fama tamen, quantum intellego, dominici operis persuadente inductus es, ut secundum opus domini, qui nobis curam redemptionis nostrae inspirare dignatus est, ingenii quoque et oris opes subpetere nobis arbitrareris. sed bonam concupiscentiam magna fide uacuis opinionibus spes inlusa decepit. unde enim mihi tantum aquae, quantum sitis, aut tale poculum, quod digne bibas? unde tantos panes, quantos postulas? sed ipse tibi auctor iniuriae tuae eris diutius esurire, qui euangelicos lucis et uitae cibos in alta huius saeculi nocte desiderans somnolenti et pauperis amici egenam penum pulsas, qui flumina aquae uiuae sitiens arentem uenulam scalpis et humorem de pumice conaris exprimere. aut enim nullus mihi de inspirantiae siccitate aut amarus de malitiae felle fons intus est, quem utinam orationes et litterae tuae saepius inpensae mihi exundare et dulcescere faciant fidei tuae ligno et eloquii suauitate, ut et uerbo dei, quod bonus minister pio ore deprompseris, quasi uirga prophetae percusso cordis
- 34.1.1
Non frustra, dilectissimi mei, iumentis praesepe ponitur neque tantum ad speciem uidendi iacet; mensa etenim quaedam est quamlibet inrationabilium animantum tamen ab hominum ratione conposita, ut per eam quadrupedia cibum capiant. quod si hi qui praesepia aedificare curauerint neglegant pabulum inferre, procliui tabida inopi stabulo iumenta deficient et non pascentia fames depascitur animalia. at illi dignum neglegentia uel auaritia damnum de toto capessent, quibus praesepis parandi tantum labor fuerit et replendi cura defuerit; pariter enim cum animalibus mortuis et usum praesepis amittent, duo grauia damna iuste ferentes qui unum necessarium utilis inpendii sumptum pepercerint ministrare. hoc igitur exemplo, dilectissimi, cauere debemus, ne damnum animae et dispendium salutis adeamus neglegentes in ecclesia positam a domino mensam indigentibus, quam despicientibus oculis intuemur aut aridis manibus praeterimus. absit, quaeso, ab animis uestris tale contagium. facile enim serpit cancer auaritiae in praecordia nullis misericordiae munita uisceribus captamque uipereis adligat uinculis animam, si ab operibus bonis nudam et materia captiuitatis hoc est infructuosis opibus abundantem serpens inimicus inuenerit. non patiamur ergo mensam domini et nobis uacuam et egentibus inanem relinqui et uisui tantum stare, non usui, ne de neglegentia nostra esurientibus expressi gemitus in nos retorqueantur. qui enim spernit pauperem exacerbat, ut scriptum est, eum qui fecit illum hoc est communem omnium creatorem, qui sicut refectione inopum gaudet, ita defectione tristatur.
- 34.2.1
Excitemus ergo nos ab inertiae somno et, uel ut neglegentiae torporem discutiamus uel auaritiae uincla rumpamus, inspiciamus diligenter in omnia uerba praecepta promissa opera consilia saluatoris nostri dei reputemusque nobiscum, cur haec mensa et quo auctore proposita sit in atriis domus domini, in conspectu omnis populi eius, quodque maxime considerandum est, cui bono, qua gratia, in quem fructum locata praeniteat et pateat. consule ipsa ueritatis oracula, et respondebit tibi propheta: qui miseretur pauperi, dominum fenerat. caelestis igitur trapezitae haec mensa est thesaurum uitae struens et ad margaritam negotiandam dei fenus exercens. qui enim fenerat pauperes domini praestolatur a domino retributionem mercedis aeternae. sed et beatus apostolus Paulus docens inter sollicitudines omnium ecclesiarum non minimam sibi curam pauperum esse testatur; ait enim, tantum ut pauperum memores simus, quod studui facere id ipsum. idem alibi clamat: nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus, et iterum: quid enim habes quod non acceperis? atque ideo, dilectissimi, non ut de proprio restricti simus, sed ut de credito feneremus. dispensatio enim, inquit, nobis credita est, et temporalis pecuniae usura communis, non priuatae rei aeterna possessio. si cognoscas eam temporaliter in terra tuam, poteris in caelestibus tibi facere perpetuam; si reminiscaris in euangelio illos susceptores domini talentorum et quid cuique paterfamilias reuersus retribuerit, scies quanto sit utilius ponere ad mensam domini multiplicandam pecuniam, quam sterili fide otiosam re(seruare) sciesque rem nullo reditu creditoris, magno inutilis serui dispendio, in sola poenarum illius incrementa seruatam..
- 34.3.1
Festina igitur illam potius uocem mereri, ut audias: euge, bone serue, intra in gaudium domini tui, quam illam: serue nequam et piger, de ore tuo te iudico, et reliqua quae nota sunt, misso inutili in tenebras exteriores ac talento eius illi, qui multiplicatis creditis abundabat, adiecto: omni enim, inquit, habenti dabitur, non habenti uero et id quod habet auferetur. reminiscamur et illius uiduae, quae pauperum cura sui neglegens totam uictus sui substantiam, futuri tantum memor, iudice ipso teste uacuauit. alii enim, inquit, de abundantia sua superante contulerunt; illa uero multis forsitan et pauperum egentior, cui duo minuta omnis census erant, sed animo cunctis diuitibus opulentior, solas mercedis aeternae opes spectans, caelestis auara thesauri pariter sibi totum eius substantiae, quae de terra sumitur et in terram reuertitur, abdicauit. misit quod habebat, ut quod non uiderat possideret. misit corruptibilia, ut inmortalia conpararet. non despexit illa paupercula dispositam a deo ordinatamque rationem de receptione uenturi, et propterea non fuit inmemor eius ipse dispositor iamque sententiam suam ipse mundi arbiter praecucurrit et quam in iudicio coronaturus est in euangelio praedicauit.
- 34.4.1
Feneremus igitur dominum de donis domini; nihil enim sine eius munere possidemus, sine cuius nutu nec ipsi sumus. et nos praecipue quid nostrum putemus, qui maiori et speciali debito non sumus nostri, et non solum quia facti a deo, sed et empti sumus? gratulemur autem quia magno empti quippe sanguine ipsius domini, quo pretio et uiles et uenales esse desistimus, quia uilior seruitute libertas liberum esse iustitiae. talis etenim liber seruus peccati et captiuus est mortis. sua igitur domino dona referamus; demus illi qui in omni paupere accipit; demus, inquam, gaudentes et recipiamus, (ut) inquit, ab ipso exultantes. placet enim ipsi talis iniuria, ut uim regno ipsius inferamus bonis operibus caeli claustra frangentes. dominus enim noster, qui solus bonus ut unus deus, non auaritiae studio accipere desiderat sed largitatis affectu. quid enim non habeat qui omnia dedit? aut quid non possideat qui ipsos possidet possidentes, quia omnes uiri diuitiarum in manibus eius? sed inmensa eius iustitia pariter et bonitas de ipsis muneribus suis uult sibi munera inuicem fieri, ut sibi materiam erga te beneficentiae pariat, quia bonus est, tibi faciat meritum, quod digne recipias, quia iustus est.
- 34.5.1
Patent igitur thesauri bonorum illius et diuitiae bonitatis eius in promptu sunt, ut unusquisque non expectet accipere, sed ultro sibi rapiat quantum uelit. in hoc enim nos fecit bonus dominus et pater sanctus, ut nostro bono essemus boni. nam quo ille indigeret extrinsecus bono qui totus ipse, quantus est, bonitas et beatitudo est? ob hoc, quantum in ipso est, carissimi, omnem hominem uult saluum fieri, quia in omni homine opus suum diligit, et inpense tibi largus est de suis opibus, si tu tibi ipse non sis inuidus et auarus de his, quae deus tua fecit, non ut causa tibi ad mortem, sed ut reditio ad uitam foret. o abundantia bonitatis dei! uult fenerari ex his, quae ipse largitus est; cupit debitor fieri donorum suorum, ut cum multa tibi ratione tuam reddat usuram.
- 34.6.1
Propera igitur, frater, tam uberem tibi obstringere debitorem, ut et amicum te ex seruo uocet et in tuis terrestribus nummis te expertus fidelem de suis caelestibus thesauris diuitem faciat. ne trepides, ne cuncteris, ne parcas. esto uiolentus deo, rape regna caelorum. qui uetat aliena contingi sua gaudet inuadi, et qui damnat auaritiae rapacitatem laudat fidei rapinam. pransores tui dudum stant pro foribus tuis tempus et regem mensae opperientes. tu conuiuas moraris; curre sollicitus, ne diutius maneant ieiunantes et iniuria eorum excitetur is, qui fecit illos et qui illos bono tuo pauperes fecit. nam potuerat, dilectissimi, dominus omnipotens aeque uniuersos diuites facere, ut nemo indigeret altero; sed infinitae bonitatis consilio sic parauit misericors et miserator dominus, ut tuam in illis mentem probet. fecit miserum, ut agnosceret misericordem. fecit inopem, ut exerceret opulentum. materia diuitiarum tibi est fraterna paupertas, si intellegas super egenum et pauperem, nec tibi tantum habeas quod accepisti, quia ideo et illius partem tibi in hoc saeculo contulit deus, ut tibi deberet quicquid de suis donis tuo uoluntario affectu indigentibus obtulisses ac te uicissim in aeterna die de illius parte ditaret. per ipsos enim nunc accipit Christus et tunc pro ipsis rependet. docet enim nos et euangelicus ille diues a tartaro et in Abrahae sinu iam non mendicus Eleazar, qui in illa poenali ardentis diuitis egestate refrigerio uitae adfluebat; docet, inquam, istud exemplum uicissitudinem esse istic et illic humano generi distributam repensandumque illic pauperibus quod istic uidetur negatum, et contra diuites, qui pauperibus istic inopes fuerint, nihil de pauperum felicitate capturos mendicitatemque perpetuam cum abundantia poenarum pro iniuria pauperum digna ultione referendam.
- 34.7.1
Quare ambulate, ut scriptum est, ut filii lucis in lumine, dum lumen habetis; et sic age, Christiane, dum resipiscendi et prouidendi dies subpetit, ut audire merearis a domino: euge, bone serue, quia in paucis fidelis fuisti, supra multa te constituam. uide igitur et intende huic uerbo, frater, et noli neglegere gratiam, quae tibi oblata est. noli descendere uacuus in domum Christi, quae est ecclesia dei uiui. de tuis multis uel parua si tribuas, multam tibi reliquorum tuorum adiectionem parasti. plurimi te expectant et in aduentum tuum pendent circumspicientes quando te uideant. tibi inpenduntur cunctorum inopum preces et uota debilium. uide ne tam pios mutare cogantur affectus et in querelam preces uertant et aduersum te editi gemitus, quos necessitas laborantium te non miserante confectis extorserit, feriant et inuitent patrem orphanorum, uindicem uiduarum et conpassorem pauperum deum.
