Epistulae
- 23.21.1
Vides quam graues habeat peccator comas. at cui coma Christus est lenis et uolucer exultat dicens: deus, qui praecingit me uirtute et posuit inmaculatam uiam meam, qui perfecit pedes meos tamquam cerui et super excelsa statuit me. iugum enim, ut dixi, et coma Christi leuis est, quia seruientes Christo operamur bona, quibus pennati in alta prouehimur. unde etiam in carne positis Christianis apostolus dicit: uos autem iam non estis in carne sed in spiritu. subiecta enim subditae deo animae caro transit in spiritum non substantiae commutatione sed uitae. itaque et mortem mihi Samso et caecitatem uolo, ut uiuam et uideam deo. nam forsitan ille receptis propter futurum mysterium in coma uiribus recipere simul, ut amiserat, oculos ideo non desiderauit, quia uirtus illa caelestis gratiae internis sana luminibus corporeo non egebat obtutu.
- 23.22.1
Hoc igitur exemplo et nos contentis ad dominum sensibus carnales oculos saecularium rerum auersione caecemus, quibus orbari propheta desiderabat, cum diceret: auerte oculos- 108 meos, ne uideant uanitatem. et dominus ip.se oculis Iudaeorum caecitatem praeferens s dicit: si caeci essetis, peccatum non haberetis. reminiscamur qua pernicie illis in paradiso oculi sint aperti, quos tamdiu habuerunt inluminatos deo, quamdiu clausos habuere peccato. nam tum demum puberis aetatis suae hauserunt pudorem, cum bonae conscientiae castitatem cuius lumine uestiebantur, praeuaricationis crimine perdiderunt. et ideo ueri luminis damnum est ad usum tenebrarum uti luminibus et oculos in terrena defixos caecare caelestibus. inluminatur autem anima tali caecitate, qua despicit mundum, ut conspiciat deum. quia omne, inquit, quod in mundo est, concupiscentia oculorum est, ob hoc apostolus obduci aciem nostram huic mundo et enubilari Christo docens, ei scilicet qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, id est omnis hominis mentem uenientem, sollicitat nos ab aspectu praesentium in suspectum aeternorum et dicit: nolite quaerere quae in hoc mundo sunt; praeterit enim huius mundi figura, et iterum idem: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram patris. omnia enim, ut Ecclesiastes ait, sub sole uanitas. proinde super solem ueritas. ita et qui in ueritate consistunt, etsi intra mundum uiuant habitatione corporea, tamen supra mundum sunt conuersatione caelesti et astrorum choros uel caelorum polos euolante spiritu scandunt et superuadunt celsioresque elementis agunt, non subditi rebus et usibus elementorum, sed adfixa in Christo uita superiores mundo fiunt, manentes in eo qui est super omnia deus benedictus saecula.
- 23.23.1
Vides quemadmodum nos a mortalibus ad deum transferat imitator Christi doctrina pariter exemploque uirtutis, auferens uelamentum a corde nostro, ut reuelata facie contemplemur in gloriam dei, quae infidelibus uelamine legis absconditur, fidelibus euangelii reuelatione detegitur. iam ergo nobis illa carnali coma opus non est. uetera enim, inquit, transierunt, et ecce nunc omnia noua, quoniam exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus dominus. dominus autem spiritus est. ubi uero spiritus domini, ibi libertas. et ideo tunc honori fuerit capillatio, cum adhuc illud spiritale uelamen legis etiam corporali habitu praeferri oportebat: nunc iam oneri est, postquam sol aeternae libertatis inluxit et caput nobis factus est Christus, qui nos ut iugo ita et onere capitum depressorum leuaret. propterea iam audemus in uoce exultationis et confessionis ut liberi proclamare: disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. nunc enim tempus acceptum, nunc salutis dies, cum iam non in umbra nubis sed in lumine corporis sui ueritas adest. et oportune ad gratiae tempus et species libertatis tonsori in promptu est, qui nos et prolixiore capitis uelamento leuet, ut gratiae spiritalis beneficium etiam corporalis forma testetur et libertatis internae laetitiam serenitas reuelatae frontis ostentet.
- 23.24.1
Feminis tantum comam apostolica reliquit auctoritas, quia etsi ipsis una nobiscum fides uelamentum cordis amoueat, tamen tegimentum capitis et frontis umbraculum uerecundiae decus postulat; et ideo perfectus fidei ac disciplinae magister docet indecorum uiro crinem, quia abscondi non potest caput uiri Christus, quod est et illa supra montem aedificata ciuitas in ecclesia, quae corpus est Christi. itaque uiro dedecens, feminae decus est, quae nemini caput est, sed honestatis cultu ornat uirum et corporis seriem, quae a capite Christi deo et uiri Christo et mulieris uiro texitur, quasi in fundamentum locata sustentat. sed eam quoque per consortium corporis membrorumque texturam participem et summi capitis facit Christus, in quo nec masculus nec femina sumus. habeant sane capillos, quibus iuxta illam euangelicam peccatricem uestigia Christi tergeant et sapientiae pedibus inplicentur, ut aliud nisi sapientiam amare, nisi uirtutem amplecti, nisi pudicitiam osculari nesciant et ut extremo saltem rore uerbi caelestis aspersae dicant: ros enim, qui abs te est, sanitas est nobis. sint mulieribus nostris comae, spiritalium acta uirtutum, ieiunia misericordiae orationes; tales enim et uirum decent crines. ornet eas Christi gratia, non capilli, castitatis gemma, non lapidis, et operum in his, non odorum fragret unguentum. meminerint esse se filias illius filiae regis, cuius gloria omnis ab intus est. intelligant cur illas apostolus prolixiori capitis uelamento tegi iusserit; propter angelos, inquit, illos uidelicet. ad seductionem parates, de quibus sancti iudicabunt. hi enim petulantius infirmiora uasa pertemptant, sicut non Adam sed Euam coluber adgressus est. unde etiam docere in ecclesia prohibentur, ne exaltato spiritu decreta sapientiae audeant intueri et scientia inflante dissiliant. profecto enim ualeat ad confusionem malorum, si uideant mulierem sensus suos ignorantiae specie per silentium tegere, disciplinam intellectus sui uerecundo habitu confiteri, ut non audeat serpens temptandam rursus adgredi desperatione capiendae.
- 23.25.1
Non frustra autem hoc eo potissimum tempore fieri debere apostolus docet, cum aut oret mulier aut prophetet. tunc enim uenit in spiritus conceptionem, et ideo tunc magis excitat temptatoris inuidiam, cum in uirum perfectum spirans exit terminos infirmitatis suae. quod autem et de oratione eadem apostolus quae et de prophetia sentit, non mirum, cum et alio loco dicat orari spiritu; nam et cum oramus, inquit, quemadmodum peti debeat nos nescimus, sed ipse nos spiritus docet. igitur quia et in oratione fit conceptio spiritalis, ne quis, ut scriptum est, mulieri ultra uasculi sui fines agenti dolus hostis et laqueus occurrat, uult apostolus in habitu eius ostendi esse illi supra caput potestatem, qua regatur pariter et defendatur, ea ipsa humilitate cordis uirtutem illi conferente, qua scientiae supercilium premit gubernaculo disciplinae et mauult timere quam altum sapere, tutius tacita per timorem fidei quam perita cum lingua, in cassum pressura frontem capillo, nisi etiam pudore uelauerit.
- 23.26.1
Ergo in commune omnis anima studeamus illis adornari capillis, quos deus numerabiles habet, sicut ipse dicit: sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. cuius uero ille capitis capillos magis numerare dignetur quam eius, cuius ipse uerticis caput est? de quo dicitur: caput eius ut aurum cephas, quo nomine probabilius aliquod et purius aurum significari puto, sicut illud de terra Euilath. hoc enim aurum forma sanctorum est, qui in capite corporis ut lumina micant et sunt aurum ignitum deo. quia uidelicet eos per examina passionum in huius muni fornace conflatos inuenit, ut scriptum est, dignos se, et in his sacram imaginis suae percussit monetam, inprimens cordibus et linguis eorum ueritatis suae uerbum eosdemque ipsos statuens nummularios, ut secundum suam formam probabiles domino cuderent nummos et abolita de nobis figura Caesaris uiuum regis aeterni nomisma signarent, ut spiritu redemptionis inscripti ceruice iam iugo libera et salutis titulo praemunita fronte caneremus: signatum est super nos lumen uultus tui, domine.
- 23.27.1
Summa igitur ope enitamur ita nos conparare, ut diuini capitis, quod nobis per gratiam dei Christus est, crines et aurum esse mereamur. ex ipso enim capite pullulat illa caesaries, de qua scriptum est: capillatura eius ut greges caprarum. et bene illorum potissimum animalium nomine designantur greges Christi, quorum maxime usus in lacte est, quia omnis qui credit deum Christum totam trinitatis plenitudinem in eo, quem pater unxit spiritu sancto, fide pietatis amplectitur. et ideo ipsa mater omnium uiuentium, Christi corpus ecclesia, suco pietatis exuberat, et bona ubera eius super uinum. in quo opinor significari, quod dulcior sit libertas gratiae in lacte misericordiae quam in uino iustitiae legis austeritas. littera enim, inquit, occidit, uides censurae merum; spiritus autem uiuificat, uides uberum munus et lactis effectum. sed hoc, ut tu mauis intellegi, semini detur, quo prima nascentium multra coalescit. bona igitur ubera, quae pastor bonus, qui pro ouibus animam suam posuit, illis inmulsit infantibus, de quorum ore perfecit laudem sibi, ut destrueret inimicum boni et defensorem mali.
- 23.28.1
Ex harum caprarum gregibus erat ille uir gregis, qui » paruulos Christi nondum aptos solidiori cibo teneris lactabat alimentis, quibus dicebat: lacte uos potaui, non esca; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis. cum autem huius lactis alimonia creuerimus, firmatis primum fidei conceptione uestigiis adolescemus in robur iuuentae, et confirmata per fidem caritatemque patientia leuabimus manus nostras in actionem robustiorem operibusque uirtutum uelut cibo fortiore uiuemus, ut efficiamur et illi crines, de quibus scriptum est: crines eius abietes nigrae sicut corax id est coruus, sed bonus iste coruus nec ille ad arcam reuertendi inmemor, sed ille pascendi prophetae memor, cui bene conparantur illarum abietum aemuli crines, de quibus dicit: abietes bonae et nigrae, adducentes naues Tharsis; unde nunc corax iste non noctis sed luminis coruus est, cuius colore speciosi crines sunt ideo sancti, genus regale et sacerdotale, quibus diuinum caput ut ostro gloriae suae purpurat, quia et iuuenalis gratia in huius praecipue coloris capillo florentem uestit aetatem.
- 23.29.1
Non dissimulandum tamen, quod auis ista interdum forma peccati in scripturis, interdum gratiae species inuenitur. uidetur enim esse mortifera, cum ad supplicium producitur inpiorum, quia mala, sicut scriptum est, per malos angelos mittit deus, uel cum in ultionem maledicti dicitur: oculum, qui inriserit patrem et matrem, effodiant eum corui de conuallibus. laudabilis autem eadem auis, uel cum prophetam mane panibus et ad uesperam carnibus alit uel cum pulli coruorum inuocant nomen domini. sed et color eius aliquando in sanctis, aliquando in inpiis ducitur. sponsa namque Christi dicit se fuscam esse et decoram, et dominus tenebras posuit latibulum suum. et rursus econtra ab apostolo commonemur, ne nos tenebrae conprehendant. uerum tamen illae abietes nigrae et bonae adducentes naues Tharsis secundum eius formam sunt, quae fusca pariter et decora est. ipsius enim et membra sunt sancti, qui sicut et palmae florentes et cedri multiplicabiles, ita et abietes nigrae et bonae sunt, quia in ecclesia hoc est dei monte uerticibus meritorum eminent, ut abietes in suis montibus. et sicut illae aptae nauibus contexendis, ita illi principes populi de monte legis ut a Libano excisi arcam domini siue nauem hoc est ecclesiam per huius mundi diluuia nauigaturam edolatis uerbo dei gentibus texuerunt et in conpagem caritatis fide stringente coniunctam fluctus mundi istius inputribiliter secare docuerunt.
- 23.30.1
Sed et nunc eruditae ad apostolicam fidem animae abietes sunt nigrae et bonae: nigrae uero iam non de peccato, ut puto, magis quam adhuc uel de inhabitatione corporea uel de exercitationis internae quasi bellico puluere uel puluerulento sudore nigrantes; bonae tamen propter spiritalem etiam in noctibus corporum conuersationem. sic et naues, quae fluctibus mundi supernatant, et fide ueri atque opere iusti a dextris, ut scriptum est, et sinistris uelut remis armantur, qui uerbo dei quasi gubernaculo diriguntur et ad auram spiritus sancti sensuum suorum sinus pandunt et cordis sui uelum uinculis caritatis ut funibus ad antemnam crucis stringunt. et arbor illis est uirga de radice Iesse, quae totam corporis nostri quadriremem regit et cui si iuxta illam poeticam fabulam in prophetica ueritate nectamur, uoluntariis adstricti nexibus et obstructis non cera sed fide neque corporis sed cordis auribus, contra huius mundi uarias ad capiendum, pares ad nocendum inlecebras tuti et innocui scopulos uoluptatum quasi saxa Sirenum praeteruehimur. adstringamur autem huic arbori fune ualidissimo, uincti in spe fide caritate, credentes cordibus et oribus confitentes indiuiduam trinitatem, quae est spartum triplex, quod non rumpitur. hoc sparto et opera nostra texantur, quo et rudente fidei nostrae arbor erigatur caritatis antemna et uitae nostrae uela sinuentur, ut simus et abietes illae, quae in fabricam templi magnis ratibus intextae ducebantur a Tharsis, uel idem naues, qui illam aemulemur, quae Solomoni quondam electum aurum et opes Tyrias adferebat. tanto autem studiosius et quaestuosius nostra negotiatio debet agitari, quanto rex noster aeternus Iesus illo temporali Solomone praestantior est. ecce enim, inquit, maior Solomone hic, qui non conteret nos spiritu uehementi inter naues Tharsis, si illi bono actu uitae nostrae lucrum, quod est pretiosissimum deo mercimonium, conuehamus, ut suum ipse pretium accipiat a nobis, quia ipse est et margarita, atque eam tota spiritalis istius mercaturae conuersatio sibi nititur conparare. cui coemendae si facultas nostra suffecerit, non deprimentem sarcinam sed leuantem nos per hoc mare magnum et spatiosum uehemus et dormientem in nobis pro nostra segnitia dominum, si uel dormientem uectare mereamur, excitare audebimus, ut increpans uentos spirituum inimicorum uel etiam nostrorum sensuum saluos nos faciat a pusillo animo et tempestate tendentibusque nobis ad tranquillitatem suam maria consternat, ut quasi naues suarum onerarias opum deducat in portum salutis, uictricibus fluctuum puppibus uirides laetus inponat coronas.
- 23.31.1
Simus et dextera eiusdem, qui totus dextera est, non habentes in actibus nostris sinistram, ut ad dexteram iudicis stare uel potius dextera ipsius iudicis esse mereamur et opera nostra in die retributionis sicut capillos sui capitis dominus remunerator adnumeret, ut ipse iam praefatus est in euangelio, pronuntianda iudicio, cum benedictione diuina et adtributione regifica remunerabitur spiritalium merita uirtutum hoc est pulcherrimas sui capitis comas, qualibus et illa in ecclesiae typo mulier Christi uestigia unguento et lacrimis rigans tersit, quae non tam pretio munerum quam obsequii placuit affectu. non enim unguentum in illa dominus sed caritatem dilexit, qua pudenter inpudens et pie inproba sine obprobrii et repulsae metu extraneam sibi domum Pharisaei non inuitata illa ui petulans penetrauit, qua rapitur regnum caelorum, et tantum uerbi caelestis esuriens non ad opes illius sed ad pedes Christi cucurrit seque in illis abluit et cibauit atque ipsos sibi pedes sacrarium, ut ita dixerim, et altare constituit. in quibus libauit fletu, litauit unguento, sacrificauit affectu. sacrificium enim deo spiritus contribulatus, quod illa immolans deo non solum remissionem delictorum sed et gloriam praedicandi cum euangelio nominis meruit.
- 23.32.1
Et quia uocandae ex gentibus ecclesiae imaginem praeferebat, omnia in semet ipsa mysterii salutaris insignia gessit: uncta est chrismate sui muneris, paenitentiae lacrimas habuit in lauacrum, uiscera caritatis in sacrificium et ipsum uiuum niuificantemque panem manibus et ore praesumpsit, sanguinem quoque calicis, antequam fieret calix sanguinis, osculis sugentibus praelibauit. beata, quae Christum in carne gustauit et in ipso corpore Christi corpus accepit, merito praelata Pharisaeo pascenti licet Christum, quae Iudaeo epulante ieiuna non cibi, at dixi, sed salutis auida seruiebat. beata, quae meruit in ecclesiae typum hac quoque specie figurari, ut in domo et conuiuio Pharisaei non ipse Pharisaeus sed peccatrix ad ueniam iustificaretur. plus huius inportunitas. etenim dispositi a saeculis sacramenti ordo poscebat iuxta illam Noe patris propheticam benedictionem in tabernacula Sem transire habitationem Iapheth, hoc est in domo legis et prophetarum ecclesiam potius iustificari, minorem aeui sed gratiae lege maiorem, unde ipsius in Iohanne persona, unde lex ipsa legis profitetur: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat.
