Epistulae
- 13.2.1
Sed si forte id ipsum culpae magis quam gratiae iudicetur, quod tardius fungar officio caritatis, credas uelim ilico, ut agnouerim, scripsisse me. neque uidear de neglegentia tui serus audisse, cum ipsa me et loci remotio et propositi ratio defendat, quo secretus ac tacitus agens neque uidere nisi raros praetereuntium possum neque interrogare de sanctis fratribus ni caros uolo; semper tamen et in meo silentio tui memor, nunc ut caritas postulare uisa est, opertum pectore affectum reclusi et per has ad te litteras prompsi, quibus ad sanctam mihi unanimitatem tuam qua potui uia profectus sum, quia non potui isdem corpus et animum meum finibus continere, cum caro, ut semper, infirma per hiemem longius commoueri negaret et qui semper est promptior spiritus feruentibus ad te desideriis euolaret, ut quem corpore non tenebam mente conplecterer. cucurri igitur in siti desideriorum ad te, mi frater in Christo unanime atque uenerabilis, et si me uicissim intueris animo, tecum esse me totum uidebis et senties. nam si uerum illud est sensu nos potius uidere et audire, certe adsum tibi et potiore mei parte, qui animo ad te uenerim, quo nisi adsimus, ubi et corpore intersumus, praesentiam non probamus, uacua nostri imagine mentis absentia. quamobrem signatum amicitiae munus inpendi aptumque nostra fide feci, ut te spiritali aditu uisitarem. hanc de te inuicem gratiam quaeso merear, ut tu quoque me interioribus uidens oculis tamquam adstantem comminus et coram loquentem et coanhelantem anxietudini tuae de necessitate communi uel patientiae congratulantem de spe fidei in hoc sermone suscipias pariter atque conspicias. sermo enim uiri mentis est speculum. nam et ipse dei sermo confirmat, quia ex abundantia cordis os loquitur, et thesaurus pectoris publicatur eloquio. ob hoc in ueritate, qua stamus in Christo, expressum his tibi litteris animum meum suscipe, nec uolo amicitiam nostram tempore metiaris. non enim haec ut saecularis est, quae spe saepius quam fide paritur, sed spiritalis illa, quae deo auctore generatur et arcana spirituum germanitate coalescit. quo fit, ut non diuturnitatis usu crescat ad amorem neque documenti expectatione pendeat, sed, ut filia ueritatis dignum est, statim firma et magna nascatur, quia de pleno incipit orta per Christum.
- 13.3.1
Hac igitur te caritate conplexus ita ueneror ut membrum Christi, ita diligo ut commune membrum meum. quomodo enim non una mens, quibus una fides? quomodo non unus animus, quibus unus deus? ac per hoc quomodo diuersum pectus sit in affectione tolerandi, quibus corpus unum est in conpage credendi? uere dico, non mentior, dum animi tui motus cogito, mea quoque viscera sentio suspiriis tuis duci et ut uere socialia membra uulneris tui dolore configi, quamquam me non minus prudentiae et fidei tuae reputatio reficiat quam afficit cura maeroris. denique addubitasse me fateor, utrum maesta pro meo affectu tibi an potius gratulantia pro tua fide uerba praeberem. nam ut euocationem ad deum sanctae sororis meae, ita deuotionem pietatis in Christo tuae pariter audiui, isto etiam patre familias, per quem scripsi, indicante prudentiam et sanctitatem uerae in coniugem caritatis tuae, quam non uacuam fletibus, ut maxima pars mortalium, neque uano, ut spei nostrae expertes solent, pomparum inanium honore comitatus es, sed remediis salutaribus et uiuis operibus hoc est eleemosynis prosecutus, debito ordine primum caro funeri iusta persoluens, piis lacrimis et largo caritatis rore perfusus, religiosius exequias honorasti.
- 13.4.1
Itaque istius pietatis in te opus ante laudabo; nam id quoque deo placitum monstrat scriptura diuina, cum dicit: fili, produc lacrimas in mortuo, et quasi dira passus incipe plorare et non despicias sepulturam illius. denique patriarchae nostri huius quoque religionis exemplo sunt. nam pater fidei matrem uocationis nostrae Sarram suam fleuit non utique diffidentia recipiendae, sed praegressae desiderio. quomodo enim resurrectioni diffideret fidei pater et repromissionis beatae primus auditor? idem tamen humanitatis memor non spreuit corporis curam propter animae securitatem, sed empto ad sepulchrum agro mortuam suam pretiosa sede conposuit, docens pariter quid sibi istic deberent homines prouidere, cum is, quid ad dei uerbum de terra patriae cognationis exierat nihilque praeterea de peruagatis natione diuersa spatiis comparauerat, omnis terrae aduena, solum tamen agrum sepulchro, id est non temporalem sed aeternam possessionem, nec terram auaritiae sed quietis emisset. Iacob quoque dilectam illam et expectatam Rachel et tumulo celebri honorauit et titulo, ut religiosum et praesenti dolori solueret et posteris testaretur officium. quamquam illum locum titulo mortis uxoriae prophetica mente signauerit prouidens legem ortu euangelico sopiendam. quo mysterio coniunx patriarchae, quae pluribus locis in ecclesiae imaginem uixit, tamen, ut reor, in synagogae typum moritur et partu filium doloris enixa illic, ubi erat uirginis partu legis finis edendus; finis etenim legis Christus. sanctam uero et sanctificatam spem per humandi curam Tobias docet, huius specialiter muneris praerogatiua iustificatus a domino et archangeli uoce laudatus, quod praetulisset prandio suo pauperis sepulturam. neglegens enim uentris quia diligens animae, maluit corpore esurire quam spiritu, ut nobis quoque esset exemplo, quo praeoptemus ieiunare cibo carnis, ut saturitatem animae conferamus. quare bona religio sepulturae. bonae lacrimae caritatis, quibus pater Abraham matrem repromissionis eduxit. bonae lacrimae pietatis, quas Ioseph iustus inpendit patri. bonae et lacrimae orationis, quibus et Dauid stratum suum per singulas noctes rigabat. sed quid sanctorum mortalium praedicem fletus? fleuit et Iesus amicum, hanc etiam passionem de nostra infelicitate dignatus, ut mortuo funderet lacrimas et quem resuscitaturus erat uirtute diuina infirmitate lugeret humana; licet in illo uno totam simul conditionem generis humani misericors et miserator dominus deplorauerit et illis lacrimis, quibus peccata nostra fleuit, et lauerit.
- 13.5.1
Idcirco et tuae, frater, lacrimae sanctae et piae, quia simili affectione manarunt et dignam casti cubilis fleuere consortem non diffidentia resurrectionis, sed desiderio caritatis. mulier enim grata suscitat uiro gloriam, cum tenetur, atque ideo suscitat et desiderium, cum praemittitur. uerum illa, ut fuit semper, ita et erit perpetuum corona uiro suo, et non extinguetur lucerna eius; extendit enim, ut scriptum est, brachia sua ad opera utilia, os suum aperuit prudenter, operata est uiro suo bona. gloria et honore coronauit te, ut iucundaretur tecum in diebus nouissimis, et ob hoc fletu magis digna quam luctu et desideranda potius pertinaciter quam lugenda est. nam ipsa meritorum illius reputatio ut acerbum imperat maerorem superstiti, quia iustus defunctus relinquet paenitentiam, ita et consolationem uberem praestat fideli, quia inmortalitas in memoria iusti, neque tibi, sancte frater, hinc acrior doloris stimulus ingeratur, quod primaeva decessit, quoniam huic ipsi casui solacium praebet sermo diuinus: iustus enim, inquit, si morte praeuentus fuerit, in refrigerio erit.
- 13.6.1
Sed ne uel inmatura tibi ad obitum fuisse uideatur, eadem tibi sapientia sequentibus uerbis probat anum quoque illam fuisse: senectus, inquit, uenerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata. cani sunt enim, inquit, sensus hominibus et aetas senectutis . uita inmaculata. quare gratulemur iusto eius accitu et fine maturo, quae etsi adhuc flore annorum uirebat, tamen morum sanctitate canuerat et aetatem puellae stipendiis senectutis ornabat. unde et tibi ipsae, quae acerbant uulnus animi, causae solacium maius adferre possunt, quod tam sanctam feminam, etsi non habes, habueris tamen. commune enim tibi cum omnibus amisisse mortalem, paucis uero tecum meruisse optimam; quo minus miror illam in hoc saeculo non moratam et ad Christum citius accitam; placita enim erat deo anima eius, et idcirco, ut scriptum est, properauit eam de medio iniquitatis educere, ne intellectum nostrum malitia nostra mutaret, quia totus hic mundus, ut scriptum est, in maligno iacet, et conloquia mala plerumque corrumpunt mores bonos, et qui picem tangit, inquinabitur ab ea. quo metu quidam sanctus morae metuens et de tardo sene sollicitus, orat deum ut notum ipsi faciat finem suum et numerum dierum suorum, et quoniam reuelante spiritu, quo prophetabat, agnouit prorogata sibi tempora, ingemit dicens: heu me quod incolatus meus prolongatus est. causam uero gemitus et timoris sui hanc esse testatur, quod habitaret cum tabernaculis Cedar, id est in tenebris istius mundi. nam Cedar Hebraeo idem quod ore Romano uocatur obscuritas.
- 13.7.1
Denique ipse Dauid in duobus filiis diuerso merito sibi amissis mysterium istius ueritatis exercuit, qui filium dilectissimum, quem fleuerat aegrotantem, non fleuit amissum, certus infantem ad pacis aeternae beata translatum; at uero idem Abessalon, quem inimicum habuerat, mortuum lamentatus est, quia diuinae iustitiae ut propheta conscius desperauit inpio requiem et resurrectionis bonum sciuit indebitum parricidae. sed tamen idem, ut dixi, paruulo illi suo aegrotanti inpenderat lacrimas et regios cultus atra ueste mutatus, cilicio cinere ieiunio fultus, preces ad deum miserat. postea uero quam filii morbum uitae finis absoluit, quasi deficiente curarum materia hunc sibi lugendi finem fecit, quem paruulus uiuendi acceperat. itaque ut filius corpore, et pater luctu solutus est simulque tristia pectora et uestimenta deponens et cibum sumpsit et cultum resumpsit et squalidum puluere caput deduxit unguento; sciscitantibusque pueris suis, quos obstupefecerat tam inusitatus patriae ordo pietatis, ut qui ante orbitatem luxerat gauderet orbatus, respondit: ego ad illum ibo, ille uero ad me non reuertetur.
- 13.8.1
Satis, ut opinor, docuit rex propheta, quam post nostros sollicitudinem debeamus induere, uidelicet ut de nostro potius itinere, qui sequimur, quam de illorum, qui iam praegressi peruenerint, laboremus. pium est contristari diuulsione carorum, sed sanctum laetificari spe et fide promissionum dei et dicere animae laboranti: quare tristis es, et quare conturbas me? numquid qui dormit non adiciet, ut resurgat? acceptior est autem deo grata laetitia quam diuturna quasi querula tristitia. nam hoc illo Dauitico docemur exemplo, ut inanes lacrimas non effundamus, quae utique superfluo mortuis donantur, nihil conferentes recepto et grauantes relictum. ideo Dauid uiuente filio fleuit, functo gratulatus est, quia spirantis adhuc commeatum poterat precibus et lacrimis inpetrare; accito autem diuinitus iam gratulari debebat, ut fecit, quia dubitandum non est melius esse uotis nostris dei placitum.
- 13.9.1
Salua igitur fide pietatis officia pendamus et salua pietate fidei gaudia praeferamus. esto, temporaliter fleat pietas, sed oportet, ut iugiter gaudeat fides; desideremus ut praemissos, sed non desperemus recipiendos. deus enim noster uiuorum est, non mortuorum, et in Christo mortuos dormire apostolus dicit, ut de somno intellegas temporalem esse mortem. dormienti enim consequens est excitari et surgere. quod cum ita sit, geramus in caritate nostrorum familiaris consuetudinis desiderium, sed a fide nostra solacium de fiducia resurrectionis habeamus.
- 13.10.1
His igitur, frater dilectissime, et uerborum et exemplorum caelestium auctoritatibus ut ad pietatem lacrimarum usus es, ita etiam ad earum modum utere. scriptum est enim: omni rei tempus. et tempus plorandi fluxerit, gratulandi modo tempus est, quia dominus prope est; et scriptura diuina, quae producere nos lacrimas quasi euaporando dolore permittit, terminos quoque designato praescribit tempore, cum dicit amaritudinem luctus uno ferendam die. o diuitiae bonitatis dei! quam pia id ipsum sollicitudine nostri cauet! non pietatis propensae inuidus, sed infirmitatis nostrae conscius et omnis inmodici temperator, lacrimas in mortuo produci iubet, amaritudinem uero lugendi uno tantum die claudit, illud porrigi sinens quo relaxatur dolor et anima respirat, istud uero praecidens quod inmoderato et inrationabili cruciatu mentem nostram conficit quodque diutius fragilitas nostra non ualet sustinere. sed hoc plenius ipsa suo uerbo pietas dei explicat; subiecit enim: et consolare mature propter tristitiam. a tristitia enim festinat mors et cooperiet uirtutem; quia tristitia illa tantum salutaris quae secundum deum est; ista autem, ut apostolus ait, quae secundum hominem, hoc est de infirmitate carnalis tristitia, mortem operatur. quod licet auctore diuerso, tamen uno per utrumque sanctorum dei spiritu et uerbo scriptura concinit; mors enim uera uirtutis adopertio est. nam si uirtus dei et uita nostra Christus est, uere dictum uides mortem festinare hoc maerore, quo uirtus operiatur et homo totus quasi quadam inferni uoragine sic grauiore tristitia, ut apostolus ait, absorbeatur. sed deo gratias, quod huius in te laboris et timoris mihi conpendium facit conscientia uirtutis et prudentiae tuae, cuius largius tibi lumen est, quam ut tristitiae tenebris possit operiri; quin potius tua uirtus tristitiam tegit mortemque ipsam et uim noxii maeroris absorbet. non id uerbis meis tibi largior neque coniectura uirtutis tuae loquor; opera tua hoc de te contestantur et me conperta loqui cogunt.
- 13.11.1
Veniam enim iam ad praedicationem operum tuorum et ad pios actus de lacrimarum sanctitate transibo. sua enim cuique parti debita persoluisti, lacrimas corpori fundens, eleemosynam animae infundens. uere conscius ueritatis et filius lucis, ubi mortem sciebas esse, fleuisti; ubi uitam credis, operatus es, uacuis inania, uiuis uiua dependens. itaque patronos animarum nostrarum pauperes, qui tota Roma stipem meritant, multitudinem in aula apostoli congregasti. pulchro equidem tanti operis tui spectaculo pascor. uidere enim mihi uidere tota illa religiosa miserandae plebis examina, illos pietatis diuinae alumnos tantis influere penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri basilicam per illam uenerabilem regiam cerula eminus fronte ridentem, ut tota et intra basilicam et pro ianuis atrii et pro gradibus campi spatia coartentur. uideo congregatos ita distincte per accubitus ordinari et profluis omnes saturari cibis, ut ante oculos euangelicae benedictionis ubertas eorumque populorum imago uersetur, quos quinque panibus et duobus piscibus panis ipse uerus et aquae uiuae piscis Christus expleuit, non uisitato more cretura cibis hominum, sed nouo munere iam paratos hominibus cibos gignens, cum operta manus diuino suggestu uisibiles epulas ministraret et in alimenta corporea spiritali fecunditate proflueret, ineffabilibus panis et carnis fontibus in spem ieiunarum adhuc gentium esurientes fidem populos carnaliter satians et spiritaliter inrigans, indeprehensis auctibus comesta subplens, edenda subpeditans et ad morsus edentium fragmina subsiciua depromens, ut inter manus uel in ore sumentium crescentibus cibis sentirent potius escarum suarum copiam quam uiderent morsibus redeunte consumpto et dentibus subeunte sumendo.
- 13.12.1
Ipsius enim domini exemplum in opere eius gerens praecepisti turbam residere in terra; sic enim et Iesus iussit, ut legimus, in terra recumbere. nam in te et ipse dominus erat, sicut est, quia nemo Christi opera sine Christo agit, cuius munere et benedictione copiosos tibi panes ut accepisti in nomine eius, sicut discipuli ab ipso benedictos acceperant diuidendos, per innumera pauperum ora dimensus es; et manducauerunt et saturati sunt et quod abundauit de panibus tulerunt omnes, unusquisque sportas suas plenas. sed tu omnem redundantiam fragmentorum spiritalium collegisti, de duodecim cophinis apostolicam fidem, de septem sportis gratiam spiritalem, non minus mirabiliter operante in tuis panibus Christo, qui in tuo isto conuiuio panem tuum carnalem in caelestes cibos transtulit et in aeternam tibi saturitatem parauit. recumbes enim iure cum patribus Abraham Isaac et Iacob conuiuio Christi ueste praeditus nuptiali, quia tecum istic in pauperibus suis Christus recumbit, et habet in te filius hominis ubi reclinet caput suum.
- 13.13.1
Iuuat etiam nunc in spectaculo et praedicatione tanti operis inmorari. non enim hominis, sed diuina per hominem opera laudamus. quam laetum deo et sanctis angelis eius de hac tua, ut dici solet, plena spectaculum sacer editor exhibebas! quanto ipsum apostolum adtollebas gaudio, cum totam eius basilicam densis inopum coetibus stipauisses, uel qua sub alto sui culminis mediis ampla laquearibus longum patet et apostolico eminus solio coruscans ingredientium lumina stringit et corda laetificat, uel qua sub eadem mole tectorum geminis utrimque porticibus latera diffundit, quaue praetento, nitens atrium, fusa uestibulo est, ubi cantharum ministra manibus et oribus nostris fluenta ructantem fastigatus solido aere tholus ornat et inumbrat, non sine mystica specie quattuor columnis salientes aquas ambiens. decet enim ingressum ecclesiae talis ornatus, ut quod intus mysterio salutari geritur spectabili pro foribus opere signetur. nam et nostri corporis templum quadriiugo stabilimento una euangelii fides sustinet et, cum ex eo gratia, qua renascimur, fluat et in eo Christus, quo uiuimus, reueletur, profecto nobis in quattuor uitae columnas illic aquae salientis in uitam aeternam fons nascitur nosque ab interno rigat et feruet in nobis, si tamen possimus dicere uel sentire mereamur habere nos cor ardens in uia, quod Christo nobiscum inambulante flammatur.
