Epistulae
- 8.3.44
Et quisquis Romam sponte miser patitur,
- 8.3.45
Quanto sudoris pretio damnoque decoris
- 8.3.46
Constet ibi chlamydis, hic honor officii.
- 8.3.47
Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse
- 8.3.48
Emerit, ut nulli seruiat, adsequitur.
- 8.3.49
Cum bene se tota dominum iactauerit urbe,
- 8.3.50
Seruit daemoniis, si simulacra colit.
- 8.3.51
Pro dolor! hos propter remoraris in urbe, Licenti,
- 8.3.52
Et regnum Christi spernis, ut his placeas?
- 8.3.53
Hos uocitas dominos, curua et ceruice salutas,
- 8.3.54
Quos ligni seruos conspicis et lapidis?
- 8.3.55
Nomine diuino argentum uenerantur et aurum,
- 8.3.56
Religio est quod amat morbus auaritiae.
- 8.3.57
Imprecor hos ut amet qui non amat Augustinum,
- 8.3.58
Non colat et Christum cui placet hos colere.
- 8.3.59
Inde ait ipse deus dominis non posse duobus
- 8.3.60
Seruiri, quoniam mens placet una deo.
- 8.3.61
Vna fides, deus unus et unicus e patre Christus,
- 8.3.62
Haud duplex uni seruitus est domino.
- 8.3.63
Quanta etenim caelo ac terris distantia, tanta est
- 8.3.64
Caesaris et Christi rebus et imperiis.
- 8.3.65
Tollere humo, sed nunc dum spiritus hos regit artus,
- 8.3.66
Mente polum penetra, nil mora carnis obest.
- 8.3.67
Corporeis iam nunc morere actibus et bona uitae
- 8.3.68
Caelestis liquido praemeditare animo.
- 8.3.69
Spiritus es, quamquam tenearis corpore, si nunc
- 8.3.70
Mente pia uictor carnis opus perimas.
- 8.3.71
Haec tibi, care puer, fido conpulsus amore
- 8.3.72
Scripsi; si recipis, suscipiere deo.
- 8.3.73
Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum,
- 8.3.74
Sume duos una cum pietate patres.
- 8.3.75
Spernimur, abstraheris maiore dolore duobus.
- 8.3.76
Audimur, pignus dulce duobus eris.
- 8.3.77
In te laeta patrum sudauit cura duorum,
- 8.3.78
Et tibi magnus honos laetificasse duos.
- 8.3.79
Sed me Augustino cum copulo, non meritorum
- 8.3.80
Iacto parem, solo comparo amore tui.
- 8.3.81
Nam quid ego adfundam rorans tibi paupere riuo?
- 8.3.82
Me praeter gemino flumine prolueris:
- 8.3.83
Frater Alypius est Augustinusque magister,
- 8.3.84
Sanguinis hic consors, hic sator ingenii.
- 8.3.85
Tanto fratre uales et praeceptore, Licenti,
- 8.3.86
Et dubitas pennis talibus astra sequi?
- 8.3.87
Quicquid agas — nam te nec speret mundus amicum —
- 8.3.88
Non daberis terrae debita Christo anima.
- 8.3.89
Tu thalamos licet et celsos mediteris honores
- 8.3.90
Nunc, olim domino resituere tuo.
- 8.3.91
Credo unum uincent iusti duo peccatorem
- 8.3.92
Et tua fraternae nota preces abigent.
- 8.3.93
Ergo redi; qua uoce parens, qua sanguine frater,
- 8.3.94
Ambo sacerdotes te remeare iubent.
- 8.3.95
Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petessis;
- 8.3.96
Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt.
- 8.3.97
Haec repete, his inhia; externis ne contere tempus.
- 8.3.98
Si tua nolueris, quisquam aliena dabit?
- 8.3.99
Non eris ipse tuus, missusque per extera longe.
- 8.3.100
Sensibus heu! proprii pectoris exul ages.
- 8.3.101
Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem,
- 8.3.102
Dum tibi quae mihimet uel uolo uel metuo.