- 23.33.1
Vt autem etiam in typo congrueret ecclesia capiti suo, bene formam peccatricis acceperat, quia Christus quoque formam peccatoris accepit. sed Iudaeus neque caput neque fundamentum habiturus in Christo nec caput Christi nec pedes unxerat, quod utrumque pretiosis unguentis mulier euangelica inrigauerat. propterea synagogae neque oleum gratiae neque aqua refectionis a Christo est, cuius typum illi Pharisaeo gerenti circa ipsum et olei et aquae salutaris fontem et aqua et oleum caritatis exaruit. de hoc fonte praedixerat per prophetam: oleum peccatoris non inpinguet caput meum, sicut ad ecclesiam suam dicere potuit: inpinguasti in oleo caput meum, quae non solum confectione sed etiam uase pretiosum detulerat unguentum, quod multorum graminum siue florum mixta in unum gratia et uirtute fragrabat. quae potuit nisi ecclesia tale conficere? quae de uariis caelestium gratiarum floribus et sucis odora multimodas suauitates ex diuersis gentibus deo spirat orationesque sanctorum uelut aromata pateris incensa flagrantibus spiritu ueritatis exhalat, ut ei talium florum odoribus seu liquorum roribus adfluenti sponsus ipse gratetur illa qua et in Canticis Canticorum uoce blanditur: columba, inquit, mea, perfecta mea, quoniam caput meum repletum est rore, caput Christi deus et crines eius, electio santorum, quibus pater gaudet in Christo, et crines mei guttis noctis. ros, ut scimus, non est imbris humor sed refrigerii, quo reficiuntur arida ab aestu diurno gramina. huius roris lucidis guttis non nisi serena nocte spargitur terra. unde intellegi datur eas noctis guttas, quibus caput et crines suos sapientia maduisse laetatur, formam esse sanctorum, quam et in stellis apostolus coruscare designat, quae aeque serenis noctibus micant, quibus rores cadunt. quae autem nox intellectu spiritali putanda nisi passio domini, quae et dies inluminauit? de qua puto scriptum: et nox inluminatio in deliciis meis. sed sic et hoc saeculum noctem putes, quod conuersione gentium, quarum ante fidem tenebris horrebat, ut nubibus serenatum est, et nunc ecclesiae lumine quasi pleno lunae perfectae speculo et sanctis hominibus ut puris in serenitate sideribus opera fidelium, quibus animam suam quisque uiuificans a praeteritae siccitatis siti reficit, quasi rores in hac, ut diximus, saeculi nocte destillant.
- 23.34.1
Et ideo caput suum Christus tali repletum rore laetatur et inluminator noctium nostrarum tamen guttis noctis nostrae crines suos gaudet esse perfusos, quia ipsius refrigerium et refectio est illa fidelium operatio, quibus uel fratres iuuantur uel inopes confouentur. ideo denique et uocem Iudae aspernatus est, qui recepti corde suo zabuli spiritu mulieris unguentum Christi pedibus inuidebat. operibus enim pietatis et misericordiae et ungitur et feneratur et pascitur Christus. uerum traditor antequam proderet dominum, perfidiam suam prodidit, quem non pauperum sed furtorum suorum cura commouerat et liuor mentis infidae, ut unguentum illud quamlibet pretiosum, dominici tamen sanguinis conparatione uilissimum, pretiosius corpore salutari iudicans, indignaretur in feminam pie prodigam, quam ipse dominus bonum in se opus testatur operatam, docens egentium curam esse posthabendam, sed sibi tantum, ut in eo ostenderet, ut corde peruerso fidei misericordiam praetulisset, cum fomes operum fides sit et praeceptis suis praestet ipse praeceptor. nisi quod in hoc quoque filius perditionis ostendit, quam uilem Christum haberet, qui unguentum, quod supra Christum effundebatur, perire dixit. et ideo non est in pretio sanguinis Christi, quia habere non potest redemptorem quem maluit habere uenalem, et iure a commercio uitae mortis contractor excluditur suo ipsius damnandus iudicio, quo triginta aureis uendidit eum, quem mulier, ut ipse taxauerat, unxit trecentis; sed in hoc peruersus, qui ipsum uili aestimans dominum unguentum illud, quod in salutarem nobis eius sepulturam praemittebatur, caro aestimauit. uere ut zabulus ignarus gratiae dei, in qua illi non esset portio, non caritate sed inuidia magno aestimauit pretium mortis eius, qua nos gratis seruat qui magno emit, non uendit. nos enim ille uult pretiosos facere sui muneris uilitate. ipse nobis hac pietate pretiosior, quod se uili uult aestimari, ut ab omnibus ematur. quoniam enim, inquit, ipse fecit pauperem et diuitem, et aequaliter illi cura est pro omnibus. unde ait: gratis accepistis gratiam, gratis date. huius gratiae gratuitis opibus diues Petrus debilem pauperem et tantummodo egenae stipis cupidum pecuniam non habens sanitate ditauit.
- 23.35.1
Itaque egeamus auaritia auri, ut abundemus gratia et per inopiam uoluntariam uilescentes huic saeculo pretiosum domino efficiamur unguentum. spirabimus enim bonum Christi odorem deo, si mortem Christi in corpore nostro circumferentes et uitam in spiritu manifestantes et passionis dominicae et resurrectionis odore fragremus. mittimus autem unguentum in corpus Christi, si substantiam uitamque nostram in fidem ueritatis eius et praecepti oboedientiam conferamus. tunc in eius corpore replentia domum totam unguenta fragrabimus, si caritate perfecta possimus umquam dicere: mihi autem mundus crucifixus est, non amanti diuitias, non honores saeculi, non amanti quae propria sunt, sed quae sunt Christi, non amanti quae uidentur, sed quae non uidentur. hae nobis erunt in uirtutem et ministerium sanctum comae, quibus et pedes Christi detergeamus et funes peccatorum rumpere possimus et in spiritu libertatis gratulantes dicere: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.
- 23.36.1
Sed dum currendi spatium, dum seruiendi tempus est, pascamus huiusmodi comam et imitemur non solum dilectionem illius euangelicae peccatricis, ut amore magno magna debita diluamus, sed et inportunitatem eiusdem, ut praeripiamus irae inminenti salutem. oportune inportune panem uitae quaerentes patrisfamilias ianuam et nocte pulsemus. in noctibus enim, inquit, extollite manus uestras in sancta. omnis in Christo sapientis limina, ut iussum est, exterentes ubique captemus cibum uitae, ubicumque aucupemur uerbum dei; de omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem spiritus dei spirat; et necesse est a minimo dei seruo uel guttam caelestis sapientiae destillare, quae ariditatem mei cordis inroret et mihi supra huius saeculi sapientium flumina ad potum utilitatis exuberet, quia malo quinque uerba loqui in lege quam multa milia in lingua, sicut unam diem in atriis domini uiuere quam milia in tabernaculis peccantium, quoniam spiritus ubi uult spirat, et audio uocem eius et nescio unde ueniat. igitur ubicumque auram eius captabo, undecumque uel tenuem halitum legam. uel indigni uel in domum Pharisaei audiam iustum uenisse, contendam praeripere hospitis gratiam, praeripere si possim regnum caelorum. ubicumque mihi resonauerit Christi nomen, accurram; ad cuiuscumque interiorem domum legum intrare cognouero, et ipse properabo. cum repperero sapientiam, cum repperero iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, curram ad pedes Christi, ut uel extremo sapientiae uestigio signer; nec fastidiam pedes, immo optabo, ut uel pedibus suis tangat caput meum Christus. illa fimbriam tetigit, et curata est; alios et transitus apostolici corporis inumbrando sanauit.
- 23.37.1
Expandamus illi capillos, id est omnes nostrorum insignium dignitates ante ipsum sternamus, et deiciamur a nobismet ipsis, ut exaltemur ab illo, qui in altis habitat et humilia respicit. lacrimis delicta nostra fateamur, ut de nobis quoque dicat iustitia illa caelestis: lacrimis rigauit pedes meos et capillis suis tersit. fortasse enim ideo non lauerit pedes suos, cum discipulorum lauaret, ut eos nostris lacrimis nos lauemus. non mediocris anima illa meriti est, de qua potest dicere sapientia: ex quo intrauit, non cessauit osculari pedes meos. quod est hoc osculum nisi pignus aeternum illius caritatis, quae operit multitudinem pecatorum? haec oscula sponso suo iam tunc parabat ecclesia, quando cantabat: osculetur me ab osculis oris sui. quod priuilegium sola sibi catholica dilectio iure uindicat, quae unica atque perfecta uni uiro ab ipsius ore uerbi petit oscula ueritatis, ne fraudis haereticae ueneno ut incesti oris alieni osculis polluatur.
- 23.38.1
Pedibus ergo Christi oscula casta figamus, ut mereamur a pedibus in caput surgere et in superiora corporis membra crescentes iam de proximo uultus audeamus et oris ipsius oscula postulare. et cum dei uerbum puro corde libantes gustauerimus quam suauis est dominus, tunc anima nostra totis in amore sapientiae uisceribus accensa dulci refrigeretur ardore et confixa ignitis dominicae caritatis sagittis, quibus omnis alia inimicarum delectationum delectatio interficitur, dicat in corde conpuncto: quoniam uulnerata caritatis ego sum. beatus uero qui potest et osculo unguere pedes Christi. -quis mihi misero os adureret et linguam meam caelesti illo carbone purgaret, ut uel calcaneum Christi mererer summo tenus ore contingere et subdito capite sola sancta tergere, ut caput meum potius Christi pedibus tergeretur et, dum pedes lambo diuinos, piarem casti labia inmunda uestigiis.
- 23.39.1
Exhortemur ergo nos inuicem certatimque dicamus: uenite adoremus et ploremus ante dominum, qui fecit nos. illi flentes nostra gaudia seminabimus, illius uestigia perunguentes uulnera nostra sanabimus. quicquid enim Christo inpendimus, nobis potius conferimus. denique illa perfundendo Christum se abluit, pedes illius detergendo sua peccata mundauit, illam diligens se dilexit. et ideo meruit audire: filia, fides tua te saluam fecit, quod ille, qui erat de filiis regni, non meruit audire, magisque iustificata est haec seruitio quam ille conuiuio. Pharisaeus enim non crediderat, ista credebat. denique ille dicebat: hic si esset propheta, scisset utique quae esset mulier, quae eum tangit; et ideo non iustificatus est conuiuio, ad quod quasi tantum hominem inuitauerat Christum, inputans forte illi, qua propter nos et pauper erat, quod tanti fecisset in dapes suas pauperem diues adsumere. illa uero non tanto ambitu seruitutis et inpendii et lacrimarum sperasset remissionem peccatorum, nisi deum credidisset in Christo; et ideo in extremo licet saluatoris uestigio caput suae salutis inuenit.
- 23.40.1
Quo te, miser Iudaee, iactabis? in domo tua te peccatrix nostra praeuenit ingressa in labores tuos. tu enim epulabaris ut superbires, illa ieiunabat ut seruiret. et quam de urceis tuis effundendam negaueras aquam, illa de suis oculis ministrabat. tu pedes Christi nec linteo, illa crine detersit. quos tu, indigne, nec manibus contingere uoluisti, illa osculis mulcere non destitit. at certe tu potius hoc ministerium in domo tua recepto hospiti debuisses, si uel exemplo patrum fas hospitale seruasses; sed sufficit uobis ad superbiam iactare patrem Abraham. et ideo te illa praeuenit, quae affectu fideli se potius patris tui filiam conprobauit, a quo te degenerem etiam ista inhumanitas arguit, qua dedignatus es lauare pedes domini, cum et Abraham angelorum et ipse dominus lauerit seruulorum; quamquam tunc quoque fidei pater etiam Christi pedes lauerit, quem unum de tribus propheticis uidens oculis adorauit, et ideo uos ipse sic increpat ore praesenti: si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis, et addidit: ille uidit diem meum et gauisus est. beauit autem et qui non uiderunt, sed cum uidentibus crediderunt. ex quo manifestum est nobis adquisitam fidem, tibi perfidiae superesse naturam.
- 23.41.1
Sibi ergo habeant adrogantiam, sibi diuitias, sibi nobilitatem et iustitiam suam qui Abraham patrem corpore magis quam spiritu gloriantur, incircumcisi corde et sola carne Iudaei. nobis et ad salutem et ad gloriam satis est Christus et ipse crucifixus, qui nos de lapidibus in Abraham filios excitauit, illis contra de Abraham filiis in nostrae originis lapides obrigescentibus. nobis Ephrem sinister ad dexteram benedictus proficit; illos in Manasse, qui praesumptione senioris auo dexter adstiterat, translata in caput sinistra crucis mysterio denotauit, quia crux Iudaeis scandalum, Christianis futura gloria, illum esset sinistrum factura de dextero et me dexterum de sinistro, quia, Iudaeis in nostra deserta labentibus et nobis in illorum sata inuadentibus, sunt caecitate quod fuimus et sumus gratia quod fuerunt. sed non ita nostra salute gaudebimus, ut uestro laetemur interitu. docti enim sumus a uestri corporis fratre sed spiritus nostri magistro non insultare ramis fractis, quia ipsi non ex operibus sed ex muneribus miserationum dei in arborem uestrae stirpis inoleuimus. potens autem est communis dominus, sed Christianorum pater hoc est fidelium deus, item uos genuinis corticis uestrae sinibus inserere et uestro cespiti replantare, qui nos uestrae pinguedinis suco per adoptionis beneficium medullauit, ut utrosque in unum domino fructificantes radix una sustineat.
- 23.42.1
Interim malo peccatricis et pauperis nostrae diuitias in lacrimis et affectu quam tuas in inpietate et littera, illius ieiunium quam tuum conuiuium. malo inter capillos illius Christi pedibus inligari quam inter dapes tuas tecum iuxta Christum sine Christo discumbere. si modo unguentum ad pedes Christi non habeam, in aduentu eius ad meas faces oleum non habebo. et uae mihi, si unguentum meum uile sit; pretioso enim opus est, ut consepeliri merear sepulturae eius, cuius nisi morte conmoriar, resurrectione non uiuam. ergo illum amemus, quem amare debitum est. illum osculemur, quem osculari castitas est. illi copulemur, cui nupsisse uirginitas est. illi subiciamur, sub quo iacere supra mundum stare est. propter illum deiciamur, cui cadere resurrectio est. illi conmoriamur, in quo uita est.
- 23.43.1
Et quam digne uicem huic domino referre poterimus, in quo et mortui uiuimus, qui uicissim nobis hoc esse dignatur, quicquid illi fuerimus seruuli sui! ita enim se inmiscet nobis ac nos sibi conserit, ut quod ipse accepit nobis proficere faciat, quod nobis id est minimis eius tribuitur sibi acceptum ferat. sic et honori suo inplicans suos prope omnia nobis, etiam nomina sua conmunicauit. ut uirtus dei dicitur, ita et nobis uirtus esse dignatur. deus enim nostrum refugium et uirtus. hereditas ut illi nos, et ille nobis. nam sicut habes in Moyse: facta est dei portio populus eius Iacob, ita et in psalmis habes: portio mea dominus. et sicut ipse de se ait: ego sum lux huius mundi, ita et ad suos dixit: uos estis lux huius mundi. ego sum, inquit, panis uiuus; et nos omnes unus panis sumus. ego sum uitis uera; et tibi dicit: plantaui te uitem fructuosam, omnem ueram. mons dei Christus, in quo bene placitum est deo habitare in eo, et sancti eius montes dei, montes uberes, de quibus nos inluminat mirabilis a montibus aeternis. petra est Christus: bibebant enim de spiritali sequenti eos petra, petra autem erat Christus. etiam discipulo suo huius uocabuli gratiam non negauit, cui dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam.
- 23.44.1
Sed quid miramur eum famulis suis. indulsisse sua nomina, quibus et patrem suum participat et regnum. dedit enim potestatem recipientibus se filios dei fieri, et, quantum in ipso est, omnibus dixit hominibus: dii estis et filii excelsi omnes. nos uero nostrarum crimine uoluntatum sicut homines morimur et sicut unus de principibus cadimus. unus enim principum angelorum fuit, antequam deiciendo cadens fieret zabulus, cui dicitur: quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur? sed non sicut ille in aeternum interitum damnati sumus, quia ille auctor peccati fuit simulque pro se et pro homine punietur, qui eodem periit scelere, quo perdidit. homo autem non in finem meruit exterminari paradiso et terra esse, quia diuina iustitia lenius iudicauit aliena mente peccasse quam propria. criminosius est decipere quam decipi et peccatum excogitare quam facere. et ideo temporaliter et ad emendationem punitus est fraudis adsensor, in aeternum autem supplicium destinatus mortis inuentor, cui numquam deficiet poena peccati, quia numquam desinit. itaque non angelus, non legatus, ut scriptum est, sed ipse dominus uenit erigere adlisos, soluere conpeditos et saluum facere quod perierat. sed ut illum deceptorem nostrum mutua quasi deceptione confunderet, per mysterium pietatis suae dignatus est unigenitus dei filius ipsam nostrae fragilitatis suscipere naturam, ut de ipsa, quam deceperat, zabulus uinceretur et qui semper sub dei uirtute et legibus fuit ut est homini subiugaretur.
- 23.45.1
Quid ergo illi retribuemus pro omnibus, quae retribuit nobis? retribuit enim, sed ut bonus dominus bona pro malis, cui nos mala pro bonis ingesseramus. benedicebat, et maledicebamus. ille sanabat, et nos blasphemabamus; iustificabat inpios, et cum iniquis deputabatur. quid ergo illi pro malis meis quae pertulit, quid pro bonis suis quae. contulit referam? quid pro suscepta carne? quid pro alapis? quid pro obprobriis? quid pro flagellis? pro cruce obitu sepultura rependam? esto, reddamus crucem pro cruce, funus pro funere: numquid poterimus reddere quod ex ipso et per ipsum et in ipso habemus omnia et ipsi qui habemus sumus? ipse enim fecit nos, et non ipsi nos, et anima nostra semper in manibus eius. reddamus ergo amorem pro debito, caritatem pro munere, gratiam pro pecunia. uae enim nobis, nisi dilexerimus.
- 23.46.1
Quando autem sperem me miserum et egenum huic domino posse reddere, cui nec apostoli se reddidisse profitentur. audi denique unum de ipsis confitentem se non reddidisse, qui dicit: quis prior dedit ei, et retribuetur illi? sed ipsi gratias, qui nobis tanti fenoris remittit usuras et obligationis inmensae conpendium praestat, solam a nobis dilectionem sui repetens, quam inter praecepta sua principali loco ponens ostendit quomodo illi insolubile debitum etiam inopes solueremus. nemo se igitur excuset difficultate soluendi, quia nemo se potest dicere animum non habere. non sacrificia, non munera sumptuosa, non duri labores exiguntur a nobis; in nobis est unde soluamus. res enim potestatis nostrae est noster affectus; hunc domino inpendamus, et soluimus. denique Dauid liberatus de manu omnium inimicorum suorum pro salutis suae plena securitate non regni opibus sed animi soluens ait: diligam te, domine, uirtus mea.