- 13.14.1
Quam laetum ergo tunc deo et angelis pacis et cunctis sanctorum spiritibus spectaculum praebuisti! primo de apostoli ueneratione, cuius fidem ac memoriam tam multiplicata opulentiae deuotione celebrasti, sacras primum hostias, casta libamina, cum acceptissima ipsius commemoratione deo deferens, deinde munificentia consequenti te ipsum in corde mundo et spiritu humiliato acceptissimum sacrificium offerens Christo, in cuius tabernaculis uerae iubilationis hostias inmolasti, reficiens et pascens eos, qui benedictione numerosa laudis hostiam sacrificarent deo. quam bono tunc urbs nostra tumultu fremebat, cum tu misericordiae uiscera reficiendis et operiendis pauperibus effundens pallida esurientium corpora reformares, aridas sitientium fauces rigares, tremula algentium membra uestires et omnium consona in dei benedictionem ora reserares! sed egena corpora fouens redeuntibus in meliorem tui partem operibus tuis retributione diuina tuum potius spiritum saginasti et benedictae coniugis animam refecisti in illam transfundente Christi manu quae tua pauperibus erogabantur, cum in ictu oculi permutata in caelestes cibos carnalis esca transiret. et quantum pecuniae graui dextera geminatis excipientium palmis hilaris dator et infatigabilis distributor infuderas, tantum ilico angelis interuolantibus gremio domini gaudentis inuectum in tricesimos tibi fructus ac reditus numerandum reponebatur. neque diuitiae tantum, sed et gratiae benedictionum addebantur praemiis uestris. uobis enim ad iustitiam deputabatur conclamatio illa et conprecatio pauperum, qua per uestra munera benedicebatur deo. facili enim uia ad aurem dei uoces inopum diriguntur, quia oratio pauperis, sicut scriptum est, nubes penetrat.
- 13.15.1
Poteras, Roma, illas intentas in apocalypsi minas non timere, si talia semper ederent munera senatores tui. uere tunc tibi nobilis esset illa nobilitas, quam sacrati patres Abraham Isaac et Iacob paternis sinibus exciperent, quam prophetae apostoli martyres id est caeli senatus agnosceret, quam post togam nulla inmundi sanguinis sanie funestatam regali promissae lucis stola Christus indueret et in libro albo hoc est libro uitae perennis adscriberet. uere illae diuitiae diuites forent, quibus non draconis antiqui cruenta saeuitia, sed dei saluatoris inmensa bonitas pasceretur, si, quod bestiis aut gladiatoribus et conparandis male profligatur et alendis, id propriae donaretur saluti cariusque nobis esset uiuere quam perire. sed et auaritia et liberalitate peruersa deo pro nobis (agenti) egentes, zabulo contra nos prodigi sumus. damnum in lucro et in damno lucrum ducimus uitamque nostram nec egenter redimere curamus, qui pro uita mortem emimus sumptuose. beata esset nostra conditio, si aeque deo ut hominibus uel displicere timeremus uel curaremus placere, si tantum praecepta Christi, quantum populi sibila uereremur, et si tanto laus, quae ex deo est, quantum iste de uulgo plausus emeretur.
- 13.16.1
Beatus, qui non adisti in tale consilium nec in cathedra pestilentiae, sed in apostoli sede et in ecclesiae coetu id est Christi theatro non seditiosis sed benedicentibus cuneis deo ipso spectatore laudaris, ecclesiae munerarius, non harenae nec inanis gloriae sed aeternae laudis ambitor. non gladiatores nec beluas emis, sed quibus ueros gladiatores hoc est harum tenebrarum principes perimas agis et quibus ueras bestias hoc est omnem zabuli uirtutem superes et presso inpune uestigio. conculces leonem et draconem. beatus es, in quo benedicetur nomen domini et qui habes semen in Sion et domesticos in Hierusalem, qui te uicissim in tabernacula aeterna suscipiant. non enim timebis illius diuitis locum, qui in tartaro hoc est in inferno inferiore et exterioribus tenebris merito igne circumdatus uel extremo contempti in hac uita pauperis digito rogabat aspergi, cui pater Abraham iure respondit: memento, fili, quia recepisti bona in uita tua, et Eleazarus mala; nunc uero hic consolatur, tu cruciaris.
- 13.17.1
Ob hoc illi, censeo, diuites hanc uel poenarum uel deliciarum uicissitudinem perhorrescant, qui istic sibi tantum et uitiis adfluentes aut opibus abstrusis incubant nec partem posuere pauperibus aut male prodigi egent merito, et aeterna egestate plectendi, qui tam uiles sibi fuerint caritate luxuriae, ut istis pretiosior fuisse arguatur unius diei mensa quam totius sui temporis uita. hic ergo non communicabunt in aeternum caelestia bona pauperum, quorum istic pauperes bona terrena nescierint. et horum grauius lingua torrebitur, qui debilitates modo pauperum uel horrent uel inrident, fastidiosi letaliter et faceti, qui praetereunt et canibus lambenda dimittunt ulcera proximorum, quia omnis natura homini homo proximus. nonne, quaeso te, isti uerius dicendi canes, qui ne canes quidem in curandis atque mulcendis hominibus imitati sunt et de micis saltem a mensa sua cadentibus satiari cupientes fratres hoc est natura matre germanos non solum obseratis foribus excludi, sed etiam saeuis uerberibus expelli iubent? unde credo illum in euangelio diuitem tartari, cum totus, ut clamat, miser cruciaretur in illa ignei gurgitis flamma, solius tamen linguae refrigerium postulasse, qua sine dubio ideo uehementius cremabatur, quia in Eleazarum ante ianuam suam stratum et canibus relictum saepius superbo auarus ore peccauerat. ob hoc et alibi praemonemur ponere ori nostro custodiam docente sapientia per Solomonem, quia in manu linguae uita et mors, et alibi: uerbis tuis, inquit, iustificaberis aut uerbis tuis condemnaberis.
- 13.18.1
Tibi igitur, frater in Christo unanime, cui sub hac poena metus et cum illa sede communitas, cuius os benedictione plenum est, cuius diuitiae ubera pauperum sunt, cuius domus Christi est, qui non iacere mendicum ante ianuam tuam epulante te sustines, sed contra tectis tuis laetus inducis aut tecum epulaturum aut etiam ieiunante te saturandum, tibi felix a peccatis egestas et beatae in uirtutibus opes sunt. tu et inter illos pauperes iure numeraberis, quorum est regnum caelorum, et inter illos diuites, quorum possessio ciuitas firma est, quia spiritu dei diues es et tuo pauper. tales enim diuites cum pauperibus suis diligit deus et sacris litteris celebrat paginarumque perennium auctoritate nobilitat.
- 13.19.1
Hoc enim ipsum considerare te uolo eorum diuitum, quorum uel crimina uel supplicia in scripturis signata sunt, nomina significata non esse, quia sine dubio indigni erant, ut sermone diuino nominarentur, quos aut uitae oblitterauit inpietas aut auaritia deleuit. ideo praedixerat dominus in propheta de ipsis: nec memor ero nominum illorum per labia mea hoc est per inmortalium duo testamenta uerborum, quae oris diuini labia bene dicuntur, quia et cohaerent sibi et uno dei uerbo aperiuntur et per ipsa nos deus osculatur ab osculis oris sui. haec ergo labia pollui noluit nominibus inpiorum diuina iustitia, et idcirco neque illius diuitis nomen existat, cuius uanitas et auaritia signatur, cui consumpta iam uita de ortae apparatibus cogitanti dictum est: stulte, hac nocte expostulatur anima tua; quae parasti cuius erunt? neque huius e tartaro diuitis nomen insigne est, quod non casu praetermissum edito pauperis nomine intellegimus. illius quoque diuitis, qui gloriatus in lege conpleta conditionem adipiscendae perfectionis diuitiarum suarum amore auersatus est, caecitatem legimus, uocabulum non habemus. erat enim, inquit, habens multas possessiones, et idcirco secuta est illa sententia, quae regnum caelorum omni diuiti pene clauserat, nisi deus ut solus bonus omnipotentiae suae excepisset hoc donum, ut diuites pauperum uoluntate ditaret. hi ergo diuites inuisi deo et oblitterati memoriae, qui aeternis caduca praeuerterint quique maluerint terrae quam deo credere, escam tineis et praedam furibus congerentes et, ut scriptum est, cui thesaurizant ignorantes, quia nolunt intellegere cui debeant thesauros suos, digni qui nesciant quo successore dimittant, quia nesciunt quo largitore possideant. quid enim habes o homo, quod non acceperis? et quia accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis, et de suis deo donis superbis? talium, mi frater, diuitum nomina in euangelio non scribuntur, quia nec in libro uitae habentur.
- 13.20.1
Denique, ut scias non diuitias sed homines pro earum usibus esse culpabiles uel acceptos deo, lege sanctos patres Abraham et Iob deo de opibus suis amicos factos. nam in euangelio, quo ille tartareus contemptor Eleazari diues praetermissus est, illum ab Arimathia loseph diuitem nominari uidemus. beatus enim est, qui specialiter intellexit super egenum et pauperem, pio Christi corpus obsequio muneratus nec iudicem pro iniuria dominici corporis interpellare ueritus et pio sumptu pretiosi uelaminis et sepulchri noui diues in domini sepultura. his te pagina sancta nominibus adscribet et in talium diuitum sorte numeraberis, quorum opes aequas et animo. non enim sibi habentes habebant, sed nemo quicquam dicebat suum, et humani nihil a se alienum putabant, ut illa quondam princeps fidei multitudo, cui unum cor et anima una et omnia communia erant. et uide rationem; facile iudicabis parricidali crimine contemni pauperes nostro arbitrio, quos nullo uidemus a nobis dei opere discretos. quomodo enim excludimus a nostris modicis habitationibus quos deus una nobiscum istius mundi conclusit domo? quomodo dedignamur terrenae possessionis usu facere participes quos et inuiti diuinae originis unitate consortes habemus? hoc tenens Abraham amicus deo factus est; hoc obseruans Lot euasit a Sodomis; hoc sectatus Iob de zabulo triumphauit.
- 13.21.1
Aperiamus et nos domicilia nostra fratribus, uel timentes periculum supradictorum exemplo patrum, ne forte quasi hominem excludentes et angelum repellamus, uel sperantes mereri et angelos hospites, dum omnis aduenae transitum prompta humanitate suscipimus. pater enim Abraham dum peregrinos suscipit, excepit et dominum cum angelis Christum et in hospitali tabernaculo illum, quem in euangelio coram semet ipso saluator exhibet, diem uidit. Sodomitas hospitum damnauit iniuria, et Lot eo potissimum liberari meruit affectu, quod hospites praetulit filiabus. non ille inpius, sed perfecte pius; non enim filias uiles habebat qui inde mercedem meruit, quod pietati domesticae praetulerit iustitiam caritatis hoc est timorem dei, cuius utique praecepto et spiritu recipiendis hospitibus seruiebat, ac perinde iam tunc perfectum fidei mens illa conpleuit, quo dicitur nobis: omnis qui reliquerit fratres et sorores aut matrem aut filios uel filias propter nomen meum centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit. huius mentis perfectio uel istius perfectionis mens iam ab origine saeculi iustum Lot ab illo pentapolitano incendio liberauit, meruitque pro hospitali domo tantam in domum urbem munere dei sortitus accipere, quia ille, qui in incesta et inpia ciuitate solus et pius fuerat et pudicus, ipsam superans sanctitate pietatem non dubitauit, quantum in ipso fuit, pudicitia filiarum redimere hospitum castitatem. lob uero, ille domini igne examinatum argentum, se semper oculum caecorum et pedem claudorum fuisse testatur horumque operum in ipso temptationis suae certamine mercedem reposcit et recipit. spoliatur opibus patrimonii, non animi; sed inuulnerabilis corde nec labiis peccat, nudatus ambitione substantiae, sed armatus uirtute patientiae; orbatus prole, non cordis lumine, filios mentis suae hoc est iustitiae opera conplectitur clamans: nudus exiui de utero matris meae, nudus oportet in terram reuertar. nihil intulimus in hunc mundum, uerum neque auferre possumus. sed quia spiritales opes non amiserat, temporales quoque diuitias pro patientiae triumpho recepit et ditatus est triplo, quia probatus et purgatus erat septuplo. labores enim, ut scriptum est, fructuum suorum manducauerat in operibus piis elaborando, et idcirco fructus laborum suorum manducauit in hoc etiam saeculo praemia operum recipiendo.
- 13.22.1
Cum his diuitibus tibi sors est, qui eundem deum diuitiarum tuarum causam esse meministi, liber auaritiae, quia seruus iustitiae. iniquo mammona iuste uteris, nec captiuus sed uere dominus es pecuniae tuae, quia possideris a Christo, cui captiua est ipsa captiuitas. gloriare igitur in domino, quia non caro et sanguis tibi, sed ipse, qui lumen est uerum et sapientia dei Christus, prudentiam huius prouidentiae reuelauit, qua intellegis in omni egeno et paupere Christum cibari potari contegi uisitari, secundum illos, quos ob hoc meritum, quod supra dictum est, in die mala liberabit dominus.
- 13.23.1
Ipse te dominus conseruet et uiuificet et beatum faciat et ferat opem nunc tibi supra lectum doloris tui, conuertat planctum pium in gaudium sanctum tibi. conscindat saccum tristitiae tuae et reddat tibi laetitiam salutaris sui, confirmante spiritu principali firmet in orationibus et eleemosynis ut arcum aereum brachia tua, perficiat pedes tuos tamquam cerui, ut et ad fugiendum zabulum et ad consequendum Christum uelox sis et fixis gemino utriusque testamenti ungue uestigiis in uia domini firmiter sistas, ereptis manu domini pedibus tuis a lapsu et oculis a fletu, ut cum benedicta coniuge aeternum tua placeas domino in regione uiuorum. fiet enim tibi secundum fidem tuam, quia fidelis dominus in uerbis suis memor erit in aeternum huius sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiet; teque ipsum uiuam sibi hostiam in odorem suauitatis accipiet remunerator uestri fenoris in illa die, qua locupletior creditoribus debitor suum cuique depositum multiplicata reddet usura. nec longe retribuendi dies albentibus iam propinqua messe regionibus.
- 13.24.1
Interim recipiendas opes festiua tibi meditatione promittens multo uberius animum tuum uenturi fide quam meo uel cuiusquam sermone solaberis. non enim modica animis credentium uoluptas est promissa fidelibus bona dulci cogitatione praesumere et in paradiso iam animis deambulare. si agricolam iuuat spem messis in segete mirari, dum a messe fructum laboris expectat, faciliusque fert moram temporum auaritia uotorum, si pascat oculos, dum sperat euentus: quanto maiorem nos capere possumus uoluptatem, licet peccatores, attamen fideles seruuli, quibus sparsi seminis non apud dubiam terrae fidem sed apud incommutabilem dei ueritatem ratio mandata est, qui hoc speramus quod ueritas ipsa promisit.
- 13.25.1
Non enim ab humanis opinionibus nec a fabulosis poetarum somniis aut philosophorum phantasmatis post hominem futura colligimus, sed ab ipso fonte ueritatis haurimus fidem rerum. quis autem potuit diuina magis quam deus ipse operum et statutorum suorum conscius nosse? non traduces in corpora aliena animas, ut sint monstra post hominem, neque omnino sine corpore permansuras aut in corpore mentiemur occiduas. blandiantur sibi mendaciis poetarum qui non habent ueritatis prophetas. caecentur opinionibus erraticis philosophorum qui non inluminantur testimoniis apostolorum et se desperatione solentur qui spem non habent dicentes: umbrae transitus est tempus nostrum, et non est reuersio finis nostri, quoniam consignatus est, et nemo reuertetur, qui excaecati nequitiae et infidelitatis suae tenebris non possunt dicere: credo uidere bona domini in lumine uiuentium. nos uero tam egenis remediis non indigemus, quibus ipsa ueritas, dei uerbum deus, resurrectionem carnis in uitam aeternam et spopondit docens et probauit resurgens. ipse enim dei filius, per quem omnia et sine quo nihil, ipse testatus est: ego sum resurrectio; qui credit in me, etsi mortuus fuerit, uiuet, et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. quod ne uerbo solum adsereret, sanxit exemplo suumque ipsum, in quo omnis susceptio, hominem resuscitatum a mortuis et ostendit discipulis, in semet ipso fidem carnis adsignans, cum dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas; et infer manum tuam huc et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me habentem uidetis.
- 13.26.1
Haec igitur testimonia, haec documenta, hanc lucem fidei habentes, qua occasione poterimus de resurrectione dubitare, quam et de uerbo dei audiuimus et apostolorum oculis uidimus manibusque palpauimus? quique ita per Christum deo uincti et insiti sumus, ut dei arrabonem teneamus in terra nostra spiritum sanctum, quem dedit nobis, et nostri pignus habeamus in deo carnem Christi, quia interuallum istud inmensum, quo a diuinis mortalia disparantur, medio et inter utraque communi interuentu suo uelut quodam, ut sic dixerim, ponte continuat, ut eius tramite terrena caelestibus conserantur, cum hoc corruptibile nostrum incorruptio superna perfuderit et mortale nostrum, ut scriptum est, inmortalitas hauserit mortemque deuictam uictrix in Christo et a Christo nobis uita sorbuerit. quod ut adsequamur, non de ueritate tanti boni, sed de nostri captu meriti dubitare possumus. sed agamus quae Christus iussit, ut adipiscamur quae Christus spopondit. ueritas illius nobis adest, illi fides nostra non desit. omnibus uita, omnibus uia, omnibus ianua est. nemini claudit sua regna, quibus et uim permittit inferri.
- 13.27.1
Perge quo curris, ut adprehendas in quo adprehensus es; enitere per angustam uiam, ut peruenias in amplam possessionem hereditatis aeternae. habes iam in Christo magnum tui pignus et ambitiosum suffragium, coniugem quae tibi tantum gratiae in caelestibus parat, quantum tu illi a terris opulentiae suggeris, non illam, ut dixi, luctibus cassis honorans, sed uiuis muneribus adcumulans, quibus illa nunc gaudet; iamque illi huius operis tui usus in fructu est, cuius adhuc tibi munus in semine.
- 13.28.1
Iam honoratur tuis illa meritis, iam pascitur tuis panibus et affluit tuis opibus, in uestitu deaurato circumamicta uarietate, pretioso lumine; non eget alienae manus digito refrigerari, propriis ipsa digitorum suorum roribus id est dexterae tuae operibus infusa. non aeque ampla dote nubentem locupletaueras, ut nunc ditificas quiescentem. quantam enim tunc partem tuorum munerum cepit, cum eo solo, quod poterat induere, frueretur? nunc quantumcumque contuleris, totum simul omnium sensuum uoluptate diues animo possidebit. beata, cui tam numerosa apud Christum suffragia sunt et cuius caput tam multiplex ambit inlustrium corona gemmarum, nec alienis intexta floribus, sed domesticis corusca luminibus. uere illa pretiosa domino anima, quae de tribus pretium margaritis capit. est enim coniunx fidei, soror uirginitatis, filia perfectionis, cui Paula mater, soror Eustochium, tu maritus.