- 8.3.103
Haec tibi, si recipis, feret olim pagina uitam;
- 8.3.104
Si renuis, eadem haec pagina testis erit.
- 8.3.105
Incolumem mihi te, fili carissime, Christus
- 8.3.106
Annuat et seruum det sibi perpetuo.
- 8.3.107
Viue precor, sed uiue deo; nam uiuere mundo
- 8.3.108
Mortis opus, uiua est uiuere uita deo.
- 9.1.1
Quantum intellego, quod tibi in aurem loquor tu supra tectum praedicas, quandoquidem dum me nimium diligis et nimium tibi de fratre inepto places, etiam sancti ac uenerabilis nobis communis patris auribus insinuare non dubitas et insipientiae meae temeritatem, qua te magis audeo quam illum in uerbis meis contemnere. nam unde me idoneum putaret ille, a quo aliquid spiritu suo dignum in litteris desideraret, nisi tu illi persuasisses, affectu magis quam iudicio ita sentiens, meum quoque os a domino inter ora mutorum et infantium, de quibus laudem perficit omnipotens, fuisse reseratum? iubet ergo me sibi sermonem spiritali hoc est suo sale conditum promere; meminit enim quod me uerbi sui sale adsperserit. neque cessat id facere; nam omnes mihi litterae illius spiritalia condimenta sunt. est enim et ipse sal terrae, uiuidum referens apostolicae doctrinae saporem; sed uereor ne salem eius insulso corde non duxerim, nec sentiat in quo condiatur, ut domini suauitatem sapiat, sensus meus, si in eo Delphini sapor euanescere et uigor potuit hebetari.
- 9.2.1
Quis me dicentem excitauit: leo est in uiis, in plateis autem homicidae? non apis mysticae studio, non formicae sollertis exemplo ad prouidentiam uitae et utilitatis operam suscitamur; sed modicum dormimus, modicum uero dormitamus, modicum autem manibus conplectimur pectus, et interea nobis inopia tamquam bonus cursor occurrit; et ille diues qui pauper factus est, ut nos uere egenos sua paupertate ditaret, uidens nos in nostra egestate durantes merito proclamauit: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? sed utinam uel dum haec loquimur, ipso conscientiae nostrae iudicio et proprii sermonis querimonia excitaremur, ut uel sero possimus dicere: nunc coepimus, haec mutatio dexterae excelsi; sed uentres pigri sumus, et idcirco adhaeret pauimento anima nostra, quamuis iam dudum ei dixeritis: erige te a mortuis, ut adtingas Christum. quem quidem dominum interuentu fidei uestrae per gratiae sacramentum inposuistis in nauiculam cordis nostri. sed quia somno inertiae nostrae obdormiuit in nobis, opus est ut eum excitetis, ut adsurgat in excitationem animae nostrae, inperet silentium turbidis cogitationum terrestrium flatibus et sensuum nostrorum fluctus uerbi sui pace conponat, ut fiat in corde nostro casta tranquillitas, et spiritu ueritatis gubernatore ac dei uerbo remige dirigamur ad portum uoluntatis nostrae.
- 9.3.1
Nam quae est expectatio nostra, nisi dominus Iesus, qui potens est saluos facere nos a pusillo animo et tempestate et adnuere orationibus uestris, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, hoc est in otio spiritalium negotiorum et bonorum operum sterilitate? sabbatum enim otiosum est et hiems nuda nascentium. itaque si non carnali obseruantia sed spiritali abstinentes nos ab omni opere seruili, quod est uita peccati, cui deditus uere seruus est et in domo non manet, agimus sabbatum, non illud quod non sustinet anima domini, sed illud, in quo dei requies est, qui in humili trementium famulorum corde requiescit: nec hiberna tempestas fugam nostram opprimet et quasi frigore pigros pedes ab euadendi libertate retinebit, si spe gaudentes et spiritu feruentes non contractis auaritiae gelu manibus sed apertis refrigerio misericordiae furtiuus ille nos horae nouissimae superuentus inueniat opertos atque uestitos salutaribus operum fidelium tegumentis, ut possimus subsistere ante faciem frigoris eius, qui nos ideo nunc in timore praecepti sui uult effici praeparatos, ut in die irae inueniat absoluendos.