- 23.47.1
Addo etiam amplius eum, qui creditor est, debitorem fore, si illi pretium bonitatis suae, quam nobis indebitam praestat, gratuita diligentes animo pensione soluamus. diligitur autem et in nobismet ipsis, quia ipse dixit hoc signum fore discipulorum suorum, si diligerent inuicem dilectione qua ipse dilexit nos, id est ut cor unum et unam animam habeamus in Christo et id quisque proximo suo faciat, quod sibi fieri cupit. quo magis tua caritate gloriamur in domino, quae sola nos facit aliquatenus uel unum de magnis et innumeris debitis deo soluere. in omnibus enim aliis bonis uix nos tantum uel in paucis initiatos, in tua tantum dilectione profitemur esse perfectos.
- 24.1.1
Habeo tibi adhuc aliquid dicere, quamquam tu inopertis litterarum promptuariis accipias et super tecta, quantum in te est, ut ipse profiteris, studeas praedicare. sed si hanc, quam de te nunc apud te deposituri sumus querimoniam, inter cetera loquacitatis nostrae inepta deprompseris, tuam simul temeritatem diuulgabis, de qua conquerentes hanc epistolam fecimus, superioris fine commoniti, de caritatis uidelicet et perfectionis uerbo, ut istius faceremus exordium. haec enim nobis de nimio tuae unanimitatis affectu expostulandi causa est, quod te multa dilectio usque ad mendacii peccatum trahit. siue enim ea reputem quae de te, siue illa quae de nobis loqueris, onera nostra iniustis laudibus cumulans, tua falsis uituperationibus minuens, arguam te in caritatem de caritate peccare. caritas enim, inquit, benigna est; caritas proximo malum non operatur. benignam eam nobis exhibes, quod experimur; nam et in eo gloriamur. sed uide ne contra eius regulam uidearis operari malum proximis, quibus sarcinam peccatorum pondere indebitae laudis accumulans, et quasi non idem uolens nobis quod tibi, siquidem de nobis ita loqui iustum existimes, ut de te inutile tibi iudicas, iure audies: si recte diligas et non recte diuidas, peccasti. nisi forte id quoque altiore pietatis consilio facias, ut dum aliena nobis bona uerbis indulges, stimulum pudoris suggeras, ut legentes quod esse debemus boni esse discamus nitamurque nos iuxta sermonem tuum promere, et forsitan possimus effici quod non sumus, dum erubescimus non esse quod dicimur. interim tamen dum conscientia non agnoscit fidem sermonis tui, blandimentum aspernatur uerecundia. quae te apud te ipsum, ut dixi, conueniat, cur audeas nobis ut decertato agone uictoribus palmam perfectionis adscribere, quoniam omnem terrenae possessionis sarcinam exposuisse uideamur, te contra adhuc infelicem et in luto faecis infernae adhaerentem ingemiscas, quod uel unum, ut scripsisti, praediolum non uendidisse uidearis, cum ipsum quoque aeque ut uenditum a tuo iure praesenti alienaueris, ut maioribus fidei fructibus bis deuotus existeres deo, diuerso mercimonii opere sed uno uitae lucro intra eiusdem praecepti terminos uenditor largitorque fundorum et ideo sine animi captiuitate possessor, quia quae reseruasti ecclesia te seruiente possideat.
- 24.2.1
Itaque de ipsius domini uerbis nostras pariter ac tuas pende rationes, ne uel tibi ut inpedito diffidas uel nobis ut iam liberis congratuleris, diuisiones esse gratiarum et mensuras donationum, quas ut in corporis sui membris unus atque idem dispensator operatur deus, diuersa in suo corpore distinguens placitis membra muneribus, sed corpus unum ei diuersitate membrorum struens, ut hinc quoque gratia sacri corporis augeatur, si multiplex uirtus in una conpage numeretur, ut stet regina a dextris eius in fimbriis aureis circumamicta uarietate. uide nunc quantum in ea tibi donauerit deus, cui et in illorum sorte tribuit portionem, qui in lege perfecti uixerunt, ita possidentes, ut non possiderentur a possessionibus suis neque ullam aut rerum aut necessitudinum caritatem, ut in Iob et Abraham et Lot ostenditur, dominicae caritati et disciplinae anteponerent; sed et eorum sis particeps, quos euangelica plenitudo consummat, qui maioris opulentiae et inlecebrae praedia uendidisti.
- 24.3.1
Vnde confido parem tibi in medio diuinarum sortium requiem, ut dormias, sicut scriptum est, inter medios cleros id est sortes domini, quae in duobus testamentis accipiuntur, de quibus hereditas domini et sanctorum plenitudo perficitur. unde paratus sum dominico aduersum te uerbo in diuersum uti, ut dicam tibi: in fratris tui oculo festucam gratiae uides et in tuo eiusdem boni massam non sentis, cum utrasque, ut dixi, sanctorum occupaueris partes, nec in reseruatis praediis possessor et perfectus in uenditis. itaque et in quo possessor uideris, soluta a possessionum uinculis mente perfectus es, qui conlecti temporis memor illud apostoli conples, ut habens non habeas, quia. non tibi sed non habentibus habens. domus tuae hospes es, ut sis hospitium domus; patriae tuae peregrinus es et ueni istius mundi, ut sis incola paradisi et patriae ciuis antiquae. non tricliniis tua tecta occupas neque supellectilis aut pecuniae molibus stipas, sed de peregrinis et egentibus unius ipse metator anguli conples tuorumque confamulus uernularum temporale habitaculum tui tecti non ut paterfamilias usurpas, sed ut mercennarius uel inquilinus manes, stipendium quasi precariae mansionis domino pensitans de socia et corporis tui et animi seruitute.
- 24.4.1
Quod si iuxta operis modum porrigenda est uel contrahenda merces et conpensatio quaedam facti infectique facienda est, aequa ratio perfectionis animi tui cum eorum opere ducetur, qui omnia uendiderunt, qua nec tu tibi aliquid uel in iure uel, quod est amplius, in animo reliquisti, qui sic uteris mundo, quasi non utaris. atque haud scio an fortioris fidei iudicanda sit ista constantia et firmitas tui cordis, qua inter ignes non ureris, inter laqueos non caperis, picem tangis nec inquinaris, quam eorum, quos tu fortes putas, ego autem infirmiores arbitror iudicandos, quia non credentes infirmitati suae festinauerunt alienare omnia, quibus inhaerere timuerunt. tu igitur inter mortuos liber, qui in possessione terrena terra iam non es et terris emines, nec morticinorum contagione pollueris nec habitas in dormientium proiectorum sepulchris, quia in caelo sepelisti uitam tuam, quam in Christo abscondisti. nos autem non patiamur inuidiam perfectionis, sed potius accipiamus ueniam infirmitatis, qua negare non potes fortius esse manentibus quam alienatis rebus carere et spernere quod habeas quam non habere quod spernas.
- 24.5.1
Sane considera ipsa, de quibus nobis adrogas perfectionem, uerba domini, et uidebis te principia pro fine posuisse. si uis, ait, perfectus esse, uade et uende omnia tua et da pauperibus. si in hoc sententiam terminasset, te falso arguerem et ultro exposcerem, ut mihi tamquam uicina. de similitudine eiusdem studii anima congratulareris, quia agonis inpleti palmam, quasi decimam illam drachmam inquam, in primo carnis parente perditam, intra domum tamen tandem accenso uerbi salutaris lumine inuentam in manibus iam teneremus; sed cum uideas quantae molis uerbum supersit, cum ipse dominus maiestatis adiciat: et ueni, sequere me, istam potius difficultatem considera et dilatato corde metire; tunc intelleges maiores tibi causas pro nobis superesse sollicitudinis quam esse gratulationis. facile enim nobis bona uel onera adposita pallium remittentibus exciderunt, et quae nobiscum non intuleramus in hunc mundum nec poteramus efferre nobiscum, quasi mutuata reddidimus nec ut cutem a carne distraximus, sed ut uestem a corpore deposuimus.
- 24.6.1
Nunc opus est, ut quae uere nostra sunt dependamus deo, hoc est cor et animam et corpora nostra exhibentes in hostiam uiuam, ut scriptum est, domino nosque ipsos aedificantes ei in templum sanctum in ipso lapide angulari, qui nobis sanctificationis nostrae formulam in semet ipso dedit et ait: sancti estote, quoniam ego sanctus sum. quae . igitur nobis gratia, si in alieno tantum fideles fuerimus, nisi de proprio seruiamus, id est de libero uoluntatis arbitrio ex toto corde nostro et ex totis animae nostrae, ut scriptum est, uisceribus diligentes deum? in quem nos affectum lacessit propheta, qui dicit: uoluntarie sacrificabo tibi. hoc enim acceptum et placitum coram deo, ut bonum nostrum sit uoluntarium, qua recipiamus quae nostra sunt, paradisi scilicet domum et uitam aeternam, in quibus creati sumus; quam si ab huius terrae in quam damnatione deuenimus possessione purgati receperimus, tunc uere ut ab exilio in patriam restituti uel a peregrinatione longinqua in genitalem domum reduces poterimus dicere: portio nostra dominus in terra uiuentium.
- 24.7.1
Quamobrem temporalium quae in hoc saeculo habentur bonorum relictio siue distractio non decursus stadii sed ingressus nec ut meta sed ianua est. non enim athleta tum uincit, cum exuitur, qui ideo nudatur, ut incipiat dimicare, cum legitime certauerit coronandus. et natator amnem interpositum superaturus exuitur, nec tamen hoc tanto apparatu, quod se dispoliauerit, transnatabit, nisi totius corporis nisu et omnium scita mobilitate membrorum et propulsu pedum et remigio brachiorum et lateris inlapsu torrentis inpetum scindat et laborem natationis exhauriat.
- 24.8.1
Video tamen nobis et in beato patriarcha Iacob huius expeditionis ordinem prolusisse, cum illum lego, posteaquam torrente transmisso praemissis curarum suarum oneribus id est facultatum corporalium et necessitudinum inpedimentis solus in tabernaculi loco remanserat, deo conluctatum, cum extorquenda benedictione praeualuit et illud caelo terrisque sacratum Israel nomen accepit. in quo tametsi principaliter sacramenti salutaris praefiguratio esse uideatur, quod uidelicet in Iudaeorum typo hoc est corporis sui sobole Iacob praeualuerit domino, sicut ille populus in eius passionem Pilato extorquendam praeualuit, sicut scriptum est, cum dicerent: crucifige, crucifige, et inualescebant, inquit, uoces eorum: attamen in huius nostri nunc ratione sermonis eatenus usurpanda uidetur historia, quatenus imaginem euangelicae praeceptionis operata est, ut illo uidelicet exemplo intellegamus non posse nos esse idoneos ad congrediendum deo, cui utique congredimur, cum uerbum eius inplere nitimur et in uirtutes diuinas imitatione ipsius praeualere conamur. itaque ad corripiendam uitae uiam capiendumque dei uerbum et praeualendum in regnum caelorum, quod a diebus Iohannis uim patitur ut a diripientibus, idonei esse non possumus, nisi omnia, quae uel amore uel cura, si in itinere istius saeculi nobis adhaereant, inpediunt et retardant, ante obitus nostri uesperam praemittamus et inde per totam huius saeculi noctem adprehendere et tenere Christum sollicita spiritalium operum ac studiorum contentione luctemur nec diuellamur a caritate Christi sicut Iacob ab eius amplexu, nisi extorqueamus benedictionem. atque utinam ad salutaris insigne luctaminis neruum femoris nostri maiestatis suae timore percutiat, quo obstupescente infirmabitur uirtus carnis et spiritalis gratia conualescet. in Iacob tamen ad Iudaicae sterilitatis et deprauationis typum percussi femoris neruus emarcuit, eam filiorum illius partem indicans, quae degenerans a fide patrum destitit deo esse fecunda, unde habes, quia fecunda in filiis infirmata est et a praeceptis auctoris sui deuia in erroris sui semitis claudicauit.
- 24.9.1
Sed nihilo minus et nobis cauendum est, ne steriles appareamus in conspectu domini neue debili pede in eius itinere claudicemus et ut potius corporeis fructibus infecundi illum de diuinae manus ictu femoris paterni stuporem ad continentiae rigorem trahamus, ut enerues cupiditatibus, quibus uirtus fidei subneruatur, confirmemus animam castitate, quam apostolus docet, quam etiam carnales athletae diligenter tuentur. quo nobis inpensiore studio seruanda est pro illa inmarcescibili corona luctantibus, cum etiam pro temporali et fragili corona decernentibus excolatur. quare sub hominum et angelorum spectaculis in huius mundi theatro ante dominum dimicaturi exuamur operibus aduersis, ut medicis operibus induamur. in hoc enim ipsum nos praeparari uult qui dicit: sequere me, ut adprehendamus eum, in quo adprehensi sumus ab ipso. qui nos illo uocat, ubi sedet ad dexteram dei in gloria patris, omnibus dicit: uenite ad me, onerati et laborantes, et inuenietis requiem animabus uestris. omnem enim, quantum in ipso est, hominem saluum fieri uult qui fecit omnes. nam et idcirco descendit ad nos, ut ad illum adscenderemus, ideo conformatus est corpori carnis nostrae, quae peccato seruiebat, ut nos conformaret corpori carnis suae, quae peccatum non fecit, ut uere ad originalem gloriam reformemur, si diuinam similitudinem Christi imitatione capiamus. nam in Adam solam nobis imaginem remansisse ipsa, quae opificium diuinae manus narrat, Genesis ostendit, in qua similitudo cum imagine dei in ipso adhuc hominis faciendi molimine nominatur, \'sed capite subsequenti, quo iam factus homo tantum ad imaginem dei scribitur, similitudinem quasi peccaturo fuisse subtractam indicat profecto futuri praescientia, ut reseruaretur hominibus in Christo, qui per oboedientiam pietatis suae reconciliauit patri mundum, quem inconciliauerat primi parentis inoboedientia. et ideo similitudinem dei, quam seruus in cupiditatem dominicae aequalitatis elatus amiserat, ipse dominus in formam serui exinanitus recepit, et homo, qui in superbia sua per fraudem zabuli ceciderat, in humiliatione domini altissimi prostrato zabulo per fidem ipsius in domini humilitate resurrexit. hic ergo pro nobis dolens et propter nos oboediens factus usque ad mortem crucis, uiam uitae nobis perfectionemque uirtutis non in uendendis tantum praediis et pretiis erogandis sed in sui sectatione proposuit. et quia dixerat: cum exaltatus fuero, omnia ad me traham, ideo dicit: ueni, sequere me. beatus qui tam proximo interuallo sequitur, ut dicat: adhaesit anima mea post te. quod illa tantum caritas dicere potest, quae finis praecepti et plenitudo legis est, id est de corde puro et bona conscientia et fide non ficta se ita inserit et adfigit deo, ut nihil extra deum amans dicat: et ego semper tecum. quare totus labor et plenum opus nobis in obseruantia et expoliatione cordis nostri est, cuius tenebras uel abstrusas in eo inimici latebras uidere non possumus, nisi defaecato ab externarum rerum curis animo et intus ad semet ipsum conuerso; non enim frustra dictum est: omni custodia serua cor tuum.
- 24.10.1
Credo iam expertus sis quam laboriosum nobis et adsiduum uel cotidianum cum hoc hoste certamen sit et quantae in eo uersentur insidiae, quae illic uitiorum uirtus, quanta uirtutum infirmitas sit, quam prona eius ad prauitatem relapsio, quam piger ad deum nisus. nunc mihi illa prius clausa intra me discordia diuersae legis aperitur; nunc sentio uim legis aduersae, quae uelut iniecta manu captiuum me trahere contendit in legem peccati, et recognosco quoniam beatus ille uir mea potius infelicitate uritur et de mea affectione pro me dolens clamat: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? sed idem magister me recreat et re- Scit, ostendens mihi exitum salutarem, si tamen uelle adiaceat mihi, ut perfectionem merear inuenire gratia dei per legum Christum dominum nostrum, qui exorandus est, ut praeualescat inimicis nostris et tenebris superabundet, destruat in nobis aliena uel nostra et aedificet sua. quod etiam amicos dei orando meruisse cognoscimus, qui utique cor suum patiebantur, cum dicerent: cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innoua in uisceribus meis, quo exorato iam securus dicit: proba me, domine, et scito cor meum et uide si uia iniquitatis in me est. sed ne hanc sui confidentiam sua magis uirtute quam dei gratia meruisse uideatur, idem dicit: quia tu, domine, possedisti renes meos. nihil enim, ut dominus ipse dixit, sine eo facere possumus, quia ipse est uitis uera et nos sarmenta eius. si in eius dilectione maneamus, non arescimus uiuentes suco radicis aeternae nec ad ignem amputabimur ira, sed ad fructum putabimur disciplina purgante nos euangelicae falcis acie, ut castigata luxurie palmitis nostri fructuosius pullulemus.
- 24.11.1
Ergo inchoaturus agriculturam in nobis suam dicit: ignem ueni mittere in terram, quo uidelicet cor nostrum peccatis obsitum quasi agrum spinis horridum purget urens nos in uitiis et in sensibus luminans. ueterumque in nobis actuum stirpes salutari falce pius cultor insequitur, ut residuam messis uetustae stipulam sermo ignitus accendat et animam nostram quasi campum nonae sationi praeparet, quae laetam uirtutum segetem eradicatis inpresso diuini uerbi uomere spinis libere effundat dignasque caelestibus horreis fruges perempta graminum noxiorum stirpe multiplicet. sed quia non agricultura tantum sed aedificatio dei sumus, qui gratia et spiritu eius ac uerbo colimur et struimur, aedificaturus nos eo itinere, quo post se uocat, isto opere praeparat, quo uenditis rebus absolui prius suadet; quarum cura uel amor quoniam mentis ipsius praestringit aciem et animam ab interioribus suis abductam ad exteriora sollicitat, dicit etiam nobis per prophetam: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus. nonne et hic uidetur dicere: non potestis duobus dominis seruire? non enim otium nobis suadet hoc uerbo qui instanter orare et uigilare nos monet, ne intremus in temptationem, sed uacare a saeculo, ut occupemur sibi, uacare ab his negotiis, quibus inplicati otiamur deo.