- 14.1.1
Laetati sumus in his quae per Cardamatem scripta et adportata sunt nobis. sospitatis enim tuae nuntius sermo uelut oleum laetitiae inpinguauit ossa nostra, ut repleti gaudio diceremus: magnificauit dominus facere nobiscum, qui nos in tui doloris lectulo uisitauit, ut exurgentes in tua sanitate caneremus hymnum domino nostro, quoniam eripuisset oculos nostros a lacrimis, differens te coronae tuae, sed reseruans adiutorio nostro, ut te intentis orationibus tuis onera nostra releuante et itinera praeuiante leuiores curramus in odorem unguentorum domini, quem nobis in tua sanctitate fragrantem, etsi non adprehendimus merito, attamen sequimur affectu, sperantes per inseparabilem caritatis tuae copulam de-. ducendos nos, ut perueniamus tuo ductu quo tu proprio nisu perueneris. nam infirmitates tuae non sunt ad mortem sed pro claritate dei, ut et uirtuti tuae perfectionem et infirmitati nostrae uirtutem conferant. de te enim ne perturbemur, multa nos iam a patriarchis sanctorum domini exempla confirmant.
- 14.2.1
Sicut ipsi patres fidei praeter alios uitae suae labores in illa etiam senectute prophetica, qua interius luminati iam mundi aeternitatem et omnium saeculorum seriem prouidebant, corporeis tamen graues oculis in infirmitate carnali spiritalem consummauerunt uirtutem: sic et beatus Iob temptatus est ut probaretur, dimicauit ut uinceret, humiliatus est ut exaltaretur, fleuit ut gauderet. quid ipse sanctus sanctorum? nonne tunc uicit cum iudicaretur et cadendo per mortem resurrexit in gloriam? quae fortibus passiones infirmitatum, infirmis incitamenta uirtutum sunt. infirmatur etenim ualidus, ut confortetur infirmus et imitatione robusti discat superare congressus. et ideo et iustus castigatur, ut emendetur iniustus.
- 14.3.1
Quare duplicem utilitatem operatur sanctorum carnalis infirmitas, ut et ipsorum spiritalis uirtus exerceatur, et qui prosperatur in uia sua et uiribus inoffensae sanitatis insultans dicit: peccaui, et quid accidit mihi? non audeat sibi de corporea felicitate blandiri et forsitan metu diuinae potestatis adstrictus ad iustitiam corrigatur, dum ultricem domini caelestis manum inpiis actibus iure expauescit, quam uideat et iustis seueram. nam si uos uix citra uerbera castigationis euaditis, nos iniqui et peccatores ubi parebimus? credimus autem, quia ideo proximis his temporibus grauiora solito corporalium tribulationum tela perpessus es, pridem febrium ardore, nunc capitis humore uexatus, ut in illa requie domini beatus possis dicere: transiuimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerio. laetificati igitur hac dei misericordia, qua respexerat in bonum humilitatem nostram, ut grauissimae anxietudinis poenam lucraremur, cum pariter indicasses nobis sollicitudinem de te nostram et securitatem, aliud in isdem litteris diuinae gratiae munus accepimus, illud uidelicet curae nostrae negotium de sancti presbyteri Basili domo per operam tuam, ita ut desiderauimus, explicatum.
- 14.4.1
Veniat tota illa benedictio super caput tuum et in coronae tuae cumulum supertexta florescat, qua benedixerunt dominum in te non solum ipsi, ad quos beneficium pertinebat, sed tota propemodum Capua et celeberrima urbis ipsius ecclesia gaudio presbyteri coexultans dedit laudem deo, qui adiuuisset pauperem de mendicitate et humiliasset alta diuitum corda, ut et ipsi habeant spem aeternae domus in ciuitate habitationis, qui digni habiti sunt per interuentum sermonis tui ad intellectum bonum inluminari, quo per exigui domicilii iustam reformationem aeternum sibi in caelesti tabernaculo pauperis sancti sui, a quo inuicem recipientur, hospitium parauerunt.
- 15.1.1
Excepimus Cardamatem in gaudio caritatis et benedictione dulcedinis adferentem nobis omnia bona, litteras indices sanitatis uestrae laetificantes corda nostra et dulciores super mei et fauum, quarum suauitas sicut oleum penetrauit interiora nostra; exultauerunt ossa humiliata, et in uoce exultationis diximus domino: suscepimus, deus, misericordiam tuam, qua liberasti pauperem de potente et humilem de manu fortioris eius. concurrebant undique in animum causae gratulationum, quod accipiebamus litteras uestras, quod nostri memores probabamus, quod ad uotum nostrum audiebamus incolumes, quod domuum meum patrem nostrum ex graui et longa infirmitate sanatum cognoscebamus. de utroque uestrum pariter laetificati sumus, quia, qua eadem tribulatio quae illum corpore, te corde confecerat, ita et eadem uisitatio, quae illi diuinam opem supra lectum doloris, et tibi refrigerium securitatis in cubili conpassionis adtulerat. sed nihilominus cogitantes nos illius aegrimonias et animum tuum stimulabat noster affectus, quod in illo tribulationis uestrae tempore nos forsitan sani atque etiam laeti fuissemus. sed gratias domino, qui ignorantiae culpam relaxat nec, ut meruimus, fecit nobis, praeueniens tristitiam nostram gratulatione, cum ita prouidere dignatus est, ut aegritudinis uestrae fugam eodem indice nosceremus, qui pariter nuntiaret et reditum sanitatis.
- 15.2.1
Quid de illo uestrae sanctitatis opere dicam, quo tantum nobis etiam ad praesentis gratiae cumulum quantum uobis ad mercedis aeternae copiam contulistis? id est de sancti presbyteri Basili negotio, cuius planctum. conuertistis in gaudium et senectutem conposuistis in misericordia uberi. facta est in tabernaculo eius uox laetitiae et salutis, neque cessat cum tota domo sua gaudens consonis ecclesiae gratulationibus benedicere dominum, qui respexerit humilitatem eius et religauerit contritiones eius et eos qui gratulabantur malis eius confusione perfuderit, ipsum uero conscisso tristitiae sacco laetitiae uigore praecinxerit.
- 15.3.1
Vnde pro ipsis fratribus nostris, quos ante rogari poposceramus, nunc unanimitatem uestram petimus, ut eos ultra solitum affectum diligatis et si forte ipsi Burdigalam, ut solent, uenerint, praesentibus gratias etiam de nostrorum sensuum ac uiscerum affectione reddatis. aut si tarda fuerit eorum copia, cum prima adfuerit occasio, dignamini eis gratulationem debitam et meritam benedictionem operis sui mittere, ut sciant et intellegant quam acceptum deo sacrificium dederint hac oboedientia fidei suae, quacum petitionem nostram in uestro interuentu exorabiles receperunt, nobis quidem gaudium praesens de sua deuotione praestantes, sed saluti suae aeternum commodum prouidentes. nam etsi debitum fecerint agnoscendo iustitiam, ut alienum reddi iuberent, tamen gratia largiter habenda digni sunt pro ipso bonae uoluntatis affectu, quo potuerunt transgredi et non sunt transgressi et maluerunt id facere, quod expediebat quam quod licebat, et quod tam absoluto et puro corde nobis parere dignati sunt, ut de beneficio eorum disputari non posset, quandoquidem domum suam sancto presbytero, etiamsi propriam non probaret, restitui tamen sine difficultate iusserunt, ut eam, si de suo iure non posset, de illorum tamen munere possideret. neque perdiderunt huius tam sanctae liberalitatis gratiam; nam uir ipse sanctissimus, cui dominus iuxta meritum uos \\interuentores prouidit, ita gratulatur et praedicat, tamquam indebitum munus acceperit. sed ipsis fratribus nostris modo respondere distulimus, quia per ipsorum homines saepius de Campania commeantes oportuniores occasiones non deerunt, quae statim ad ipsos, ubicumque sunt, dirigant.
- 15.4.1
De Cardamate ipso non modicam nos unanimitati tuae gratiam debere profitemur, quem non solum ministerio prouectum sed et spiritu proficientem recepimus. nam cum in diebus Quadragesimae aduenisset et eum ut clericum fraterno excepissemus affectu, cotidiana ieiunia non refugit et pauperem mensulam uespertinus conuiua non horruit et, quod magis mirum est, calicibus nostris contentus fuit, ut intellegeremus illum apud sanctitatem uestram emendatum, sicut est, apostolo erudiri nec iam modio sed modico uino, quo non uenter distenditur, sed cor laetificatur, inebriari ad sobrietatem, spiritali crapula ructantem deo hymnum, quem non solo ore uocali, sed et tacito corde decantat, qui uoluntatem domini fideli recipit auditu, pio narrat eloquio et strenuo inplet effectu. benedictus dominus, qui facit mirabilia, qui conuertit rupem in aquas, Cardamatem et clericum fecit, ut uidimus, et sobrium, ut credidimus. nam ut sollemnitas paschalis reuocauit dies prandiorum, incipiebat nobis circa meridiem murmurare dicens: exaruit sicut testum guttur meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis. defecit anima mea et uenter meus, et a fame et siti adhaeserunt ossa mea carni meae. respondebatur illi quidem: fili, in humilitate sustine, et concupiscentiae uentris non adprehendant te, quia non in pane solo uiuit homo sed in omni uerbo dei. ille autem sicut surdus non audiebat, et sicut aspides surdae obturabat nobis aures suas, sed frustra. ad prandium cupiebat inplere uentrem suum, et nemo . illi uel siliquam dabat, donec ad uesperum declinaret dies et hymno dicto quamlibet tristis de fame prandii placaretur nobis de refectione cenandi. sed ne diutius iocando uideamur iniuriam facere grauitati eius, quae iam stillicidiis poculorum magis laetatur quam in ebrietate riuorum, de commodis eius serio loquar: mulierem suam debilem et ideo inutilem sibi adserit. quod si ita est, peto ut ei aliquod mancipiolum praestetur.
- 16.1.1
Filiis nostris Posthumiano et Theridio patriam de Campania, quam nostri gratia accessere, petentibus non scribere unanimitati tuae contra officium et affectum putaui, non ab eo tantum praecauens, ne uiderer communis obseruantiae studium insolita a te mihi neglegentia praeterire, sed multo etiam illud magis, ne de tua in deum mente secus crederer iudicare, si omnium scribendi tibi occasionem diligens per uiros religionis insalutatum te tamquam a sanctis hominibus abhorrentem praetermitterem, cum certe studiosus Christiani nominis conprobatorque propositi etiam nostri amore docearis. suscipe igitur libens non illos ex meis litteris, sed litteras meas de illis probans, qui summa id ipsum sanctitate curarunt, ut religioni haberent uel patriam te non adeundo reuisere uel te sine meis scriptis adire. apte autem mihi uisa est ad id quoque huiusmodi tabellariorum persona congruere, ut aliquid de pristina illa epistola responderem tibi, quam tu ad illas mihi litteras, quibus manifestum diuinae potestatis in elementis et curae circa nos beneficium praedicaueram, retulisti. nam profecto retines me de tuis scriptis id, de quo tunc gratulans responderam, conperisse; unde suaseram, ne casibus dei munus adscriberes et forte magis quam numine arbitrareris argentum illud sancti conmercii inter hibernos turbines et nautas auaros amisso custode seruatum, in illud potissimum litus eiecta naui, in quo familiare nobis oppidum, tibi patrimonium tutissimis rem nostram sinibus exceperat.
- 16.2.1
Sed tu iterum mihi de tempestatis iniuria magis querulus quam de clementia dei gratus omnes motus elementorum, inter -quos diuina tantum manus humanam salutem tueri ualet, actusque nostros, quos summi domini potestas regit et pro nostris meritis uertit aut dirigit, uacuis fatorum fortunaeque nominibus tamquam aemulis deo potestatibus subdidisti. in quo ne te existimes deo detulisse, cum iniuriose potius, ut erat, dei beneficium esse nolueris, dicens ideo haec a diuina potestate secerni oportere, quia casum magis quam deum deceant mala, id autem sine dubio malum esse, quo periculum saepe homines aut damnum capessant. in quorum malorum, ut uideo, numero tempestates locas, quibus aut in terra agrorum saepe uastitas aut in naui naufragorum aerumna capiatur. sed hanc sententiam uideo de illis obortam magistris, qui sapientia sua superbi sapientiam dei quaerere dedignati a finibus ueritatis exules agunt, adsertores opinionum suarum, qui missis per inane magnum mentibus euanuerunt, sicut scriptum est et probatur, in cogitationibus suis, et pro suis arbitriis opera dei et consilia finxerunt; illisque mare uel caelum casu regi commouerique uideatur, qui mundum istum aut sine rectore uacuum aut otiante neglectum deo fortuitis lapsibus uolui disputant aut nullo auctore conpositum ut principii, ita finis expertem, quod corporea, qua mundus iste, cuius singuli portio sumus, natura non obtinet, quia omnis conpago resolubilis, aut, quod stultius est, ex semet ipso creatum uolunt, tamquam ulla res ipsa sibi possit esse causa nascendi, ut sit eadem creator pariter et creatura id est opifex et opus, quae ut nomine, ita et genere ac statu discrepare perspicuum est. quis enim non uidet mundum istum corporeum ui incorporea gubernari totamque molem infusa atque permixta magno uniuersitatis corpori diuini spiritus mente, qua facta est, agitari ad uitam, temperari ad usum, contineri ad statum, ordinari ad diuturnitatem?
- 16.3.1
Cum ergo constet quod cernitur aut sentitur alienae opis, ut consistat et maneat, indigere, non potest ambigi aliunde etiam ut crearetur eguisse. quod cum ita sit, omnia ex deo orta fateamur necesse est, quia nisi profanis in dubium uenire non potest mundum deo auctore confectum, proinde uentos et omnia, quae intra mundum partes molis eiusdem et quasi uiscera corporis sint, non ad alterius regimen esse referenda, quia neque regi continerique paterentur diuinorum operum uirtutes hoc est substantiae naturarum omnium in tanta discordia sui nisi ab ea tantum natura atque uirtute hoc est deo, uno omnium conditore, a quo uno fieri ordinarique potuerunt et cuius leges nisi seruarent, statum suum non obtinerent. multo autem ineptius est ullam culpare naturam et malam dicere, quoniam, si a deo omnia et deus bonus est, omnia profecto quae fecit deus bona. si qua autem sunt in arcanis statutorum eius altiora sensibus et cogitationibus nostris, etiamsi rationem eorum consequi et colligere non possumus, tutius tamen nobis est magis occultas esse rationes quam nullas credere, quia non ambigendum omnia dei, etsi nobis non sint perspicua, tamen esse consulta.
- 16.4.1
Itaque si totum mundum deus, qui condidit, et gubernat, quo in loco uel cui creaturae casus et fatum aut fortuna dominabitur? si de motibus uel ordinibus astrorum, ut quidam uolunt, pendent, de igniculis non solum deo sed et mundo ipso minoribus, immo etiam mundi ipsius tertiam partem ministerio famulae lucis ornantibus, istam, quam deo aemulam facis, potestatem trahunt. nam certe diuinae potestatis est elementa turbare uentorumque uiolentiam uel excitare sopitam uel incitatam refrenare et furoribus tempestatum uel dedere uel eripere mortales. qua potestate cum omnis creatura pareat uni omnium creatori subdita, quomodo his diuina uis et potestas datur, quae non solum nomine creatoris sed etiam creaturae specie carent, uacua non spirituum neque corporum nomina gerendis uel significandis rebus aptata, si quidem et fors uerbum dubitantis sit et fatum profantis expressio et casus significatio cadentium uel accidentium? tamen ab usu erroris antiqui ob ignorantiam dei rationis inopes cassa nomina, tamquam ideo numina quoque sint, in speciem corporatam stultis cogitationibus fingunt stultiusque, quam finxerint, donant honore diuino, unde et Spes et Nemesis et Amor atque etiam Furor in simulacris coluntur et occipiti caluo sacratur Occasio et tua ista Fortuna lubrico male nixa globo fingitur. nec minore mendacio Fata simulantur uitas hominum nere de calathis aut trutinare de lancibus. quod deliramentum ne uulgo inputemus aut nimium philosophos admiremur, Platone etiam delirante narratur, qui in gremio anus pensum Necessitatis exponit et tres ei filias addit concinentes et uersantes fusum et per fila ludentes, hoc scilicet lanificio autumans eas conficere res hominum et tempora cuique signata detexere. tantum abusus est humanis auribus adrogantia inanis facundiae, ut ridiculam anilis fabulae cantilenam non erubesceret scriptis suis, quibus de diuina etiam natura quasi conscius disputare audebat, inserere. sed nobis in illo sermonis tantum Attici comitas, non inanis fabulae spectanda concinnitas; quae demulcendis tantum auribus edita sunt, non debent sensuum fundamenta conuellere.
- 16.5.1
Quin potius, ut ratio et ueritas docet, omnia operum dei, in quibus consistimus et quorum pars sumus, omniaque munerum eius, quibus inter uitae istius fragilis et caducae incerta regimur atque seruamur, ad ipsum referamus, nihilque ab illius potestate nostro remoueamus errore, quia, uelimus nolimus, ipse nostri ut omnium et creator et deus est. et quia, quantum est bonitas et sapientia et origo rationis est, nihil nisi ratione constituit et ad materiam suae bonitatis creauit, ipsi omne quod sumus inpendamus et quae illi placita sunt studeamus discere et facere curemus. tunc defaecata mente purius intuentes uidebimus hanc esse ueritatem, ut a deo sint cuncta quae sunt, et hanc esse consequentiam, ut omnia dei facta pulcherrima sint et non sit malum quod bonum habeat auctorem, qui cuncta per mundum nostris usibus praeparauit et nostris utilitatibus agit et ita istius uniuersitatis opus condidit, ut alia ad seruiendum, alia ad exercendum, alia ad dominandum creauerit. itaque corporeis animalibusque naturis homines ratione dominamur. sed ne ipsa potestatis nostrae licentia resoluamur, utiliter exercemur aduersis aut spiritibus daemonum aut difficultatibus negotiorum aut ipsorum saepe elementorum motibus, uidelicet ut exagitati curis prudentiae et metui diuinitatis acuamur. a quo nos quae deberet magis gratificos domino aeterno facere securitas neglegentes facit. unde et magister gentium apostolus ait arcano diuinae pietatis consilio et magno humanae salutis emolumento opponi quosdam obices cursibus nostris et aduersis secunda mutari, ut morbos damna discrimina, quia tribulatio patientiae robur operetur, patientia probationem fidei pariat et praemium gloriae conferat. quod certe uirtus capere nisi uictrix non potest, non habitura uictoriae facultatem, nisi cum aliqua prius diffcultate certauerit.