- 34.8.1
Caue ipsum te tantummodo ames, si te amas, quia iniquitatis est ista dilectio, et qui diligit iniquitatem odit, ut scriptum est, animam suam; plenitudo legis est dilectio proximi, quod omnis homo homini est germanitate naturae. parem ergo curam tui et pauperis gere, ut imiteris imitatorem Christi non tibi sed aliis utilia curando, ut tui inpensius deo cura sit. uide enim quanto crimine te superbia aut auaritia discernat ab eo, cui te deus opere suo iunxit. refice esurientem animam, et non timebis in die malo ab ira superuentura. beatus enim, inquit, qui intellegit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum dominus. operare igitur et excole hanc regionem terrae tuae, frater, ut germinet tibi frugem fertilem, plenam adipe frumenti, magno cum fenore centesimum tibi fructum multiplicati seminis adferentem. in huius uel possessionis uel negotiationis adpetitum et studium sancta et salutaris est auaritia; nam talis cupiditas, quae regnum caeleste meretur et bonum perenne desiderat, radix bonorum est. tales igitur, ut supra dictum est, diuitias concupiscite et huiusmodi possidete patrimonium, quod in centenos fructus uobis creditor pensitet, ut uestros quoque uobiscum bonis perennibus augeatis heredes. possessio enim haec uere magna et pretiosa est, quae possessorem suum non cumulo saeculari onerat, sed reditu ditat aeterno, quae lacte et melle manat et non de aluearibus neque pecoribus expressum dulcium nectar liquorum, sed per flumina laeta diffusum suis praebet agricolis.
- 34.9.1
Verum, dilectissimi, non solum ut bona aeterna quaeratis, sed ut mala innumera uitare mereamini, praesenti sollicitudine et sedula operatione iustitiae prouidete. magno enim adiutorio atque praesidio tibi opus est et multarum atque indeficientium orationum patrociniis indigemus. aduersarius enim noster non quiescit et in nostrum peruigil hostis interitum obsidet omnes uias nostras egressusque et aditus omnium diligenter explorat; uniuscuiusque uestigiis comes indiscretus adfigitur ac saepes egressibus nostris obicit et pedibus interserit, ut in plano quoque latentem salebram male cautus offendas. unde scriptum est: sunt uiae quae uidentur hominibus planae, nouissima autem earum tendunt in infernum. quod si securus in plano neque cautus in lubrico decidas, ilico inruit et lapsum premit; nec parcit omittere, nisi frangat et deuoret. per cuncta igitur caue; dum infers pedem, cuncta circumspice. ex omnibus enim partibus zabulus inminet sicut leo paratus ad praedam. neque ipsi terrae tuae credas; suspenso tibi, immo munito calcanda uestigio, quae ut peccatum primi patris in uniuersa hominum carne cognoscens, spinis et tribulis et serpentibus ac bestiis ferax, sententiam creatoris exequitur. multae praeterea nobis in hoc saeculo cruces, innumera discrimina, morborum labes, febrium ignes et dolorum tela grassantur in animas, cupiditatum faces accenduntur, ubique praetenti latent laquei, undique stricti horrent gladii, inter insidias et pugnas uita transigitur et per ignes doloso cineri subpositos ambulamus.
- 34.10.1
Igitur priusquam in aliquam tantarum aegritudinum labem casu uel merito actus incurras, festina medico susceptus et carus fieri, ut in tempore necessitatis paratum habeas remedium salutis. aliud est, quando tu solus oras pro te, et aliud, quando multitudo pro te apud deum trepidat. tu taces, et cum taces, illi pro te clamant. et uident te et adrident. inueniunt te et adsalutant, et egestatis et debilitatis inmemores corpora ipsorum tua sanitate uegetantur, animae tuo aspectu uigescunt. tu quippe ager illis fertilis, tu fundus es fructuosus; et illi uicissim tibi locuples et pretiosa possessio sunt. te filiis suis praeferunt et pro te prius quam de se quisque sollicitus, aut cum sua aut ante suam salutem orat tuam. non sui neglegentes, sed amore translato in te quisque se diligit et tuam uitam suae uitae precatur, quia fructus illius uita tua est et diuitiae tuae illius opes, paupertatis diuitiae sunt. in omnibus ecclesiis pro te rogant, in omnibus plateis tibi gratulantur, et in locis singulis ad commemorationem tui nominis eriguntur benedicentes dominum et absentem te in suis manibus exosculantur. semper te uident et numquam te non uident, quia animo conplectuntur, quo cernimus absentes. inscriptus es enim et inpressus cordibus eorum per multam tuam in eos humanitatem. nec famem metuunt securi ciborum tuorum neque hiemem pertimescunt, quia tu praeuenis et excludis hiemem uestium praeparatu. beatus homo, quem ueniens dominus inueniet ita facientem!
- 35.1.1
Breues sanctae affectionis tuae litteras magno affectu nobis copiosas in toto, quo desiderauimus, corde suscepimus. sed quia omni rei tempus est, nunc ut in tempore contristationis tempus etiam breuiandi sermonis esse uisum est. contristatos autem nos uehementer fatemur non tam de obitu corporali fratris nostri quam de neglegentia eius spiritali, qua relinquendarum istic potius curarum quam prouidendorum illic remediorum memor posthabenda praeposuit et praeponenda posthabuit. quem oportuit et illa potiora pro se curare et haec temporalia pro filiis non praetermittere. unde petimus, ut paterna affectione conpatiens huic nostro dolori meminisse digneris et illum quondam spiritalem tibi filium gratia dei fuisse progenitum et ideo tuae specialiter curae hanc esse causam, ne pietatem tuam, quae nobis filiis gloriabatur, dilapidata hereditariae portionis substantia confundamus, sed potius ut orationibus tuis condonetur tibi, ut et illius animam uel de minimo sanctitatis tuae digito distillans refrigerii gutta respergat et nobis, dum tempus est, recurrentibus ad te et clamantibus: pater, peccauimus in caelum et in te; iam non sumus digni uocari filii tui, pro confessione peccati diuina miseratio te interueniente succurrat, ne perabsumpta patris aeterni substantia, quam cotidie peccata nostra dilapidant, obruamur pudore redeundi et in longinqua regione commorati ut in custodiam escamque porcorum indignam, quod nefas est, deducamur.
- 36.1.1
Dulcissimum oris uestri gustum in breui sanctitatis uestrae sermone libauimus. nam sicut mellis gutta idem sapit quod totus fauus, sic et in uno licet uerbo stillicidium linguae uestrae totum sanctae animae uestrae saporem refert, quia quicquid de bono thesauro promitur bonum atque pretiosum est. nec ideo margarita uilis est, quia exigua, sed ideo magis pretiosa, quia et in exiguo modo magnum pretium habet, ita ut, sicut euangelica quoque testatur auctoritas, profligatis etiam conparanda patrimoniis adpetatur. sed et granum sinapis, quod minimum uidetur in semine, maximum tamen extat in olere. cuius seminis uerbum quia in uobis satum est et in corde uestro uiget, unde cor ardens habetis in uia domini, ideo etiam breuis sermo uester dulcedinem simul ac uigorem uerbi caelestis tenet et nobis ministrat, ut nos etiam uestrae prudentiae sale condiamur.
- 36.2.1
Et ideo nos quoque imitabimur in hac epistola parsimoniam sermonis uestri, etsi plenitudinem sensus uestri non ualeamus imitari, hoc tantum respondentes, quod praecipue, cum haec scriberemus, curae nobis erat ex recenti dolore fraternae diuulsionis, quem etiamsi temporaliter ab hoc saeculo sciamus adsumptum, in illo nobis cito consequendum, tamen ea uerius causa obisse lugemus, quia ex his, quae gesta ab ipso in finem eius uel ordinata sunt, peccatis magis nostris quam uotis congrua egisse perspeximus, ut mallet ad dominum debitor transire quam liber. ob hoc inpense rogamus, ut quasi frater, quod nobis in domino esse dignaris, unanimos fratres iuuans et hanc meritis fidei tuae mercedem accumules, ut pro eo infirmitati nostrae conpatiaris et orandi labore conspires, ut misericors et miserator deus, qui facit omnia in caelo et in terra et in mari et abyssis, refrigeret animam eius stillicidiis misericordiae suae per orationes uestras. quia sicut ignis accensus ab eo ardebit usque ad inferos deorsum, ita procul dubio etiam ros indulgentiae eius inferna penetrabit, ut roscido pietatis eius lumine in tenebris ardentibus aestuantes refrigeremur.
- 36.3.1
Ora et pro nobis, ne in peccatis nostris moriamur; notum faciat nobis dominus finem nostrum, ut sciamus quid desit nobis et properemus adinplere quod restat, ut non reuoluamur in medio dierum inanium, texentes operibus uacuis araneae telam, sed dies pleni inueniantur nobis, ut simus pueri centum annorum morientes, id est malitia paruuli et sensibus perfecti; ita fiat, ut mortui superstitibus exemplo bono salubrem paenitentiam relinquamus, neque septem dies luctus noster excedat, si consentiamus in huius uitae uia aduersario nostro id est spiritui ac uerbo dei, quod nobis peccantibus aduersatur. nam et spiritus arguit mundum de peccato, et sermo dei, ut dominus in euangelio contestatur, si ei non pareamus, accusator noster erit et tradet nos iudici uerbo, qui rationem talenti sui usque ad nouissimum quadrantem exiget et nisi exercitio pietatis, quae ad omnia utilis est, duplicatum pecuniae suae fenus receperit, otiosae fidei partem cum infidelibus ponet, quia proximus infideli est qui mortuam sine operibus fidem uacuo Christiani nomine gerit. et hic est insipiens, cuius luctus omnis temporis est, quia timorem domini non habens caput sapientiae non tenuit. et factus in cauda est, quia non habitat in medium domus qui diligens iniquitatem odit animam suam et traditus ministro inferni carceris mittitur in tenebras exteriores, quia secundum exteriorem hominem uixerit. propterea hic sine fine lugendus est, quia in ignem damnandus aeternum sine fine morietur.
- 36.4.1
Pacem ergo habeamus ad dominum, pacem non huius mundi, quae amica peccatis deo dissidet, sed pacem Christi, quae cum deo conserit et nos Christo conformat, si adhaereat uerbo dei anima nostra, ut efficiamur unum cum deo per interuentum mediatoris, qui est pax nostra, quia fecit utraque unum, naturas discordes dei et hominis in se copulans, et in nobis duo unum faciens, id est carnem animae spiritali consentientem; et tunc ignis in medio nostrum manebit, seu horum in nobis duorum uel cum spiritu trium consensus inuitet, ut faciat in corde nostro sibi placitam cum patre et spiritu mansionem et uicissim nos ubi ipse est ducat, dicens: intrate in gaudium domini uestri.