- 24.12.1
Itaque nouitatem uitae in nobis aedificantes necesse est, ut uetustatem destruamus, et quia nullum tenebris cum lumine et mammonae cum Christo potest esse commercium, oportet nouis ut uetera mutemus et occupationis pariter ac uacationis genere conuerso inplicemur quibus uacauimus, ut uicissim uacemus quibus fuimus inplicati, moriamur quibus uiximus et uiuamus uicissim his operibus ac studiis, quibus mortui fuimus, cum uiuorum essemus mortui et mortificantia gerentes in mortuis uiueremus. unde sanctus magister humanum et aequum postulat, ut sicut exhibuimus membra nostra seruire iniquitati, ita nunc exhibeamus eadem ministra iustitiae, mutatis dominis et studia mutemus. neque enim seruitutem aut libertatem deponimus conmutatione dominorum, sed tantum felicitatem adquirimus et seruitute in melius et libertate mutata, quando uinculum iniquitatis rumpimus et iustitiae iugo subdimur ac diuino timore frenamur, incipientes uersa in directum uia liberi esse peccato, cui seruiebamus in libertate misera iustitiae rebellantes.
- 24.13.1
Nunc igitur uicissim deo serui et huic mundo rebelles ingredimur agonem et ipsum, cui seruiebamus, hostem freti domino prouocamus. recognoscis profecto, mi frater (nam experta communiter ut conmilitoni loquor), quanta nobis discordia et quantus hostis in nobis non carnis et sanguinis sed inuisibilium potestatum et nequitiae, ut apostolus ait, spiritalis, quibus carnalium uitiorum ministeria coniurant. unde et principes tenebrarum dicuntur, quia secundum apostolum tenebrae appellantur peccatores, quibus ut sui similibus daemonia principantur. sed et tota huius mundi figura, quae praeterit et per oculos corda prolectat, zabulicis praetenta retibus in qualibet sui specie laqueus mentis et gladius est. credamus prophetae quia in medio muscipularum ambulamus et inter opertos letalibus dolis gladios uita transigitur. excipit nos mundus iste uariis uoluptatibus florens et fallentibus uenenatus inlecebris. excipit nos innumeris anguis insidiis, cui nomina mille, mille nocendi artes, ac saepe aperto certamine uiolentus adgreditur et candentibus petit telis, si latentibus non capit laqueis. sagittae enim potentes acutae cum carbonibus desolatoriis, quae uidelicet noxiis cupiditatum ignibus animam nostram perurant et a spiritus sancti habitatione desolent. quod cum accidit, diuersi nos hospites subeunt et fiunt inimici hominis domestici eius, qui nunc ambitionis uento inflant, nunc libidinum faces admouent, nunc auaritiae catenis adligant. quae una omnibus armata criminibus uel si sola nos capiat, et zabulo ad malitiam et homini ad mortem sufficit.
- 24.14.1
Quid ergo agis, infelix homo, inter tantos missus hostes? quomodo repugnabis infirmus fortibus, armatis inermis? clamat beatus Iob multis zabuli telis sine cordis uulnere sauciatus: nudus exiui de utero matris meae; quis ergo me armabit contra tot agmina hostis aerii, ne nudus, ut ueni, reuertar in terram? ecce respiro confortor adsurgo. dominus inluminatio mea, dominus defensor uitae meae; si consistant aduersus me castra, non timebit cor meum. nec si propriae armis opis egeo, diffidam. habeo armamentarium Christi, de quo arma lucis usurpem, quibus principes tenebrarum et agmina noctis expugnem in caelestibus mihi aduersantia, uidelicet in conuersatione spiritali, quam terrenis debellare nituntur inlecebris. sed aduersum hos mihi ille armiger, ille signifer erit, qui uas electionis deo. ille lumbos meos cingulo castitatis adstringet, capiti meo galeam salutis aptabit, lorica iustitiae meum pectus includet. ille me totum proteget scuto fidei et dexteram meam, immo me totum in dexteram Christi factum gladio spiritus et uerbo ueritatis armabit, ut cadant a latere meo mille et dena milia a dextris meis. ille pedes meos in euangelii praeparationem calciabit, ut presso inpune uestigio super spinas et tribulos istius terrae ambulem et per aspera itineris angusti munito pede tutus ingrediar. nec a morsu metuens subditum serpentis inimici caput ipso, quod insidiosus obseruat, calcaneo conteram. quod quidem non de meae infirmitatis audacia adrogans loqui uindico, sed omni fideli . de uirtute Christi promittere, qui sicut uocat ea, quae non sunt, tamquam quae sint, ita potens est et de infirmis et humilibus suis, ut semper fecit et facit, fortia mundi istius et alta destruere. ideo nobis magistrum dedit, quem imitatorem habebat, per quem ad ipsius domini imitationem peruenire possimus.
- 24.15.1
Nam ipse me magister in acie stare, in stadio currere, in agone luctari docet, liuidum faciens corpus suum et quae retro sunt obliuiscens et in priora se extendens atque ita fundatus in petra, ut etiam in infirmitatibus glorietur et cum infirmatur, tunc potens sit, omnia potens, ut ipse profitetur, in eo qui confirmat suos Christo, si qui pro nobis pugnat et uincit in nobis. quae causa dicendi apostolo fuit: sic currite, ut adprehendatis omnes. quod in agone terreno contra est, ubi non potest lucta nisi dispari luctantium sorte finiri, ut unius gloria alterius ignominia sit; in Christo autem, quia multi unum sumus, omnes ut unus currimus, et omnium consors ad unum bonum cursus est; et ideo dicitur nobis: sic currite, ut adprehendatis omnes. quia scissura, ut idem ait, in corpore esse non potest, cui caput Christus est, quem communem sibi apicem una membrorum suorum conpago comitatur. quae quoniam sibi discrepare non possunt, curramus pariter, ut adprehendamus omnes sine aemulatione inuidiae cum aequalitate uictoriae, ut sicut in contentione currendi labor Christi sumus, ita in perueniendi fine Christi triumphus esse possimus et benedicat nos in corona anni benignitatis suae.
- 24.16.1
Video autem quod in hoc certamine non magis uincere nobis quam uinci expedit, quia in nobis et hostis et amicus habitant. quis autem mihi amicior quam spiritus qui aduersatur carni, ne me trahat in legem peccati? aut quis inimicior nobis quam caro, quae aduersum spiritum pro interitu concupiscit? itaque meliora mihi amici uulnera, quae Christus accepit, ut sanaret me, quam uoluntaria inimici oscula, quibus mihi per inlecebras delectationum suarum caro malesuada blanditur, ut me quasi illo parricidali Iudae osculo paratis in captiuitatem meam prodat inimicis; quod tamen osculum dominus non ideo suscepit, ut pacem proditoris acciperet, sed ut suam ab alienato reciperet. quamquam et illud ad intuendum perfectae bonitatis exemplum teneri salubre sit, ut eo affectu, quo et inimicos diligi iubet, amicum osculum dederit pacis inimico, dilectionem reddens pro odio qui pro sua dilectione odium recipiebat.
- 24.17.1
In promptu est ergo dignoscere: *** zabulus cum carne contendunt; praestat enim uinci bono quam uincere malo. itaque uinci uidetur in hoc saeculo cui tunicam suam alter abstulerit; at in Christo triumphat qui tunicam auferenti remittit et pallium. uicem iniuriae reddere humana ultio est; at inimicum etiam diligere uindicta caelestis est. uendere patrimonia et donare pauperibus stultitia huic saeculo sed sapientia deo est; at contra diuitiis incubare, pecuniam fenore augere, possessiones auctionibus, terminos dilatare uiolentia industria et quaestus apud hoc saeculum, sed apud deum crimen et poena est. ita si malo uincas, uictor uictus es, quia cum scelere uiceris, cupiditate superatus es. uictus uero uinces, si iusto cedas et tuae uoluntati uoluntas diuina praeualeat. euacuemur ergo nostris uiribus, ut diuinis inpleamur. uincamur corpore, at uincamus salute. meminerimus eius esse nos membra, qui uicit cum iudicatus est, qui cedendo superauit et cadendo in mortem resurrexit in gloriam, de suae passionis occasu ortum nostrae resurrectionis instituens.
- 24.18.1
Hunc dominum uocantem sequamur, qui nos doceat cedendo uincere et moriendo uiuescere, interficiens in nobis quo mortificamur et uiuificans quo uiuamus. hic nobis deus, non aestimabitur alius ad eum, qui in terris uisus est et inter homines conuersatus est. quod quia non potest nobis caro et sanguis reuelare, ideo dicit: uacate et uidete, quoniam ego sum deus. excitor hoc loco in audaciam percontandi, ut dicam: quinam tu, deus, qui fecisti caelum et terram et apparuisti in rubo, qui fecisti magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro? adhuc te, domine, nemo non credit, neque tantum Iudaei quamlibet labiis diligentes et corde longinqui, ut populus in lege formatus, sed gentes etiam sine lege uiuentes naturali sensu unicum summae potestatis dominum confitentur. quae igitur difficultas est uidere quod deus sis, cum et caeli enarrent gloriam tuam et inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur? quid inpedit possidere? quid obest et alia curare, cum et occupatis hominibus in promptu sit conspicuam dei ueritatem cernere et manifestum summae prouidentiae lumen uidere? dies diei eructat uerbum, et nox nocti indicat scientiam; et uacare iubeor, ut te dominum esse uideam, cum hanc lucem etiam noctes sciant id est etiam principes uel operarii tenebrarum.
- 24.19.1
Sed non frustra est, quod, se ipsa quae in multis saepe diuinitatis insignibus manifestauit ueritas, non nisi uacatione procurata perspici posse testatur. deum enim tantum in promptu est uidere, quod deus est. hoc, ut dixi, omnis anima uidet, ad hoc mens nulla caligat, hoc etiam infidelium fides recipit; sed deum in Christo uel Christum in deo esse non uidet occupatus et curarum terrestrium nube circumdatus. uerbum enim carnem factum sapientiae huius mundi stultitia est; et ideo placuit deo ad confusionem sapientiae, cuius superbia non cognouit hic mundus sapientiam dei, per stultitiam praedicationis saluos facere credentes.
- 24.20.1
Et hic est ille thesaurus agri, pro quo obtinendo etiam ager conparandus est, quia uidelicet salutis nostrae pretium in hoc est, ut deum dei filium ad carnem saluandam in carne uenisse fateamur, et haec est illa profligatis emenda patrimoniis margarita; sed non statim emitur, cum eius pretium praeparatur, quia plurimae interueniunt ipsi conmercio difficultates. aut enim mare interiacet aut praedo intercipit aut cupidior praeuenit aut praefertur opulentior. ideo ne existimes iam et conparasse nos gemmam, quia uides pretium praeparasse, neque aedificasse iam domum, cui aedificandae locum fecimus, cum uisibiles diuitias supellectiles pecuniam patrimonia uelut sordidos aggeres et inportunum rudus egessimus, ut in corde purgato quasi in terra uiua firmius stabilioris aedificii fundamenta iaceremus. sed sicut exhaustione ruderum nudata humo sub inmundis molibus multa aut nodamenta truncorum aut residua ruinarum aut pleraque noxii generis animalia et praecipue fetus aut cubilia uiperarum deprehenduntur, sic remota a nostro pectore temporalium rerum possessione et cura iam nobis ad inspectionem cordis nostri uacantes ab his, quae nos foras extrahebant, inueteratorum criminum nodos et inimicorum spiritalium latebras in nostris sensibus inuenimus. nunc nobis apparere incipit interior domus et illic repentia, quorum non est numerus. nunc tota infelicitatis nostrae patescit obscuritas. nunc demum quam longinqui a deo simus et quam mortui in conparatione uiuorum uidemus.
- 24.21.1
Intellege haec et curam nostri anxio corde suspira, prouidens quia laus eiusdem domini in exitu canitur, ut spiritus quo coepti sumus gratia perficiamur et usque ad finem praecepti pareamus, cui uidemur in capite consilii paruisse. consilium enim dat, non praeceptum qui non dicit: esto perfectus, sed: si uis esse perfectus, quia libertas uoluntatis, quae bona cum est super legem est, non cogitur, sed suadetur et ipsa sibi lex est. quantum autem sit Christum sequi potes de apostoli sententia conligere, qua ait: qui dicit se Christum sequi debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare. quomodo autem ambulauerit Christus docet alius magister: qui peccatum, inquit, non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledixit; tradebat autem se ad mortem iudicanti iniuste. sed et ipsius actione et praeceptis scire possumus quomodo ambulauerit. ad hoc enim uenit, ut uitam suam nobis in formulam et speculum uitae proponeret. non ueni, inquit, legem soluere sed adinplere, et quae adinpletio sit docet ipse dicens: nisi abundauerit iustitia uestra super iustitiam Pharisaeorum, non introibitis in regnum caelorum. hoc enim est adinplere quod desit adicere. lex dicit: non occides; at iste: nec irasceris sine causa fratri tuo. lex adulterium interdicit; at ipsa ueritas curiosum in feminas damnat adspectum. ex quo uides quanto maior sit lege fides, cuius laus non ex hominibus sed ex deo est, quia legis circumcisio in aperto est, fidei in occulto. lex ramos peccati praefringit, fides radices eruit, quae nos non operibus sed sensibus inmaculatos facit, ut uere ad primordialem dignitatem hoc est dei similitudinem reformemur non solum corpore sed corde mundati. unde et apostolus deposita terreni hominis specie caelestem nos induere testatur et idem alibi iam ut indutum Christo uirum gloriam dei esse pronuntiat.
- 24.22.1
Vide ergo quantum nobis agendum sit, ut non perfecti, sicut dicis, sed inchoati, ut probamus, itineris spatium perlegamus, qui iustitiam legis iubemur excedere, ut efficiamur iustitia dei, neque ex lege nobis actio sit, sed in uoluntate lex sit Christum sequi, deum imitari. et qui nos lege ipsa iustitiae suae iustiores et iuxta patrem suum uult esse perfectos, non solum humanas fugere culpas sed et diuinas poscit inplere uirtutes. quod quia tantae difficultatis esse perspicis in agone uersantibus, quantae gloriae est exhausta decertatione uictoribus, noli interim dum in scammate sumus, dum foris pugnae, intus terrores, alta pro nobis sapere aut loqui; sed potius time et laborantibus conlabora spiritu et cooperare orationibus, ut per nos quoque destruat inimicum et defensorem qui elegit infirma mundi, ut confunderet fortia.
- 24.23.1
Posce suppliciter: intellectum det nobis in uia hac qua nos uocat, ut uideamus quia ipse est deus qui crucifixus est ex infirmitate nostra, sed uiuit ex uirtute dei; infirmet nobis uirtutem peccati, ut confirmet uirtutis suae spiritum; conuertat et inopiam et abundantiam nostram, ut iustitia, qua indigemus, abundemus et iniquitate, qua abundamus, egeamus; nudemur criminibus et uirtutibus uestiamur; ferat nobis opem contra uoluntates nostras nec tradat nos desideriis cordis nostri, et aduersus carnem et sanguinem, zabulum et mortem, det nobis uictoriam, sicut Abrahae dedit aduersus quattuor reges, quos ille fidei pater hoc mysterio superauit, quo fides nostra, si confirmata sit spiritu principali, totidem corporis nostri elementa uerbo dei subiget. et sicut ille pro propinquo in regibus uictor, ita et fides pro anima, quae totidem sensibus uiget, uictrix, de exteriore homine triumphabit, in quo de totidem elementis conposito quattuor regum forma concluditur. sed sicut ille non multitudine nec uirtute legionum, sed iam tum in sacramento crucis, cuius figura per litteram Graecam T numero trecentorum exprimitur, aduersarios principes debellauit, cuius mysterii uirtute trecentis in longum texta cubitis superauit arca diluuium, ut nunc ecclesia hoc saeculum supernauigat: ita et nos non nostris opibus aut uiribus freti sed unica crucifixi scientia eleuemus ad ipsum oculos nostros, ut mirificet super nos misericordias suas qui saluos facit sperantes in se, quia ipse est conterens bella dominus, potens in proelio, qui nobis et fiduciam dimicandi et uiam uincendi dedit, cum iam triumphantem in se ipso naturam hominis portans ait: constantes estote, quoniam ego uici mundum.
- 25.1.1
Etsi ignotus tibi sim facie, iam tamen te corde cognoui, quia filius meus in domino carissimus Victor referens mihi religiosam uitam tuam fecit, ut te quamuis absentem cognoscerem et sicut consortem in Christo diligere futurum inciperem. retulit enim mihi, quomodo et in militia saeculari, in qua adhuc tu teneris, socius et secutor contubernii tui fuerit. unde magis praesumpsi scribere tibi per ipsum. spero etenim te ex eadem uia ad ueram uiam esse uenturum, quandoquidem istum de tuis sociis ad nos praemisisti, quem pro pignore tuo ecclesia tenet, ut te post eum capiat. nihil enim est, benedicte fili, quod possit praeferri aut debeat ei, qui est uerus dominus et uerus pater et imperator aeternus. aut cui rectius uitam impendamus quam illi, a quo eam accepimus et cui eam usque in finem seruare debemus, quia ipsius beneficio uiuimus? si tamen in hoc saeculo ipsi militauerimus, tunc ad ipsum transire merebimur. quod si magis dilexerimus hoc saeculum et maluerimus Caesari militare quam Christo, postea non ad Christum sed ad gehennam transferemur, ubi principum huius mundi uertitur causa.