- 16.6.1
Quod cum prudentiae tuae, quam et ingenitam et eruditam habes, litteris quoque ipsis, quas utinam iam ut iudicio ita et studio sacris litteris posthaberes, potuerit intimari, quibus egregie clarorum in ducibus aut philosophis uirorum uirtutes ad nobilem famam non nisi per labores et pericula emicuisse memorantur, admodum miror, cur in ueritate perspicua diuini muneris ita uolueris caligare, ut mirabilem illam nauis iactatae salutem et euidentibus signis procuratam nostrae rei diuinitus terra marique custodiam fortuitis euentibus dederis tantamque occasionem diuinae praedicationis effuderis. erige in summam sapientiae mentem tuam et ipsum ueri luminis fomitem Christum pete, qui fideles animas inluminat et pectora casta perlabitur. quod et te ita sentire docuisti, licet pro excusatione praetenderis inparem te adhuc et ideo non capacem dei, quia terrenis rebus et curis obsessus ab altiore suspectu caelestium quasi nubibus interpositis arcearis. sed utinam ista tam uere possis obtendere, quam facunde potes. arguit enim ipsa facundiae tuae doctrinaeque fecunditas uoluntatem tibi potius in sacris litteris parem quam aut uacationem aut facultatem abesse. non enim, opinor, dormiens aut aliud agens tantas oris aut pectoris diuitias coegisti. omnium poetarum floribus spiras, omnium oratorum fluminibus exundas, philosophiae quoque fontibus inrigaris, peregrinis etiam diues litteris Romanum os Atticis fanis inples. quaeso te, ubi tunc tributa sunt, cum Tullium et Demosthenem perlegis? uel iam usitatiorum de saturitate fastidiens lectionum Xenophontem, Platonem, Catonem Varronemque perlectos reuoluis multosque praeterea, quorum nos forte nec nomina, tu etiam uolumina tenes? ut istis occuperis, inmunis et liber, ut Christum hoc est sapientiam dei discas, tributarius et occupatus es. uacat tibi ut et philosophus sis, non uacat ut Christianus sis. uerte potius sententiam, uerte facundiam. nam animi philosophiam non deponas licet, dum eam fide condias et religione; conserta utare sapientius, ut sis dei philosophus et dei uates, non quaerendo sed imitando deum sapiens, ut non lingua quam uita eruditus tam disseras magna quam facias.
- 16.7.1
Esto Peripateticus deo, Pythagoreus mundo. uerae in Christo sapientiae praedicator et tandem tacitus uanitati, perniciosam istam inanium dulcedinem litterarum quasi illos patriae oblitteratores de baccarum suauitate Lotophagos, ut Sirenarum carmina blandimentorum nocentium cantus euita. et quia licet quaedam plerumque de inanibus fabulis ut de uulgaribus aliqua prouerbiis in usum ueri ac serii sermonis adsumere, dicam non litteras tantum, sed et omnes rerum temporalium species nobis esse Lotophagos uel Sirenas. nam et uoluptatum pestifera dulcedo patriae nobis obliuionem facit, cum homini deum, qui est patria omnium communis, oblitterat, et inlecebrae cupiditatum illam Sirenarum fabulam ueritate cladis imitantur. nam quod illae Sirenae fuisse finguntur, id uere sunt inlecebrae cupiditatum et blandimenta uitiorum; habent enim in specie lenocinium, in gustu uenemum, quorum usus in crimine, pretium in morte numeratur. has oportet ultra Vlixis astutiam cauti non auribus tantum sed et oculis obseratis et animo quasi nauigio praeteruolante fugiamus, ne sollicitati delectatione letifera in criminum saxa rapiamur et scopulo mortis adfixi naufragium salutis obeamus.
- 16.8.1
Atque utinam uel nudis nobis ex istius mundi salo liceat euadere, si in tempore isto, quo in fragilitate corporea et possessionum lubrico tamquam in nauigii fatiscentis infida conpage fluitamus, exuere nos ad enatandum inpedimentis angentibus quasi uestibus madidis et fidem salutarem, qua in uirtute Christi dei uexillo crucis nitimur, quasi tabulam perfugii meminerimus inuadere, ut de rebus fluentibus spem solidam conparemus et de noxia cupiditatum materia aliquid ad innocentiam salutemque rapiamus, quo uidelicet ut deo seruientes cupiditatibus inperantes necessitatis modo desideria terminemus et necessarios habentes habitus non quaeramus superfluos apparatus, quia recordari admonemur nihil intulisse in hunc mundum neque auferre posse. quae ueritas in tantum ualet, ut de gentilibus quoque philosophorum, qui uel extremae ueritatis lineas celsioribus ingeniis attigerunt, inquirendae tantum, nedum sequendae sapientiae uacari non posse senserint, nisi pecuniarum onera quasi stercorum etiam in mare quidam proicerent.
- 16.9.1
Sed tu diuisionem cum deo facito et quasi mutuo bene- Scio redde summo patri gratiam, qui tamen de his, quaecumque tibi donauit ingenita aut adiecit extrinsecus, te tantum a te reposcit. habeas licet tibi et tuis cuncta quae possides, tantum id curans, ut horum quoque largitorem deum esse fatearis. nihil enim habemus quod non acceperimus, qui in hunc, ut dixi, mundum nudi uenimus. ingenii autem tui facultates et omnes mentis ac linguae opes deo dedica immolans ei, sicut scriptum est, sacrificium laudis ore facundo et corde deuoto. ilico ut ad superna penetralia aciem mentis intenderis, aperiet ad te faciem suam ueritas teque ipsum reserabit tibi. nam diuinae ueritatis agnitu, id quoque, ut nosmet ipsos nouerimus, adsequimur. unde enim putas tantam miseris mortalibus uel superbiae uel ignauiae peruersitatem inoleuisse, ut non colentes deum daemoniis aut elementis subditis sibi seruiant, aquas ignem sidera arbores et simulacra uenerantes cum impiissima diuinae maiestatis iniuria? cuius nomine siue daemones sine creaturas colant, seruos honorant, pro quo his tenebris caecari merentur, ut quia deum uerum intellegere nolunt, etiam sui ignoratione feriantur; qua liberatur homo inluminatus fide, ut ordinem atque mensuram sui generis intellegens deo tantum, cuius unitas ineffabili trinitate censetur, se esse subiectum, ceteris uero omnibus creaturis, si rationabiles sunt, parem, sin uero corporeae, superiorem esse cognoscat.
- 16.10.1
Qua mediocritate homo temperatus neque a salutis sorte delabitur neque a dignitate naturae fitque conscius ueritatis, conpos sapientiae, seruus iustitiae, liber erroris dominusque uitiorum, quibus anima non deo seruiens seruire damnatur, quae deinde ut proprii status exul per omnes cogitationum suarum aut alienarum opinionum deuias uias spargitur, per philosophos uaga ac per ariolos curiosa, superstitioni religiosa, religioni profana, spem inter ac metum semper ambiguis affectionibus pendens. hinc omni uento cuiuslibet doctrinae circumlata, quia diuini timoris uacua, sapientiae caput non habet quasi truncis sensibus, unde intellectum rerum trahat, ubi sententiam statuat ignara; cum se frustra omnibus caelo terraque regionibus peruagata cogitatione distraxerit, in creaturis conspicuis et in nominibus uacuis casuum atque fatorum uim uniuersam, qua mundus agitur, constituit, tam falsi prauique tenax quam nescia ueri.
- 16.11.1
Tua uero mens, quae ignita de caelesti semine diuinum iam spirat ardorem, in ipsam arcem sapientiae Christum fide praeuia dirigatur. potior est copia tibi in nostris quoque studiis possidendae philosophorum facundiae, dum aduersam ueris desinas amare sapientiam. melius enim tenere te potius diuina quaerentem quam quaerere disputantem. mitte illos semper in tenebris ignorantiae uolutatos, in contentionibus eruditae loquacitatis absumptos et altercatione uesana cum suis phantasmatis famulatos, semper quaerentes sapientiam et numquam inuenientes, quia quem nolunt credere deum intellegere non merentur. tibi satis sit ab illis linguae copiam et oris ornatum quasi quaedam de hostilibus armis spolia cepisse, ut eorum nudus erroribus et uestitus eloquiis fucum illum facundiae, quo decipit uana sapientia, plenis rebus accommodes, ne uacuum figmentorum sed medullatum ueritatis corpus exornans, non solis placitura auribus sed et mentibus hominum profutura mediteris.
- 17.1.1
Et inuitando te et expectando defessi sumus, neque nobis aut uota iam aut uerba supersunt, quae totiens precibus ac litteris frustra effusis adiciamus. quod unum amicitiae communis spe praesentiae inuicem nostrae amputata reliquisti, uerba uerbis rependimus et his saltem solaciis, quae fructum non habent, refoueri optamus, quamquam in his quoque parcus esse coeperis, iam occasionibus nos requirens, toto prope nos biennio suspensos cotidiana conspectus tui expectatione cruciasti. nam et illam aestatem, quae puerorum nostrorum ad te reditum consecuta est, ita clausimus, donec hiems intercluderet, ut omnem diem ad aduentum nobis tuum inlucescere putaremus; sed quoniam nec indices tuae dilationis aduenerant, ea reputatione nos consolabamur, ut te neminem idcirco misisse, quia ipse uel sero adfuturus esses, confirmaremus. interea et hac aestate labente, spe tamen ea nos uel opinione palpante, Romam ad uenerabilem sollemnitatis apostolicae diem profecti sumus, concursum nobis illic tuum debita quidem sed tamen festiua meditatione promittentes, cum decocta praesumptae spei gratia, quod ipse non aderas, non tamen omnino nulla conpotimur, sumentes litteras tuas per hominem carissimi nobis uiri, fratris nostri Sabini. quem quidem primo minime monachali caliga et ueste mirati, cum praeterea facie non minus quam armilausa ruberet, parum spiritalibus buccis, tunc demum esse non nostrum sciuimus, cum per ipsum tabellarii dominum litteras a nobis reposcentem necessitudine uos proxima copulatos esse conperimus. unde et illum ante amicum cumulato nunc amore conplectimur.
- 17.2.1
Rescribendi tamen ex urbe facultas non fuit, quam uix decem dies uidimus non uidentes et ipsum temporis ante meridiem in notis nostris, quorum cura ueneramus, per apostolorum et martyrum sacras memorias consumentes. deinde ut ad hospitium redissemus, innumeris frequentationibus occupati, quorum partim amicitia, partim religio contrahebat, uix ut uespera solueret coetus nosque laxaret, necessario distulimus officium inopia uacationis. deinde regressis domum aliam moram accidua carnaliter aegritudo obtulit nec paucis diebus haud leuiter nos examinauit. sed, qui uita nostra et resurrectio est, uisitauit in bono humilitatem nostram et cum castigans castigasset nos, morti non tradidit. multa enim flagella peccatoris, sed sperantes in dominum misericordia circumdabit. atque ideo uerberati sumus ut peccatores, liberati ut sperantes in misericordia eius, qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum.
- 17.3.1
Haec igitur iam in uirtute et misericordia domini reualescentes per carissimum in domino fratrem Amachium, domni et patris nostri Delphini subdiaconum, quia ipsius occasio praesto erat, scripsimus, simul, quia se notissimum tibi esse adserebat, oportunissimum credidimus cui litteras ad te nostras crederemus. salutamus te tantum quantum diligimus in domino et adhuc desideramus; nam reuellere de animis nostris spem istam necdum possumus, qua praesumimus te uidendum amplectendumque nobis dono domini in sede ac sinu domni mei, communis patroni Felicis, cui uota tua totiens contestatus sum et promissa recitaui, quotiens a te mihi cauta reminisceris. si fefellimus martyrem ueritatis, non opinor me solum statuendum huius culpae reum, uerum qui spopondi quod credidi; tu, quaeso, mi frater unanime et dilectissime, dum tempus est, uideas, ne tanto confessori, tam potentis gratiae apud Christum sancto isse uidearis infitias.
- 17.4.1
Causari infirmitatem magis quam pigritiam uel exceptionem personarum qui possis, nescio, cum intra annum eadem opera ad nos potueris peruenire ac recurrere, qua Gallicanas peregrinationes tot annis frequentas et iteratis saepe intra unam aestatem excursibus Turonos et remotiora uisitas. non inuideo, praedico magis deuotionem tuam in domino, quam in semis suis admiraris et honoras. iuste fateor et merito Martinum frequentari; sed dico iniuste pernicioseque Felicem ab eodem, qui illum honoret, promissis inanibus ludi uel secura promissi iam ut aboliti dissimulatione contemni. qua fide speras Christi gratiam in honore Martini, eadem Christi offensam time in offensione Felicis; et tibi forsitan mens fortior et anima robustior aut potens conscientia perfectae in Christo dilectionis tantam ministret fiduciam, ut magnorum fidei et operationis tuae meritorum conpensatione delictum hoc, quo dominum meum Felicem, quod absit, laeseris, diluendum putes. quamquam de ipsius etiam tibi bonitate, quam de ipso, cuius spiritus est, deo Christo largissimam habet, ueniam tibi polliceris et fideliter facis: uerum ego uel tam timidum me uitio infirmitatis meae uel tam nimium amoris tui fateor, ut pro te etiam tuta timeam, et dum in omni sancto abundare tibi gratiam Christi cupio, nolim te in eo potissimum, in quo dei caritas est insignis et eminens, lapidem offensionis incurrere. scio quidem secundum diuitias bonitatis dei et in domino meo Felice uiscera pietatis adfluere; sed tu, quaeso, hoc eum magis diligas et timeas, quo melior est et indulgentior. magnam tibi talis formido mercedem pariet, ut hinc sollicitior sis, unde potes esse securior, id est ut tanto magis carissimum dei metuas offendere, quanto promptius dignatur ignoscere, quia maiore inpietate laeditur qui nescit offendi et grauius uindicatur a domino qui non expetit uindicari. conice, quaeso te, causam istam mutuae affectu fidei et uide si debeas aut ualidus excusare aut infirmus diffidere. dominus enim noster proximus ubique nobis est, qui dicit: in omni loco, dum adhuc loqueris, ecce adsum, et ait: omnia possibilia credenti.
- 18.1.1
Quod optantibus aliquamdiu non contigerat, id repente insperantibus domino donante prouenit, ut occasio nobis ad uenerandam sanctitatem tuam scribendi per domesticum fidei et eum potissimum fratrem, qui in domino tuus pariter ac noster esset, daretur. accidit enim Romae nobis ad celeberrimum natalis apostolici diem concurrere benedictum diaconum fratrem nostrum Paschasium, quem praeter gratiam fraterni in sacro ministerio contubernii hoc uenerabilius amabiliusque suscepimus, quod de sanctitatis tuae clero et corpore et spiritu esse cognouimus. sed fatemur uiolentiam nostram, qua illum de urbe ad sanctitatem tuam redire cupientem, quamuis festinationem piam iustissimi desiderii probaremus, tamen in tuo amore conplexi Nolam perduximus, ut et hospitium illic humilitatis nostrae quaedam per illius ingressum tui spiritus aura benediceret et diutius quasi quadam tuae gratiae portione frueremur, uidentes et tenentes eum, quem et institutionis tuae discipulum et uiae comitem modestia morum cordis humilitas mansuetudo spiritus fides ueritatis et sermo in omnibus sale conditus probabat. itaque da ueniam fratri nostro in nobis uel nobis in illo, quia sine illius tarditas arguatur siue praesumptio nostra culpetur, utrumque delictum caritas domini excusabit tibi, qua uel ille nobis parere conpulsus est uel nos eum non timuimus inuadere et pro nostro iure retinere, non adrogantia peruicaci sed corde puro et fide non ficta nostrum credentes esse quod tuum est teque ita uicissim reputaturum non ambigentes, ut illum non afuisse tibi duceres eo tempore, quo nobiscum fuisse cognosceres. nam etsi regionum interuallis corporaliter disparemur, spiritu tamen domini, in quo uiuimus et manemus, ubique effuso coniuncti sumus, ut unius corporis membra et cor unum et unam animam habentes in uno deo.
- 18.2.1
Quamobrem spiritali speculo mentem erga nos tuam considerantes nosque conexos inuicem tibi de affectione nostri pectoris uindicauimus nobis ut unanimem animum tuum in fratre retinendo, gratia domini, quae tibi largiter data est, id ipsum operante, ut in corporis etiam tui membris et in uestimenti tui fimbriis diligaris, quamuis multos morarum illius dies perdiderimus, dum corripiente nos in sua misericordia domino ad emendationem spiritalem carnali aegritudine uerberamur. sed qui consolatur humiles et sanat contritos corde consolatus est nos in praesentia fratris nostri benedicti Paschasii, de qua dum refrigeramur in spiritu, etiam corpore reficiebamur; amicus enim bonus medicina cordis est, et bene duobus in unum coactis Christus interstat.
- 18.3.1
Neque uero in infirmitate tantum nostra contribulatus et conpassus est, sed in nostri carissimi filii Vrsi, quem comitem indiuulsum peregrinationis suae habuerat, grauissimo languore diu confectus est. in quo et fidem eius et caritatem in domino plenam perspeximus. nam quantum ille laborabat in corpore, tantum hic in spiritu macerabatur. et ideo respexit illum dominus in huius humilitate, cumulans et hoc beneficium, usque ad mortem infirmatum fide tamen et labore Paschasii, in quem dominus experiri uoluit potentiam apud se sancti sui confessoris dilectissimi Felicis dominaedii nostri, de periculo inuenire salutem. per huius enim ipsius manus genitus, in lectulo baptizatus redit. praestabit idem dominus, qui illum orationibus sancti fratri nostro Paschasio et sollicitudini cum eo nostrae et inprimis ecclesiae tuae, te procul dubio semper in tuis ubilibet positis respiciens, redonauit: perducat in conspectum tuum incolumem et saluum et liberum peccato seruumque iustitiae. non ambigimus et ipsum, si ad te meruerit peruenire, magna fidei incrementa facturum pare Paschasio et te amborum magistro.