- 37.1.1
Sicut aqua frigida sitienti et bonus nuntius de terra longinqua, ita nobis refrigerio et refectioni fuit eloquium sanctitatis tuae, quod per epistolam breuem quidem uerbis sed caritate prolixam in manu carissimi portitoris accepimus hoc est, filii nostri Candidiani, cuius gratiae congratulati sumus, quia propter uerba labiorum sanctorum prompto spiritu inpigrum carnis infirmae iumentum angariauit in uias duras non uirtute sed fide fretus. et sine dubio per orationes tuas quasi pennas columbae aut pedes cerui ad inplendum caritatis ministerium roboratus accepit et inde in paruo corpore quasi gigas factus exultauit ad currendam uiam, et repleuit animam nostram benedictione dulcedinis, adferens nobis epistolas desiderabiles super aurum et lapidem pretiosum nimis et super mei et fauum dulces. quibus mentem nostram de peccatis amaram, quasi merram illam in manu Moysi per lignum mysterii, ita beatitudinis tuae sanctus et dulcis adflatus in dulcedinem laetitiae spiritali suauitate mutauit. nam et inde tristati amaritudinem duxeramus, quod ex urbe ad nos, sicut sperabamus, breui itinere non ueneras, qui ad urbem per tanta terrarum spatia perueneras. fateor enim me huius boni damno non solum contristatum sed et confusum fuisse; numquam enim magis mihi ipsi, ne dicam aliis, manifestata fuerant peccata mea, quam quod mihi de tam proximo uultus tui lumen inuiderant. numquid enim dei manus, quae tam longe te perduxerat, prope non ualuisset adducere? sed peccata nostra grandi muro desideriis nostris opposita inter nos et te separauerunt. uae mihi misero peccatori inmunda labia habenti, qui audeo dicere te prope nos uel nos prope te fuisse, cum, etiam si ad nos usque uenisses, aeque tamen a sanctitate tua longe fuissemus; neque enim locis potuisset aequari aut coniungi tanta uirtutum distantia et longinquitas meritorum.
- 37.2.1
Verumtamen fructibus sanctitatis tuae opus istius pietatis accesserat, et merces in caelo tua de tam pio labore creuisset, si et circa infirmitatem nostram facie et manu tua comminus uisitandam uerbum illud domini salutaris inplesses, quia non est opus medico sanis sed male habentibus. nolo te enim, benedicte uir domino, ita securum esse de nobis, ut putes iam sanatos esse omnes languores animae nostrae, in quibus domino peccauimus et peccamus, quamlibet ipse summus unguentarius, qui ad remedia salutis nostrae conficit uarias unguentorum salutarium atque uirtutum suauitates, medicamentum uitae nostrae non solum de effusione spiritus sui, sed etiam de corporis nostri adsumptione confecerit; factus, ut scriptum est, pro nobis peccatum per similitudinem carnis peccati, in ueritate carnis nostrae, ut de peccato damnaret peccatum, hoc est radicem peccati nostri ipse peccati liber de materia prius peccatrice damnaret, delens illud quod aduersum nos erat mortalis edicti chirographum per sanguinem passionis suae, et inimicitiam, qua separabamur a deo peccatis interuenientibus, interfecit in semet ipso et triumphauit potestates aduersarias carne sua, dans nobis exemplum uiuendi atque uincendi in nobismet ipsis spiritales et inuisibiles inimicos spiritali et inuisibili proelio, quod geritur inter legem mentis et legem carnis captiuare nos nitentem in legem peccati.
- 37.3.1
Sed ora dominum et exora, ut adprehendat arma et scutum et exurgat in adiutorium nobis et dicat animae nostrae: salus tua ego sum, ne fiat uia nostra tenebrae et lubricum et operiat nos umbra mortis et dicat inimicus: praeualui aduersus eos. te uero intendente pro nobis arcum orationis non conuertemur in arcum peruersum. exurgat in nobis deus, ut dissipentur inimici nostri, quia propter miseriam inopum et gemitum pauperum, quorum participes sumus, exurrexit dominus, ut auerteret mala nostra inimicis nostris et saluos faceret peccatores, quorum praecipui sumus, sicut infimi seruorum Christi, qui nec ea quae debemus facere possumus, cum et supra debitum legis aliquod uolunt.arium munus adicere debeamus affectu nostro, ut magister ipse fecit, cuius tu imitator es, qui potestatem habens de euangelio uiuendi noluit tamen uti potestate sua et abutens licito hanc occasionem sibi cumulandae apud Christum mercedis inuenit, ut euangelium sine sumptu poneret.
- 37.4.1
Tua uero sanctitas non solum de abusione licitorum et abstinentia commodorum uisibilium Christianae paupertatis diuitem gloriam tenet, sed, sicut conperi, etiam de multitudine aduersantium et tolerantia temptationum, quoniam insurrexerunt in te testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. sed nodus in scirpo et naeuus in lumine non potuit inueniri; non enim sub modio latebat lucerna tua, quae eminet et splendide fulget supra candelabrum sanctum, ut luceat omnibus qui in domo sunt et multis domino accendendis luminaribus fomes existat. et ideo inconcussum et stabile permansit candelabrum tuum, quia manibus humanis inpellebatur, ut caderet. non autem merebaris, ut illius manu in ruinam commoueretur, qui habet septem stellas et ambulat inter septem candelabra aurea, habens in ore gladium bis acutum, quo armauit dexteram mentis tuae, ut utriusque testamenti face candentia inimici iacula uictor extinguas et cadant a latere tuo mille et dena milia a dextris tuis, tibi autem non adpropinquent, quem inexpugnabili scuto teget ueritas dei, ut arcus eorum infirmentur, qui in te dicuntur acuisse linguarum machaeras. sed ut sagittae paruulorum, ita infirmati sunt ictus eorum nec potuerunt in corpore armis dei potentibus saepto locum uulneris inuenire; dominus enim protectio tua, et dominus inluminatio cordis tui, qui te in spiritu ueritatis instruxit, ut in doctrina Pauli magister sis gentium cum fide et ueritate, non in inflatione scientiae neque in sublimitate sermonis adnuntians mysterium Christi, sed nihil te indicans scire inter homines nisi Christum legum et ipsum crucifixum.
- 37.5.1
Cum ergo fides et confessio tua, ut credimus atque confidimus, coaeternam trinitatem unius diuinitatis et substantiae et operis et regni esse testetur cumque patrem deum et filium deum et spiritum sanctum deum putet, qui est et erat et uenturus est, qui misit te sicut Moysen et apostolos euangelizare gentibus bona domini, quod ita, ut ipse a deo doctus es, doces: unitatem trinitatis sine confusione iungens et trinitatem ipsius unitatis sine separatione distinguis, ita ut nulla alteri persona conueniat et in omni persona trium deus unus eluceat, et tantus quidem filius, quantus et pater, quantus et spiritus sanctus, sed semper quisque sui nominis proprietate distinctus indiuiduam retineat in uirtutis et gloriae aequalitate concordiam.
- 37.6.1
Certi autem sumus, quod et filium dei ita praedicas, ut eundem et filium hominis confiteri non erubescas, tam uere hominem in nostra natura quam uere deum in sua, sed filium dei ante saecula, quia ipse est dei uerbum deus, qui erat in principio apud deum aeque deus coomnipotens et cooperator patris. per ipsum enim omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. et hoc uerbum pietatis inmensae mysterio caro factum est et habitauit in nobis, non autem caro tantum corporis nostri, sed homo totus et corporis nostri et animae adsumptione, animae autem rationalis, quae iuxta naturale opificium dei habet insitam mentem; alioquin in tenebris Apollinaris errabimus, si hominem adsumptum deo animam mentis humanae uacuam, qualis est pecorum et iumentorum, dicamus habuisse, et eum hominem, quem suscepit dei filius, qui necesse est ea ueritate, qua ueritas est et qua creauit hominem, totum susceperit, ut opus suum plena salute renouaret. nulla est autem salus nostra, nisi plena est, quia non hominem, sed aliud nescio quod inrationabilis creaturae animal suscepit dei filius, si mentem suam propriam hominis adsumpti anima non habuit et contra naturam generis humani ille potissimum primogenitus omnis creaturae homo in formam perfectionis humanae adsumptus in tantum mente sua indiguit, ut non de humano sed de diuino spiritu mentem habuisse dicatur. quod illorum ore dicitur, in quorum corde concipitur hoc uenenum, ut et ueritas mentita sit. sed prope te et in te est uerbum ueritatis et ueritas dei. neque indiges spiritu sancto, qui dominum Iesum dei filium deum in gloria dei patris et ad dexteram uirtutis regem regum manere et ex resurrectione mortuorum iudicem uiuis et mortuis adfore con- fiteris et credis et praedicas.
- 37.7.1
Memento nostri et gloriare secundum apostolum, quia haec in breui temptatio in aeternum tibi gloriae pondus operata est et reposuit tibi coronam iustitiae, quam accipies de manu domini, et in uictoriae materiam tibi bellum excitari permissum est, ut et tibi secundum beatum Paulum doctorem tuum liceat gloriari in passionibus tuis et dilatato super inimicos tuos ore dicere, quomodo laboraueris in longanimitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductor et uerax, sicut ignotus et ecce agnitus, quasi castigatus et non mortificatus, quasi tristis, semper autem gaudens, sicut egens, multos autem locupletans. nam haec ipsa temptatio sanctitatis tuae multis in profectum euangelii uenit, quia nemo in in te confusus est, elucente gratia Christi et ueritate fidei tuae non solum in directione doctrinae tuae sed etiam in uirtute conuersationis, quae in caelis est. non est enim, inquit, regnum dei in sermone sed in uirtute. quid ergo quaeritur, cum in te id, quod et uerbo praestat, emineat? quis enim dubitet in eius spiritu fidem ueritatis habitare, in cuius uita uidet fidei extare uirtutem?