- 9.4.1
Fauete nunc igitur et orate, ut adprehendamus in quo adprehensi sumus, et extendentes nos ad brauium supernae uocationis obliuiscamur quae retro sunt, positaque in aratro crucis manu mentis non sulcata respiciam, sed sulcanda prouideam, donec perueniamus ad montes, in quibus leuauimus oculos nostros, ut inde nobis a domino ueniat auxilium, qui est mirabilis in sanctis suis, qui sunt montes dei, in quos bona fidelis animae operatione prouehemur. si enim in uia ueritatis, quae est inpolluta, digne ambulemus, tunc ipse dominus, qui est uia et ueritas, perficiet pedes nostros sicut cerui et super excelsa statuet nos. montes enim, inquit, excelsi ceruis, et petra refugium erinaceis, quia si super iniquitatem alacritate ceruorum fugiamus Nebroth uenatorem, qui, ut scriptura designat, contra dominum uenator fuit, et cooperante Christo piis actibus adscendamus excelsa uirtutum per doctrinas prophetarum et apostolorum, qui sunt montes dei, montes illi uberes: tunc uelut de rupe praecelsa despicientes uanas praetereuntis mundi figuras in exultationis uoce cantabimus: exaltabo te, domine, quoniam ab insurgentibus in me exaltasti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. ex hac autem celsitudine montium informati ad humilitatem cordis et salubribus disciplinis uelut spinis nostra undique membra muniti, efficiemur ut erinacei, qui parua corpuscula aspero tegmine armati naturalibus iaculis aduersum hostiles aut canum morsus aut manus hominum muniuntur. humiliatis autem timore diuino et gratia ipsius humilitatis armatis petra refugium est, id est Christus, cuius uerba nobis contra diabolum uel sepimenta uel spicula sunt. his enim et aures nostras sepimus aduersum linguam nequam et in corde nostro uitia aduersa configimus. ita per obseruantiam spiritalem et directam fidem et erinacei pariter erimus et cerui, si secundum has minores bestiolas angustati et humiles abscondamur in Christo, ut in refugii petra, et uerbo ac spiritu ueritatis muniti et diabolo et mundi huius inlecebris asperi resistamus.
- 9.5.1
Maiores uero illas feras pedibus alacres et sublimes cornibus ita aemulabimur, si habeamus pedes firmos ad consistendum in uia domini nec moueantur ab eius itinere uestigia nostra isdemque pedibus utamur ad fugienda peccata et huius saeculi perniciosa contagia, caput salutis nostrae, quod est fides catholica, bonis operibus uelut cornibus ornatum pariter et armatum gerentes, ut uel repugnemus inimicis uenatoribus uel actibus deo placitis coronati uestrum potissimum gaudium et corona simus; quorum in Christo plantatio, apud Christum labor cotidianus sumus. non enim ambigimus cotidie deprecari uos, ut perficiatur in nobis beata illa mutatio dexterae excelsi, ut uere possimus dicere: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei et pars mea deus in saecula, quia tunc deus esse dignabitur cordis nostri deus, cum cor nostrum, quod est carnale, defecerit spiritali aedificatione destructum. tunc audebimus et uestram nos dicere portionem in terra uiuentium, cum et ipsi domino renouati sensu mentis nostrae secundum Christum ad caelestem imaginem potuerimus dicere: deus cordis nostri et pars nostra deus in saecula.