- 18.4.1
Notum enim nobis fecit Tychicus tuus, carissimus frater et fidelis minister in domino, non quidem te magis quam in te deum praedicans, quanta dominus per te lumina in obscuris ante regionibus accendisset, qui educens nubes ab extremo terrae, te quoque in lucem populi sui de extimo orbis eduxit et clarum fulgur in pluuiam uberem fecit. sicut terra Zabulon quondam et Nephthalim, uia maris trans Iordanen Galilaeae, qui sedebant in regione umbrae mortis, lucem uiderunt magnam: ita et nunc terra Morinorum situ orbis extrema, quam barbaris fluctibus fremens tundit oceanus, gentium populus remotarum, qui sedebat in latebris uia maris harenosa extra Iordanem, antequam pinguescerent fines deserti in ea, orta sibi per tuam sanctitatem a domino luce gaudentes corda aspera Christo intrante posuerunt. ubi quondam deserta siluarum ac littorum pariter intuta aduenae barbari aut latrones incolae frequentabant, nunc uenerabiles et angelici sanctorum chori urbes oppida insulas siluas ecclesiis et monasteriis plebe numerosis, pace consonis celebrant. quod quamquam in totius Galliae populis ut ubique gentium Christus operetur, qui totum orbem circuit quaerens dignos se et per nationes in animas sanctas se transfert et in uiis directionis ostendit se hilariter et omni prouidentia occurrit amatoribus suis, tamen in remotissimo Neruici littoris tractu, quem tenui antehac spiritu fides ueritatis adflauerat et potissimum in uas electionis excerpsit, in te prima refulsit clarius, incaluit ardentius et propius adparuit, et in quo sanctificaret illic nomen suum et per cuius nomen etiam solis ab occasu in omnem terram sonus eius exiret adsumpsit.
- 18.5.1
Denique nunc Rotomagum et uicinis ante regionibus tenui nomine peruulgatum in longinquis etiam prouinciis nominari uenerabiliter audimus et inter urbes sacratis locis nobiles cum diuina laude numerari. haud inmerito, cum totam illic, qualis in Oriente memoratur, Hierusales faciem apostolorum quoque praesentia meritum tuae sanctitatis adduxerit, qui peregrinam memoriis suis urbem adfectu sanctorum spirituum et effectu operum diuinorum sedibus suis conparant, qui in te ipsum aptissimum sibi diuersorium reppererunt. iuuat uidelicet amicos dei et principes populi ueri Israel id est populi adpropinquantis sibi in ea urbe remorari et cooperari tibi, in qua cum angelis sanctis continua diebus ac noctibus Christi domini praedicatione mulcentur, in qua illis per deuotissima fidelium corda famulorum plurimae uirtutes amicae gratam requiem et familiare metantur hospitium, ubi cotidiano sapienter psallentium per frequentes ecclesias et monasteria secreta concentu castissimis ouium tuarum et cordibus delectantur et uocibus. et nunc illos intemerata uirginitas in sacri corporis templo tenet, ut in uisceribus pudicis requiescenti Christo hospites faciat. nec minore eosdem uoluptate sanctis operibus et pio ministratu inexpugnata. noctu diuque famulantium uiduarum pascit integritas uel subiugatorum deo coniugum arcana germanitas, quae orationibus sedulis laetum in operibus suis Christum ad uisitationem non iam maritalis tori sed fraterni cubilis inuitat, cum ipso sanctisque eius uicissim mixta concubitu castitatis spiritibus uisitantium inmaculato amore confunditur. nunc uero per misericordiae uiscera reficiuntur et in filiis pietatis atque iustitiae conquiescunt, te in omnibus eruditionis tuae filiis diligentes et in te Christum amantes ac per hoc uirtutes dei id est potentiam in Christo suam in tua potissimum ciuitate, ut consortem te suum testentur, operantes.
- 18.6.1
Gratia illi et gloria, qui opera manuum suarum non omittens omnem hominem uult saluum fieri et in agnitionem ueritatis uenire et pedibus euangelii toto orbe discurrens te quoque speciosum uerbi sui pedem facere, in quo exultaret ut gigans ad currendam uiam, et in praeparationem euangelicam pacis suae uestigio calciare dignatus est, ut per te quoque super aspidem et basiliscum ambularet et conculcaret leonem et draconem. ac ne tam inlustris lucerna sub modio taciturnitatis obscura latitaret, sic te apostolicae sedis euectu quasi super candelabrum sublime constituit, ut tota domo multorum inluminatione luceres.
- 18.7.1
Sed quibus te itineribus ad uiam suae ueritatis adduxit? carnalibus muniis ad spiritalia suae uirtutis instituens creauit initio militem, quem postea elegit antistitem, et passus est militare te Caesari, ut deo disceres militare, ut dum labore castrensi corporis robur exerces, spiritalibus te proeliis roborares, confessioni spiritum firmans et passioni corpus indurans. quod diuinae prouidentiae circa te fuisse consilium ingens postea exitus tuus a militia et ingressus ad fidem docuit. cum primo Christi amore suscensus ordinante ipso domino quandam operis sui pompam per insignem concilio militari diem progressus in campum es, toto illo quem iam mente respueras muniminum bellicorum praecinctus ornatu cunctisque mirantibus adcuratissimos in te habitus ac terribiles apparatus repente obstupefacto conuersus exercitu ante pedes sacrilegi tribuni militiae sacramenta permutans arma sanguinis abiecisti, ut arma pacis indueres, contemnens armari ferro, qui armabaris Christo. et ilico antiqui serpentis inuidia concitato in furias tribuno districtus in uerbera et uastis fustibus fractus nec tamen uictus es, quia crucis ligno innitebaris. geminataque mox corpori poena acuto testarum fragmine laniata inmanibus plagis membra substratus es, tunc mollius fulciente Christo, cuius tibi gremium lectulus erat et dextra puluinar. unde ad maiorem hostem necdum uulneribus obductis accensa potius eorum dolore quam fracta uirtute reparatus fortior prosiluisti oblatusque comiti de potentiore inimico gloriosius triumphasti. nec ausis ultra diaboli satellitibus superata ingerere tormenta capitalemque sententiam meditantibus, ut uel fine carnalis tuae uitae uinci desinerent, dominus noster fortis et potens et inuictus in proelio conspicuis mirabilibus pectora quamlibet obdurata confudit. nam carnifex, qui in itinere, quo percussorem tuum sacra uictima sequebaris, ceruicem tuam insultans minaciter adtingendi temeritate uiolauerat, quasi ictus sui locum praecurrente gladium manu palpans, excussis ilico oculis caecitate percussus est.s o Christi ineffabilis bonitas quantum in suos ostendit affectum! iniuriam confessoris sui non tulit inpunitam qui suis crucifixoribus rogauit ignosci, contumeliam martyris statim ultus est qui passionem noluit uindicari. sed ea ipsa ira pietatis est. idcirco enim unus caecatus est, ut plures inluminarentur et ipse forsitan, qui oculos carnis amiserat, lumina mentis acciperet. statim denique maiore documento qui feralis custodiae ministerium triste curabant, quas ipsi artius innodatas et ad ossa depressas uel exiguo rogantibus uobis beneficio relaxare noluerant catenas, conuersa in conspectu ipsorum prece uestra ad deum Christum sponte de manibus absolutis fluere uiderunt nec ausi renectere quod deus soluerat ad comitem pauidi cucurrerunt, ueritatem dei pro confessoribus confitentes. quod auditum religiose et creditum comes principi suo cum testimonio militum retulit, et, ut ipsius quoque repentina ad clementiam de furore conuersio inter mirabilia dei numeraretur, factus est in te praedicator Christi, in quo esse deuouerat persecutor. puto et ipsum tamquam Saulem aliquando spiritu sancto dominus inpleuerat, quia et te sicut Dauid suum diligebat, ut sicut ille rex quondam, dum ad prophetas persequendos proficiscitur, affectus est, ita et comes ille respersus gratia domini, quae de fidei tuae 10 abundantia redundabat, qui ad puniendum confessorem uenerat, et ipse confessus abscederet. credidit enim et quos saeuiens praedamnarat ut reos laudans emisit ut sanctos et testimonium perhibuit ueritati qui testes fidei punire cupiebat.
- 18.8.1
Quid ergo miremur tam potentem te esse meritorum, tam diuitem gratiarum, cum hoc tibi fuerit uirtutum in Christo rudimentum, quod longorum laborum paucis consummatio est? dubitemus etiam nunc an perfectus sis, qui de perfectione coepisti? et si legitime coronandus sis agone decurso, cum currere coeperis a corona? quis daret nobis pennas sicut columbae? et uolaremus ad te et requiesceremus in conspectu sanctitatis tuae, coram in ore tuo Christum dominum admirantes atque uenerantes, tergeremus capillis pedes illius in tuis pedibus et lacrimis rigaremus et in illis cicatricibus tuis quasi dominicae passionis inpressa uestigia lamberemus. suauiora enim sunt uulnera amici quam oscula inimici. uae mihi misero peccatori inmunda labia habenti, cui fructus iste non contigit, cum in manu fuerit.
- 18.9.1
Meminisse enim credo dignaris, quia sanctitatem tuam olim Viennae apud beatum patrem nostrum Martinum uiderim, cui te dominus in aetate inpari parem fecit. ex illo igitur licet breui notitia te attigerim, tamen magna dilectione conplexus sum et quanta tunc licuit copia ueneratus sum sanctitatem tuam et me ac meos, qui te absentes, tamen quia iungente Christo unum sumus, per me uidebant, commendaui in aeternum tibi, gaudeoque nunc, quod hoc saltem mihi gloriari licet, quia faciem tuam in carne uiderim, sed lugeo neglegentiam infelicitatis meae, quod occasionem tanti boni ignarus amiserim et contenebrantibus me illo tempore non solum peccatis, quibus etiam nunc premor, sed et curis huius saeculi, quibus nunc propitio deo liber sum, sacerdotem te tantum, quod in medio erat, uiderim et, quod inerat insignius, martyrem uiuum uidere nescierim.
- 18.10.1
Memineris, quaeso te, nostri in illa die, qua ad te innumera meritorum tuorum cohorte comitatum ornamentisque felicibus comptum et infulis pariter atque adoreis coronatum et niueas sacratorum antistitum uittas et floridas confessorum purpuras occurrentium manus adferent angelorum teque ipsum ut argentum igne examinatum et aurum in fornace saeculi huius probatum ipse summus auri sui argentique purgator accipiet et ut pretiosam diademati suo margaritam rex aeternus aptabit nec tuarum tibi tantum praemia se debere uirtutum iudex iustus agnoscet, uidens innumeros circa te sanctorum utriusque sexus greges, quos illi cotidie institutis tuis generas, formula omnibus perfectae uirtutis et fidei; sicut et frater Paschasius ostendit, in cuius gratia et humanitate quasi quasdam uirtutum gratiarumque tuarum lineas uelut speculo reddente collegimus. uere tu beatus tot beatorum parens, tantae messis sator, centenum et sexagesimum ac tricesimum fructum deo fecunditate tuae terrae efferens et mensuram parem de uariis partuum tuorum fructibus recepturus. te altissimus inter regni sui maximos nominauit, cui concessit facto aequare sermonem, ut et doctrina tibi uitae tuae sit et uita doctrinae. quo fit, ut nemo se audeat excusare discipulus uelut difficultatis imperio, cum prius adstringatur uirtutis exemplo.
- 19.1.1
Expectabamus ut area sitiens refrigeria litterarum tuarum, et anima nostra sicut terra sine aqua sitientibus in tua uerba praecordiis anhelabat; iam enim prope biennium defluebat, ex quo nobis per confamulum Cardamatem modica licet dulcissima tamen oris tui stillicidia roraueras, nec iam interim sperabamus uel guttula tui sermonis aspergi, quia per totam aestatem inrita non uenientis Vrani expectatione suspensi, multo magis tempus -hibernum in tuo nobis silentio transigendum putabamus. et ecce misericors et miserator dominus, qui dat escam esurientibus et consolatur humiles et potens est supra quam speramus dare nobis quae desideramus, insperantibus quidem sed optantibus repentino iterum Cardamatem nostrum superuentu intulit nobis, et ut facta est per eum uox salutationis tuae in auribus nostris, exultauit gaudio cor nostrum, et omnia ossa nostra dixerunt: domine, quis similis tibi? quid est humilitas nostra quod memor es eius et uisitas eam? benedixisti, domine, terram nostram et torrente uoluptatis tuae potasti nos. ructabunt labia nostra hymnum uespere mane et meridie. cantabimus et psallemus domino, qui bona tribuit nobis. misit enim nuntium bonum de terra longinqua, quo dulcissimi et carissimi patris et sospitatem agnouimus et sermonem accepimus. unde conuersum est cor nostrum a tristitia sollicitudinis et in gaudium securitatis, et uersa in melius anxiae affectionis uice in illo die nobis per litteras tuas festo delectati sumus pro diebus quibus nos humiliauerat diuturnitas taciturnitatis tuae.
- 19.2.1
Confiteamur itaque domino misericordias eius et inmolemus ei hostiam laudis, quia saturauit animam inanem, non quidem, quod propitio ipso dicimus, gratiae eius uacuam sed desiderii nostri fructu ieiunam, cum solatia litterarum tuarum diu esuriret, quae iam, ut dixi, nobis pene biennio negabantur. non statuat illis dominus in peccatum praeuaricationem suam, quorum iniquitas mentita est sibi et longa ab oris tui panibus fame tabefecit animam nostram. remaneant ubi uolunt, quia nolunt ubi malle debuerant. faciant quod eis licet, quia non faciunt quod expedit. nobis accessio talium ut nihil conferre potuisset boni, ita nihil detrahere poterit. utinam peccatis nostris ita nullum nobis fieret detrimentum, si et ipsa cum talibus proximis elongarentur a nobis per multitudinem miserationum eius, qui non secundum peccata nostra retribuit nobis, sed sicut miseretur pater filii sui, ita miseratur timentes nomen suum et sperantes in misericordia eius; quorum participes sumus, quia aduentum eius et diligimus miseri spe misericordiae eius et horrescimus peccatores timore iustitiae eius. sed orationibus tuis propitiatus filiis tuis non intret in iudicium cum malis seruis suis, quorum primi nos ita ut bonorum ultimi sumus. qui et hanc ipsam gloriam, qua te in Christo et a Christo patrem regenerationis accepimus, in cumulum damnationis conuertimus, quia nihil te patre dignum domino altissimo serui inutiles et filii degeneres exhibemus, qui etiam nunc infelicem naturalis oleastri duritiam spinoso in corde seruamus, cum iamdudum bonitate domini a cognationis nostrae radice diuulsi in arborem tuam uideamur inserti, de qua pinguedinis tuae sucum medullis animae duceremus et spiritu mansuetudinis in uia pacis radicati bonae oliuae germina esse generosis fructibus agnosceremur.
- 19.3.1
Nunc uero per abundantiam uitiorum nostrorum inopes paternorum bonorum quomodo disponemus sermones nostros in die recognitionis, non adsecuti uirtutes tuas et nullam de tua in nobis stirpe similitudinem praeferentes, qua recognoscamur tui? quis nos eripiet ab ira uentura? quis nos a nobis ipsis eruet, ut emundati a sensibus nostris ab irae caelestis materia fide purgante uacuemur? in nobis enim inesse sentimus causas poenarum aeternarum uiuentibus in corde nostro radicibus spinarum atque tribulorum. nam prior uetustatis nostrae propago ut uinea Sodomorum fellis uuam acerbis carnalis uitae fructibus praeferebat et iram aspidum uenenis malitiae ebria mens uomebat; sed fecit nobis magna qui potens est; misit de caelo et liberauit nos; misit per te misericordiam suam et renouauit faciem terrae nostrae et fecit plantationem tuam esse nos sibi in uinea sua. propterea, pater benedicte et uenerandissime, perpeti cura et adsidua prece dicere te oportet domino, ut respiciat e caelo et uisitet uites istas quas plantauit dextera tua, ut adfixi in uera uite uiuamus non ad ignem amputanda sed ad fructum putanda sarmenta. dirigat nos ipse, qui uitis et uita est, in omnem disciplinae suae regulam ueritatis, rigans nos de superioribus suis per eloquia tua casta et pia et tam ignita quam dulcia. sermones enim tui guttae sunt illius pluuiae uoluntariae, quam segregauit deus hereditati suae, qui descendit in uellus, tacito scilicet in uirginem fusus adlapsu. ipse est in cuius stillicidiis laetamur, cum exoritur in nobis et animam renascentem primo notitiae suae rore distillat, ut sanet omnes languores nostros. ros enim qui ab illo est sanitas est nobis, quia ipse est fons uitae qui misit uerbum suum et sanauit nos. hoc dei uerbum, de quo pluuia uoluntaria est, quia non necessitate subiecti sed dei aequalis adsensu et pietatis officio oboediens patri filius humiliauit se usque ad mortem crucis, sicut dixerat per prophetam: uoluntarie sacrificabo tibi, quia idem dominus sacerdos et uictima semet ipsum pro nobis obtulit et propria potestate animam suam et deposuit et resumpsit. et ideo pluuia haec uoluntaria, \'quae se sponte profudit arentibus terris, ut poneret desertum in flumina. quomodo autem infirmata sit, docet ille qui dicit: crucifixus est enim ex infirmitate; et quomodo confirmata et posita sit, in eodem habes, quoniam, inquit, uiuit ex uirtute dei.
- 19.4.1
Hunc tu dominum ora, donec exores, ut uellera nostra, quae in aqua refectionis manibus tuis lauit, non patiatur iterum peccatis nostris maculata sordescere et rursus in phonenicium uitiis tinguentibus infecta conuerti; sed custodiat excubiis orationum tuarum gratiae suae munus in nobis et operationem manuum tuarum non omittat in nobis, donec maturet et perficiat de nobis fructum et coronam tibi, ut in illa die ueniens in exultatione et repleto sinu portans manipulos tuos possis etiam de nobis in tua prole et messe numeratis dicere: ecce ego, domine, et pueri quos dedisti mihi. sed iam admonet metus fatigationis tuae, non solum autem sed et metus peccati, quod de multiloquio non effugitur, ut inponamus frenum ori nostro et ostium uerbi licet tardo epistolae fine claudamus. sit nobis clausula commendatio Cardamatis, quem gratulamur de benedictione manus tuae ita esse renouatum, ut in eo ante (dante) ridiculam mimici nominis leuitatem nunc adsumpta de exorcistae nomine grauitas reuerentiam dederit. magis tamen admirati eo gauisi sumus, quod etiam pristinae conditionis ingenium religioso mutauit officio; nam adsiduus mensulae nostrae particeps ita se ad mensuram nostri gutturis artauit, ut nec holuscula nec pocula nostra uitauerit, quod poterit adtenuatione sui corporis et oris pallore testari, nisi se forte, dum remeat, per iter laboriosum retractata suorum quondam calicum familiaritate reparauerit.