- 25.2.1
Ideo nec affectum nec patriam nec honores nec diuitias deo praeferre debemus, quia sic scriptum est: praeterit huius mundi figura. et qui hunc mundum dilexerint, cum ipso et peribunt. ideo ipse dominus in euangelio contestatur et dicit: qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus. et qui non accipit crucem suam et sequitur me non potest meus esse discipulus. de diuitiis autem huius saeculi, quas quidam pro summo bono et necessario amplectuntur et diligunt, ita dicit: non proderunt thesauri iniquis, iustitia autem eripit a morte. et iterum per prophetam ait: exterminati sunt omnes qui exaltati fuerant auro et argento. in euangelio quoque clamat atque damnat diuites saeculi dicens: uae uobis diuitibus, -qui habetis consolationem uestram; uae uobis qui saturati estis, quia esurietis! uae uobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
- 25.3.1
Noli ergo diutius diligere hunc mundum neque militiam eius, quia secundum scripturae auctoritatem inimicus dei est quicumque amicus est saeculi. et qui militat gladio mortis est minister, qui quando suum aut alienum sanguinem fundit, hinc recipit fructum stipendiorum; aut enim exitu mortis tenebitur reus aut crimine, quia necesse est, ut miles in bello, in quo tamen non tam pro se quam pro alio dimicat, aut suam mortem metus inueniat aut mortis causam uictor adquirat, quia uictor esse non poterit, si effusor sanguinis ante non fuerit. ideo dicit dominus: non potestis duobus dominis seruire, scilicet uni deo et mammonae, Christo uidelicet et Caesari, cum ipse Caesar Christi seruus nunc studeat esse, ut aliquarum gentium rex esse mereatur. neque enim quicumque rex terrenus totius mundi rex est, sed Christus deus, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et ipse rex regum et dominus dominantium, ipse in terris in mari in abyssis omnia quae uult facit.
- 25.4.1
Hunc igitur sequamur, huic militemus, cui cinctus numquam discingitur miles, qui militantibus sibi gloriam uitae aeternae, honorem regni caelestis et diuitias hereditatis suae et diuinae cognitionis consortium perenne largitur. scriptum est autem: qui pecuniam diligit non iustificabitur; et qui terrenas possessiones concupiscit, in illis, sicut scriptum est, implicabitur. unde in Ecclesiastico per Salomonem loquitur diuina sapientia: quia multi dati sunt in (casum) auri causa, et facta est in facie illius perditio ipsorum. lignum, inquit, offensionis est aurum et deicit eos qui sectantur illud. sed non omnes nisi imprudentes disperient in illo. quamobrem fuge ab illo, fili, sicut a facie serpentis, credens Christo, qui in euangelio testatur omnibus hominibus: quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his quae possidet.
- 25.5.1
Sed te forsitan aetatis fiducia et stipes dignitatum et diuitiarum augmenta sollicitant, ut dicas: adhuc iuuenis sum et in tempore, ut permilitem et uxorem ducam et filios habeam et postea deo seruiam. ad haec tibi respondet non ego sed dominus, qui loquitur in prophetis et apostolis suis, et propheta dicit: ne tardaueris conuerti ad dominum nec differas de die in diem, ne subito ueniat ira illius. in euangelio autem quo ardore properandum sit ad conuersionem ostendit, cum dicit: a diebus autem Iohannis usque in hodiernum uim patitur regnum caelorum, et qui uim faciunt rapiunt illud. talis uiolentia deo grata est, quae neminem concutit, nullius damno committitur. in hanc rapinam manus tuas uerte, quae crimen non habet et confert salutem. et quid tibi militarium stipendiorum curationes cum inuidia uiolentiae curare, cum forsitan pro tua honestate etiam debitorum moderatus exactor sis? cum sine cuiusquam inuidia et cum dei gratia possis esse uiolentus, ut capias regnum caelorum, quod uim patitur et gaudet Christus inuadi, quia pro abundantia caritatis et potentiae suae capax est et largiendi quod tenet et quod donauit obtinendi. nam quando sanctis suis in regno suo regnare concesserit, ipse regnabit in illis quos consortes regni caelestis adsumpserit. scriptum est enim et regnum dei cum sanctis fore et ipsos sanctos esse regnum dei, quod propitio deo, cum conuersus fueris, et legendo cognosces et credendo intelliges.
- 25.6.1
De aetatis autem flore primaeque inuentutis quis audeat gloriari? admonet namque diuina scriptura dicens: omnis caro fenum et omnis claritas eius ut flos feni. aruit fenum, et flos decidit; sermo autem domini manet in aeternum. unde et propheta illa potius, in quibus aeterna corporis rediuiui gloria post resurrectionem possit manere, desiderans clamat: quam amabilia sunt tabernacula tua, domine uirtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria domini.
- 25.7.1
Et de uinculis coniugalibus et ceteris temporalium rerum tam spinosis quam inanibus curis apostolus, in quo Christus loquitur, admonet, ne in longum huius saeculi tempus irrita uota mittamus, et cognoscere nos iubet, quia tempus breuiatum est, et dicit: reliquum est, ut qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui flent tamquam non flentes sint, et qui gaudent tamquam non gaudentes sint et qui emunt tamquam non possidentes sint, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utentes sint. quod cum dicit, ostendit non debere liberos implicari, quando quidem liberari suadeat impeditos. si ergo iam forsitan alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. quod si adhuc liber es, noli quaerere implicationem. non enim apostolus propter coniugii condemnationem huius foederis religionem magno Christi et ecclesiae sacramento comparat, sed propter instantem necessitatem bonum esse asserit hominem sic esse, quemadmodum ipse erat. uolo, inquit, uos sine sollicitudine esse, hoc est ut nihil praeter deum et salutem nostram cogitemus. nam uxor et filii, quamquam et ipsa diuinitus nobis pignora data sint, tamen grauissimarum onera curarum sunt. unde idem apostolus dicit: quia tribulationem carnis habebunt huiusmodi, quia necessitudines nostrae carnales, quanto cariores nobis sunt, tanto magis nos cruciant et fatigant. nam uxore accepta primum optantur filii, et si non suscipiuntur, sterilitas lugetur; si suscipiuntur, orbitas timetur. ac perinde numquam in carnalibus affectionibus ita requiescit animus, ut cruciatu careat, dum necessitudines suas aut bonas amat cum amittendi metu aut malas odit cum amittendi uoto, in utroque miseriis sustinendis semper obnoxius. miser est enim qui uxorem bonam perdit, miserior qui malam possidet. inter haec duo accidentia satis felicior est qui utrumque non nouit. similiter et de filiis saepissime miserrimi parentes uel qui bonis orbantur uel qui tales habent, ut non habentibus inuidere cogantur.
- 25.8.1
Audi ergo, mi fili, et inclina aurem tuam mihi et dirumpe omnia uincula tua, quaecumque te in hoc saeculo implicatum tenent; commuta in melius militiam saeculi, ut aeterno regi incipias militare. et nunc, ut audio, qui adiutor et tutator es ciuium, fias comes Christi. deinde in hac militia soletis in uotis habere hanc officii promotionem, ut protectores efficiamini. si autem deo te probaueris, ipsum deum incipies habere protectorem. uide ad qualem militiam te inuito collegam, ut quod homini esse optas hoc tibi deus sit. quem si coeperis sequi, de comitiua incipis militare et finis militiae tuae erit regnum non terrae et temporis, sed aeternitatis et caeli.
- 25b.1.1
Remeante ad nos de patria commilitone tuo quondam Victore speraui accepturum me scripta honestatis tuae, quibus me laetum de actu tuo id est de profectu fidei tuae (faceres); huius etenim gratia et pridem praesumpseram tibi scribere per eundem fratrem Victorem, sicut et nunc scribo, audens rursus ingerere tibi consilium meum urguente praecepto dei, quo scriptum est: diliges proximum tuum sicut te ipsum. quomodo autem probare possum aliter quia diligam te sicut et me, nisi idem tibi cupiam, quod mihi optimum iudicaui, id est ut renuntiantes huic saeculo et omnibus pompis et inlecebris uanitatis eius fugiamus ab ira uentura et confugiamus ad unicam generis humani salutem, Iesum Christum, dei filium, dominum et deum nostrum, qui propterea et crucifixus est et resurrexit a mortuis, ut nos a morte perpetua liberaret et ad uitam perpetuam perduceret, insuper et heredes et imaginis suae conformes et gloriae participes faceret. unde oportet, frater et filius carissime, omnibus intermissis, quae nos in hunc mundum inplicant et occidunt sequentes desideria carnis nostrae, uitia uoluptatum nostrarum abicere ex animo et post tergum relinquere quasi stercora, ut damnum utile facientes saecularium rerum, in quibus materia peccandi et causa moriendi subest, lucri faciamus Christum, in quo honor et thesaurus est, in quo et regnum perenne et lumen est uerum, quod inluminat oculos animarum, ut intellegamus quia melius est modicum iustum super diuitias peccatorum multas et nihil prodest homini, si adquirat totum mundum et animae suae detrimentum faciat. unde igitur necesse habui benedicto fratri et conciui bono nostro Victori oboedire, ut iterarem litteras ad caritatem tuam et auderem in dolore pietatis uel increpans tibi scribere, quia, cum sollicitus essem quid ageres, propitio deo dixit mihi etiam nunc te in uoto potius quam in opere christiani esse, semper cogitantem aeternum, arripientem iter uitae id est uiam Christi. sed si non uis esse priuatus, cogita mutandam tibi, non deponendam esse militiam, ut in tanto melius commutandam, quanto maior est rex deus quam homo.
- 25b.2.1
Refunde ergo Caesari quae sunt Caesaris, ut incipias deo reddere quae dei sunt. dic enim, quaeso te, frater meus, quid expectas? in quam spem meliorem consilium tuum seruas? in quos dies bonum tuum prorogas? quam longam tibi promittis aetatem? quodsi certus esses tantum te adhuc adesse uicturum, quantum uixisti, attamen de uelocitate temporis colligere deberes pari celeritate residuum aeui tui tempus esse lapsurum et post istius uitae breuissimum spatium et laboriosissimum cursum successura saecula, in quibus aut sine fine uiuendum aut sine fine moriendum est. necesse est autem istius saeculi amatores illius saeculi exules fieri, quia, sicut scriptum est neminem duobus dominis posse seruire neque ullam communionem esse Christo et mammonae, ita certum est non posse eum futuri saeculi bona capere, qui istius saeculi temporalia et caduca dilexerit. quodsi mihi non credideris, crede euangelio, in quo sub Abraham, patris nostri, persona dominus ostendit uicissitudines quasdam dari hominibus ita ordinatas, ut quibus in hoc saeculo tribulatio fuerit ibi refectio praeparetur, quibus uero istic abundantia infructuosa fuerit, his in inferno poenarum diues inopia rependatur. denique dines ille inhumanus, qui pauperi parcus et sibi prodigus fuerat, dum in hoc saeculo uiueret, postea mortuus et ad infernum raptus atque illic in gehenna demersus Lazarum mendicum longo interuallo uidit: nec iam spernit, sed admiratur ipse egens uitae illum diuitem gaudii, quem in saeculo eiectum spreuerat et esurientem non cibauerat, ulcerosum non curauerat et canibus uulnera eius lambentibus homo homini non fuerat misertus, ut deterior esse canibus ostenderetur diues, cui humanitatis adfectum rabies auaritiae sustulisset. hunc ergo pauperem, quem in hoc saeculo miserum et supplicem diues epulis et ueste regali superbus horruerat, postea apud inferos se misero beatum uidens, id est illum in lumine requiescentem, se in tenebris aestuantem et illum in sinu Abrahae gaudentem, se in sinu (inferni) rugientem, oblitus superbiae et uanitatis suae, non miserabilis miser tam frustra quam sero pauperem recognoscit et gaudia sua luget, ubi iam remedium paenitendi non potest inuenire; quoniam, inquit, non est in morte qui memor sit tui, domine, in inferno autem quis confitebitur tibi? unde et alibi propheta dicit: quia dominum inuocauerunt, ibi timuerunt timore, ubi non erat timor.
- 25b.3.1
Istic ergo, dum in corpore commoramur, adesse debemus saluti nostrae et remedia nobis profutura inquirere et in quantum abundauimus ad exacerbandum dominum peccando, superabundemus satisfaciendo ei digne paenitendo. in inferno autem peccatoribus non iam paenitentiae sed tantum poenae locus est; quam ob rem, ut supra dixi, in utrasque personas hoc est diuitis et pauperis uersa rerum uice rogat ardens mortuus illum, quem uiuens et in deliciis agens mendicantem et in doloribus plagarum suarum saepe intermorientem despiciens inridensque transierat. quam iuste nunc apud inferos ignes pascit et uermes qui apud superos non pauerat indigentem propinquum! itaque in ipsum mendicitate conuersa nunc male diues in abundantia tormentorum suorum stipem roris exigui de mendico suo uitae opibus abundante mendicat, sed iustam uicem recipit, ne refrigeretur inopis misericordia, quem de copia sua nunquam refrigerauerat. quid autem illud est, quod toto ardens corpore linguam tantum suam uel minimo pauperis digito aspergi rogat, nisi quia in pauperem eo maxime membro peccauerat, quo ante ianuam suam iacentem abici iusserat aut squalorem tribulationum eius inriserat, quod utrum(que) in eo facinus lingua peccauerat, non cogitans unum sibi et pauperi deum creatorem sed eundem indulgentiorem pauperi patrem, qui resistit superbis et humilibus dat gratiam. non cogitauerat sibi scriptum: qui dat pauperi domino fenerat, et iterum: qui facit iniuriam pauperi exacerbat deum, qui fecit illum. ideo datus in infernum sicut filius gehennae audit Abraham refrigerii patrem: fili, recordare, quia recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala, nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris. propterea iterum dicit in euangelio: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur, et contra dicit: uae ridentibus, quia ipsi lugebunt! inde et Dauid ait: qui seminant in lacrimis in gaudio metent. et Ecclesiastes pari iure pronuntiat, quia melius est ire in domo luctus, hoc est ubi in humilitate cordis contribulati peccata praeterita medicis luctibus diluantur, quam in domo epulationis, id est ubi per intemperantiam et luxum magis peccata aeternis ignibus punienda cumulentur.
- 25b.4.1
Ob hoc, benedicte fili, cupio te resipiscere ab amore tenebrarum et ab erroris humani consortio separari, qui scriptum nosti: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum. si enim particeps uelis esse eorum, qui modo seminant in lacrimis, socius eorundem eris in die remunerationis, quia uenientes sancti uenient in exultatione portantes manipulos suos. quae uero quis in hac uita seminauerit, eadem in illa metet. ideo dicit apostolus: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam. mihi enim crede non poteris gaudere cum Christo, nisi gaudere destiteris cum hoc saeculo. nisi modo fleueris, non ridebis in aeternum; si te non humiliaueris a te ipso, non exaltaberis; (si non despexeris) inanem gloriam mundi, non adipisceris perennem gloriam Christi; si hic temporaliter diues esse malueris, illic pauperiem perpetuo sustinebis; si te in uia lata et spatiosa Christus inuenerit, in ea te, quod absit, iudicare cogetur.
- 26.1.1
Benedictus dominus deus Israel, qui elegit et adsumpsit te in uas electionis suae et segregauit ab utero matris antiquae et dedit tibi pennas columbae, ut ab huius saeculi strepitu procul auolans diceres: ecce elongaui fugiens, et mansi in solitudine. quamuis tua solitudo non sola sit, quae non deserta est sed secreta, ut ab huius mundi tenebris desolata a dei lumine frequentetur et a daemonis lugentibus fugiatur atque ab angelis gaudentibus excolatur. ipse dominus deus noster donauit nobis licet longo interuallo distantibus appropinquare tibi in dilectione per odorem bonum notitiae tuae, quam per fratrem in domino carissimum Victorem accepimus, qui nobis et opus propositi tui et secretum tabernaculi nuntiauit, quia ueterum sanctorum strenuus aemulator super torrentem tibi, sicut illi quondam filii prophetarum Elisaeo duce super Iordanem, pacificam mansionem et spiritalia castra posuisses et diaconus tibi frater benedictus Sareptanae illius ant Sunamitidis obsequio ministraret. beatus ille, cui mandauit dominus sicut uni uolatilium caeli, ut te sicut Eliam ad torrentem secreto sedentem panibus pietatis pasceret et ad cellulam tuam assiduis sub hac ministratione uestigiis uelut ad arcam Noe fructiferum pii germinis ramum afferens columba reuolaret.
- 26.2.1
Benedicti uos a domino, qui facit unius moris habitare in domo et qui germanitatis uinculum duplicauit in uobis; quos et in ecclesiae utero fratres fecit et sub una fide uariis distinxit officiis, ut diuerso munere alter alterum pasceretis, tu illum spiritalibus armis ieiunans et orans iuuares et ille caelestia sibi bona sereret, dum carnalia tibi alimenta suppeditat non indigenti quidem pereuntis escae sumptu, quia fames tua iustitiam et regnum dei esurit. sed tamen quia idem dominus, qui fecit quod intus est, fecit et quod foris est, spiritus uero promptus, caro autem infirma, ideo uiuentem licet animam in uerbo dei, quod est Christus deus, qui est uiuus et uerus panis, tali remuneratur obsequio, ut corpori tuo id est terrenae in te fragilitati seruiat cibis modicis et ipse ieiuniorum tuorum abundantia saginetur. ideo enim dixit: non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei, quia ut infirmioris substantiae nostrae rationem habuit, perinde et carni panem necessarium ipse creator ostendit.
- 26.3.1
Sed ne corporis curam animae, quae uerbo dei pascitur, praeponeremus, non in solo pane uitam hominis constare monstrauit atque ideo, cum dixit: non in solo pane, etiam in pane uictum hominis constitutum docuit, quem etsi animae cura non quaerat, tamen corporis natura deposcit. ideo benedictus ille, cui ad opes animae proficit necessitas conditionis tuae, quia adhuc homo et isto uisibili pane pascendus es, etsi interius aeterno illo pane satureris. non enim proficeret spiritalis uirtus, nisi subesset carnalis infirmitas. nec esset potens fidelium ministratio, nisi materiam ministrandi plerumque inopia fraterna praeberet. unde et apostolus ait in sanctos compensationem futuram, cum ecclesiam dei ad consolationem istius benedictionis hortatur et dicit: abundantia uestra sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia inopiae uestrae supplementum fiat.