- 10.1.1
Accepimus litteras sanctae affectionis tuae, quibus iubes nos in epistolis, quas ad te facimus, aliquem praeter officii de scripturis adicere sermonem, qui tibi thesaurum nostri cordis reuelet. sed parentes potius filiis thesaurizare et ordo pietatis postulat et magister apostolus docet. quamquam tu nobis a domino et in domino pater factus semper thesaurizaueris bona et thesaurizare non desinas praeter illud gratiae salutaris talentum, quod te consignante suscepimus non in terra abscondendum neque in sudario inuoluendum, sed adponendum nummulariis, a quibus uberi multiplicaretur usura, uel his distribuendum in tempore oportuno, qui ad praeparandas in aduentum sponsi faces uenditant oleum sapientibus conparandum: thesaurizas uero nobis et alio modo semper, qui de thesauris domini ad gratiam, quae per te data est nobis, adponi rogas. atque utinam tantum capere possimus, quantum tu, ut accipiamus, potes inpetrare! nam profecto de hac pro nobis postulationum tuarum conscientia atque fiducia petis a nobis uel magis repetis, ut aliquid spiritale ad te loquamur, quod semine in nobis dignum tuo sit, quia secundum fidem tuam exorasse te credens, quae nobis orasti et oras dari, effectum sollicitudinis et deprecationis tuae de nostri cordis et oris fetibus per documenta uerborum capere desideras, quoniam ex abundantia cordis os loquitur et sapor mentis in sermone gustatur.
- 10.2.1
Iuste itaque sanctitas tua depositi sui debitum repetit et seminis sui germen expectat. sed quid faciam ager sterilis? qua tibi fruge respondeam, qui pro tritico tribulos uel pro uuis edidi spinas? et ideo conscius malae segetis aut infructuosae arboris, ut uel pietati debitae satisfaciam, sola in litteris meis officii uerba praetendo et sensum a tuo corde degenerem pudore inertiae confusus occulto, dum nimiae circa me dilectionis tuae conscius timeo, ne animum tuum bonae de nobis spei praesumptione gaudentem decepta expectatione contristem, et cogaris dicere uel scribere mihi: ego te plantaui uitem fructuosam, tu uero conuersus es in amaritudinem uitis alienae. expectaui ut faceres uuam, et tu fecisti spinas. atque utinam uel illas utiles, quae contra linguam nequam sepimentum piis auribus praestant et fidem in corde cauto uelut frugem in agro circumcluso tuentur! sed tu illas, ut sentio, inutiles et nocentes, quae uerbum suffocant et conuertunt in aerumnam, dum carnalibus adhuc cogitationibus corda configunt, quasi rhamnus asper produxisti.
- 10.3.1
Quaeris ergo, piissime pater, quid facias adhuc quod non feceris nobis, cum et plantaueris nos in domo domini, et plantatis maceriam signaculi salutaris, qua ab incursu siluestris apri et depastione ferocis onagri muniremur, adstruxeris et torcular foderis, quo per conuersationem piam quasi quandam tibi dulcem de tua uite uindemiam funderemus? habes adhuc quod facias imitatione illius, qui sterilis ficulneae conmeatum a domino uineae deprecatus est et inminentem inutili ligno excisionem distulit sponsione. sic igitur et pro nobis pietatis tuae cura interueniat et positam ad radices arborum ieiunarum securem uel annua domini indulgentis expectatione suspendi postulet. sponde patrifamilias diligentiam pro nobis sollicitudinis tuae et adsiduas orationes tamquam illum apostolicum euangelici stercoris cophinum pollicere, quo cordis nostri terra pinguescat et sationis tuae seges nutriatur uel plantationis tuae arbor sucum tuae fecunditatis accipiat, ut in die recognitionis, quo pariter sator messorque gaudebunt, nos quoque paterno sinu adferens inter manipulos tuos repetas ab eo culturae tuae fructum, cum illi, qui sata inrigantium nutrit et colentium labores fructificat, id in -nobis, quod non ad ignem iubeat abscidi, sed ad horreum metere dignetur, obtuleris.