- 20.1.1
Oportebat quidem nos sapientiae doctrinam seruantes, iugum linguae nostrae et stateram uerbis inponere, ut et de multiloquio nostro et de tua fatigatione geminandum nobis peccatum euaderemus. sed de abundantia caritatis tuae os nostrum ad te dilatatur, neque possumus affectum de praecordiis exuberantem obserato oris ostio intra pectoris taciti claustra cohibere. loquimur ergo ad uenerationem tuam et alia epistola, quia etsi una illa, qua rescripsimus, tam prolixa, ut sufficiat te saturare fastidio, tamen nobis longissimo, ut recognoscis, interuallo temporum accipientibus conloquia tua et nostra reddenti-, bus parum est una ad te epistola loqui. damus enim hinc animae nostrae aliquod etsi tenue solatium, ut dum ad affectionem tuam litteras facimus, toto in faciem tuam corde defixi subito te obliuiscamur absentem et tamquam in praesentis alloquio demorantes longius uerba ducamus, unde flagrantem desideriorum nostrorum sitim etsi non restinguemus, quia nec expedit nobis, tamen proposita interioribus oculis conspectus atque conloquii tui imagine mitigamus. nam etsi prolongatus uideatur incolatus noster a locis habitationis tuae, tamen spiritus non est separatus a conplexu dilectionis tuae. quis enim, inquit, nos separabit a caritate Christi? si neque mors neque uita neque alia creatura, quanto minus absentia corporalis, quae non potest praesentiam spiritalem soluere? quia quanto fortior carne est spiritus, tanto potior est coniunctio animorum quam corporum et interiorum hominum praesentia melior exterioribus separatis, qui saepe sine causa iunguntur locis, si mentibus separentur. non enim, inquit, qui in aperto Iudaeus neque quae in carne est circumcisio; sed qui in occulto Iudaeus, qui spiritu non littera circumcisus, cuius gloria non ex hominibus, sed ex deo. itaque hac eadem lege, qua uerior circumcisio quae in corde quam quae in carne concisio et praesentia firmior quae spiritu quam quae corpore iungitur et cohaeret sibi, semper tecum sumus tuque nobiscum. nam etsi facie ad tempus discernimur, semper tamen corde conserti manemus in te uicissim te habitante in uisceribus nostris et ad conmoriendum et ad conuiuendum. sane, quia ad caritatis eiusdem curam et consolationem pertinet, ut actuum nostrorum inuicem conscii efficiamur, quo tolerabilius de nobis absentibus aestuemus, si non simus incerti, indicamus affectioni tuae, quam scimus de omni actu nostro sollicitissimam esse, propitio Christo, ita ut oras, ualere nos, non quidem robusta sed tamen sana corporum fragilitate, pauperes spiritu non nostro sed dei, cuius bonitate egemus, malitia nostra abundantes.
- 20.2.1
De quo autem Cardamas noster admonuit iussisse te adserens, ut etiam hinc quae circa nos sunt in domino nuntiaremus, sciat ueneratio tua sanctum fratrem tuum papam urbis Anastasium amantissimum esse humilitatis nostrae; nam ubi primum potestatem caritatis suae nobis offerendae habere coepit, non solum suscipere eam a nobis, sed ingerere nobis piissima affectione properauit. nam breui post ordinationem suam epistolas de nomine nostro plenas et religionis et pietatis et pacis ad episcopos Campaniae misit, quibus et suum declararet affectum et aliis benignitatis suae praeberet exemplum. deinde nos ipsos Romae, cum sollemni consuetudine ad beatorum apostolorum natalem uenissemus, tam blande quam honorifice excepit. postea quoque interposito tempore etiam ad natalem suum, quod consacerdotibus suis tantum deferre solet, inuitare dignatus est, nec offensus est excusatione nostra; sed officium sermonis nostri, quod uicem praesentiae reddideramus, acceptans, animo nos paterno et absentes recepit. denique si dominus commeatum donauerit, ut ad eum usitato sollemniter nobis tempore recurramus, spero me ad sanctitatem tuam ei litteras exacturum, quibus etiam tibi nos incipiat commendare.
- 20.3.1
Mediolanensis quoque episcopus nouus, filius uester hucusque, nunc frater, Venerius iam scripserat nobis post ordinationem suam; sed quia et hoc Cardamas iussisse te retulit, scripsimus illi per ipsum, ut sciret paratam esse oportunitatem, si uellet officium debitae pietatis agnoscere, ut beatitudini tuae scriberet et commendaret pectori tuo primordia sua. nos uero gaudemus et gloriamur in domino, quia et uisibiliter et inuisibiliter operaris salutem (in) domum nostram uere pater bonus et salutaris patronus, inuisibiliter nos aedificas in orationibus tuis rogans intra nosmet ipsos fieri regnum dei, uisibiliter autem nobis operaris in fabricis ecclesiarum, ut partem nobis facias cum illo, cuius domus a Christo meruit uisitari, quia de aedificatione tunc synagogae, quod nunc ecclesia est, testimonium religiosae plebis acceperat. fatemur uenerandae pietati tuae legentibus nobis illam epistolae partem, qua Alingonensi ecclesiae nouam filiam te auctore progenitam iam in nomine domini usque ad dedicationis diem creuisse signabas, ita exultasse spiritum nostrum in deo salutari nostro, ut, tamquam in praesenti dedicantium coetibus interessemus, illa de psalmis prophetici gaudii uerba caneremus: exultate deo adiutori nostro; sumite psalmum et date tympanum. tollite hostias et introite in atria domini; adorate dominum in aula sancta eius, uel illud eiusdem prophetae: surge, domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. sacerdotes tui induant salutarem, et sancti tui exultent. constituant diem suum.
- 20.4.1
Quod uero indicare dignatus es aliquos de parte illius, cuius inuidia mors introiuit in orbem terrarum, dentibus suis fremere et tabescere, non miramur, quia et in Hierusalem, cum reaedificaretur templum dei, inuidebant Assyrii et fabricam resurgentem conabantur hostilibus saepe incursionibus inpedire. sed quia potior est qui in nobis est quam qui in hoc mundo, desiderium illorum peribit, nostrum uero confirmabitur, quia speramus in misericordia eius, qui numquam confundit sperantes in se. tantum curet sanctitas tua, sicut facit, ut et in nobis ipsis aedificetur domus a Christo et in Christo, quia nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam, et nisi supra petram, quod est Christus, fundetur haec domus, non poterit uentis spiritalium nequitiarum et torrentibus saecularium temptationum resistere.
- 20.5.1
Ora ueniat dominus Iesus in cor nostrum sicut in templum suum, excutiat flagellum pietatis suae, quo uerberat omnem filium quem recipit, et expellat a sensibus mentis nostrae quasi a negotiatoribus templi omne commercium atque contagium iniquitatis. expellat a nobis boues et uenditores columbarum et mensas nummulariorum, ut ab omni inmunditia et cupiditate purgati castam simplicitatem fidei caritatisque teneamus, quia Christi figura seruatur unde Caesaris nummus expellitur et, ubi bones non sunt, praesepia munda sunt et fides incorrupta retinetur, ubi columba non uenditur. nisi enim nos deo tradamus, uendimus diabolo. unde et uetus homo qui se consilio malesuadi serpentis addixit, uenumdatus sub peccato dicitur. denique quasi uenditus eguit redemptore, qui nos magno emit, ne iam aut diaboli aut nostri essemus et a progenie uiperarum in genus regale et sacerdotale mutati efficeremur sanguis eius, qui nos ab originis primae generosa institutione degeneres et durante peccato uiles prius animas pretiosas sanguinis sui commercio fecit et coheredes sibi ac filios dei fieri non inuida pietate concessit. exultemus et gloriemur in eo, qui factus est refugium pauperum, ut humiliaret oculos superborum. exhibeamus illi et templum in nobis et sacrificium expurgantes nos, si possimus, ueteri fermento, ut efficiamur azymi et ipse qui pro nobis inmolatus est in nobis Christus epuletur.
- 20.6.1
Meminerimus nos ab utero terrae et cognationis nostrae segregatos Delphini filios esse factos, ut efficeremur illi pisces, qui perambulant semitas maris. meminerimus te non solum patrem sed et Petrum nobis esse factum, quia tu misisti hamum ad me profundis et amaris huius saeculi fluctibus extrahendum, ut captura salutis efficerer et cui uiuebam naturae morerer, ut cui mortuus eram uiuerem domino. sed si piscis tuus sum, debeo ore pretiosum praeferre denarium, in quo non Caesaris figura et inscriptio sed regis aeterni uiua et uiuificans imago praefulgeat, fidem scilicet ueritatis, quae doctrinae tuae monetam et anuli tui symbolum nummo cordis mei et cerae mentis inpresserit. doctrina enim tua argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo.
- 20.7.1
Donet orationibus tuis dominus, ut monetae tuae nummus, ut hami tui piscis, ut uitis tuae sarmentum, ut uteri castitatis tuae filius sim. filii enim Delphini reputabuntur in filiis Aaron, sed non cum illis, qui ignem alienum domino obtulerunt et eo, quem in suis cordibus extinxerunt, igne diuino incensi sunt. tuis filiis sit cor ardens non cupiditatum et inlecebrarum saecularium iniquis ignibus sed illo igne, quem uenit accendere in nobis dominus, de quo ait: ignem ueni mittere in terram, et quid uolo, si iam incensus est? non ergo auaritia, non concupiscentia oculorum et noxius temporalium rerum amor in nobis ardeat igne pestifero, qui ignis alienus est deo; sed deus ipse noster, qui est ignis consumens, suum ignem agnoscat in nobis, ut dicamus: dominus inluminatio et salus nostra, quem timebimus? iste ignis corda inluminat et peccata consumit, tenebras quibus mortificamur extinguit et lucem qua uiuificemur accendit. si hoc igne lucernae nostrae sint semper ardentes, confidenter dicemus: et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. hoc igne inluminati et ad sitim aquae uiuae per ignis huius ardorem accensi in desiderium domini uere dicemus: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. quoniam apud te fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen. -
- 21.1.1
Volucrem pedibus et leuem cursu, ita ut et ceruis uel capreis aemula pernicitate contenderet, Asael illum fratrem Ioab in sacra Regnorum admiramur historia. nec non minus illum in allophylis gigantem stupemus legentes, qui ultra humani corporis modum et mensura membrorum creuerat, quem senis armatae digitis manus et totidem - pollicibus articulati pedes fortiorem ceteris ue: locioremq ue faciebant, nisi quod contra Dauid manu dei dimicantem et Christi imagine semper inuictum nulla magnorum licet hostium manus uirtusque praeualuit, qua in alienis grandibus superba diaboli exaltatio deiciebatur et in pusillis nostris humilitate praepotens salutaris dei forma uincebat.
- 21.2.1
Sed recurramus ad epistolae caput, quod a pedibus inchoauimus, ut cursorem dominicum Cardamatem signatis in lege diuina antiquorum uelocium laudemus exemplis. subuenit itaque nobis et de euangelio adolescentis apostoli beata uelocitas illa, qua Petrum affectu currendi parem sed maioris aeui pondere tardiorem ad sepulchrum domini praecucurrit, ut resurrectionem corporis prior inspiceret qui solus in pectore recumbebat. unde geminos in alueum cordis sui traxerat fontes, quos in orbem idem postea, reuelationis et euangelii praeco, diffudit, et illam carnalem alacritatem pedum postea speciosis uerbi pedibus toto per populos orbe discurrens spiritali uelocitate conpleuit.
- 21.3.1
Idem ultra omnium tempora apostolorum aetate producta postremus euangelii scriptor fuisse memoratur, ut, sicut de ipso uas electionis ait, quasi columna firmamentum adiceret fundamentis ecclesiae, priores euangelii scriptores consona auctoritate confirmans, ultimus auctor in libri tempore sed primus in capite sacramenti, quippe qui solus e quatuor fluminibus ex ipso summo diuini capitis fonte decurrens de nube sublimi tonat: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. transcendit Moysen qui usque ad caput mundi et uisibilium creaturarum exordia scientiae terminos acie mentis extendit. iste et euangelistis ceteris uel ab humano saluatoris ortu uel a typico legis sacrificio uel a prophetico praecursoris baptistae praeconio euangelium resurrectionis exorsis altius uolans penetrauit et caelos, neque in angelis stetit, sed archangelos quoque et omnes desuper creaturas uirtutes principatus dominationes thronos supergressus in ipsum se creatorem ardua mente direxit, et ab illa ineffabili generatione ordiens coaeternum et consubstantialem et coomnipotentem et coopificem patri filium nuntiauit, in spiritu sancto deo deum cernens, quia in ipso trinitas diuinitatis inpletur et una trinitatis diuinitas cernitur. spiritus enim dei sicut et uerbum dei deus, uterque in uno capite permanentes et ex uno patris fonte manantes, sed filius nascendo, spiritus procedendo, salua quisque personarum suarum proprietate distincti potius quam diuisi.
- 21.4.1
Iohannes igitur beatus dominici pectoris cubator, qui sensum creaturis omnibus altiorem ex ipso creatricis omnium rerum corde sapientiae biberat, inebriatus spiritu sancto, qui scrutatur etiam alta dei, ab ipso intimo et infinito omnium principiorum principio euangelii fecit exordium, quo uno omnia diaboli, quae in haereticis latrant, ora clauduntur. et prima Arrii lingua praeciditur, sed et Sabellii blasphemia uacuatur, cum eadem piscatoris nostri sententia et unitas deitatis in patre et filio et diuisio personalitatis exprimitur. eodem capitulo et Photinus,. humani tantum in Christo exordii demens magister, exploditur et Marcion, qui deum legis et euangelii discernit, extinguitur et Manichaeus, ueri creatoris negator et falsi confictor, obteritur, subtexta ilico eiusdem supercaelestis euangelii uoce confusus (supercaeleste hoc euangelium dixi, quia exordium eius ab ea origine, quae super omnes caelos et ante omnia saecula est, inchoatur), quia de hoc dei uerbo deo audit: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Gnosticum uero falsae scientiae nomine gloriantem et omnem peruersae mentis intellectum in aeria quaedam phantasmata uelut spiritali corporalium rerum imaginatione uertentem ad fidem carnis in Christo cogit idem auctor, cum de eodem uerbo, quod erat apud deum deus, dicit: et uerbum caro factum est. non tamen, ut alii quidam serpentium sibilare dicuntur, ita caro factus, ut a sua natura migraret in nostram, sed ut secundum se manens quod erat propter nos inciperet esse quod non erat.
- 21.5.1
Nimium longe prouehor, dum unanimitatis tuae indulgentia sic abutor, ut nec multiloquio fatigare te nec insipientia errare apud te uerear. scio enim, quia cum sis sapiens, libenter tamen insipientem tuum portas per eam caritatem, quae omnia sustinet et numquam excidit. dicam tamen iam mihi, ut custodiam uias uerbi mei, ne delinquam in lingua mea, sed paucis descendam in Cardamatem id est Asael nostrum, cuius pedes tamquam cerui perfecistis, renouando sicut aquilae iuuentutem eius per abundantiam dilectionis uestrae, qua illum respectu humilitatis nostrae susceptum constituistis in atriis domus domini, ut plenius homini liber esset, cum Christi libertus esse coepisset. hac illum pietate fecistis reflorescere non solum spiritu sed et corpore, ut etiam ipse de uisceribus uestris repletus affectu, quo nos diligitis, desideria uestra nobis adferat et uicissim nostra soletur et tantis inter nos regionum interuallis prope sollemniter commeans propter uerba labiorum uestrorum custodiat uias duras. credimus quidem illum de ipsis quas gerit litteris sanctitatis uestrae pennas tamquam columbae adsumere et praeterea de orationibus uestris uirtutem pedum, qua ad nos peruehatur, accipere; sed tamen ei de hac ipsa gratia congratulamur, qua positus est in tantae ministerium caritatis, ut in libertate seruiat, in senectute discurrat et requiem uacationis emeritae malit in peregrinationis labore quam in domestica sede consumere, quia pigrorum uias spinis stratas calcare declinat, ne conuertatur in aerumnam, dum ei de inertiae infructuoso otio miserae sollicitudinis spina configitur. exultat itaque inpiger ad currendam uiam, ne illi segne otium conterenti pedissequa pigrorum inopia tamquam bonus cursor occurrat. ueniens autem ad nos quanto perfundit et inplet animam nostram gaudio bonis de sospitate uestra nuntiis! inpinguat ossa nostra et fit uox laetitiae in tabernaculis nostris, cum refectis exoptata consolatione mentibus dicimus: dominus memor fuit nostri, et benedixit nos.
- 21.6.1
Exultemus et laetemur in eo, qui dat uotum optanti et desiderium animae nostrae tribuit nobis, quoniam praeuenit nos in benedictione dulcedinis. quae enim nobis nunc benedictio dulcior aut dulcedo suauior quam fructus et consolatio caritatis, quae a litteris uestris maxima nobis datur? in quibus pignora quaedam et oris uestri et cordis amplectimur, quia eloquia uestra partus animae uestrae sunt; ex abundantia enim cordis os loquitur. ideo Cardamatem et aduenientem in uestro sermone diligimus et nostro commendamus abeuntem; dignus est enim cuius senectus in misericordia uberi requiescat, quae pro caritatis et desideriis et officiis laborat. praeterea quod magis in eo quam ipsam in canis eius uelocitatem mirati sumus, ita de nomine exorcistae ad frugalitatem profecit, ut prope cotidianus esse nobis conuiua non fugerit, et, cum raris et minutis calicibus adspergeretur, quibus labra summa uix tingueret, nihil de uacui uentris aut sicci gutturis iniuria querebatur. prorsus per omnia Cardamus nobis tam bellus apparuit, ut clericum probabilem hominibus et exorcistam daemoniis terribilem uideremus. de cetero, frater, et ipsum et omnes nostros et nos ipsos commendamus uobis, ut per uos domino commendemur inpensis orationibus, ut et nostrorum omnium libertas domino aeterno seruiat et nostra seruitus in Christo libertatis aeternae meritum consequatur.
- 22.1.1
Epistolas, quas per nostrum illum inspiritalem monachum miseras, uere spiritalis tabellarius intercepit et pertulit, id est filius noster Sorianus, in quo duplicem gratiam dominum contulisse perspeximus, ne uel ille ad nos sermonis tui uacuus adueniret, qui nos de tuis uisceribus inbuto affectu desiderauerat, ne uel iterum tuas nobis litteras Marracinus adferret, qui diuinitus, ut credo, inspirata sibi aut uerecundia nos uidendi aut pigritia ultra urbem itineris porrigendi Romae litteras tuas supradicto fratri dedit, gaudens optati occasione conpendii, qua sibi aduersum tua praecepta consultum putabat, ne cogeretur monachum aut in se, ut iusseras, fingere aut in me, ut necesse erat, cernere. sibi ergo ille habeat armilausam suam et suas caligas et suas buccas, quarum alia mutare, alia deducere timuit.