- 38.1.1
Laetatus sum in his quae scripsisti mihi et secundum fidem tuam, quam corde conceptam ore testatus es. si me gratia domini participem tanti spiritus faciat, spero quia in domo domini ibimus, et quae communi spe fideque percepimus pariter intuentes in facie ueritatis consona exultatione cantabimus hymnum, deo nostro dicturi domino: credebamus quia cinis et terra essemus, si in hoc tempore ita confirmentur pedes nostri in atriis Hierusalem, ut terra et cinis esse actu et opere desinamus, ita ut in spiritu humilitatis terram esse nos meminerimus et esse fateamur domino, ut per ipsum quod damnatione peccati sumus de reconciliatione gratiae non esse mereamur. beatus es, frater, et bene tibi erit, quia non carne et sanguine sed spiritu caelestis patris reuelante didicisti, quod te inconcussa fide tenere et libera uoce profiteri sanctissimo ad me epistulae tuae fine firmasti Christum Iesum crucifixum dei filium deum, cui flectit omne genu terrestrium caelestium et infernorum et quem ad dexteram uirtutis et in gloria esse dei patris omnis lingua confitetur. hunc tu dominum et deum nostrum, quia non aestimabitur alius ad eum, toto arcanae pietatis mysterio amplexus dominum et deum dei filium ante saecula, factum ex semine Dauid in hoc saeculo et nunc ex resurrectione mortuorum in spem aeternitatis humanae uiuentem in saecula, ut est, credis et, ut credis, praedicas; et rudem esse te atque infantem deo dices? uere quidem ex parte credo paruulum esse te factum sed malitia, sensu autem te esse perfectum de professione fidei tuae disco, quia ueritatis agnitio, quam adprehendisti in sermone breuiato, sapientiae plenitudo est, et ideo ipse magister gentium, uas electionis et uas dei, qui in se Christum loqui et se spiritum dei habere profitetur, non in sublimitate sermonis neque in legis scientia gloriatur, sed omnem gloriam, qua uel Iudaeorum uel philosophorum sapientia inflatur, abiecisse se et aestimasse ut stercora protestatur, ut Christum lucrifaciat et illius scientiae damno huius inperitiae lucrum consequatur, ut dicat: ego autem nihil noui nisi Christum Iesum et hunc crucifixum; in quo quoniam omnis sapientiae et scientiae plenitudo atque perfectio conprehenditur, ut insultans huic mundo et litteras eius totamque sapientiam uanitate spiritu celsiore despiciens ait: ubi scriba, ubi sapiens, ubi conquisitor huius saeculi? nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? causamque huius erroris ostendit, quo ita percuti sapientia huius saeculi meruit, ut stultitia deo sit, quia illi per adrogantiam sapientiae tamquam suae, cum nemo quicquam habeat nisi acceperit, stultitia uideretur sapientia dei. bene igitur secundum iustitiam dei stultitiae ac sapientiae uersa uice eo stulti esse damnantur, qui sibi non de dei munere sed de suo quasi proprio bono sapientes uidentur.
- 38.2.1
Quo magis gratulor unanimitati tuae, quod illam reprobatam deo sapientiam respuisti et cum paruulis Christi quam cum sapientibus mundi habere consortium maluisti. inde iam et hanc gratiam mereris a domino, ut te, sicut indicare dignatus es pie glorians, oderint omnes, quod non fieret, nisi uerus imitator Christi esse coepisses. non enim odisset hic mundus nisi quod iam a se alienum et sibi uideret aduersum. gaude et exulta; iam et in rudimentis tuis uirtus perfectionis operatur. perspicuum est quam fortiter credideris in Christo, cui iam donatum est pro Christo pati. uide quid dicat ipse dominus et intellege quam beatus sis. nolite mirari, inquit, si uos mundus odit, quia me prius odio habuit. si enim ex mundo essetis, amaret utique mundus quod suum esset. et iterum: non est maior seruus domino suo. si patrem familias Beelzebub dixerunt, quanto magis domesticos eius? uide nunc, si licet ut serui pro domino recusemus pati quae pro nobis seruis suis dominus ante sustinuit. o beata iniuria displicere cum Christo! magis nobis timendus est amor talium, quibus sine Christo placetur. nonne qui oderant te, inquit, oderam illos? et addidit: perfecto odio oderam illos. quod nobis cum horum societate commercium sit, cum quorum sorte discretio est?
- 38.3.1
Merito gloriaris, uenerantissime frater, et in exultatione dicis hinc te ipsum tibi credere quod Christianus sis, quia te odisse coeperint qui diligebant et despicere qui timebant, et ipse tibi conscius es, quia si tu ipse tantum apud te esses, aeque, ut solebant, et diligerent te et uenerarentur. gaude igitur et exulta, ecce enim merces tua copiosa in caelis. non enim te, sed illum qui in te esse coepit oderunt, cuius opus est in te et humilitas quam contemnunt et castitas quam detestantur, in quo te bono prophetarum esse apostolorumque participem laetus agnosce et in propheta, cum dicit: detrahebant mihi, quia subsecutus sum iustitiam, et in apostolo dicente: facti sumus omnium peripsema, et iterum eodem contestante, quia positi sumus in hoc mundo spectaculum omnibus angelis et hominibus. ab initio saeculorum Christus in omnibus suis patitur. ipse est enim initium et finis, qui in lege uelatur, in euangelio reuelatur, mirabilis semper et patiens et triumphans in sanctis suis dominus, in Abel occisus a fratre, in Noe inrisus a filio, in Abraham peregrinatus, in Isaac oblatus, in Iacob famulatus, in Ioseph uenditus, in Moyse expositus et fugatus, in prophetis lapidatus et sectus, in apostolis terra marique iactatus et multis ac uariis beatorum martyrum crucibus frequenter occisus. idem igitur etiam nunc infirmitates nostras et aegritudinem portans, quia ipse est homo semper pro nobis in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, quam nos sine ipso nec possumus ferre nec nouimus, ipse, inquam, nunc quoque pro nobis et in nobis sustinens mundum, ut perferendo destruat et uirtutem in infirmitate perficiat, ipse et in te patitur obprobria, et ipsum in te odit hic mundus. sed gratias ipsi, quia uincit cum iudicatur et, ut scriptum tenes, triumphat in nobis per speciem seruitutis dominus, semis suis gratiam libertatis adquirens idque agens hoc pietatis suae mysterio, quo formam serui induit et pro nobis humiliare se dignatus est usque ad mortem crucis, ut humilitate uisibili inuisibilem illam nobis in caelestibus sublimitatem intus operetur. uide enim ab initio unde ceciderimus, et intelleges quod diuinae sapientiae pietatisque consilio reformemur ad uitam. in Adam quippe superbia ruimus, atque ideo humiliamur in Christo, ut peccatum sceleris antiqui contrariae uirtutis obsequio diluamus et qui superbiendo offendimus seruiendo placemus.
- 38.4.1
Exultemus itaque et gloriemur in ipso, qui nos et pugnam et uictoriam suam fecit dicens: constantes estote, quia ego uici mundum. et in regnorum libro similiter audio prophetam dicentem regi Iosaphat, cum ingenti mole belli et magna hostium multitudine terreretur. haec dicit dominus: ne timeatis neque expauescatis a facie multitudinis huius, quia non uobis est haec pugna sed domino. Moyses quoque similiter ante iam dixerat: uos tacebitis, et dominus pugnabit pro uobis. igitur qui confidunt in uirtute aut sapientia sua quique in abundantia diuitiarum suarum gloriantur, exacuant ut uolunt aduersum nos arma dentium et uerborum sagittas, uenena thesauri mali uipereis uomant linguis; habent pro nobis respondentem sibi dominum: tacui, numquid semper tacebo? nos aures nostras spinis, ut scriptum est, sepiamus id est dei uerbo et fide uerbi, quae uitae nostrae segetem firmissima innocentiae atque patientiae sepe defendunt et diabolo dolis suis aditus in praecordia nostra captanti quasi furibus spinae resistunt, et uiscera inimicorum regis id est amatores hostium Christi, hos uidelicet Christianorum obtrectatores, uitae nostrae atque constantiae contemplatione conpungunt. nos igitur taceamus istis loquentes ad dominum silentio humilitatis et uoce patientiae, et tunc ipse, qui inuictus est, pugnabit pro nobis et uincet in nobis. tunc princeps harum tenebrarum mittetur foras, qui utique non ab hoc mundo sed ab homine foras mittitur, cum a nobis fide introeunte discluditur, et dat locum Christo, cuius habitatio peccatum foras mittit et pulsi serpentis exilium est.
- 38.5.1
In huiusmodi autem passione quid facere debeamus propheta nos docet dicens: ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicium et humiliabam in ieiunio animam meam, uidelicet ut obtrectatores nostros ea ipsa qua commouentur humilitatis specie destruamus, tantoque magis confundantur coram domino in antiquae adhuc superbiae crimine permanentes, quanto magis nos ipsi gloriamur, in quo confunduntur in nobis. inconfusibilem enim operarium sicut hilarem datorem diligit deus. proinde stabiles in fide ueritatis et operatione iustitiae talium uel odia uel conuicia uiuendo melius quam loquendo arguimus, quia reiciet sermones tuos post se qui odit disciplinam et qui insipientem arguit, ut tenes scriptum, sumit sibi contumeliam.
- 38.6.1
Sibi habeant litteras suas oratores, sibi sapientiam suam philosophi, sibi diuitias suas diuites, sibi regna sua reges; nobis gloria et possessio et regnum Christus est, nobis sapientia in stultitia praedicationis, nobis uirtus in infirmitate carnis, nobis gloria in crucis scandalo, quo mihi mundus occiditur, et ego mundo, ut uiuam deo, non autem iam ego, sed in me Christus, cui consepulti sumus, in quo nunc abscondimur huius mundi oculis, ut confusioni eiusdem cum ipso reuelemur, quando horum quae nunc nobis obicit memor dicet: hi sunt, quorum uitam aestimabamus insaniam, quomodo reputati sunt inter filios dei? sine illos interim, frater dilectissime, fruantur gloria et uita sua, potiantur fructibus suis, quoniam sicut holera herbarum cito decident et dies eorum sicut umbra praetereunt, quorum spes intra huius aeui spatia concluditur, quia nec fidem ueri habent nec uoluntatem fidei, qui praesentibus tantum rebus intenti praestant auaritiae et libidini, ne credant deo, quia cupiditatis utriusque finem facit timor domini, qui confirmatur fide Christi, per quem discimus agnoscere ueritatem uel in contemptu temporalium uel in adpetitu aeternorum bonorum. a quo alieni, quia et ueritas Christus est, in hac necesse est errorum infelicium caecitate permaneant, ut in fragili soliditatem et in solido inanitatem putent, uera pro uanis rideant et pro ueris uana mirentur. qui si uellent intellegere, ut bene agerent, oculos suos, quos statuerunt declinare in terram, ad salutem iustitiae leuarent seque uel paululum humo tollerent, facile his ipsis, quibus ut inanibus et stultis detrahunt, hominum conuersionibus inluminarentur. dominus enim, ut scriptum est, soluit conpeditos et dominus inluminat caecos, et iterum: lex domini inreprehensibilis, conuertens animas, testimonium domini fidele, sapientiam praestans paruulis. opus enim dei est mutare hominem, quia solus potest instaurare quem fecit. quod toto iam dudum orbe terrarum sapientia dei Christus operatur, ubique se gentium uerbo uolante circumferens et per electas animas semet inmittens, ut- sicut per prophetam dixit, in omni gente primatum habeat.