- 11.1.1
In domino deo Iesu Christo sentio et in te potissimum munere et uerbo dei laetus experior, quia amico fideli nulla est conparatio, et lingua gratiae in bono homine abundat. nam quasi medicamentum uitae nobis consolatio caritatis tuae, ut faui mellis sermones tui; ut aqua frigida sitientibus, ita nobis nuntius de te bonus a terra longinqua. qui cum et salutis tuae indicio et caritatis eloquio inpinguet ossa nostra, magnum laetitiae et iocunditatis cumulum hinc habet, quod per nostros filios in domino tuos pueros adfertur et promitur, ut non solum litteris sed quadam tui lateris parte potiamur. quid retribuemus domino nostro praeter omnia quae retribuit nobis, pro hac etiam gratia, qua te nobis et in saeculari prius amicitia dilectissimum, in suis quoque rebus, quod inconparabilis pretii ducimus, indiuiduum comitem atque consortem spiritali germanitate conexuit?
- 11.2.1
Quae est, inquit, mater mea, aut qui sunt fratres mei? non hi uidelicet, qui de uoluntate carnis et conuenientia somni, sed qui ex deo nati sunt per sapientiam dei Christum, qui in se manens innouat omnia et dat potestatem filios dei fieri, coheredes regni sui, propter id ipsum conformatus corpori humilitatis nostrae, ut nos conformet corpori gloriae suae nec solum a terra nostra sed etiam a cognatione diuulsos in sortem et generationem suam transferat. quo munere nos sibi creare et in suae caritatis uinculo copulare dignatus est, a familiaritate carnali, in qua iam nunc, ut intellegimus, huic nos foederi praeparauerat, in aeternam necessitudinem affectu potiore mutauit, siquidem caritas Christi ista sit, quae numquam excidit, quia ex deo defluit et in deo permanet omnemque, in quo maneat, hominem sua perennitate perpetuat. haec est inflari nescia, expers doli, secura liuoris, aemula deo, non elatione spiritus, sed spiritu mansuetudinis et aemulatione pietatis. dominus enim noster, ut ipse testatus est et experimur, dulcis et mitis est et humilis corde.
- 11.3.1
De quo tu mihi frater genitus non solum ad praesens adiutorium sed et ad perenne consortium tanto superas omnem circa me corporalium necessitudinum affectionem, quanto potiore mihi parente germanus es quam illi quos caro tantum et sanguis mihi sociat. ubi enim mihi nunc consanguinea germanitas? ubi amicitia uetus? ubi pristina contubernia? euanui coram illis omnibus, exter, ut dictum est, fratribus meis et peregrinus filiis matris meae. amici mei et proximi quondam mei nunc a longe steterunt; et sicut fluuius decurrens et ut fluctus pertransiens, sic transeunt me et in me forsitan confunduntur et erubescunt, ut scriptum est, uenire ad me; facti sunt mihi qui prope longe et qui longe prope. pro patribus, inquit, nati sunt tibi filii. ita pro parentibus et fratribus et amicis tu nobis factus a domino es, qui et parentum cura anxius et fraterna dilectione sollicitus et tota non fictae amicitiae fide sedulus omnibusque in nos pietatis uisceribus effusus adsiduis nos litteris adeas, blandissimis solaciis mulceas.
- 11.4.1
Neque sat habeas occasionibus cunctis reuisere, nisi et pueros tuos mittas nec solum de famulis sed et de filiis sanctis, quorum benedicta in domino prole laetaris, eligas tabellarios, quorum oculis nos uideas et ore contingas. speciosi nobis pedes illorum tamquam euangelizantium bona. nuntiant enim nobis et adferunt ea quae ad pacem sunt de te, cum proferunt opera domini, quae aut operaris in uerbo dei aut scribis in spiritu uerbi. quae nobis diuitiae tam pretiosa munera, quae necessitudines tam dulcia possint praestare solacia? ut eorum reputatio differatur, quae in aeternum largitas diuina promittit, quanto potiora posthabitis rebus sint quae iam et in isto saeculo rependuntur considerare promptum est. quod enim, quaeso, mihi damnum pietatis gratiae parens inhumanus aut frater neglegens aut amicus inmemor faciunt, cum omnes horum mihi nominum uel pignorum aut foederum caritates uel de te uno largiter rependantur? ut taceam uel in nostro uel etiam in ignoto orbe non paucos et in deum et erga nos tui similes, quorum nobis affectus maximos pro patria et parentibus et patrimoniis gratia retributoris indulget, in te uno quae accepimus bona si conputemus, omnia nobis nostra in te largius atque pretiosius conpensata reputabimus. frater non redimit, inquit, redimet homo. similiter nobis licet dicere: mundus nos non amat, sed amat Christus. homo neglegit, sed deus diligit. inimici hominis domestici eius, sed rursum amici hominis domestici dei. fuerint nobis fratres et amici et proximi boni et magni; sed non fuit placitum circa nos in eis domino, qui te elegit donare nobis in fratrem inseparabilem et in proximum dilectissimum, quem merito sicut nosmet ipsos diligamus, quia cor unum et unam animam tecum in Christo habemus.