- 22.2.1
Nos adeant et reuisant conseruuli et conpallidi nostri, non uestibus pictis superbi sed horrentibus ciliciis humiles nec chlamyde curtalini sed sagulis palliati nec balteo sed reste succincti nec inproba adtonsi capitis fronte criniti sed casta informitate capillum ad cutem caesi et inaequaliter semitonsi et destituta fronte praerasi. et ornatu pudicitiae inornati et decenter inculti sint et honorabiliter despicabiles, cum ingenitam quoque speciem corporis pro interiore cultu aspernantes etiam studio deformantur, ut fiant pudenter inhonesti uultibus, dum perficiantur salutariter honesti mentibus. huiusmodi hominum et uultus et habitus et odor nauseam illis facit, quibus odor mortis est in odorem uitae, quibus dulce quod amarum et turpe quod castum et hostile quod sanctum est. propterea iustum est, ut reddamus illis uicem, ut sit nobis odor eorum . tamquam odor mortis, ne desinamus esse odor Christi. quid enim nobis iure suscenseant, si uicissim nobis foeteat odor uitae eorum, quibus odor noster in mortem est? ille ieiunium meum horret, ego illius crapulam ferre non possum. ille halitum monachi loquentis euitat, ego flatum Thrasonis ructantis effugio. si illis displicet gutturis nostri siccitas, et nobis gulae cruditas. si illos offendit frugalitatis ariditas, et nos uentrium offendit ingluuies. uideant ergo nos non mane ebrii sed uespere ieiuni nec hesterno inflati uino sed hodierno abstemii nec de crapula libidinis dementer instabiles sed uigiliis honestatis integre saucii et sobrie temulenti, quos parsimonia faciat, non uorago titubare.
- 22.3.1
Talem nos epistolae tuae portitorem excepisse laetamur, quem rogo sic accipias, quasi a te missus mihi uenerit. namque inter eos, qui uice fraternitatis tuae ad me uenerunt, debet et iste numerari, cui dominus, ut ita a te numeraretur, litteras tuas et ignorante te tradidit. puto autem quod et tu diuinae huius gratiae beneficium huic deputes, per quem et tibi praestitum est, ne litteras nobis tuas non tui corporis perlator adferret. sed tamen ipsius pace laudatum Sorianum uolo, ne me illi rursus accuses. praedicasse enim me illum magis quam uituperasse existimo eorum commemoratione, in quibus necesse est glorietur qui esse aut uideri monachus erubescit. denique meministi in Vergilio Furiam his laudari quae solent obici. uide autem ne mihi calumnieris, quod aliquid de poeta non nostri iam studii tamquam propositi uiolator adsumpserim; exempli tui auctoritate hoc me fecisse contestor; teneo enim epistolam tuam, cui clausula est: Viuite felices, quibus est fortuna peracta, sed et illam, in qua pro domestica sede larem familiarem Plautini memor prologi nominasti.
- 23.1.1
Quid extorques, ut te plus amemus? crescere summa non recipit. si potest mare superfluere obices suos et quaecumque naturalem plenitudinem seruant incrementum temporale sentire, potest et caritas in te nostra cumulari, quam suo fine conplemus, cum te sicut nosmet ipsos diligamus. itaque ut. cubitum ad staturam nostram adicere, sic amoris tui cumulum facere non possumus; desideriis tamen modum nullum ponimus. qui enim existimas satisfacere te nobis adsiduitate ista honorificentiae ac pietatis tuae, qua praesentiam tuam nobis tam frequentibus epistolis conpensare conaris, sollicitas potius gulam caritatis tantoque minus exples gratia litterarum, quanto maiorem sedulitate ipsa et humanitate sermonis tui causam suggeris te ipsum, tam unicae nobis unanimitatis in Christo frater, desiderandi. quid enim fieri diligentius in deo et proximo potest, quam quod in nobis exhibes Christo? in quo dei praeceptum utrumque conpletur, quia idem nobis et deus est maiestate naturae suae et adsumptione nostrae proximus factus est. hoc igitur in te proficiente consummatur caritas tua, quae sit in ipso infinita perfecto, quia finitur in Christo, cuius magnitudinis non est finis; sed nobis in eo finis sit, ut per ipsum sine fine uiuamus, quibus Christus et generale initium est, quia per ipsum omnia, et speciale fastigium, quia caput corporis, cuius membra sumus. dulcis et rectus est dominus, dulcis in te mihi et, quam (multa) multitudo dulcedinis eius, tu mihi; nam quantus es, qua mente, qua lingua es, totus desiderium es et mihi dulcedinem Christi sapis ut hortus mihi, ut odor agri pleni, quem in odorem unguentorum illius currendo legisti. nam et ager tu illi es, qui uicissim ager nobis est. in ipso enim serimus et ab ipso metimus. ager uero tu, non ille spinis horridus aut harenis aridus aut petrosis asper et nudus, in quo semen datum aut subfocatur aut destituitur aut uritur, sed ille, quem benedixit deus a rore caeli et ubertate terrae. unde et lingua tua uerbo dei rorat et cor tuum fertile deo semen exceptum spiritali fruge multiplicat, ut de fructibus tuis inpleat manum suam messor et sinum suum qui manipulos conligit, hoc est ipse deus, qui uerbi in nobis sui et seminator et messor est. ipse et manus qui dextera dei, quam bonis operibus inplemus; idem et ille Abraham sinus est, in quo operum mercede requiescimus.
- 23.2.1
Sic hic deus in tua caritate nobis abundans non solum litteris tuis nos sed et tabellariis benedicit uisitat pascit inluminat, utroque nobis aperiens thesaurum bonum cordis tui; ex abundantia enim cordis os loquitur et, omne, inquit, animal ad simile sibi congregatur. propterea benedixit te deus, quia innocentes et recti adhaeserunt tibi, et cum inpiis non sedisti; odisti iniquitatem, diligis animam tuam, quam proiecisti in Christo, ut huic uitae perdita seruaretur aeternae, damno sui semet ipsam lucrifaciens, si per caritatem Christi uilescat sibi. quo affectu uilis tibi et pretiosae deo animae tuae suauitatem in fanis oris tui Christum spirantibus odorantes benedicimus dominum, dei uerbum deum, qui sicut in ipso illo homine, quem gessit, ita in nostris mentibus gradus quosdam corporeae aetatis exequitur: nascitur crescit roboratur senescit. sed orandus, ne in nobis diu aut iugiter paruulus et infirmus et pauper sit. in te quidem, ut gloriamur, quia bonum tuum gloria nostra est, profectus eius experientes agnoscimus bonitate grandem, malitia paruulum, sapientia senem, fide fortem et in spiritu piae humilitatis pauperem, caritate diuitem. nam prioribus erga humilitatem nostram officiis alios anteuerteras, omnibus nostris, ut saepe testati sumus, et amicis studiosior et proximis religiosior et fratribus diligentior. nunc uero ista nostrae uisitationis uice etiam temet ipsum supergressa humanitate superasti. sat enim nobis erat annuis commeatibus emereri litteras tuas et a te missos uidere, in quibus non solum uicem praesentiae tuae sed et fidei teneremus effigiem. tibi tamen satis non fuit institutam obseruantiam sollemni perfunctione celebrare. longum tibi multa dilectio fecit mora hiemis a nobis silere. concaluit cor tuum intra te, et in meditatione pietatis sanctus tibi bonae inpatientiae ignis exarsit. nec suffecit litterarum ad nos editione maturare, nisi gratiam sermonis tui etiam de sanctis comitibus tuis lecto perlatore cumulares.
- 23.3.1
Benedictus, quem in hoc munus elegisti et adsumpsisti, quo deum feneras, quia etsi peccatores nos uera conscientiae nostrae professione, tamen tuae simplicitatis opinione falsa putans, ut ais, sanctos non iam hominis sed Christi caritate nos diligis, et idcirco mercedem prophetae accipies, quia propter nomen Christi prophetarum honore accipis etiam non prophetas. nobis uero similis gratia non debetur huius officii, quo fratrem Victorem in nomine dei tuaque persona ad nos uenientem intima affectione et magna gratulatione suscepimus. id enim tantum fecimus inutiles serui, quod facere debuimus, quoniam perspicua ueritas cogebat nos ouem puram in eo suscipere atque uenerari, quem non solum ouem pellis, uerum spiritus mansuetudinis et expressa in uerbo eius atque silentio Christi modestia reuelabat. uere recognouimus in eo sanctorum formulam beatorum Martini et Clari, quem proximo interuallo inlustris magistri sequacem te auctore cognouimus. horum se unius in regeneratione esse progeniem, alterius in uia comitem fuisse filius pacis Victor adseruit. homo uere, ut scripsisti, dei, humilis corde, non humilis gratia, uas misericordiae et mansio altissimi, quem recipit et oblectat placido animae trementis hospitio, is nobis benedictiones praeter illas, quas a uobis geminas in litteras et palliis adferebat, plures addidit de opibus mentis suae, non solum contubernio spiritali gratissimus nobis, sed et corporeo famulatu sedulus. audeo enim rem oneris nostri fateri, dum tibi nihil de eius bonis taceam, quae gaudium tuum esse certo scio, quoniam portio tua est bonum familiaris tui.
- 23.4.1
Seruiuit ergo mihi, seruiuit, inquam, et uae mihi misero, passus sum, seruiuit et peccatori qui non seruiebat peccato: et ego indignus a seruo iustitiae ministrabar. sed hinc mihi leuamen aliquod tanti ponderis spero, quod sancti fratris famulatum non superbia uindicaui, sed contristandae caritatis metu et fide capiendae benedictionis admisi. benedictio enim mihi erat sancta in nomine dei famulatio et in libertatis spiritu famula dilectio. ob hoc uoluntarium eius bonum et pro ipsius utilitate suscepi, praesumens eo potentiorem exorandi pro me futurum, quo plus meriti de religionis operibus adquisisset. aget profecto orationibus suis, ne meis oneribus adcreuerit quod etiam ex me accessit fructibus suis. dilexi enim, fateor, in eius obsequio benedictionem, timens ne repudiata elongaret a me, quia scriptum tenebam: noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. dedi itaque me totum manibus eius atque uisceribus, quia per uiscera caritatis manus famulas et membris meis unctor et pedibus lotor adhibebat, liberalium plenus affectuum sed seruilium praereptor operum, uix ut me aquam ministrare manibus suis sineret. ex libro enim tuo istius gratiam seruitutis adamaui, ut minimam saltem guttulam de sacris Martini actibus delibarem. ipse uero cotidie non solum pedes meos lauare, sed et calciamenta, si paterer, tergere cupiebat, auarus dominationis internae et idcirco corporeae seruitutis inpiger.
- 23.5.1
Sed de pedibus lauandis tantum semel fateor apostolico me exemplo cessisse, quos legeram pedes suos lauandos seruienti domino praebuisse. neque enim partem in hereditate nisi famulantis obsequio recepissent, quoniam bonus dominus et salutarium magister seruiendi ministerio dominandi meritum conferebat et humilitatis humanae praebebat exemplum, quibus diuinae sublimitatis parabat consortium. unde perspecto muneris tanti mysterio et intellecta boni magnitudine qui primo ministrantis apparatu pedes offerre trepidauerant iam non pedes tantum sed totos se usque ad caput perlui rogauerunt. et ego dominum Iesum in fratre Victore ueneratus, quia omnis anima fidelis ex deo est et humilis corde cor Christi est, fateor, ad remedium infirmitatis optaui, ut oleo me uel aqua melior conseruus adtingeret. nec inritus fui praesumptae opis; nam quasi medicatum manibus piis oleum de ipsa unguenti mansuetudine mihi lenius in medullas perlapsum est, et exultauerunt ossa humiliata. benedixit anima mea dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum eius. nam et sensibus uegetandis proderat haec pietatis magis palaestra quam corporis, qua frater bonus artus mihi fragiles manu fingente conponens, mentis quoque uigorem recreatis ossibus erigebat cooperante procul dubio manibus fide, ut dum infirmam carnem manus diligentis duceret, conpatientem animam gratia credentis elueret fieretque mihi intus oleum laetitiae quod foris erat oleum sanitatis.
- 23.6.1
Accipe modo aliam eiusdem in nostris sensibus seruitutem, qua non solum refectionis nostrae sed et parsimoniae curam gerens, facilem nos uictum cibo simplici capere coctis in gutta olei et aquae copia pultibus docuit; sed eas tanto gratiae sale, tanta dulcedine caritatis condiebat, ut coquos et condituras non desideraremus, quia aquae puro oleum suauitatis, quod nulla muscarum inportunitas exterminauit, simplicitas caritati iuncta miscebat. uerum spiritalis coquus interiorem hominem cibare doctior, quo destrueret escam gulae, non siligine nobis pultes sed farina confecit aut milio. ac ne in hoc ipso delicatius nobiscum agere uideretur qui nos ad orexim monachorum parabat inbuere, fabam intriuit panicio, quo citius senatorium poneremus fastidium. sed in benedictione dulcedinis animae delicias habebamus, gratulantes quod frater etiam in carnalibus ministeriis spiritalis propheticis nos cibis pasceret. nam in contritione permixta panes illos tribulationis imitatus est, quos Ezechiel propheta de uario frugis et farris conficere sibi genere iussus est et ad expressionem Iudaicae confusionis, qui obliti deum inmutauerunt gloriam suam in similitudinem uituli manducantis fenum, in stercore boum coquere coctosque sub foetido cinere cum lacrimis captiuitatis in mensura sumere, uidelicet ut superuenturam perfidiae suae poenam corporaliter in propheta signatam prouiderent et uel ita reuerterentur ad dominum, si eos ad penitendum non solum uerbis denuntiata sed etiam corporibus prophetarum expressa offensi dei ira reuocaret.
- 23.7.1
Voluit ergo frater Victor, ut non solum ieiunio sed et cibo humiliare animam disceremus et recordatione peccatorum ueterum intellectuque praesentium tristes manducare panem doloris, quamuis ex parte nobis pepercerit fabam tantum milio panicioque confundens, quod tamen forsitan obliuionis magis quam moderaminis fuerit. nam homo sanctus fideli cautione metuisset aliquid nobis de scriptura sancta subtrahere, et ut totam iuxta dei uerbum confectionem prophetici panis inpleret, lentem quoque et hordeum et uiciam miscuisset in crumilum, ut aestuantibus extra sui labra feruoribus dissimilium sibi fructuum quasi repugnante coctura fatiscens rimis olla crepitaret. nihilominus tamen de paucioribus frugibus testam capacem replens intulit nobis multo nidore catina fumantia totumque non solum mensulae nostrae ambitum sed et cellulae nostrae spatium olida caligine uaporauit atque, ut multiplicaret nobis benedictionem, alterius quoque prophetae prandium cenulae nostrae contulit, ut Elisaei nobis ollam inferret, in quam misit farinam; nec herbam ueneni sed condimentum salutis incoxit, in nomine domini gerens omne quod agebat. quo tuti atque securi non exclamauimus ad eum: homo dei, mors in olla, quia iam in olla nostra uita est, postquam dominus Iesus dei uerbum caro factus est et habitauit in nobis; et uasa fictilia nostri corporis uoluntariae nobis prauitatis lubrico de suis manibus elapsa et diuturnis contrita peccatis, ut in meliorem usum figulus ipse renouaret, adsumpsit in semet ipso, factus et ipse de nostri corporis limo tamquam uas, ut ait, perditum, id est in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum. et ideo dicit: Moab olla spei meae, quia non solum ex Iuda sed ex Moab, hoc est non solum de sanctorum sed etiam de peccatorum origine corpus adsumpsit. qui decocta quasi per ollam carnis nostrae cruditate sanctificauit in aeternum nobis cibum carnem suam. caro enim eius, ut ipse ait, uere cibus uitae est. ipsa est et illa secundum Hieremiam olla urens peccata et illo igni consumens, de quo ait: ignem ueni mittere in terram, quem et in nobis optemus accendi, ut in olla dominici corporis id est ecclesia concoquamur perustisque uitiis defaecati efficiamur argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo, ut iam non urenda sarmenta sed palmites fructuosi in eodem domino id est uera uite maneamus fiatque nobis idem dominus ad escam dulcis ille botrus, qui nobis in crucis uecte suspensus de terra repromissionis et fructum ostendit et gustum dedit, ut non iam sectemur uilia ruris inculti gramina, inter quae etiam pestiferos uiticularum siluestrium racemos carpere periclitemur. quod certe nobis accidit, cum squalente curarum saecularium spinis anima, cui cultura dei uerbum est, uitam hanc aeui breuem et boni sterilem suspirantes, inter actus superuacuos peccata noxia quasi inter agrestes herbas germina uenenata conligimus et sic in ollam corporis uel cordis nostri mortem mittimus. sed gratias deo, qui nos liberauit de corpore mortis huius per Christum Iesum dominum nostrum, quo infirmitati nostrae sui spiritus uirtutem permiscente et amaritudo malitiae nostrae et sterilitas inutilitatis infuso praecordiis uerbo dei uelut conuertente salutaris aut uiuidi salis aspergine ad dulcedinem fecunditatemque mutata est.
- 23.8.1
Recurramus ad fratrem Victorem, qui uas etiam farinulae nostrae ex usu usurpationis suae, quam in nomine dei faciebat, copiosum de benedictione fecit, ut aliquid etiam de beati Eliae hydria nobis daret, qua propheta caelestis in uerbo sacro ad sufficientiam indeficientem repleta benedictam cum filiis Sareptae uiduam per triennii famem pauit. in qua uidua iam tum per prophetam Christus, ut opinor, ecclesiam suam non frumenti sed uerbi pane pascebat, de qua dicit: uiduam eius benedicens benedicam; illam scilicet uiduam, quam apostolus ait mortuo uiro quibus uolet nuptiis liberam, quia desinente lege, cui finis est Christus, ad gratiae libertatem transitum faciens ecclesia Christo quasi uidua legis innupsit. huius nunc uasis oleum gratiae et benedictionis farina non defecit in omnium foris gentium fame, quarum miseram a cibo uitae et fide trinitatis inediam congrue praefigurauit illa quondam triennii fames. sed, ut super hoc institutum concludam, ita domini gratiam farina nostra in fratris Victoris manu sensit, ut quae uix ante sufficiebat panibus nunc abundet et pultibus fraternitatemque monacham uespertini post ieiunia cibi auidam duplici ministerio fermentatis orbibus aut soluto farre distendat.
- 23.9.1
Verum idem Victor meus quamuis fortioribus cibis inducere stomachum nostrum studeret, tamen et hoc infirmitati nostrae frater necessarius consulebat, quod defectiones fidei nostrae in illis pultibus adsumendis adinplebat et opera manuum suarum consummabat uno pro nobis adiutore istius ferculi, quem ex rusticanis receptum domi renutrimus aetate corporis senem, mentis infantem, quia iam senectute deficiens renatus est gratiae, in nouitatem uitae de uetustate carnis effloruit. eum fratris Victoris coquina et adsueto cibo ut ex rusticis hominem et apto ut edentulum saginauit. iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum. eripuit eum de tenebris et umbra mortis; et nunc adspersus hyssopo et emundatus in uoce exultationis et confessionis epulatur et clamat: erraui sicut ouis quae perierat. benedicam dominum in omni tempore, qui mihi tribuit intellectum et eripuit me de luto faecis et inmisit in os meum canticum nouum. iuuenior fui, et senui; sed non defecerunt in uanitate dies mei, quia fecit mihi magna qui potens est. torrente uoluptatis suae potauit me, et refloruit caro mea. frumentationem mihi misit in abundantiam et saturauit animam inanem, et nunc senectus mea in misericordia pinguedinis, donec in pace dormiam et requiescam in longitudinem dierum.