- 38.7.1
Et quia iam cotidie magis adpropinquat recognitionis dies omnisque nos hora iudicio adplicat, satagit et properat bonus dominus praeripere nos ab ira uentura et de conplexu huius, ut scriptum est, nocentis et uipereae generationis abducere. hinc in omni loco plura cotidie miracula solito signaque crebrescunt, ut omnem, quantum in ipso est, hominem saluum faciat. ostendit in raris quod omnibus, si uelint, prosit. sufficit enim uniuersorum institutioni forma paucorum, quae in utrumque proponitur, ut credentibus exemplo sit, indurantibus testimonio. quare si quid humani sapiunt hi, qui infitiantur animo quem figura praeferunt hominem, admirentur in te et laudent deum et hanc beatissimam inmutationem mentis ac uitae tuae non existiment errorem stultitiae tuae, sed sapientiae dei esse uirtutem intellegant. quanto enim prudentiorem te ceteris et doctiorem fuisse meminerunt, tanto euidentior his esse debet operatio potentiae dei, quia prudentem a sententiae suae cursu uel statu non potest flectere nisi summa ipsa sapientia, quod est in Christo deus, uirtutum uirtus et mens mentium, dominus maiestatis, brachium celsum, in quo dispersi superbi, ut scriptum est, a mente cordis ipsorum, depositi potentes de sede et exaltati humiles. quo brachio id est Christo esurientes inplentur bonis et inanes dimittuntur diuites. quod et in te cernimus agi. respice enim in temet ipsum, et haec utraque, quae deicit aut extollit deus, in te eodem inuenies.
- 38.8.1
Destructus es a superbo, adsumptus in humilem, depositus ab iniquae potentiae sede, ut in pacis atque iustitiae solio locareris, inanitus es a diuite, ut diteris in paupere, et ab illa superuacuae distentionis saturitate uacuatus es, ut ueris piae paupertatis bonis inplearis esuriens iustitiam. ubi nunc tu ille es aliquando terribilis uel pro tribunalibus aduocatus uel in tribunalibus iudex? ubi tua illa ceruix tunc uerius, ut nunc de te mentitus es, tauri pinguis? quomodo facta est docilis ac tenuis in iugo Christi, ex quo conuersus ingemuisti, et beneplacitum est in te deo sicut super uitulum nouellum? deposita ceruice tauri factus es in mansuetudinem bouis illius, qui agnouit possessorem suum. beati oculi eorum, qui haec in te dei mirabilia conspiciunt, et sic illi miserrimi, qui uidentes non uident.
- 38.9.1
Quis daret mihi pennas sicut columbae, et uolarem ad te et in conspectu tuo conloquioque requiescerem, in uoce exultationis et confessionis epularer, uidens non te et uidens ex leone uitulum, uidens in apro Christum, nunc uersa ferocitatis aut uirtutis uice aprum saeculo, aguum deo. non enim iam de silua sed de segete aper es, quia bonis disciplinarum fructibus opimaris et in fruge uirtutum tibi pastus est; duplicis testamenti dentibus ad rumpenda retia Nebroth uenatoris armaris, totaque illa, quae pro saeculo superbus gerebas, nunc aduersum saeculum humilis arma conuertis. nunc uere sapiens, uere disertus et uere potens, qui mundo huic stultus et mutus es, ut auctori linguae et mentis tuae facundus et sapiens de suis muneribus deo seruias.
- 38.10.1
Nunc instructior iure diuino aduocatus pro te postules et iustior iudex te ipsum iudices et in te aut de te ipse sententiam feras, ut magis merearis absolui teque non solum uenia sed et gloria dignum facias, cum tibi per accusationem tui ades teque damnando sanctificas, intellegens non quod hominibus, sed quod deo placeat sanctum et innocens esse, et ideo rarus, ut scribis, urbium frequentator, familiare secretum taciti ruris adamasti, non otium negotio praeferens neque te ecclesiasticae utilitati subtrahens, sed iam pene forensibus turbis aemulos ecclesiarum tumultus et concilia inquieta declinans. arbitror autem id ipsum maioribus ecclesiae utilitatibus praeparari, quod salubri consilio instructioni sanctae uacas et intentus studiis spiritalibus, quibus solitudo amica est, formas in te cotidie confirmasque Christum, quo et seruus utilior et magister doctior digniorem te ea in qua nutu dei positus es sede perficias, opere pariter et uerbo potens, ut lingua et mente tibi concors ueram te apostolicae disciplinae formulam praebeas praecepti dominici auctor et doctor. ita demum constabit non humano suffragio sed diuino te esse iudicio sacerdotem.
- 38.11.1
Quod iam probari et fide et uita tua credens, peto et inpense rogo, ut nos semper orationibus tuis inplices, quotiens fuerit occasio, litteris reuisere studeas. quod quidem a te munus non tam officii capiendi cupidus quam animi reficiendi studens exigo, ut et solatium caritatis et gaudium simul capiam, cum te mei memorem in negotiis sanctis ac tui diligentem profectu scientiae spiritalis et intellectu ardentis in deum cordis legens uidero, non iam te de sermone uirtutis id est praedicatione Christi, sed de uirtute ipsius sermonis expendens, id est ut credere te Christum legum crucifixum dominum et deum loquendo pariter et uiuendo confirmes, quia eodem affectu gestare debemus imaginem caelestis hominis, quo gessimus ante terreni. alioquin quod nostrum est quis dabit nobis, si non fuerimus tam fideles in nostro quam fuimus in alieno? in hoc enim facti sumus, ut boni simus et nostro seruiamus auctori; contra cuius praecepta uiuentes uitio solum nostrae, non solum contra uitam sed et contra naturam nostram faciemus, et ideo conparantur iumentis, quibus non est intellectus. attamen dei bonitas ita nobiscum paciscitur, ut praeteritae nobis inpietatis gratiam faciens contenta sit uel tales nos esse sibi seruos pro nobis, quales aduersum nos diabolo fuerimus, dicente apostolo, ut sicut exhibuimus membra nostra seruire iniquitati, sic eadem exhibeamus seruire iustitiae, uidelicet ut eadem adfectione delectemur in domino, qua delectati sumus in peccato. sic ambiamus dei regnum, quomodo ambiuimus saeculi dignitatem et denique tam diligenter curemus bona caelestia, quam terrena curauimus.
- 39.1.1
Aliis reditus de patrimoniis pensitatione sollemni praebeantur, nobis, quibus possessio caritas uestra in Christo est, reditus ab officiis affectionis uestrae sumitur et in litterarum uestrarum humanitate numeratur. gratias domino deo nostro, qui bona uiua pro mortuis et caducis rependens uos quoque 10 nobis uberrimum fundum largitus est. nam ut in rebus terrenis carior fundus est, qui aut auaris agricolae sui uotis proflua ubertate respondet aut delicati possessoris oculis amoenitate blanditur, ita nunc in nostris praediis spiritalibus id est sanctis fratribus, quos nobis caritas Christi conexuit et in aeternam possessionem dedit, is nobis ut opimior ager aestimatur homo, qui fuerit nostri diligentior et fructuosior nobis salutarium commodorum ministratione. quod cum ita sit, uidete quantam nos massam huiuscemodi possessionis habeamus, cum praeter affectum, quem in nos mutuo effunditis, alia, quibus pares esse non possumus, munera copiis linguae et mentis uestrae opibus conferatis. officia enim et eloquia litterarum uestrarum, quae nobis largiter annuo commeatu penditis, indicant quam ampla possessio nobis et quam fertilis terra deo sitis, iam tricesimum fructum de uestra inter nos continentia proferentes et cotidianis fidei communis augmentis saxagesimo propinquantes et de prole uirginea centesimum pollicentes.
- 39.2.1
Nam quod scribitis inpedimenta uestri esse propositi possessionis et filiorum curam, qui causa sint necessitatis istius qua terrena curatis, cum caelestia desideretis, in multimodam potius uobis exercendae fidei perficiendaeque uirtutis materiam diuino haec esse proposita consilio iudicamus. cum enim haec uniuersa mundi possessio propter hominem constituta hominique subiecta uideatur, quis ambigat in omni loco mundi, in omni parte naturae utilitates humano (generi) paratas, e quibus non solum carnalia emolumenta capiamus, sed multo magis spiritalia perlegamus. propterea dicit per Salomonem ipsa rerum opifex sapientia, quae disponit omnia suauiter, ab altissimo creatam rusticationem, ut eam non corporali tantum sed etiam spiritali studio colas. denique quantum de rure ad eruditionem animae trahi possit docet, cum sectatores suos ad formicam et apem mittit, quae utraque ruris animalia sunt, illa de frugibus uitae prouida et ista de floribus mellis opeararia. et dominus in euangelio quam multa de rusticis docuit exemplis, de ficu arbore et de flauescentibus propinqua iam messe regionibus ultimorum temporum signa demonstrans, et in agro esse discendum monens, quod caueamus in spiritu, ne fidei nostrae aemulam fraudem sicut zizaniam tritico inimicus interserat. itaque nos agrum suum dixit seque ipsum ostendit in nobis uitae nostrae satorem, et animarum discrimina uariis terrarum expressit ingeniis, ne sterilis sit caueamus, nos quoque ipsos ad fecunditatem deo debitam et nobis utilem contentis in lege domini studiis excolamus.
- 39.3.1
Igitur cum in agro es et rus tuum spectas, te quoque ipsum Christi agrum esse cogita et in te sicut in agrum tuum respice. qualem agri tui speciem fieri a uilico tuo postulas, talem deo domino cordis tui redde culturam et intellege, quicquid in agro tuo tibi displiceat aut placeat, idem in anima tua placere Christo aut displicere. si uasta peccatis quasi dumis sordeat neque propheticis aut apostolicis nubibus conpluatur, in aridam solitudinem gratia deserente damnabitur. si uero sui diligens orationibus crebris semet excolat et sacris litteris opimetur et intimum cordi aratrum crucis inprimat et rastro « diuini timoris spinas suas eruat ignitoque dei uerbo uratur in culpis, luminetur in sensibus: tunc necesse est ut spatiari in tuo corde patrem familias et omnes animae tuae regiones peragrare delectet, et pro te in suo adgaudens tibi dicet, si diligens tui cultor appareas: euge, bone serue, intra in gaudium domini tui; quia fidelis fuisti in paucis, super multa te constituam.
- 39.4.1
Nos uero ipsi, qui peruerso ordine consilium ualidis infirmi damus, quid pro nobis respondeamus, qui tam pauperes quam putas spiritalia potius quam terrena re sumus, non uirtute mentis sed inopia uirtutis humiles. angustus ille, quem lato potens ore describis, uix unici caulis ferax et capax hortulus, nos ipsi sumus et ultra betam semicoctam, ut propheta dixit, insipidi; faciamus, ne in domo nostra caulis ille solus insulsus sit. excusabilius tamen ille non habet salem, quem inopiae nostrae necessitate aut parsimoniae uitio non accepit; nos potius elixi, nos culpabilius insulsi, in quibus superabundante de peccatis uoluntariis insipientia sal apostolicus euanuit et facie peccatorum nostrorum spiritalia condimenta fugerunt. sed nisi uestris orationibus reficiamur, nec ipse unicus caulis in nobis uirebit penitusque desertis etiam insulsum holus deerit.