- 11.5.1
Itaque quod supra breuiter posuimus de caritate multorum aeque spiritalium nequaquam apte et digne diximus; in nullius enim persona congruere nobis eadem quam in te habemus gratia potest. ut enim aeque diligere dignentur in humilitate nostra gratiam domini, tamen illud in te speciale nobis donum est, quod praedestinatos nos inuicem nobis in caritate Christi iunctissima prioris quoque uitae amicitia signauit, adhuc eorum, quae nunc per Christum auertimur, amatores. sed tamen in hanc, qua modo interuentu dei nectimur, copulam per consuetudinem illius familiaritatis inoleuimus, ut diligendo nos et in infideli uia fideliter diligere etiam spiritaliter disceremus, quia tam religiose nos semper uterque dileximus, ut ad nostram inter nos dilectionem nulla adici posset affectio nisi caritas Christi, quae sola omnem sensum affectumque supereminet. quo inpensiores debemus bono domino gratias, quod respicere dignatus in humilitatem nostram, cum pariter in agro inuenisset, pariter ut geminos ab utero carnis extraxit et pariter adsumpsit. duo enim uere, ut scripsisti, fuimus in agro, sed bonitate et omnipotentia dei, ausim dicere, ita de nobis unus adsumptus est, quod neuter est relictus. eramus enim et singillatim duo, cum in nobis caro rebellis a spiritu dissideret neque nostro homini pax esset, cum interiori repugnaret exterior. nunc uero propitio ipso, qui fecit utrumque unum, et duo unum sumus, quia unus spiritus in duobus et nulla discretio, quorum corpus unum. sed hoc, ut dixi, commune nobis cum omnibus in Christo fratribus; unum in te peculiariter nobis gratum atque gratandum est, in cuius amicitia beatissimum dei munus accepimus, ut nec itinere mutato dissolueremur a nobis, quod damnum de multis, ut recognoscis, dulcissimis aliquando nostris pariter experimur.
- 11.6.1
Vere ergo tu nobis et parens et frater et proximus es; qui facis et in nobis uoluntatem dei ac plenitudinem legis, diligis nos tamquam te, amicus nobis in caritate Christi et in dei regeneratione germanus. quod cum uideas et recognoscas, cur in nos onerose et de te falso loqueris, ut dicas: duo fuimus in agro, et unus adsumptus est? non simus ingrati deo, qui non unum ex nobis, sed unum adsumpsit in nobis. duo fuimus, sed quando cum illis fratribus conbinabamus, quorum a nobis per hoc propositum facta diuisio est, quia unus non de singulari corpore, sed de multorum quoque unanimitate dici satis eadem scriptura declarat, cum has personas non in duobus hominibus sed populis fide gentium et remansione Iudaeorum id ostendente proponit. nam et illae molentes duae, de quibus similiter una adsumitur, ut arbitror, synagogae et ecclesiae formam gerunt, quia non est alia persona, quae in omni sacrarum litterarum ratione tractetur, nisi aut in uniuersitate generis humani credentium infideliumque populorum distinctio aut in natura omnis hominis geminae creatura substantiae. et ideo, mi frater, quia semper nobis cohaesimus in corde uno, sicut nunc cohaeremus in Christo, aut pariter adsumpti aut pariter relicti sumus. adsumpti autem non nostro merito sed gratia dei, cuius dona et uocationes sine paenitentia sunt, neque ex operum praerogatiua sed ei fide bonae uoluntatis, qua pariter in caritatem eius animati, ut uno et tenore propositi et tempore conuersionis nostrae apparuit, simul oportet gloriemur et exultemus in eo, qui iustificat inpium per fidem et dat escam omni carni, escam non istam quae perit, sed illam quae conficitur in aeternum uictum, qualem uel anima in dei rebus operosa uel catholica ecclesia coquit. corpus est enim ueri panis qui de caelo descendit et dat escam uiuificantem esurientibus iustitiam. non enim carnem farcit, sed cor hominis firmat. hic panis et fons est, qui quo amplius editur, plus esuritur et quo magis bibitur, plus sititur. hunc panem ut edamus in aeternum, molamus in huius mundi pistrino triticum bonum, quod est oboedientiae fidelis operatio et caritas in corde puro et fide non ficta.