- 23.10.1
Venio nunc ad maiorem fratris erga me Victoris operam, qua me suis manibus tondere dignatus est, quod ipsum tamen beneficium tibi debere me uoluit, mandato tuo dicens se mihi artem suam prodere. propterea rogaui eum, ut quod perita manu fecit id inpensis orationibus ambo faciatis, uidelicet ut exorato precibus uestris domino peccata nostra, quibus super capillos capitis multiplicatis animam habemus inpexam, non accisione medii tondeautur, sed ad uiuum quasi nouacula radente perimantur. est autem nobis nouacula nunc salutiferae, nunc pestiferae sectionis. remedii et decoris nouacula nobis Christus deus est, qui cor nostrum circumcidit, uitia radit, animae caput leuigat et faciem mentis accurat; nosque ut illam in lege captiuam purgat et liberat horrido miserae seruitutis capillo, ut coniungendi domino, uelut illa in Israelitae uiri nuptias transitura, criminibus carnis nostrae quasi barbaris crinibus exuamur, deinde sensibus innouatis ut comis rudibus enitescamus uitamque nostram quasi Nazaraeum crinem pascentes deo in castitate et parsimonia consecremus.
- 23.11.1
Cauendum uero, ne illa inimica ex diuerso nouacula, quae in protoplastis noxia fraude deceptis generis humani caput rasit, in caput nostrum hoc est fidem, qua nobis caput Christus efficitur, adscendat nosque gratia spiritali tamquam illo Nazaraeo crine dispoliet, qui quanto seruantibus bono maneat et exitio decerpatur incautis, ille in Iudicum libro ab oraculis sacer heros argumento est, inuictus crine seruato, captiuus absciso et iterum fortis renato. utinamque tam prudens ad cauendam mulierem quam fortis ad strangulandum leonem! sed carnali uictus inlecebra qui gratia spiritali uicerat, cum praeualuisset forti, ab infirmitate superatus est. quod patiantur necesse est qui suam feminam id est carnem uiro suo hoc est spiritui in dei leges non subiugant et tamquam malesuadae coniugi molles mariti fluentibus animis adquiescunt, degeneres ab illo magistro, qui mox ut agnouit Christum, inter ipsa militiae rudimenta magni certaminis uictor non adquieuit carni et sanguini.
- 23.12.1
Videamus itaque omnia, quae Samso pertulerit ab infida uxore corruptus, quia eadem peccatores spiritaliter feremus, quae ille carnaliter ad nostram eruditionem expressa sustinuit. ita enim nobis uiolata Christi gratia, ut illi incisa coma, hostis inludet; auferet oculos, mittet in carcerem et uertendis molis uelut asinos deputabit. unde nos dominus, ne collum nostrum non subditum iugo Christi dignum faciamus asinaria mola, admonet per prophetam: nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. homo enim, ut alibi dicit idem propheta, non intellegens honorem suum hoc est naturae suae dignitatem, quae ceteris in terra animantibus ratione dominatur, ideo rationalis factus, ut auctorem suum intellegere nosset et colere, abutens tanto munere creatoris ad licentiam erroris sui conparatur iumentis et similis efficitur. quod in rege Babylonio uidemus euidenter inpletum, qui stoliditatis inpiae et uecordis superbiae poenam sensu hominis exutus in beluino haec corde sustinuit. etenim homo in errore positus et a iustitia relapsus, iuste ut Samso sapientiae pariter et gratiae uirtute desertus, caecitate punitur et mola, quia dignus est opere iumentario, qui semet ipsum lumine rationis orbauerit et in similitudinem beluarum corporis seruus abiecerit.
- 23.13.1
Considera huiusmodi mortalium uitam, ut tota tibi species iumenti molentis occurrat. ut ille pannis oculos corporis, sic iste sordibus uitae suae oculos mentis obsutus per errores suorum sensuum quasi circa ambages molarum laboriosa miser statione uersatur, usui suo uacuus et operosus alieno; stat in uia peccatorum, conpeditus uinculis cupiditatum suarum, et ipse sibi carcer est obsessus tenebris erroris sui et conscientiae squalore concretus; in semet ipso pistrini ergastulum patitur, saxum cordis sui pertinacia iniquitatis induratum quasi molam uersat, farinam hostibus suis de corrupta animae suae fruge conficiens. quia, sicut scriptum est, peccator de anima sua currit, ita qui peccatum operatur de mola uitae suae hostile triticum molit, ut zabulum pascat, cui panis fit anima quae sibi fames est. quod si non semper uadens sed aliquando reuertens spiritus fiat, uelut coma reduci ita gratia reflorente integrabitur.
- 23.14.1
Sed ut totam de capillis texamus epistolam, iuuat indulgere sermoni et illum domini fortem usque ad finem suum prosequi. nam et in caecitate ipsius et in morte diuini sacramenta mysterii praelineata mirabimur, quodque scriptum est plures ilium hostes strauisse morientem quam toto prius uitae suae tempore perculisset, arbitror principe loco uim dominicae passionis interpretandam, qua zabuli domus cecidit et regnum mortis solutum est. quod, uiuente semper, ut uiuit, Christo et ante carnalem aduentum suum in maiestate naturae suae apud dominum patrem deo uerbo, tamen dispositis in ordinem suum saeculis ab Adam usque ad Moysen, mortis potestas licentia bacchante regnauerat et de lege intellecto nec euitato peccato creuerat, hoc regnum rex regum et dispensator temporum dei filius passione sua diuisit ac diruit, deus factus sub lege, ut subiugatos legi solueret, factus per mulierem, sed mulierem sexu, uirginem partu, ut sanctificaret utrumque sexum creator utriusque, suscipiendo uerbum, nascendo per feminam. itaque mortem ipsam moriendo destruxit, soluens, ut scriptum est, inimicitias in carne sua et faciens utrumque unum id est hominem et deum, quem in se ipso conexuit deus et homo Christus Iesus, in quo utriusque substantia naturae discordiam posuit et unificantis gratiae aeternum foedus agnouit. spoliatos nos zabuli latrocinio et uulneratos in uia praeterierat frater in leuita, frater in sacerdote, quos lex nec sacrificiis redemerat nec prophetis. sed non praeteriuit ille Samarites, qui propter nos huius etiam nominis suscepit iniuriam; non praeteriuit, quia non erat mercennarius sed uerus et bonus pastor, qui animam suam pro ouibus positurus aduenerat. hic hominem suum praetermissum a praeuiis nec curatum miseratus accessit et iumento suo hoc est uerbi incarnatione suscepit et oleo gratiae et uino passionis suae commendatum stabulario, perfecto illi magistro gentium, in duobus testamentis denarii mercede sanauit, redditurus illi et beatae uirginitatis de innumeris huius boni fructibus uberes gratias et innumerabiles coronas, quia hoc consilium praecepto adiciens de suo supererogauit.
- 23.15.1
Non ergo erat iste frater (et conditione dominus a seruis et natura deus a mortalibus discrepabat), sed tamen et homo erat ille, de quo scriptum est: et homo est, et quis cognoscet eum? neque ideo frater noster, quamquam et hoc diuina pietas pro humilitate cordis sui famulis nomen indulserit dicens: narrabo nomen tuum fratribus meis, tamen nostra adrogantia non audendus dici frater, nec quia homo fieri dignatus est, qua et ipso hominis ortu nihil habet commune nobiscum, qui citra nostrae generationis usum caro factus de spiritu sancto intemerata sacrae matris uirginitate et conceptus et natus est. et ideo sine ullo corporis nostri contagio nostrum corpus effectus, non dedit deo placationem suam, quia ipse propitiatio erat, nec pretium redemptionis animae suae sed nostrae, quia non egebat salute saluator. nos enim uenditi sub peccato egebamus pretio redemptionis et ideo propter nos homo, propter nos forma serui, propter nos filius ancillae. qui benedictus et sanctificator sanctorum pro nobis tamen et peccatum et maledictum factus est, quod non erat, ut nos, qui et ex praeuaricatione peccatum et ex damnatione maledictum eramus, ab utroque absolueret, utrumque in sua carne adfigens cruci. ideo dictum puto: frater non redimit, redimet homo, quia quos frater non redemerat hoc est propheta seu legislator, qui homo tantum erat, hic homo redemit, qui et deus erat. deus enim, inquit, erat in Christo reconcilians sibi mundum. huius enim modi homo solus praeualere potuit aduersus sententiam mortis et aculeum peccati, ut chirographum mortis aboleret et humiliaret calumniatorem, non tamen ei maiestate naturae suae sed habitu nostrae congrediens et nihil ei extorquens uiolento dominatu, sed superans eum lege iustitiae, ut, quoniam femina decepta et deiecto per feminam uiro omnem prolem primi hominis tamquam peccatricem legibus mortis malitiosa quidem nocendi cupiditate sed tamen ut aequissimo iure uictoriae uindicabat, tamdiu potestas eius ualeret, donec interficeret iustum, in quo nihil dignum morte posset ostendere, non solum quia sine de(lict)o occisus est, sed etiam quia sine libidine natus, cui subiugauerat ille quos ceperat, ut quicquid inde nasceretur tamquam suae arboris fructus praua quidem habendi cupiditate sed tamen non iniquo possidendi iure retineret. iustissime itaque cogitur dimittere credentes in eum, quem iniustissime occidit, ut et, quod temporaliter moriuntur, debitum exoluant et, quod semper uiuunt, in illo uiuant, qui pro eis quod non debebat exoluit.
- 23.16.1
Quamobrem puto et ipse nobis leo ille est, in cuius mortui ore cibum mellis inuenimus. quid enim dulcius dei uerbo? et quid fortius dei dextera? aut in cuius mortui ore fauus et apes nisi in cuius uerbo salutis nostrae bonum et congregatio gentium? quarum potius figuram plerique in hoc leone posuerunt, quia populus gentium qui credidit corpus feritatis erat ante, nunc Christi est, in quo apostoli uelut apes a rore caeli et diuinarum floribus gratiarum mella sapientiae condiderunt, ac, si esca ab ore edentis exierit, quia prius efferae deo nationes receptum dei uerbum fideli corde sumentes ructum salutis ediderint. qui uero Christum magis in eodem sibi leone, proponunt Samso Iudaeorum figuram, uidelicet ut illum leonem quasi Christum Iudaeus occiderit, id quoque adsignantes mysticae praeparationi, quod eo potissimum tempore, quo coniugium petebat, optatam potentis beluae egerit caedem, quia uidelicet non posset firmari coniugium, quod in Christo et ecclesia pactum est, nisi occiso leone de tribu Iuda. idem enim dominus leo ille, qui uicit, et catulus est leonis, sua sponte sopitus et a semet ipso resuscitatus, de quo scriptum est: quis suscitabit eum? uoluntarie enim sacrificans pro nobis patri hostiam sui corporis idem summus et in aeternum sacerdos, animam suam, sicut ipse testatur, eadem resumpsit potestate qua posuit. hic leonis catulus, quia filius dei, et idem leo, quia aequalis patri. quare, ut mihi uidetur, huic aptius est leoni: de edente exiuit esca et de potente dulce, scilicet a saluatore nostro, (si,) cuius sermo uita est, hanc nobis escam simul et ruminauit docens et prompsit inpertiens, et, si placet aliter, ut de edente esca sic exeat, quia hic leo de tribu Iuda pro nobis uictor ei ore nos aduersi leonis eripiens ideo uenatur, ut seruet, capit, ut absoluat, frangit, ut solidet, mandit, ut integret, hoc in nobis edens quo corrumpimur. quamobrem optemus huius leonis praeda fieri, ne simus praeda leonis inimici. efficiamur esca dei, ne simus esca serpentis. edat nos Christus, ne zabulus uoret. edente enim Christo, ut dixi, in nobis consumitur quo consumimur. Christus etenim uita est, et mortale hoc non poterimus deponere, nisi absorbeamur, quia mortem nostram deuorat Christus. cibus autem Christi esse non possumus, nisi faciamus uoluntatem eius, ut uicissim et ipse nobis cibus fiat, in quo semper uiuimus, si ad eius praecepta uiuamus. sic ergo de potente exit dulce, cum amaritudine malitiae nostrae per ipsum in dulcedinem bonitatis commutata dulcis a uerbo eius esca procedimus, qui quos edendo consumpsit peccato reparauit ad uitam. solus hic potens, dulciter potens, qui liberauit pauperem ab auaro potente, qui feritatem mei corporis per mysterium pietatis suae in mortem sui corporis perimens, ibi cibum uitae edit, ubi miserae fames mortis arebat, qui mihi offensionem gratia, peccatum iustitia, infirmitatem uirtute, mortem uita, confusionem gloria, regno mutauit exilium. qui audiebamus: terra es et in terram ibis, nunc iam audimus: conuersatio uestra in caelis est.
- 23.17.1
Itaque illam speciem, quae in illum Samso uel recrinito uel moriente retexitur, et in omnem Christi famulum conuenire arbitror. homo enim, qui praeuentus fuerit in aliquo peccato, ut salubriter paenitendo ad instaurationem gratiae quasi capillis renascentibus reuertitur, ponens ut arcum aereum brachia sua id est fidem spei uerae et spem fidei non fictam, exercens idem ad proelium manus suas operibus pietatis, cuius exercitatio ad omnia utilis est, tum ut quibusdam bonae conscientiae et fidei firmae lacertis ualens audebit inuadere et poterit uertere inimicorum columnas. hae autem sunt columnae hostilis domus, quibus nititur, in qua uelut nostri uictor epulatur inludens captis, si membris nostris ut armis suae iniquitatis utatur. deicimus ergo hunc inimicum domu sua interitu subiugatae carnis, qua adiutrice intus in nobismet ipsis hostis inclusus intestino animam nostram bello quatit, crimine uoluntatis nostrae potens nostri factus, nostra aduersus nos uitia satellites habet interioremque nostrum ministerio exterioris oppugnat.
- 23.18.1
Sed meminerimus pacti, quo per baptismatis gratiam consepulti Christo in crucis sacramenta iurauimus, ne iam quasi uiuentes agamus in hoc mundo uiuamusque iam non nos sed Christus in nobis. quo nobis in honorem capitis restituto cadet zabuli domus et tota inimicorum cohors cum peccati nostri morte morietur. quamobrem non solum morte Samso commori disco hostibus meis, hoc est mortificando carnem meam simul interficere peccatum, ut superstite spiritu uictor salutis triumphem et dicam animae meae: conuertere in requiem tuam, quoniam dominus benefecit mihi; sed et caecitate Samso, qua corporeis tantum captus oculis spiritales non amisit, inluminor ad intellectum bonum, ut exemplo illius sciam quos magis debeam oculos habere. non enim inuocasset ille uir dominum in suae uirtutis auxilium, nisi mentis oculos habuisset incolumes, quibus lumen est Christus, in cuius lumine uidebimus lumen. quod si semper ardet in lucerna corporis nostri, tunc opera tenebrarum occident, et princeps huius mundi mittitur foras, non utique extra mundum hunc, cum quo, sicut scriptum est, in damnatione cum iudicatis mixto fine uacuabitur, sed foras a cordibus nostris, a quibus, si Christum recipiamus, expellitur.
- 23.19.1
Ergo, quia illum imitantur qui sunt ex parte illius, nos imitemur dominum Iesum, qui nos uocauit in sortem hereditatis suae et tollere nos iussit iugum suum suaue, ut graue illud legis et mortis iugum discuteret a nobis. est autem et crinis ut iugum leuitatis; nam, ut scriptura diuina nos docet, leuis est sanctorum coma, inpiorum grauis. haec aut uirtutis, at in Samso, aut sanctificationis, ut in Samuel; illa aut ponderis, ut in Abessalon, aut squaloris, ut in Nabuchodonosor. qua hominum comarumque discordia docemur in capillis opera censere, siquidem regi Assyrio in solitudinem feritatemque damnato luctuosa concretio capitis intonsi in iubam leonis horruerit, ut etiam corporis specie transiret in beluam qui non solum a regnis suis sed etiam a sensibus exulabat humanis, coma tristi leonem, uncis unguibus uulturem, sensu et pabulo bouem referens, ne unius tantum beluae similitudinem ferret in poenis qui multarum similis fuisset in moribus.
- 23.20.1
Intellecto tamen tandem deo et sensui reformatus et regno, factus et ipse nobis est in exemplar fidei, ut regnum quod intra nos est timeamus amittere peccando et meminerimus repetere paenitendo. nec Abessalon, quamuis decoro et corpore superbus et capite, poterat dicere quod Samso dixit: si tonsus fuero, discedet a me uirtus mea, quia non habebat illam in pulcherrimo licet crine uirtutem, quae non corporalium capillorum sed gratiae spiritalis erat, quam inpius habere non poterat. uirtus enim et sapientia dei Christus est, qui in parricidalem animam non adibat, quia non habitabat in corpore subdito peccatis. denique capillaturam illius pro iniquitatum mole desectam etiam tonsurae necessitas indicata testatur. sic enim habes: tondebat caput suum, quia grauaretur; cum autem detonsus esset, ponderabat capillos capitis sui, et erant centum siclorum pondere regali. quo apertius exprimi potest pro operibus numerari capillos, cum in inpii capite non aliquam uirtutem sed tantum sarcinam capillorum scriptura signauerit? ponderabat, inquit, capillos capitis sui. gloria enim inpio est iniquitas sua. neque solum operatio eum nequam sed et nequitiae, ut quidam ait, fama delectat. unde illud in psalmis habes: quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? lumen etenim inpiorum tenebrae, honor umbra, celsitudo transitus, caput zabulus et ideo coma pondus est, propter quod scriptura regali pondere grauem illius parricidae comam dicit, hoc est zabulico pondere; zabuli etenim regnum est omnis inpius. sic et qui mollibus uestiuntur in domibus, inquit, regum sunt, hoc est principum aeris huius et nequitiae spiritalis ducum; in quorum domibus et regnis agunt aut inpietate duri aut lasciuia molles, quorum diuitiae peccatum, itinera lubricum, finis interitus, gloria in inferno, domus in sepulchro est. talium crines crimina sunt, et idcirco illi crines esse non possunt, quibus bellator sacer funes hostium et nouas restes quasi mollia fila soluebat, sed illi potius, de quibus scriptum est: funes peccatorum circumplexi sunt mihi. peccatis enim suis anima et inplicatur et premitur. quod plene probat propheta, qui dicit: superposuerunt iniquitates meae caput meum, sicut onus graue grauatae sunt super me..
← Previous · Next → — showing 201–300 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.