- 39.5.1
Orate igitur, ne germina animae nostrae nocens eruca populetur, ne mentis segetem edax locusta consumat, ne praecordiis nostris piger bruchus insideat et intimas uitalium fibras ultima harum bestiolarum comes rubigo exedat. urgent enim interiorem nostrum malae bestiae et inportunae alites frequenter infestant, ut a nobis, si possint, uerbi semen abripiant. sed gratias deo, quod non iuxta uiam de manu serentis excidimus, sed in ipsa potius uia seminati sumus, id est in catholicae matris gremio constituti, a quo ne proiciamur ut abortiui, ipsius misericordia opus est, ut intellectum det nobis in uia hac qua ingredi iussit ac praestitit, et confirmet super nos oculos suos, ne efficiamur sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
- 39.6.1
Sed ad rusticationis nostrae uerba redeamus; nam ipse dens noster et pater agricola est, et deus salutaris noster uera uitis est, et spiritus sanctus rigator animarum est fiat igitur nobis per orationes uestras, ut summus pater familias et caelestis agricola et diligens hortulanus uisitet et frequentet et signet hortum animae nostrae sicut illum, in quo docuit orauit resurrexit. firmet in nobis caritatis suae nexum, ut manentia in ipsum sarmenta uiuamus. imperet nubibus suis, ut pluant super nos, et a corde nostro inprobas carnalium cogitationum passiones ut illa animalia bonis frugibus inimica submoueat, ne fiat in nobis uerbum illud prophetae: residuum erucae comedit locusta et residuum locustae M comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo. sunt enim in corpore nostro principalia totidem incentiua uitiorum, spes metus gaudium dolor, quibus maxime genus turbatur humanum, duobus praesentibus et duobus futuris, praesentibus aegritudine animi uel gaudio, futuris metu uel spe. unde cauendum est, ne dum aliud ex his uitium fugimus, incurramus contrarium.
- 39.7.1
Ergo in eruca et locusta et brucho et rubigine nostrarum adfectionum intellegendae sunt passiones, quarum aliae breuiter in corde haereant, aliae paulatim crescant et, si abiectae non fuerint, usque ad medullas perueniant et omnem sucum ebibant animae. uide enim quae taliter ista sibi congruant in cordibus nostris monstra uitiorum, qualia in frugibus accidunt uitia monstrorum. nam uerbi gratia, si quid uetitum concupiscam et mox abiciam cogitationem, eruca est in folio sedens atque decussa; si abiecero quidem, sed rursus redierit cogitatio et coeperit abici et redire crebrescat, locusta est auolans et reuertens. quod si coeperit inmorari et maius habuerit spatium in comedendo quam auolando, bruchus dicitur. quod si ipse bruchus qui non satis auolat, sed magis sedet, non fuerit abiectus, in rubiginem uertitur, quae iam penitus inhaerescens ut de stipula sic de anima numquam aut difficile expellitur.
- 39.8.1
Vereor ne, dum loquacius uos fatigo, ipse uobis molestius quam locusta aut bruchus insederim. discutite igitur ut erucam et procul abicite hanc cartulam, ne de longiore contactu sermonis nostri rubiginem insipientiae nostrae conligatis, qua desplendescat nitor cordis uestri et uigor mentis hebetetur. attamen ob hoc tantum super hoc peccato nobis, quo uos tam grauiter fatigamus, ignoscite, quod de licentia caritatis abutimur patientia uestra, et ita repletum pectus uestrum nostri amore confidimus, ut offensam nostri non capiat, etiamsi faciamus iniuriam, qua mereamur offendere, si uos umquam a nobis uel merentibus possitis offendi.
- 40.1.1
Omnibus tempus et tempus omni rei sub caelo; super caelum enim non est tempus, quia non habet tempus aeternitas, quam in caelo etiam creaturis creator dedit, qui solus habet aeternitatem propriam et lucem habitat inaccessibilem. uera enim aeternitas nisi in ipso non est, qui solus quod est est, sicut ipse dicit: ego sum qui sum. cetera uero nisi in ipso non sunt. tempus ergo sub caelo omni rei. tempus otio, tempus negotio, tempus silentiis et tempus alloquiis, tempus esuriendi et tempus epulandi, ut nobis hactenus fuit tempus ieiunandi a sermonibus uestris et nunc isdem cibari tempus exortum est. pauistis enim nos litteris uestris uerbo dei dulcibus et oleo laetitiae delibutis, quo libenter ungimus caput nostrum, quia non est in uobis mendax opus oliuae, in quibus habitat caritas de corde puro et bona conscientia et fide non ficta. sed quia nemo qui multum esurit potest uno pane satiari, fatemur nos necdum expletos, sed potius incitatos ad desiderium litterarum uestrarum una ista epistola uestra, quam unam conputamus, quia talem a nobis, qua sicut adipe et pinguedine repleatur anima nostra, adhuc semel accepimus.
- 40.2.1
Verumtamen etsi inter officia nostra uicissitudines temporum fuerint, ut tempus tacendi et tempus loquendi, non ita etiam diligendi ac neglegendi tempus fuit. dudum enim, ut procul dubio recognoscis, Sancte frater, diligere coepi te; et dilexi iugiter, quamquam non ista dilectione quae Christi est, sed illa familiaritatis humanae amicitia, quae blandimenta in labiis habet et radicem in cordibus non habet, quia non est fundata super petram quae non aedificatur in Christo. unde quolibet interdum uento lenitatis agitata dissoluitur et temporali gratia breuem florem tenens sicut fenum uelociter arescit et sicut flos agri cito decidit; caritas uero domini manet in aeternum, qua inuicem nexi sumus et ad conuiuendum et ad commoriendum, quia fortis ut mors caritas Christi. sicut enim lex mortis inrupta, ita et caritatis catena parem uim caritatis et mortis esse testatur. nam sicut propheta dicit: quis est homo qui uiuet et non uidebit mortem? ita et apostolus clamat: quis nos separabit a caritate Christi? quamobrem tibi, benedicte, fructus uberior ex ea ueniet, qui prior huius caritatis spiculis uulneratus praeuenisti nos in benedictione dulcedinis per eloquia litterarum tuarum casta et fidelia, in quibus a uerbo domini mel et lac distillauit lingua tua.
- 40.3.1
Scripseram uero et prius unanimitati tuae et cum a te epistolam tuam breuem pro ea, quam ipse miseram, recepissem, tamquam persoluto officii debito iterum me diuturnae taciturnitati refuderam. sed acrius uigilante Christo apud mentem tuam prior refloruisti sapere ad excitandam in nobis obseruantiam caritatis, ne obdormiret in mortem obliuionis, et quia abundauerat tibi inhumanitas mea, superabundauit mihi humanitas tua. multiplicasti enim locupletare me affectu et officio dilectionis tuae, quo benedictum domini puerum fratrem Amandum uisitationis nostrae socium adsumpsisti tibi et nobis ualidum adposuisti patronum. confidimus enim, quia, sicut scribendi ad nos particeps tibi factus est, ita etiam orandi pro nobis collega sit. et quidem germanitas spiritalis ita postulat, ut sicut spiritus uobis unus in fide et confessione Christi est, ita sit amor et labor unus in proximis adserendis. unde communem largiter a summo retributore mercedem metetis exaltati in turribus eius, quia frater fratrem adiuuans exaltabitur, si tamen semper orare tantum et suspirare pro nobis memineritis et de cetero caueatis onerare nos uerbis beatificantibus, ne et uobis forsitan offendiculum conparetis, si dicatis dulce quod amarum est. legistis etenim quia rectos uere sanctos decet conlaudatio, non uero peccatores M in felle amaritudinis positos et adhuc non tam tenui nexu iniquitatis adstrictos, ut contritio et infelicitas in uiis nostris adesse non possit.
- 40.4.1
Verumtamen sic quoque mentibus nostris debet inesse contritio, quia cor contribulatum et humiliatum deus non spernit. et quis nobis dabit cor carneum, ut emollita sensus nostri duritia sentiamus sagittas domini configentes timore sancto carnes nostras et excitato uulnerum nostrorum dolore ploremus ante dominum qui fecit nos? commodet nobis Hieremias illum fontem lacrimarum, quo diem suum et populum lamentatus est; superfundat nobis et Dauid flumina oculorum suorum, quibus rigabat lectum suum, neque tantum genas uultus sui sed et totum corporis stratum lacrimis exundantibus proluebat. superposuerunt enim iniquitates nostrae caput nostrum, et multiplicatae sunt super capillos capitis nostri, quia plura in nobis iniquitatis quam iustitiae opera numerantur; et ideo conputruerunt et deteriorauerunt cicatrices nostrae a facie insipientiae nostrae, et inueterata sunt ossa nostra, quoniam tacuimus deo; et adponentes iniquitatem super iniquitatem, cum statuissemus oculos nostros declinare in terram, tarde eos et aegre leuauimus ad montes dei, unde nobis auxilium uenit a domino, qui solus potens est sanare omnes languores nostros et eripere nos de corpore mortis huius, quia per Adam constricti per Christum soluimur, si tamen ita portemus caelestis hominis imaginem sicut terreni portauimus, hoc est si tam fideliter iustitiae et ueritati seruiamus pro salute nostra, quam diligenter iniustitiae et inhumanitati pro morte seruiuimus. humanum enim a nobis apostolus postulat; quemadmodum exhibuimus membra nostra seruire iniquitati ad interitum et confusionem, sic eadem exhibeamus seruire iustitiae ad uitam et gloriam. nobiscum enim habemus fructum illorum operum, de quibus nunc erubescimus.
- 40.5.1
Sed gratias sapientiae dei, Christo deo, qui in se manens omnia innouat et disponit omnia suauiter, ut sit rebus omnibus tempus, tempus occidendi, tempus sanandi, tempus ridendi et tempus plorandi, tempus aedificandi et tempus destruendi. abierit, quaeso, iam nobis tempus occidendi destruendi ridendi, et tandem sanandi aedificandi plorandi tempus aduenerit. ecce enim nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. nox praecessit, dies autem adpropinquauit. abiciamus opera tenebrarum et adprehendamus arma lucis. ut filii diei ambulemus in lumine, quoniam ecce inimici nostri parauerunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro. neque enim in luce positos poterunt sagittare, antequam feriant prouidendi et praecauentibus facile uitandi. potest autem in eodem ipso opere utrorumque temporum ratio conecti, ut illa superius distincta tempora pariter operentur in nobis. nam et in quo uiuificamur occidimur, uel in quo occidimur uiuificamur per eum qui dixit: ego occidam et uiuere faciam. nisi enim nos Christus occiderit, non uiuemus; de quo scriptum est: dominus mortificat et uiuificat, quia nisi peccata nostra peremerit, non uiuificabit animas. ideo illi propheta dicit: exurrexi, et adhuc tecum sum. si occidas deus peccatorem. exurgemus emergentes de luto faecis et umbra mortis et cum ipso esse permanebimus, si occiderit in nobis peccatorem et iustum creauerit, quia calix fragilitatis nostrae in manu domini, in quo hunc humiliat et hunc exaltat. nisi enim humilietur exterior, non exaltatur interior. ac sic occidendi et sanandi uel destruendi et aedificandi tempora simul in unum opus coeunt, cum destruitur in nobis uita peccati, ut aedificetur uita iustitiae. neque enim aedificari potest nouitas, nisi destruatur uetustas, aut amare possumus Christum, nisi mammonam incipiamus odisse. sed neque gaudere poterimus in illo saeculo, nisi in isto lugeamus, quia qui seminant in lacrimis in gaudio metent.