- 26.4.1
Adhuc audeo dicere in utroque uestrum diuisa Iohannis et domini forma consistit, Iohannis in deserto clamantis et domini in templo docentis. et unus uestrum in seruitutem ministerii uocatus est, alter in monachi libertatem. sed uterque in unum dei regnum et gloriam conuocati et ambo liberi, quia ambo sub gratia, et ambo serui, quia ambo sub lege fidei. ambo liberi peccato et ambo serui iustitiae et ambo in ieiuniis domino diem sapitis et ambo in epulis sinceritatis domino gratias agitis, qui dat escam omni carni et dat escam uiuam esurientibus ueram uitam. unus uestrum audiuit, ut dicat: introibo ad altare dei, ad deum qui laetificat iuuentutem meam; et alter ab eodem propheta didicit dicere: singulariter sum ego, donec transeam.
- 26.5.1
Ergo quia sic electi estis et dilecti domino, ut alter alterius onera portetis, et caritate perfecta, qua inuicem nos pascitis, sustinetis instruitis locupletatis adimplentes legem Christi, orate pro nobis; conserite ualidas orationum manus, ut superetis multitudinem peccatorum nostrorum. ob hoc enim ipse misericors et miserator dominus peccatoribus suis sanctorum notitiam caritatemque procurat et donat, ut etiam inexcusabiles reos praepotens aduocatio meritis damnationis absoluat. maneatis in regno domini, quod intra uos fecit esse per inhabitantem in uobis arrabonem spiritus sancti, in quo clamatis: abba, pater, benedicti domino filii pietatis et pacis et luminis.
- 27.1.1
Benedicam dominum in omni tempore et non obliuiscar retributiones eius, quia non secundum peccata nostra retribuit nobis, qui adsiduis et numerosis de tua unanimitate solaciis satiat desiderium nostrum; nam in paucis diebus reditum ad nos sanctorum fratrum et unanimorum communium, Postumiani et Theridi, aduentus aliorum fratrum, Virini et Soriani, consecutus est. ita nobis uno propemodum in tempore plurima gaudiorum messis obuenit, cum omnes hi, quos pariter uenisse memorauimus, litteris unanimitatis tuae dulciorem nobis praesentiae suae gratiam reddidissent. exultauit itaque in domino spiritus noster, et dilatatum est os nostrum super inimicum nostrum, cui non dabatur dicere: praeualui aduersus eos, cum potius uota desideriorum nostrorum praeualuissent, ut exoptata de te id est maxima animae nostrae cura et iudicia et eloquia reciperemus.
- 27.2.1
Itaque ut nihil inuicem, sicut praeceptum est, nisi amorem mutuum nobis debeamuł, respondebo omnibus epistolis tuis, ac primum illi, quam primo accepi, qua de ipsis, per quos scripseras, apud me expostulas, cur aut te solum reliquerim aut illos tibi abduxerim. sed recognosces neutro me posse culpari, quia neque in te desiderando umquam modum feci neque ullum tecum habui de eorum usurpatione certamen; alioquin ultro tibi de tuo iure cessissem, si prius tua fuisset possessio. non enim a me alieni forent tecum manentes, qui totus es meus in Christo domino, per quem sum inuicem tuus, neque tantum cepissem gratiae in his receptis, quantum amisissem, si tibi praeripuissem quamlibet expetendos in salutari uia comites. nam mea quoque sententia dignissimum me iudicarem qui a tua caritate uacuarer, si ullum bonum mihi quam tibi mallem. uerum ego cum illos inopinato domini munere adlapsos mihi tales conperissem, quales et tibi postea in breui claruerunt, etiam inuidebam mihi, cur in hac parte felicior te fuissem, ut tuo conspectu et consortio digniores ego potius obtinerem uel prius agnouissem. denique ut quam primum hac qua me beatum existimabam gratia te consorte gauderem, et praesentes increpui, quod se familiaritatis ac notitiae tuae expertes faterentur, neque quicquam studiosius mandaui proficiscentibus, quam ad conspectum tuum conplexumque properarent teque cognoscere omnibus in patria rebus et curis suis anteferrent, ut diutinum damnum sibi uel sero sarcirent. et, gratias domino, recipimus eos uenientes in exultatione magnumque huius, qua nobis in te prae ceteris expetendo credidissent, conscientiae gaudium quasi benedictum et ceteris uitae suae fructibus altiorem de agro pleno manipulum reportantes. quas illi deo primum, qui non solum satiasset, sed et superasset desiderium eorum, ut plura in te quam praesumpserant inuenirent bona, quas nobis, qui tantae illis adquisitionis fuissemus auctores, quas sibimet ipsis, quod nobis in suum lucrum paruissent, gratias agebant!
- 27.3.1
Ineffabile mihi est quanta me uoluptate perfuderint, cum referrent et actus et sermones tuos et perfectum cor tuum caritatis diuinae scientia; qua humilis et excelsus, pauper et diues, seruus et liber, famulis conseruus, fratribus seruus, pauperibus diues in uisceribus misericordiae, diuitibus pauper in spiritu mansuetudinis, humilis uirtute pietatis, arduus sublimitate uirtutis et seruus deo, liber mammonae, totum in te spirare Martinum, florere Clarum, maturari euangelium praedicabant. inpinguarunt omnino oleo laetitiae caput nostrum; propter hoc benedixerunt omnia interiora nostra dominum duplici causa gratulationis, quod et tibi plurimum praestitisse nos intellegeremus de agnitione dilectissimorum, ut probasti, fratrum et illos gratulari sibi de notitia et caritate tua ut diuino munere uideremus. quantum illi praeterea inter opera et munera in te dei admirati sunt etiam pueros tuos, qui in circuitu tuo sicut nouellae oliuarum uirent, quibus te deus noster idem fecit, quod ipse cunctis est, ut te et quasi dominum uereantur et quasi patrem diligant! in hoc tamen sermone eorum fatemur gemuisse nos ad infelicitatem nostram, quibus ab eiusmodi filiis sterilitatem grauiora peccata fecissent, sed facti sumus quasi consolati, quia uicinum esse nobis tuae felicitatis bonum iudicamus.
- 27.4.1
Verum ne longiore interuallo nostra iniquitas inter nos et te separet, totum hunc, quo diebus et noctibus deum mulces, sacrae pubis accinge delectum, ut aduersum peccata nostra pro nobis aciem orationum dirigant et exorent, ut confirmet hoc dominus quod operatus est nobis, id est ut caritate tua, in qua nunc adquiescimus et qua gloriamur, in illa die refrigeremur et gaudeamus.
- 28.1.1
Redit a me tibi Victor, ut redeat a te mihi, Victor commune pignus et fidele contubernium et solemne solatium nobis, Victor in te meus et in me tuus, Victor epistolarum nostrarum ueredarius pedes aut ueredus bipes, uictor longissimarum uiarum, bene idem dicendus simul et uictor et uictus, quia uincitur caritate, qua uincit uias duras et magnos labores, qui in sudore uultus sui edit panem suum, ut nos reficiat annuis inter utrumque discursibus, ferens indefessus ac referens commercia litterarum, quibus mutuam uisitationem animis ac uisceribus inuicem nostris tamquam uectigal officii debiti pensitamus. sit benedictus domino puer Victor, neque illi spinas et tribulos sua terra parturiat, quia inpiger est. uiae enim pigrorum spinis stratae sunt. Victor uero noster non dicit: leo est in uiis, quia ita simplex est, ut ambulet confidens fidelis et castus, ut non timeat a timore nocturno et iaculo uolante per diem. propterea dominus custodit illum in omnibus uiis suis et angelicis mandat excubiis, ne usquam offendat ad lapidem pedem suum, neque mordeat calcaneum eius obseruans coluber in uia, quem calciatis ad euangelii cursum pedibus inpune calcabit et conteret. laudabo igitur et benedicam in domino Victoris nostri pedes et de his quoque pedibus audebo dicere: quam speciosi pedes qui euangelizant mihi pacem de te, cum incolumitatem tuam et pacem in te, cum fidem tuam nuntiant, per quam in te manet Christus pax nostra, qui et de nobis uel in nobis facit utraque unum, siue qua duo sumus in corde uno siue qua utramque substantiam animae et corporis unum facimus conflante nos Christo per ignem spiritus sui, de quo ait: ignem ueni mittere in terram; et quid uult bonus dominus, nisi ut accendatur in nobis et inluminet tenebras nostras et peccata consumat, quia dominus deus noster ignis consumens est? tribuat hic mihi dominus, ut et in me pro me fiat ignis consumens. ardeat hoc igne cor meum in lumen aeternum mihi, ne eodem ardeat anima mea in poenam perennem. in hoc enim igne reuelabitur dies domini, et uniuscuiusque nostrum opus quale sit ignis probabit.
- 28.2.1
Oremus hunc dominum, ut doceat nos facere uoluntates suas, et spiritus eius bonus deducat nos in uiam rectam, ne labor noster inueniatur ligna fenum stipula sed potius argentum aurum lapides pretiosi, et uiui inueniamur in muris Hierusalem illius caelestis et liberae, quae aedificatur ut ciuitas, cuius participatio eius in id ipsum. huius enim ciuitatis habitator in tribus unus ostenditur, unde dicitur ciuitas regis magni, ciuitas dei nostri, ciuitas domini uirtutum, quam ipse dominus, ut scriptum est, fundauit in aeternum, cuius quidem ciuitatis non solum fundamentum sed et turris et porta factus est Christus. fundamentum enim, inquit, nemo potest aliud ponere quam eum, qui est nobis turris fortitudinis a facie inimici, qui dicit: ego sum ianua ouium; nemo potest uenire ad patrem nisi per me. si igitur in hoc domus et mens nostra fundetur et digna tanto fundamento superaedificetur operatio, erit nobis in aditum ciuitatis suae porta ipse qui reget nos in saecula, et in loco pascuae conlocabit nos, quos iam per aquam refectionis sibi genuit et nutrit epulis salutaribus in eam mensam, quam praeparauit nobis aduersus eos, qui tribulant nos. de qua dicit: beatus qui manducabit panem in regno dei, quia Christus idem et regnum et panis est, quo nos saginamur et serpens tabescit, cuius fames et poena est eibus uitae nostrae Christus Iesus, qui factus est nobis in escam, ut eo pane uiuentes et secundum eum ambulantes possimus iuxta apostolum dicere: nostra autem conuersatio in caelis est. cum enim quae sursum sunt sapimus et quaerimus, terreni esse desinimus, ut iam non simus esca serpentis, qui uicissim datus est in escam populis Aethiopum, ut ab his edatur quos edit. quod nobis e contrario salutare est, qui Christum edimus et absorbemur a Christo, qui absorbet mortalem nostrum, quia uita est, ut induat nos inmortalitate et conformes imagini suae faciat, qui dedit nobis potestatem super omnem uirtutem inimici inpune calcandi per eandem gratiam, qua dedit potestatem filios dei fieri credentibus in nomine eius, quod est supra omne nomen. in hoc habitemus, quia ipse etiam ciuitas est, quae non potest abscondi, quia super montem posita et cuius fundamenta sunt in montibus sanctis. hanc ciuitatem ipse fundauit altissimus, sicut scriptum est, quia sapientia sibi aedificauit domum. haec est domus illa non manu facta, in qua si habitemus his operibus, quibus ciues sanctorum fieri mereamur, non ardebit opus nostrum; et ignis ille sapiens transeuntes nos per examen suum non seuero ardore ambiet puniendos, sed ut commendatos suscipiens blando lambet adtactu, ut possimus dicere: transiuimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium.
- 28.3.1
Sed ut eodem nomine quo inchoata est epistola terminetur, ad Victorem nostrum recurram, pro quo excusationem debeo. quod ad te tardius pacto redit, ne inputes pedibus eius, qui non pigritiae uitio sed oboedientiae studio apud nos diutius restiterunt. reputa tamen tempus, non quo dimissum eum indicasti, sed quo misisti, et uidebis de placita inter nos retinendi Victoris uicissitudine stare rationem mihi. non enim ad hiemem apud nos, ut scripseras, exigendam adfuit, sed, ut adseruit, de Narbonensi, ubi fratri Postumiano occurrerat, remissus ad te, tunc a te iterum profectus est, cum ad me directus peruenire potuisset. iam igitur hieme decedente susceptum necesse habui uernis mensibus detinere, et quia breue spatium uidebatur, quoad ilico sollemnitas paschalis concluderet, cum et infirmissimus per idem tempus fuissem, ut ad rescribendi negotium non ualerem, adposui de diebus aestiuis moras eius, ut conpensarem tecum, si tantum in eo tui temporis usurparem, quantum tu in eodem occupaueras de diebus hibernis. unde concedam, si autumno peruenerit ad unanimitatem tuam, ut hiemem rursus inpendat tibi, quia uides ita placito domini procuratum, ut tempora communis unanimi, quae nobis mutua cesseramus, salua fide pacti maiori istius commodo mutarentur; nunc enim apte conuersum est, ut uerius fieret quod contra meritum indulgens mihi et tibi detrahens scripseras. tu enim uere spiritu feruens salubrius eum in tempore frigoris ignito fidei tuae fouebis calore; at ego frigidus ad aestiuam illi stationem aptior ero.
- 28.4.1
Sed utinam uel frigidus magis quam tepidus essem nec domino meo uomitum facerem et proximi mei aestum leuarem! nunc uero fastidium potius de satietate mei facio utentibus tempore incolatus mei nec algentibus nec aestuantibus necessario, modicae fidei tepore reuomendus ab his, qui saporem societatis meae spe dulcedinis spiritalis gustare temptauerint. quo magis miror uel concupiscentiam tuam in desiderandis uel patientiam in perferendis ineptiarum mearum molestiis. sed utinam mihi tam nullum de multiloquio peccatum accedat, quam tibi magna merces de tam infatigabili caritate cumulatur! tamquam enim non defatigatus, sed potius et refectus tantis antehac per Victorem nostrum numero et copia uoluminibus, iterum postulasti per eundem librigerum, ut tibi pluribus, si possim, scriptis essem molestior.
- 28.5.1
Praeterea autem iussisti nimium opulenter tibi de paupere tuo blandiens, ut quae te de annalibus non unius gentis sed generis humani fugerent ego uidelicet quasi peritior edocerem; sed sibi inputet famem qui pauperis amici forem pulsat et promptuarium inane scrutatur. numquam enim in haec inuestiganda et conligenda mihi contentum studium fuit. nam etiam in tempore ueteri, quo uidebar legere nec legenda, ab historicis scriptoribus peregrinatus sum. attamen nunc operis tui curam gerens, quo te pro utilitate fidei nostrae inspiciendis et conferendis praeteritorum temporum rationibus occupatum indicasti, quod de me non habui de fratris unanimi opulentiore thesauro petiui; et ipsam adnotationem, quam commonitorii uice miseras litteris meis inditam, direxi ad Ruffinum presbyterum, sanctae Melani spiritali uia comitem, uere sanctum et pie doctum et ob hoc intima mihi affectione coniunctum. si ille has, quae merito te permouent de annorum siue regnorum non congruente calculo, hiantis historiae causas non ediderit, qui et scholasticis et salutaribus litteris graece iuxta ac latine diues est, uereor ne apud alium in his regionibus frustra requiramus. quod si praesumptioni de se meae satisfecerit, prima occasione, si dominus fauerit, transmittam unanimitati tuae, utcumque mihi super hac ratione rescripserit.
- 28.6.1
Interim, ut aliquid de praeceptis tuis facerem, misi ex his, quae metuo ne inertiae potius uel inprudentiae meae testimonia sint quam supernae ministrationis insignia aut certe uel humanae documenta sapientiae; misi tamen tibi, id est commisi meo pectori meas nugas, non ut sensus tuos polluant tenebrae meae, sed ut tuis sensibus diluantur. nugas autem meas de uerbis ac sententiis meis dixi; ceterum materia sancta et tuo potius ingenio eloquioque dignior, etsi meis sermonibus uelut atro habitu uestiatur, speciem tamen diuini luminis, interni decoris quamquam in egenae supellectilis uilitate custodit. habes ergo libellos a me duos, unum uersibus natalicium de mea sollemni ad dominaedium meum cantilena, cui corpore ac spiritu cotidie, lingua autem quotannis pensito dulcissimum uoluntariae seruitutis tributum, in die festo consecrationis eius immolans Christo hostiam laudis et red dens altissimo uota mea; alius libellus ex his est, quos ad benedictum id est Christianum uirum, amicum meum Endelechium scripsisse uideor, non tamen edidisse conuincar. is enim mihi auctor huius in domino opusculi fuit, sicut ipsius epistola, quae libello meo pro themate praescribitur, docet. fateor autem idcirco me libenter hunc ab amico laborem recepisse, ut in Theodosio non tam imperatorem quam Christi seruum, non dominandi superbia sed humilitate famulandi potentem, nec regno sed fide principem praedicarem.
- 29.1.1
Inmoderatam, ut arguimus, in litteris uestris onus nostrum loquentibus caritatem apta atque moderata ad utilitatem nostram munerum gratia temperastis; necessario enim peccatoribus et precatu deplorationis et habitu indigentibus pallia camelorum pilis texta misistis, quae nos in conspectu altissimi stratos utilibus stimulis admonerent, dum asperitate setarum conpungimur, et peccatorum nostrorum horrore conpungi atque intus spiritu conteri, dum extrinsecus terunt habitu. multa praeterea in eorum usu de ueterum recordatione sanctorum conformandae fidei emolumenta referuntur. ueniunt in mentem translatus Elias et praemissus Iohannes, quorum alterum hispida setis zona cingebat, alium pili, ut scriptum est, camelorum hirto tegmine uestiebant. reminiscimur etiam Dauid et omnis mansuetudinis eius, qua contritum cor et humiliatum deo sacrificans induebat se cilicium; et operiebat in ieiunio animam suam, ut eam spiritali saturitate contegeret. unde discimus uestimentum animae illud esse ieiunium, quo ab omnibus lege diuina uetitis abstinemus. id enim et de primorum patrum dispoliatione cognoscimus, qui postquam ab interdicto cibo destiterant ieiunare, nudati sunt. sed et propheta ipse nos docet quali ieiunio animam suam a confusionis nuditate munierit, cum ait domino: ab omni uia mala prohibui pedem meum, ut custodiam uerbum tuum.
- 29.2.1
Ex hoc eodem muneris uestri lanitio et illa nobis de euangelio camelus ingeritur, quae facilius per foramen acus transit quam diues in regnum caelorum. ex quo nostras diuitias, quae nunc in peccatis tantum manent, cogitantes, quia similes diuinis illis uiris uirtutes affectare non possumus, illius saltem nobis gratiam publicani cupimus prouenire, qui in corde detrito semet ipsum accusans deo et pectus adflictum crebra manu tundens et oculos conscientiae pudore depressos in caelum leuare non audens, iniquitate illa uitiorum dorso cameli aemula, ita se in humilitatem debitam strinxit et resipiscentis animae conplanatione direxit, ut se foramini acus hoc est uiae uerbi uel crucis, quae arto tramite ducit ad uitam, diuinarum aurium penetrator insereret. oratio enim, inquit, humiliantis se nubes penetrat; quo contra ille iactantiae suae spiritu diues Pharisaeus, qui inputatione operum debitorum, quia ex lege operandi debitor erat, tamen quasi uoluntaria fecisset supra debitum, praedicator sui, accusator alieni, qui conueniret magis deum quam rogaret, intrare non potuit, quia subfarcinatos arta non capiunt. nec poterat eo recipi lata iactantia, quo se humilitas angusta conlegit et angusto angustior contriti cordis exilitate penetrauit.
- 29.3.1
Interueniant orationes tuae, ut animam meam multa corruptione discissam et spinis meorum sensuum temere consertam dominicae crucis acus inserto uerbi salutaris filo sarciat; fidem enim et uerbum crucis Christi hanc arbitror acum, qua uitae nostrae habitus innouatur, mens nostra conpungitur nosque ipsi deo per interuentum ipsius mediatoris adsuimur. in eodem est et foramen illud, quia per ipsum et in ipso ad uitam uia illa multis desiderabilis, paucis penetrabilis, per quam facilius ingreditur humiliata iniquitas quam superba iustitia. quo maiorem nobis ut medicis spiritalibus debemus gratiam, qui etiam carnalia nobis munera spiritali utilitate confertis, ut haec pallia nobis ad stimulum orationis et habitum humilitatis tamquam sterili illi ficulneae cophinum stercoris miseritis. in quo mihi uidetur aeterna piae humilitatis utilitas indicari, quae sterilem fecundat animam, ne per uacuam adrogantiae speciem sibi iuxta illum Pharisaeum placens uelut arbor infelix frugibus inutili fronde luxuriet. quam bonum autem et utile ad culturam salutis huiusmodi stercus sit, docemur in beato Iob, qui postquam sedit in stercore, temptari destitit. consumpserat enim temptatoris inuidiam humilitate perfecta, quae facilius surgere quam deici potest. quia in fimo sedens unde cadat non habet, habet unde consurgat per eum, qui suscitat de terra inopem et de stercore erigit pauperem et in stercora redigit superbos, quia omnis, ut scriptum est, superbus inmundus coram deo; et ideo iustior apud deum ille accusator iniquitatis suae quam ille iustitiae praedicator. ille laudando se accusauit, hic accusando defendit.
- 29.4.1
Et ideo nihil nobis de nostris operibus blandientes semper in manus eius commendemus spiritum nostrum, quoniam apud ipsum est fons uitae. ab illo intellectum itineris nostri petamus, quoniam a domino gressus hominis diriguntur. sed et si poterimus mandata eius per ipsius opem facere, necesse habemus sic quoque inutilitatem nostram fateri, quia inputare non possumus debitam seruitutem, si tantum praecepta faciamus. inutilis enim et nequam seruus est, qui nihil ad necessitatem debiti muneris uoluntario addit affectu, non habiturus unde praemium speret, si tantum conditionis officia dependerit. quamobrem etiam mandata conplentes, ut saepe tibi scribo, timeamus semper dicentes domino: ne intres in iudicio cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. poterit nos uel humilitas confessionis adserere quasi modestos apud dominum, quos commendare non poterit ut ignauos strenuae seruitutis utilitas. nam et Niniuitae probant quantum apud diuinam clementiam peccatori remedium sit, ut sibi ipse non parcat, quando quidem suffragio paenitentiae reconciliati deo meruerunt denuntiatum euadere excidium, quia se spontaneis luctibus cruciando diuinam sententiam praeuenerunt sua.
- 29.5.1
Nos uero neque uerbis neque rebus digna pensantes unica tamen facultate nobis caritatis, qua uobis sola pares sumus, misimus tunicam, quam ab usu meo ut de stercoris uilitate conlectum pannum dignare suscipere; nam uel hoc innocentiae tuae congruit, quod de tenero agnorum uellere contexta blanditur adtactibus. addo autem adhuc pretio eius et gratiae, quod, quo dignior probetur usu tuo, de sanctae et inlustris in sanctis dei feminae Melani benedictione mihi pignus est. unde te dignior uisa est, cuius fides illi magis quam noster sanguis propinquat. fateor tamen ausum me, ut eam quamuis ilico ut acceperam tibi destinatam meo tamen uestitu initiando praeterem, sciens magis me tibi hac iniuria praestiturum, quam si te intemerata nouitate illius honorassem, simul ut mihi benedictionem quasi de tua iam ueste praecerperem, ut iactare possim uestimenti tui me esse participem, qui propitio deo futuram usus tui tunicam, quasi fuisset, induerem.
- 29.6.1
Addidit autem dominus hanc gratiam de muneribus et litteris tuis, ut ad eos potissimum dies nobis frater Victor occurreret, quibus sanctam ipsam ex Hierusalem post quinque lustra remeantem excepimus. at quam tandem feminam, si feminam dici licet, tam uiriliter Christianam am ! quid hoc loco faciam? uetat fastidii intolerabilis metus uoluminibus adhuc addere; sed personae dignitas, immo dei gratia postulare uidetur, ut commemorationem tantae animae praegressus non raptim omittam et paulisper ad eam tibi narrandam, uelut nauigantes si aliquem in litore locum spectabilem uideant, non praeteruehuntur, sed contractis paululum uelis aut remigio pendente pascunt oculos intuendi mora, ita sermonis mei cursum detorqueam, quo etiam inlustri illi materia et eloquentia libro tuo uicem aliquam uidear reddere, si feminam inferiorem sexu uirtutibus Martini Christo militantem prosequar, quae consulibus auis nobilis nobiliorem se contemptu corporeae nobilitatis dedit.
- 29.7.1
Opinor autem et hoc ad cumulum diuinae gratiae pertinere, quod sanctitatem laudandam de laudibus generis praedicare ordior. sed hunc ordinem non a rhetoricis institutis magis quam de euangelicis exemplis usurpari doctissimus Lucas mihi testis est, qui baptistae beati meritum ab originis claritate detexuit et, ne tantum historiae gratia eum commemorasse existimes nobilem dominici praecursoris parentem, ueneranda priscae nobilitatis insignia et suum cuique stemma conectit, dicens sacerdotem Zachariam de uice Abia, credo, ut ex eo ipso dignitatem meriti eius ostenderet, adiciens nomen ex infulis, quod procul dubio in Hebraeis esset insigne, de cuius uice honoratum sortitus sacerdotium fungeretur. denique addit: et uxor illius de filiabus Aaron. uides euangelistam de commemoratione natalium sanctis dictionem fecisse meritorum, ut his, quos erat de propriis meritis praedicaturus, nomina auita praeferret; et uxor, inquit, illi erat de filiabus Aaron. auxit meritum sacerdotis commemorata nobilitate coniugii et laudaturus uitam genus ante laudauit, ut uenerabilior existeret qui sanctis parentibus responderet sanctitate ingenita quasi quadam iustitiae hereditate, qui illud principale in sacerdotibus nomen Aaron et honoris in munere et generis in uxore successor referret, atque illa, quae concors in itinere iugum ueritatis cum marito trahebat, ad pariendum eligenda per angelum, de quo scriptum est: ecce mittam angelum ante faciem tuam, dignior et uiro sacerdote et filio prophetis praeferendo existeret, quam diuinis idoneam dotibus non solum uita iustitiae sed et familiae praerogatiua fecisset. sed et ipsius domini ortum praeter illum a fonte diuino fluentem etiam istum, quo filius hominis esse dignatus est, euangelistae duo numeratis ab initio maioribus ordiuntur, diuersam utroque scriptore corporei sanguinis uenam pari fide et dignitate referente, quia dignum erat, ut unigenitus dei et primogenitus totius creaturae atque uniuersi corporis caput etiam in generis corporei dignitate primatum teneret, ut unus in caelo dei filius ante saecula ineffabili natus exordio etiam in terris inlustrium titulorum sibi apices uindicaret, regum pariter et sacerdotum, ut duo testantur auctores, clara progenies. quamobrem non uidebimur aliena potius quam nostra uti regula terrenam quoque nobilitatem in supradicta dei famula praedicantes, quia perspicuum sit id quoque ad operis sui gloriam dominum contulisse, quo magis confunderetur iste mundus, qui talibus titulis gloriatur, ut quo uanitas hominum ad contemptum dei utitur, ista potius ad contemptum mundi uteretur, simul ut maior salutaris exempli proderetur auctoritas humiliandis superborum oculis, mulier celsiore gradu ad humilitatis cultum ob amorem Christi deiecta sublimiter, ut uiros desides in infirmo sexu fortis argueret, adrogantes in sexu utroque personas pauperata diues et nobilis humiliata confunderet.
- 29.8.1
Igitur Marcellino consule auo de ambitu generis et opum luxu in teneris adhuc annis nuptias passa et breui mater, sed ea felicitate mortalium non longum potita est, ne diu terrena diligeret. nam praeter alias orbitates, quas inrito in fetibus abortiuis labore adhuc marito participe defleuit, ita creuit aerumnis, ut duos filios et maritum intra anni tempus amitteret, unico tantum sibi paruulo ad memoriam potius quam ad conpensationem affectuum derelicto. sed et de malorum nostrorum seminibus causas bonorum caelestium nobis domino prouidente pietatem diuinam per humanae pietatis damna concepit. misera facta est, ut efficeretur beata. percussa est, ut sanaretur, quoniam ego percutiam, et ego sanabo, dicit dominus. tanta est enim summi patris pietas, ut etiam ira eius ex misericordia sit et ideo castiget, ut parcat. denique beatus apostolus ideo caecatus est, ut inluminaretur, cecidit persecutor, ut apostolus surgeret, in itinere iter repperit et in inpietatis uia uiam pacis agnouit. sic ergo bonus dominus in omni tempore isdem circa nos quoque minimos suae pietatis inpendiis usque adhuc, ut ipse testatus est, opera patris operans sanctam quoque istam, non quia infidelem haberet, sed ut perfectam redderet, paterna pietate corripiens, in misericordia uerberauit temptationibus, ut patientia coronaret: flagellat enim omnem filium quem recipit. itaque luctuoso ambitu trium funerum comes, uidua pariter et orbata, Romam uenit cum unico suo incentore potius quam solatore lacrimarum, siue infans ante sui sensum mala sentiens iam saperet alienam lugere mortem, qui adhuc uitam suam nosse nesciret, siue ignara male securus infantia miserabili ludo inter matris lamenta rideret.
- 29.9.1
His edocta documentis non finiri saeculo fragili et spem tantum in deo ponere, quem solum amittere inuiti non possumus, salutarem sibi filioque scientiam induit, ut paruulum suum neglegendo diligeret et dimittendo retineret, firmius habitura absentem, quem domino commendasset, quam conplexura praesentem, si sibi credidisset. imitata est conditione qua potuit Annae sterilis fidele uotum; nam et istam damnosa fecunditas sterili proximam fecerat, et talis effici post euacuatam fecunditatem timens, qualis illa fuerat ante promeritam fecunditatem, diuersum deo munus simili dedicauit affectu. ista de parto pignore, illa de concipiendo sollicita; illa ut mater esse inciperet, haec ne esse desineret. quod si ideo dissimile iudicatur, quia non huius ita ut illius filius in templo depositus seruiat domino, qui et opibus saeculi utatur et honoribus, tamen e diuerso conpensationem pietatis et fidei uide adaequari, quia haec idem de semet ipsa persoluerit domino, quod gloriosa Anna de filio. illi enim uotiuus Samuel in plures partus postea repensatus est; huic unicus suus summa partuum, finis luctuum fuit. illam mandato primogenito in statione templi et alia domi pignora et ipsius quamquam sacrati filii non longinqua tamen discretio sollemnisque ad templum recurrendi uisitatio consolabantur; ista, ut unicum suum a pectore suo abscidit et in sinum Christi iactauit, ut eum ipse dominus enutriret, nihil postea illi suae sollicitudinis dedit, diffidentiae peccatum iudicans, si quem Christo commiserat ipsa curasset. quanta autem hoc fide fecerit, hinc perspici licet, quod in magna licet potentissimorum et carorum propinquorum Romae copia nemini paruulum suum uerbo, ut dici solet, alendum erudiendum tuendum mandare dignata est. tam certa fuit a Christo esse susceptum, et ideo meruit obtinere, quia frui noluit, et nunc reuisere meruit per eius - fidei pietatem, qua semel relictum in deo non desiderauerat in hoc saeculo. itaque fecit illi magna qui potens est maiora praesumpto donare credentibus. ita huic, ut filium et in hoc loco uideret, adiecit sicut Solomoni, quia sapientiam petere elegisset, etiam ceteras opes, quas non poposcerat, ob hoc ipsum, quia non desiderauerat, contulit. remuneratus intellectum bonum, quo infimis summa praetulerat, minora maioribus superfudit. ita ille meruit possessor omnium opum fieri, qui esse summarum petitor elegerat. quo quidem omnes exemplo admonemur sapere, cum docemur eligere. minora enim maioribus et summis infima bona id est terrena caelestibus anteponentes, in poenam stultae cupiditatis omni carebimus summo simul atque infimo bono, et illa iuste non accepturi, quae non desiderauerimus, et istis merito defraudandi, quorum amore noxio potiora neglegimus. sic et pater Abraham recepit oblatum deo unicum, quia prompte obtulit postulatum. sufficit domino sacrificium pietatis in corde perfectum et ob hoc interposita angeli manu iam uibrantem dexteram percussuri patris excipiens subiecit uictimae ouem subito praeparatam, ut nec deo deforet hostia nec patri filius, simul ut mysterium in Christo conplendum, quatenus imagini licebat, in Isaac exercitum in ariete formaretur, cum et agnus ille ad formam saluatoris in Aegypto postea immolandus iam in sui generis pecore praetenderetur, hoc est in eo ariete, qui pro Isaac occurrit in uictimam, ut pro Christo in figuram praecurreret. itaque aries illi inuentus est, cui non debebatur summa mysterii, sed illi occisus est, cui reseruabatur perfectio sacramenti.
- 29.10.1
Multa illi et in ipsius huius militiae rudimentis aduersus draconem inuidum fuere certamina; non enim passa est liuidi hostis inuidia facili illam et pacato abire digressu; sed tota nobilium propinquorum potentia ad retinendum armata propositum inpedire et eunti obstare conatus est. sed illa ultra uirtutem temptationum iam confortata et corporeae pietatis uincula et nauem cunctis flentibus laeta soluit constanterque congressa fluctibus maris, ne tantum saeculi fluctus uinceret, nauigauit et simul saeculum orbemque commutans urbem Hierusalem spiritali dono, in qua a corpore peregrinaretur, elegit, exul ciuium et ciuis effecta sanctorum. prudenter et sancte in ista uoluit seruire, quae seruit, ut in illa possit regnare, quae libera est.
- 29.11.1
De multis tamen in illa uirtutibus dei unam saltem, de qua eius omnia aestimentur opera, praedicabo. tempore illo Valentis, quando ecclesiam dei uiui furor Arrianorum rege ipso inpietatis satellite persequebatur, haec erat princeps uel particeps cunctis pro fide stantibus. haec fugatos recipiebat aut adprehensos comitabatur; sed cum eos recepisset in latebram, qui propter insignem fidem maiore et haereticorum odio infestabantur et occultantium tegebantur inuidia, graui tunc seditione diabolicis facibus inflammata quasi contra legem publicam contumax protrahi ac pati iussa est quae illos manebant, nisi prodere maluisset. processit inpauide cupida passionis et iniuria publicationis exultans, quamuis non expectasset trahi, tracturos anteuolans ad iudicem, qui confusus ueneratione praesentis non executus est infidelitatis iram, dum fidei miratur audaciam. eadem tempestate per triduum quinque milia monachorum latentium panibus suis pauit, ut per eius manum iterum dominus Iesus pristinum numerum in deserto pasceret, tanto quidem nunc inpensiore clementia, quanto minore licentia fouebantur occulti quam illi quondam, qui ad dominum uoluntarie in libertate et pace conuenerant. sed haec nec timida deprehendi interdictum secura praebebat officium, nec uolens gloria operationis agnosci, tamen operis magnitudine prodebatur, totidem apud homines testimoniis gloriosa quot pastis deo conscia. quid haec meriti habeat aestimemus. cum in historia Regnorum ille celebretur, qui absconditos ab ira aeque inpii regis centum uiros dei pauit, dubitandum est hanc in opere simili saepe milies hunc numerum supergressam fructum fecisse centesimum?