- 40.6.1
Conuenit ergo nunc nobis illa de psalmis pauperis anxii et lugentis oratio, quoniam pene iam defecerunt sicut fumus dies nostri, et necdum malitia nostra defecit. ecce enim ueteres posuit dies nostros productos cursu aetatis, nec spargit canis caput, sed perfundit senectus, et nos adhuc primis reptantem conatibus aeui spiritalis infantiam paruulis sensibus agimus et uix modo in uerbo dei incipientes loqui tamquam primis uocibus anima uagiente mutam et rudem sanctis litteris linguam soluimus et, quondam in litteris humanarum fabularum loquaces, nunc in ueritatis balbutimus eloquiis, stultitiae sapientes et sapientiae stulti, robusti uitiis et uirtutibus adhuc teneri, uix nascente ad iustitiam uoluntate tirones et consumpta in peccatis aetate ueterani. aliquamdiu enim, ut tu, Sancte benedicte frater, nouisti, in hoc saeculo uolutati inueterauimus inter inimicos nostros, atque utinam inueterauerimus inimicis, ut illa iam nobis otiosis spatiosi itineris uita defecerit et renouetur in Christo sicut aquilae iuuentus nostra, ut senio ueteris hominis exuamur induentes nouum illum, qui secundum deum creatus est. sed qui nec pelicano solitudinis adhuc similes esse possumus, quando erit ut efficiamur sicut nycticorax in domicilio? quando excitabimur in eum mentis excelsae uigorem, ut spiritali alacritate uolucres et in alta uirtutum arduo fine perfecti possimus dicere: uigilaui, et factus sum sicut passer singularis super tectum. uideamus hoc loco, si placet, in quam rationem haec auium genera et hoc ordine sub persona pauperis anxii id est paenitentis, ad inopiam spei per aliquem lapsum redacti, propheticus sermo disponat. feretis, ut opinor, loquacitatem insipientiae meae, quam ad contemptum uestri prouocastis. accepi enim a quodam sancto doctissimo uiro et carissimo mihi, qui non solum legendo sed etiam peregrinando multa cognouit, pelicanum auem esse in Aegypto uel illis iuxta partibus usitatam, proximis Nilo flumini desertis oberrare, serpentibus uesci, quos dimicando perculerit. ergo pugnat, ut uincat, et uicta moritur; uictrix uero et euadit mortem et adquirit alimoniam. quod autem nycticorax scriptum est, nycticoram esse uerius adserebat; idque probabili ratione uidebatur ostendere, cum illam auem hoc loco positam diceret, quam appellamus noctuam, quia secreto noctibus cantus exerceat et uolatus et obscuritate tenebrarum, qua fere cuncta caligant animalia, luminetur; unde nycticora aptius quam nycticorax dicitur, quia nycticorax nocturnus coruus interpretatio est, nycticora autem nocte uidens, eo quod pupilla oculi , Graecis uocetur. nihil autem noctuam simile corui habere manifestum est. porro perspicuum eam, ut dixi, sicut quasdam alias aues noctis in tenebris magis cernere et in lumine caecutire, noctem diebus pati, lucem noctibus usurpare.
- 40.7.1
Nunc ergo, benedicti mei, uidete qualiter haec auis congruat ad pauperem maestum hoc est paenitentem, opibus gratiae pauperatum et conscia miserorum lapsuum mente gloriae suae damna lugentem et adflictatione miserabili laborantem in gemitu suo et de propriae carnis interitu uitam animae recipere nitentem perque orationum inpendia et gemituum suffragia ambitiosa lacrimarum uulneratae salutis remedia quaerentem. quam apte huiusmodi pauper peccator Aegyptia uel nocturna auis dicitur! etenim quod se ad deflenda et confitenda peccata secretum a communi ecclesiae coetu intra ergastulum cellulae suae maestus includit et elongatur ab hoc saeculo fugiens, ut maneat in solitudine deplorationis et illic aduersus carnis suae desideria confligat et in peccata sua spiritali certamine conterenda depugnet, certe et habitaculo pariter et proelio fit similis pelicano solitudinis et illam inimicam serpentibus uolucrem ipsi diabolo et principibus tenebrarum in peccatis et cogitationibus carnis expugnandis dimicans aemulatur. et si in eo agone superauerit, uiuet hostium suorum superstes; escam de uictoria sua sibi quaerit, quia uitae meritum peccati et diaboli uictor adquirit, quem cum omni nequitiae spiritalis exercitu in perniciem nostram uariis artibus serpere cotidianis interioris nostri periculis experimur. sed gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per legum Christum dominum nostrum, ut super aspidem et basiliscum ambulemus et conculcemus leonem et draconem, ergo aduersus huiusmodi artes, qui sunt principes tenebrarum, hoc est homines peccatorum potentes, quos tenebras apostolus dicit, cum quibus a nobis aemula pro salute contentio est. orate ut hos serpentes, dum in istius mundi deserto agimus, exemplo illius solitariae alitis tollamus. quibus obtritis et per uictoriam deuoratis quasi discussa nube tenebrarum inluminabitur noster interior et tunc fiet quasi nycticora in domicilio hoc est in domo domini, ut inter huius saeculi tenebras acutam aciem defectae mentis intendat et possit secundum prophetam talibus oculis luminatum dicere: quia tenebrae non obscurabuntur a me, et nox sicut dies inluminabitur. quod utique fit, cum utraque substantia in homine sibi congruit, ut etiam caro terrenam infitiata naturam ad animae concordiam spiritali migret affectu; et tunc nox sicut dies inluminabitur, cum et caro sicut anima spiritalis efficitur.
- 40.8.1
Quod si per orationes uestras fuerit indultum, ut et in hoste uipereo conterendo pelicano solitudinis aemulemur et nycticorae oculis inter huius saeculi obscura cernamus, tunc in consummatione pedibus constitutis super excelsa perfectae uirtutis inpositi uigilando in orationibus et meditando in lege domini efficiemur sicut passer unicus super tectum et corpore ac spiritu congruente in uoluntate dei iure dicemus: singulariter sum ego, donec transeam. et quis iste passer est, in quo forma perfecti est nisi passer ille, qui inuenit sibi domum et cum turture nidum sibi fecit altaria tua, domine uirtutum? iste forsitan passer est de duobus illis, quorum unus non cadit super terram sine uoluntate patris. cecidit enim passer hic summus in corpore, sed et resurrexit. cecidit autem ex uoluntatis adsensu factus oboediens patri usque ad mortem crucis. hic passer est illa sapientia, quae requirentibus se in uiis hilariter ostendit, nunc in portis fit obuia, nunc in plateis occurrit, nunc in muris uel turribus celsa conuocat ad se amatores suos et inuitat eos in altitudines habitationum suarum, ut inpleat uerbum suum, quia exaltatus omnia ad se trahit. quis dabit nobis pennas columbae deargentatas, ut per eloquia domini casta et sicut argentum igne examinatum pennati peruolemus ad brauium supernae uocationis, sequentes istum passerem singularem, qui unicus est dei filius, superuolitantem, quia in altis habitat et humilia respicit, et qui descendit in inferiora terrae, ipse est et qui adcendit super omnes caelos captiuam ducens captiuitatem, ut adinpleret omnia? hunc passerem si directa imitatione ualeamus sequi, isdem uestigiis ambulantes, quibus ingressi sunt speciosi euangelizantium pedes, tunc in edito constituti poterimus dicere: uigilaui et factus sum sicut passer unicus super tectum.
- 40.9.1
Meminerimus tamen etiam in sublime prouecti uerbum illud domini, ut qui fuerit in tecto non reuertatur in domum suam tollere uasa, id est ne in nosmet ipsos recurramus et opera carnalia quasi uasa in inferioribus derelicta repetamus. nemo enim, inquit, mittens ad aratrum manum et respiciens retro aptus est regno dei. sed etsi super tectum fuerimus, id est super naturam terrenam euolauerimus non adquiescentes carni, timeamus auium exemplo ad humilia deuolare. scriptum est enim, quia non sine causa tenduntur auibus retia. et scimus, quia sic insidiantes uolucrum simplicitati aucupes humi ponunt tendiculas; et aspersae plerumque escae uel caeci inlices fraude deponunt aues et opertis doloso cespite laqueis inplicant credulas. sed nos simili arte nos sollicitantibus per obtentas mundi huius inlecebras nequitiae spiritalis aucupibus armati fide et inluminati ueritate dicamus: in domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer? discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. propterea oremus dominum, qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. omnem hominem dictum puto, quia nemo homo nisi agnoscens deum et qui potius meruerit agnosci a deo. quem non agnoscentes conparati sunt iumentis et similes facti sunt illis. nos ergo magna eius misericordia ex inpiis iustificati per fidem et non ex operibus percurramus in odorem unguentorum eius, ut ex illius nomine odorem uitae trahamus et efficiamur odor Christi bonus deo, potionati, ut scriptum est, a uino unguentorum de calice salutaris, in quo ipse ut pigmentarius, ut in ecclesiastico scribitur, unguenta suauitatum miscet, diuidens dona sua singulis prout uult, ut omnia in omnibus inpleantur et odorem notitiae suae manifestet in nobis, quia unguentum exinanitum est nomen eius. quod ut nomen inuocetur super nos semper et in nobis nominetur, fiat conuersatio nostra in caelis. ita enim efficiemur sicut passer unicus super tectum, si non quae in terra sunt sapiamus aut quaeramus, sed quae sursum sunt, ubi Christus est sedens ad dexteram patris, innumerabilibus oculis speculator actuum nostrorum et spectator agonis istius, quo in carne ambulantes non secundum carnem militamus.