- 29.12.1
Reliqua nunc eius negotia ac tempora transilibo et hoc ipsum, quo remeans nauigauit, ut cursum ipsius aemuler, transfretabo, quo citius sermonem meum in eius ad nos aduentu exponendo determinem, in quo magnae dei gratiae spectator fui. Neapolim urbem breui spatio a Nolana qua degimus ciuitate distinctam aduecta est, ubi filiorum nepotumque occursu excepta mox Nolam ad humilitatis nostrae hospitium festinauit, quo nobis aduenit ambitioso ditissimorum pignorum uallata comitatu. uidimus gloriam domini in . illo matris et filiorum itinere, (qui) quidem in eo, sed longe dispari cultu, macro illam et uiliore asellis burico sedentem tota huius saeculi pompa qua honorati et opulenti poterant circum- M senatores prosequebantur, carrucis nutantibus, phaleratis equis, auratis pilentis et carpentis pluribus gemente Appia atque fulgente; sed splendoribus uanitatis praelucebat Christianae humilitatis gratia. admirabantur diuites pauperem sanctam; at illos nostra pauperies ridebat. uidimus dignam deo huius mundi confusionem, purpuream sericam auratamque supellectilem pannis ueteribus et nigris seruientem. benediximus dominum, qui humiles et excelsos facit sapientes et inplet bonis et diuites dimittit inanes. in istis tamen diuitibus eadem die de maternis bonis pauperem spiritum stupebamus, qui magis sancta matris inopia quam sua uisibili abundantia gloriabantur. id ipsum autem gloria domini uidebatur operari, quod egenulae nostrae diuitias in eius filiis intuebamur, ut iam hinc fructum fidei suae caperet, cum uictoriam suam de huius saeculi uanitate ipsa despectaret, comminus uidens omnia quae propter Christum reliquerat et contemnere perseuerarat. illi sericati et pro suo quisque sexu toga aut stola soliti splendere filii crassam illam uelut spartei staminis tunicam et uile palliolum gaudebant manu tangere, et uestimenta sua uelleris auro et arte pretiosa pedibus eius substernere pannisque conteri gestiebant, expiari se a diuitiarum suarum contagio iudicantes, si quam de uilissimo eius habitu aut uestigio sordem conligere mererentur.
- 29.13.1
Tugurium uero nostrum, quod a terra suspensum cenaculo una porticu cellulis hospitalibus interposita longius tenditur, quasi dilatatum gratia domini non solum sanctis (cum) illa plurimis, sed etiam diuitum illorum cateruis non incapaces angustias praebuit, in quo personis puerorum ac uirginum choris uicina dominaedii nostri Felicis culmina resultabant. neque e diuerso habitationis eiusdem dissoni licet proposito hospites obstrepebant; sed et in illis religiosa modestia imitabatur nostrae silentium disciplinae, ut si dissimularent concinere uigilantibus pigro uentre sopiti, tamen non auderent piis uocibus dissonare, fideli timore conpositi, quo placidis psallentium uocibus conpresso saecularium turbarum tumultu etiam taciti concinebant. uerum ut ad perfectam domini columbam recurram, scito nunc istam tantam in sexu infirmitatis uirtutem dei, cui refectio in ieiunio, requies in oratione, panis in uerbo, habitus in panno, lectus in sagulo et centone durus in terra fit mollis in littera, qua rigidi cubilis iniuriam mitigat lectionis uoluptas et sanctae animae in domino uigilare requiescere est. hanc ergo filia Sion hactenus habuit et desiderat, nunc filia Babylonis habet et admiratur, quia iam et ipsa urbs in pluribus filia Sion est quam filia Babylonis; et ideo miratur in humilitatis obscuro et ueritatis luce uiuentem et fidei incitamenta diuitibus, angustiarum solatia pauperibus ministrantem, quamquam illa quietis et latebrae suae apud Hierusalem in Romanis modo turbis aestuans clamet: heu me! quod incolatus meus prolongatus est. ideone dilata sum, ut nunc habitarem cum habitantibus Cedar? hoc enim nomine apud Hebraeos, ut conperi, significatur obscuritas. quare ita illi gratulandum de memoratis uirtutibus puto, ut de praesenti sede timeatur, ut tam insignis anima plus Romae conferat quam de Roma trahat et sic sedeat supra flumina Babylonis, ut recordetur Sion et organo corporis sui suspenso ab inimicae omnibus Babylonis insidiis et inlecebris in sui propositi tenore uelut in salicibus genuino semper umore uiuentibus constituta uirere non desinat et permanente fidei constantia uirtutisque gratia folium eius non defluat, ut sicut uita eius in itinere adspectatur, ita et laus in exitu canatur.
- 29.14.1
Non tuli, frater, ut te ista nesciret. ut gratiam in te dei plenius nosceret, tuo te illi magis quam meo sermone patefeci. Martinum enim nostrum illi studiosissimae talium historiarum ipse recitaui. quo genere te et uenerabili episcopo atque doctissimo Nicetae, qui ex Dacia Romanis merito admirandus aduenerat, et plurimis dei sanctis in ueritate non magis tui praedicator quam mei iactans reuelaui. gloria enim mihi est diligi te et amari, quem famulum ueritatis consona linguae uita testatur. det nobis in illa die misericordiam dominus a domino per hanc gratiam, cuius ipse auctor est, ut sicut nunc in uisceribus caritatis tuae refrigeramur, ita ab ignibus meritis in tuae sortis digito refrigeremur. spero enim habebimus indulgente domino ut amantissimi tui de iustitia tua suffragium, etsi indigni coronae non audeamus sperare consortium.
- 30.1.1
Beato apostolo dictum est: multae litterae te ad insaniam perduxerunt. in quo illorum uera insania apparet, quibus sapientia dei, quam Paulus loquebatur, stultitia erat, quia uacui fide ueritatis intellegere non merebantur sapientiam dei, Christum. at ego quamuis propitio Christo ab illorum persona discrepem, quorum infidelitati insanire ille sanitatis magister uidebatur, tamen unanimitatis licentia, quae mihi tecum de unanimitate fidei est artior, usurpabo uerbi, non animi similitudinem, ut dicam: Seuere, mi Seuere, multa te caritas pene delirum facit, et circa me non aetate sed sensu paruulum tuum tamquam auus circa serum nepotem nimia pietate, quod tamen pace prudentiae tuae dixerim, stultus effoceris.
- 30.2.1
Quid enim tibi de illa petitione respondeam, qua imagines nostras pingi tibi mittique iussisti? obsecro itaque te per uiscera caritatis, quae amoris ueri solatia de inanibus formis petis? qualem cupis ut mittamus imaginem tibi? terreni hominis an caelestis? scio quia tu illam incorruptibilem speciem concupiscis, quam in te rex caelestis adamauit. neque enim alia potest tibi a nobis necessaria esse quam illa forma, ad quam ipse formatus es, qua proximum iuxta te diligas nulloque te nobis excellere uelis, ne quid inter nos inaequale uideatur. sed pauper ego et dolens, quia adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum et plus de primo quam de secundo Adam carneis sensibus et terrenis actibus refero, quomodo tibi audebo me pingere, cum caelestis imaginem infitiari prober corruptione terrena? utrimque me concludit pudor: erubesco pingere quod sum, non audeo pingere quod non sum; odi quod sum et non sum quod amo. sed quid mihi misero proderit odisse iniquitatem et amare uirtutem, cum id potius agam quod odi nec elaborem piger id potius agere quod amo? ipse discors mei intestino bello distrahor, dum spiritus aduersus carnem et caro aduersus spiritum dimicat, et lex corporis lege peccati legem mentis inpugnat. infelix ego, qui uenenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno digessi! durat enim mihi illud ab Adam uirus paternum, quo uniuersitatem generis sui pater praeuaricatus infecit, ut qui naturali bono oculos mentis apertos innocentiae et iniquitati clausos habebam, letalem prudentiam boni malique (mali) delectu de infausto nemoris interdicti cibo caecatus pariter et male luminatus haurirem.
- 30.3.1
Atque utinam hoc saltem remedio crimen inlicitae concupiscentiae diluissem, ut accepta per gustum nocentem boni et mali scientia bonum potius elegissem! praesertim cum salutare consilium dei suadentis audissem, ut aqua et igne, uita et morte propositis ad aquam potius manum mitterem et uitae munus eligerem. sed de insipientiae crimine mihi culpa creuit audaciae, quod cum et boni electum accepissem, malui quod nocebat adpetere. quae ergo misero mihi subpetit uenia peccati, cui ignorantiae excusatio non remansit? agnoui bonum, et feci malum, cum aeque mihi liberum esset bonum facere, nisi utilitatem animae contempsissem uitio uoluntatis, qua id quod non expediebat admisi, dum non tempero quod licebat. propterea iuste illos innocentiae oculos, quibus malum non uidebam, perdidi et istos inuicem, quibus peccatum agnoscitur in poenam conscientiae, iniquitatis accepi.
- 30.4.1
Nam et uidisse primos generis humani parentes et non uidisse scriptura declarat. uidit enim mulier arborem quia bona ad manducandum, et grata erat oculis ad uidendum. uidit, inquit; ergo habebat oculos. et quid deinde subtexit? cum manducassent, inquit, aperti sunt oculi eorum. ergo caeci fuerant. unde aduertimus, quoniam non potest in eodem corpore simul conuenire caecitas et uisus oculorum, sed certe est quoddam caecum in nobis et uidenti- . bus et econtra etiam in caecis uidens. propter quod arbitror illud a domino esse dictum: in iudicium ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. uenit enim in hunc mundum quaerere quod perierat et reluminare quod caecatum fuerat. denique huius medici egens homo in propheta clamat: inlumina tenebras meas, domine. etenim misericors et miserator dominus, qui in tenebris caecitatis humanae lumen exortum est, ut erigeret elisos, solueret conpeditos, inluminaret caecos, quomodo caecandis uidentibus uenerat? atqui in euangelio docemur illum multis caecis uisum redonasse, nemini sustulisse. sed sicut scriptum est in lege: ego occidam, et ego uiuere faciam, sicut etiam in euangelio, quia ipse positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, ita et illud est: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et uidentes caeci fiant. uenit ergo dominus, ut uetera transirent et noua orirentur. et inpletum est quod dixerat: ego occidam et uiuere faciam, quia ueterem nostrum hominem adsumendo interfecit, adfigens illum cruci, dispolians se carne transduxit principatus et potestates libere, triumphans eum in semet ipso, et uiuificauit nouum ex resurrectione mortuorum, adscendens in altum et conlocans eum in caelestibus.
- 30.5.1
Sic ergo uenit, ut inluminarentur caeci et caecarentur uidentes, ut oculi nostri qui in transgressionem aperti fuerant caecarentur et uicissim qui caecati fuerant aperirentur. bene enim caecus sum, si non uideo peccatum, et bene oculatus, si cerno iustitiam. ora ergo, mi frater, ut utrumque in me operetur dominus, caecet uidentem meum, ne uideam uanitatem, et inluminet non uidentem, ut uideam aequitates. occidat in me ueterem hominem cum actibus suis, ut reflorescat in Christo caro mea et renouetur sicut aquilae iuuentus mea. haec est enim mutatio dexterae excelsi, cum inmutabimur a nobis in illum hominem, qui secundum deum creatus est, cuius imago caelestis est, deponentes eum qui corrumpitur secundum desideria erroris. huius imaginem in me, quaeso, deus conterat et ad nihilum redigat imaginem nostram id est terrenam in ciuitate circumstantiae et instauret in nobis atque perficiat imaginem suam, in qua nos pingi non pudet, quam praeferentes uere dicamus: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei et pars mea deus in saecula. cum enim bona commutatione, quae est homini dexterae excelsi, defecerit cor meum et caro mea id est actus uoluntatis et fructus carnis meae, tum iam ut a corporeis nexibus liber et a meo corde purgatus dicere audeam: deus cordis mei et pars mea deus in saecula. utinam conpleatur in me uerbum illud euangelici Symeonis, ut fiat mihi Christus in ruinam et resurrectionem, ruina exteriori meo et interiori resurrectio, ut cadat in me peccatum, quod anima cadente consistit, et exurgat ille inmortalis, qui cecidit exurgente peccato. exterioris enim status interioris casus est, et ideo quando infirmatur exterior, qui intus est renouatur de die in diem. quo genere perfectus magister ait: quando infirmor, tunc potens sum.
- 30.6.1
Gratias autem domino, quod perenni magis et uiuente pictura imagines nostras non in tabulis putribilibus neque ceris liquentibus, sed in tabulis carnalibus cordis tui pinxit, ubi nos inpressos et animae tuae conformatos fidei et gratiae unitate custodiens, non solum istic sed etiam in aeterno saeculo indiuidua semperque praesenti contemplatione conspicies. hic etiam, si tantus amor est uisibilia quoque captare solatia, poteris per magistras animi tui lineas uel inperitis aut ignorantibus nos dictare pictoribus, memoriam illis tuam, in qua nos habes pictos, uelut imitanda de conspicuis adsidentium uultibus ora proponens. sed si forte ad intellectum uerbi tui inscitior manus artis errauerit, dissimiles pinget aliis, tibi tamen nos semper animo consideranti et conplectenti, quoslibet uultus sub nostro nomine inperitia sua pinxerit, tamen tua conscientia nos erimus.
- 31.1.1
Frater Victor inter alias operum tuorum et uotorum narrationes retulit nobis desiderare te ad basilicam, quam modo apud Primuliacum nostram maiorem priore condideris, de sacris sanctorum reliquiis benedictionem, qua adornetur domestica tua ecclesia, ut fide et gratia tua dignum est. testis est autem dominus quod, si uel scripulum sacri cineris habuissemus supra quam nobis ad basilicam, quae proxime in nomine domini consummabitur, dedicandam necessarium erit, misissemus unanimitati tuae; sed quia nos non habuimus huius muneris copiam et ille se spem eiusdem gratiae copiosam habere dixit a sancta Siluia, quae illi de multorum ex Oriente martyrum reliquiis spopondisset, inuenimus quod digne et ad basilicae sanctificationem uobis et ad sanctorum cinerum cumulandam benedictionem mitteremus, partem particulae de ligno diuinae crucis. quod nobis bonum benedicta Melanius ab Hierusalem munere sancti inde episcopi Iohannis adtulit, hoc specialiter sorori nostrae uenerabili Bassulae misit conserua communis; sed quod alteri uestrum datur utriusque uestrum est, quia in utroque uestrum una ratio manet et sexum euacuat fides, qua in uirum perfectum ambo concurritis. accipite ergo ab unanimis fratribus in omni bono uestrum sibi consortium cupientibus, accipite magnum in modico munus et in segmento pene atomo hastulae breuis sumite munimentum praesentis et pignus aeternae salutis. non angustetur fides uestra carnalibus oculis parua cernentibus, sed interna acie totam in hoc minimo uim crucis uideat. dum uidere uos cogitatis lignum illud, quo salus nostra, quo dominus maiestatis adfixus tremente mundo pependerit, exultetis cum tremore. recordemur et petras fissas ad huius adspectum crucis, et saltem saxorum aemulatione praecordia nostra findamus timore diuino. reputemus et uelum templi eodem crucis mysterio scissum et intellegamus illius ueli scissuram eo fuisse praetentam, ut audientes uocem domini et mysterium pietatis inmensae non obduremus corda nostra, sed a carnalibus diuidamur et scindamus infidelitatis uelamen, ut reuelata cordis facie salutarium dei munerum sacramenta uideamus.
- 31.2.1
Non autem uobis et hoc scribimus, ut imitemini conpositionem istam, qua tubello aureolo rem tantae benedictionis inclusimus. magis enim nos tali paratu fidem uestram imitati sumus, ut uestram uobis formulam mitteremus in specie auri, quia scimus uos ut aurum ignitum intra uos habere regnum dei hoc est fidem crucis, qua regnum caelorum inuaditur. si enim, inquit, conpatiamur, et conregnabimus. et ideo non ad fidei firmamentum, quia uisionem fide praeuenistis, sed propter meritum fidei, quam auditu receptam factu probatis, misimus uobis donum in domino ligni salutaris, ut et corpore possideretis quam tenetis spiritu et propositi uirtute portatis.
- 31.3.1
Sed quia id ipsum fides uidetur postulare, non alienum puto, quia cognitu dignum est, enarrare specialem post tempora passionis historiam reseratae et inuentae crucis. quae si ignoretur, facile est perspici, qua difficultate adprobetur dominicae crucis esse lignum hoc, quod certum est, si in manus Iudaeorum uenisset omnia contra fidem Christi praecauentium, conterendum et exurendum fuisse. neque enim in cruce omittenda neglegentes fuissent, qui signauerunt sepulchrum, aut ferre potuissent, ut in cruce superstite passio illius coleretur, cuius resurrectionem uacuato discussis signaculis suis monumento probatam coli ferre non possunt. quid ergo nunc quaeritur ubi fuerit abdita, quia nisi latuisset, illis praesertim persecutionum temporibus Iudaicam consecutis inuidiam et pene supergressis saeuitiam, manifestum est abolendam fuisse? facile enim adsequi coniectura possumus, qua ui excidissent crucem, si extare uidissent qui et crucis locum persecuti sunt. nam Hadrianus imperator existimans se fidem Christianam loci iniuria perempturum in loco passionis simulacrum Iouis consecrauit, et Bethlehem Adonidis fano profanata est, ut quasi radix et fundamentum ecclesiae tolleretur, si in his locis idola colerentur, in quibus Christus natus est ut pateretur, passus est ut resurgeret, surrexit ut regnaret iudex uel rex iudicaret. me miserum! etiam ista pro nobis dominus omnipotens perpeti non recusauit, ut ubi pro salute generis humani crucifixus pependerat, ibi hominum sacrilegio sperneretur; et super crucem, ad quam orbe concusso et sole refugo et dissilientibus mortuorum excitatione monumentis rerum natura nutauerat, stabat simulacrum daemonis et ara simulacri pecudum busta fumabat et dei nomen deferebatur statuis mortuorum, cum ipse uiuorum deus, qui et resurrectio mortuorum est, non solum mortui sed et crucifixi hominis blasphemaretur obprobrio. in Bethlehem quoque, ubi agnouerat bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, ibi principes hominum infitiati saluatorem deum infames hominum amores mortesque coluerunt. prodita nouo sidere regis aeterni ubi cunabula supplices cum suis opibus adorauerant Chaldaei, ibi barbaras libidines sacrauerunt Romani. ubi natum saluatorem cum exercitu angelorum concinentes caelesti gaudio salutauerant inlustrata nocte pastores, ibi Veneris amasium mixtae semiuiris planxere meretrices. pro dolor! quae pietas hominum hanc inpietatem conpensare poterit? ubi sacra nati saluatoris infantia uagierat, illic Veneris lamenta fingentium lasciuis luctibus infamis ritus ululabat, et ubi uirgo pepererat, adulteri colebantur.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.