- 40.10.1
Non enim est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus inuisibiles inimicos et aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus, non quod spiritus nequam in caelestibus agant, sed quod in caelesti conuersatione uiuentibus aduersentur. induamus itaque arma lucis, in deo nostro transgrediamur murum illum inter nos et deum separantem nec de carnali infirmitate timeamus aduersarium spiritali natura uiolentum, quia uirtus in infirmitate perficitur, et non in uirtute sua potens est uir, sed dominus infirmum facit aduersarium eius, quem ipse dominus uirtutum, rex gloriae, tali pro nobis congressionis genere confundit, ut illum in cruce Christi non diuina uirtus sed humana superaret infirmitas. sequamur itaque triumphantem Iesum, et scuto fidei circumdet nos ueritas eius, ut non timeamus a timore nocturno et a iaculo uolante per diem. cadent a latere nostro mille et decem milia a dextris nostris, non nostra uirtute sed Christi, cuius pugna est qua pugnamus et cuius corona qua uincimus, quia membra sumus corporis eius, si tamen mortificemus in terra membra nostra, ut fiant arma iustitiae, quibus accincti et Christo et angelis eius et nobis laetum de nostro certamine spectaculum praebeamus et euolantes de laqueo uenatorum garrula gratulatione cantemus: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus, quia adiutorium nostrum est in nomine domini Iesu Christi. non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat saluos fieri nos. in hoc nomine triumphantes confiteamur domino misericordias eius et gloriemur in laude eius, non in nostra. quoniam, ut propheta dicit, si quid bonum nobis, ab ipso est et si quid optimum, ipsius est: ipse enim fecit nos, et non ipsi nos. et propterea dicit: quid autem habes, o homo, quod non acceperis? quod si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? in quo monet ut qui gloriatur in domino glorietur, unde iam nobis leues angustiae fiunt, quando laudari uidemur; nihil enim nobis conscii sumus de proprio bono, ut tamquam agnoscentium pudorem laudator perurgeat, quia non ipsos nos sed diuinae bonitatis munera atque opera praedicari cognoscimus; si quid enim in nobis boni uidetur aut creditur, illius est, qui solus bonus est et de cuius plenitudine omnes accipimus et pro meriti uel fidei capacitate respergimur. ros enim qui ab illo est sanitas est nobis, et laetamur in stillicidiis eius. ergo et error iste, quo nos laudatis, innocuus erit uobis. insuper et mercedem nobis copiosam tam pia fides congerit, quia, ut nos nostra mente iniquos et de peruersa huius saeculi generatione prauos existimetis bonos factos, domino omnipotenti creditis, qui potens est iustificare inpium et uiuificare mortuos et inluminare tenebras et phoenicium candidare.
- 40.11.1
Quamobrem orate solliciti, ut tanto opere uel munere dei dignum cor accipiamus et qui accepimus contemptum patrimonii accipiamus etiam nostri contemptum; angusta enim uia gradimur et quasi in fune suspenso ancipites ambulamus, et nisi certo libramine mentis uestigia fixerimus, ut non declinemus dextra uel sinistra, facile nos in huius aut illius partis ruinam inimicus inpellet. ideo nobis in Salomone sapientia canit: non deflectatis a domino, ne cadatis. ipse enim dominus Iesus uia ueritas uita est, qui dicit: omni uigilia serua cor tuum, quia per ipsas uirtutum uias in uitia delabi possumus, et nisi certo, ut dixi, statu dirigentes animi momenta libremus, de ipsa humilitate capiemus superbiam, et euanescet species pietatis, si per laudem paupertatis obrepat inflatio. et quid proderit caruisse diuitiis, si remanemus diuites uitiis? unde quaesumus, ne ex illo nobis uerbo domini blandiamini, quia fecerimus: uendite quae.possidetis, quia plus est quod superest illud: et ueni, sequere me. facile est autem uideri quantum sit sequi Christum, ut homo imitetur deum. sed et illud scitis, quia semel locutus est deus, duo haec audiui; nam et iste sermo, sicut omnis fere scriptura diuina, in biuium patet: uade et uende omnia tua. non enim pecuniam tantum et fundos, extraneas facultates, sed etiam animi nostri internas opes, quae uere nostra substantia est, possidemus. hanc uendere hoc est alienare a nobis tanto maior uictoria, quanto altior difficultas est ingenita quam adposita separare et intus infixa diuellere quam adfixa extrinsecus reicere. se enim ipsum mutat et superat qui renuntiat moribus suis et se abdicat sibi, ut illud fortissimum dei uerbum inpleat: qui perdet animam suam propter me inueniet eam. haec domini recordantes effundamus in illum animam nostram, et ipse nos enutriet et absconditam in se uitam nostram fouebit et se cum gloria reuelabit, si tamen pro hac eadem anima oremus in tempore oportuno id est nunc in isto saeculo. in inferno enim quis confitebitur ei? istic morimur peccatis, ne illic uiuamus poenis. mors enim, quae secunda dicitur, nihil est aliud quam uita poenarum.
- 40.12.1
Caueamus igitur ab inferiore inferno, ubi corpus et animam gehenna torquebit aeternum moriente peccatoris anima, permanente sensu et durante materia corruptionis. nam et mortui, ut scriptum est, resurgent incorrupti, non gloriae inmortalitate sed poenae. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, qui uectes ferreos confregit et humiliauit calumniatorem, ut exaltaret me de portis mortis et narrarem mirabilia eius in portis filiae Sion. benedicat uos dominus ex Sion, et uideatis quae bona sunt Hierusalem et oretis pro nobis omnibus diebus uitae uestrae, ut portio nostra communiter sit in terra uiuentium.
- 41.1.1
Legimus in tergo epistolae adnotationem epistolarum, quas meas esse indicastis. nam uere prope omnium earum ita inmemor eram, ut meas esse non recognoscerem, nisi uestris litteris credidissem. unde maius accepi documentum caritatis uestrae, quia plus me uobis quam mihi notum esse perspexi. hymnos, quos desiderabam, accepisse gratulor, quo munere, sancte frater, admonuisti me, ut faculam meam diligenter, dum tempus est, appararem, ne cum fatuis excluderer, si cum sapientibus non occurrerem. orate autem, ut et uirgines et fecundae sint animae nostrae, sine sterilitate uirgines, sine corruptione fecundae. hoc enim mysterio et in lege maledictus qui semen in Israel non dederit, et in euangelio uirgo sapiens, quae oleo procurato uigili sollicitudine uncta face sponsi expectat aduentum iamque uenienti non extinguendum pingui fomite lumen accendit.
- 41.2.1
Ergo mens nostra fertilis deo et uitae fructus operibus bonis pariat. sit spiritus uirgo, ut nulla saeculi corrumpatur inlecebra et ab omni labe uitiorum integer maneat. stultae enim uirgines illae mihi uidentur esse animae, quae uirtutibus steriles, et illae sapientes, quae uitiis incorruptae sunt. denique in utroque uirginum genere quinque ponuntur, ut intellegatur ad sensus hominis integritatem aut corruptionem referri; nam quinque sensibus omnes praediti sumus, per quos aut uitam recipimus aut mortem. de ipsis enim dolens propheta dicit: mors introiuit per fenestras uestras. quas obstruamus timore dei, ut ad omnes istius mundi formas et noces surdi simus et caeci; sepiamus aures nostras spinis contra linguam nequam et inlecebrosa modulamina; auertamus oculos nostros, ne uideant uanitatem; obstruamus et nares nostras, ne de corruptione huius saeculi mortis odorem trahamus, neque per gustum inlicem gulae morbus inrepat et concupiscentiarum cibis continentiae robur eneruet; neque mollibus uestimentis corpori blandiamur, ne carneos tactus et amplexus inlicitos delicatis male palpata tegminibus membra disquatiant. ita fiet, ut in unumquemque nostrum omnibus sensibus castis et oleo doctrinae fidelis inbutis uirgines omnes quinque sapientes maneant et oleo in uasis suis reposito expectatione secura quiescant, facile mox parandis fa.cibus occursurae, cum primo superuenientis sponsi tumultu fuerint excitatae. nam in tantis ecclesiae populis, in quibus non solum uirgines, quarum tamen innumera multitudo est, sed et maritatae et uiduae diuersis et moribus cernuntur et fructibus, non arbitror alia ratione quinque tantum uirgines fatuas et totidem sapientes esse positas, nisi quod utraque persona in totius populi uniuersitate diuersa, numerus autem ratione supradicta singillatim in omnibus continetur, ut unusquisque in semet ipso aut stultas aut prudentes habeat pro qualitate sensuum suorum, in quibus prouidis sapiens, inertibus autem stulta uirginitas est. nam ideo et fatuae sicut sapientes in tanta sui dissimilitudine similiter uirgines appellantur, quia uirginibus secundum carnem sterilitas infecunda, secundum spiritum fructuosa-castitas adest. quare nec sapientes sterilem uirginitatem habent, quia sapientes sunt, nec stultae fructuosam, quia stultae sunt. quarum forma mihi uidetur esse sapientia huius mundi, quae stultitia est apud deum, et sapientia carnis, quae uere uirgo stulta est, quia legi non est iuncta atque subiecta legi et sapientiae dei; et lucerna eius facile extinguitur, quia non habet oleum ueritatis uacua spiritus sancti, quo oculus int-erior luminatur et inpinguatur animae caput, quod est fides nostra, cui oleum est doctrinae caelestis infusio.
- 41.3.1
Itaque oleum peccatoris non inpinguet caput nostrum, neque muscae moriturae exterminent oleum suauitatis, ut semper nobis caput Christus sit, ne umquam deficiat oleum capiti nostro, quia unguentum exinanitum est nomen eius; et tunc omnibus perfecti sensibus erimus uirgines sapientes, si in nobis manserit sapientia dei, per quam facta est etiam in corpore fecunda uirginitas. nimium uos fatigo et multum mihi praesumo de patientia caritatis. sed oportet ut audiam Salomonem in sapientia dei loquentem, ut parcius, ad amantissimos licet, inferam uerbi pedem, ne satiati oderint me; scio autem, quod sicut odisse quis non potest uiscera sua, ita nec uos humilitatem nostram, quam uisceribus uestris permiscuistis. pax et caritas et gratia et humilitas Christi domini altissimi abundet in uobis, benedicti fratres merito uenerabiles et dilectissimi.
- 42.1.1
Laetamur in domino uisitatos nos litteris sanctitatis tuae et prouocatos, ut qui neque notitiae tuae prius gratiam gesseramus nunc repentino dei munere plenam tuae tamquam ueteris amicitiae fiduciam sumeremus. uinum, inquit, et amicus ueterescet, et cum suauitate bibes eum. ecce istam prophetae sententiam superauit sanctitas tua, quae tam perfecto diligere nos coepit affectu, ut inueteratae nobis dilectionis suauitatem in prima huius foederis nouitate reddiderit, ut non necesse habeamus optare incrementa caritatis, cuius maturitatem consummatam principiis abundantibus experimur, ut ubertatem animae tuae magnis fontibus conparare possimus, qui originem suam late profuso ore rumpentes statim in ortu suo flumina sunt. benedictus itaque dominus, qui peccatis nostris tali gratia superabundauit, ut nos nec notitia tua dignos etiam caritate ditaret, et minore hactenus bono carentibus, cum uestrae corporalis notitiae essemus expertes, tanto maius de te munus indulsit, quanto potior in homine substantia est spiritus quam caro. propterea exultat cor nostrum, et repleto gaudiis ore dicimus: magnificauit dominus facere nobiscum, quoniam praeuenisti nos in benedictione dulcedinis per eloquia sancta et sicut argentum purgatum examinata, uisitans nos, ut dixi, et excitans de pigritiae nostrae situ ad obseruantiam caritatis tuae, in qua quidem non ignorantia dormiebamus, sed ignorantia silebamus. sit ergo nomen domini benedictum et laetetur in hoc etiam opere pietatis suae, quo ignorantibus in carne faciem tuam hanc potius, qua pulchrius in Christo formatus es, speciem tuae mentis ostendit. sermo enim, inquit, uiri indicat de illo, et ex abundantia cordis os loquitur.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.