- 11.7.1
Qua gratia et uirtute cum plenus sis, bonam deo frugem molis teque ipsum in azymis sinceritatis et ueritatis epulandum deo exhibes, cuius esca est quisquis uoluntatum eius effectus in corporis ipsius membra conuertitur dicente ipso, quia qui se iungit deo, spiritus unus efficitur. quod adsequimur, si portemus imaginem caelestis ea cura et diligentia, qua portauimus imaginem terreni. imitando enim imitatorem Christi perueniemus ad imitationem dei, cui bonus odor sumus in Christo, si exhibeamus hostiam uiuam obsequio rationabili, ut illi puram similaginem mola mundi cordis excretam ab interioris nostri penetralibus offeramus et in pectore nostro castum altare ponentes illa per legem iussa sacrificiis animalia mactemus in uitiis, inmolantes hircum cum peremptione peccati, in quo odor mortis est, caedentes taurum, si deponamus superbiam, sacrificantes ouem, si mollitudinem et ignauiam in caritate non tepidi et spiritu feruentes eiciamus, offerentes in nobis et agnum, si inmaculati uiuamus, et uitulum, si efficiamur malitia paruuli, ut unius purum pudicitia, alterius stultum simplicitate referamus; quale te sacrificium deo exhibere uideo in templo tui corporis, in sacrario tui cordis, in inmolatione tuae carnis, in oblatione tuae animae. inmolas taurum, cum pia humilitate depositus ceruicem altam percussisti timore diuino. inmolas haedum, cum omnia sinistrae partis opera iustitiae sectator interficis. ouem iugulas, cum diligens operarius studiosusque meditator diuinae uoluntatis et legis inertiam in te et ignauiam quasi pecus molle prosternis et a te uitae istius inpedimenta quasi uellera tondenti utilia, onerosa gestanti forcipe uerbi caelestis abscidis; qua nos duobus testamentis adprehensos tenet Christus et uel sarcinis saecularibus quasi lanis exuit uel rursum ut uellera a corporalibus uitiis tamquam a morbidis et mollibus ouium corporibus abscidens in uestimentum sui corporis, quod operatione credentium tegit, siquidem uicissim cum Christum induimus, induamur a Christo, in ecclesiae pensa deducit et fimbriis suae uestis intexit.
- 11.8.1
Totondit te hic pastor iam, ut arbitror, et posuit in area sua et caelesti rore perfudit uellus tuum. nam et gratia, quae infusa est ori tuo et per os tuum quasi riuus a fontibus Israel uel ;, ut scriptum est, a paradiso abundans fluit, docet nos, quia descendit in te dominus sicut pluuia in uellus et dedit tibi aquam de puteo Iacob, quia tu quoque de filiis Israel domino propinquatus extiteras. si ergo pertonsus es, duplex beneficium recepisse te sentis, quia et in aestu saeculi leuis pascua uerbi matutinae laetitiae rore sparsa decerpis nec meridiani daemonii ardore torreris, quia sub umbra alarum domini conquiescis. paratur tibi interim tunica de tuis lanis, qua in illa die hiemis uestiaris, ut ante faciem frigoris eius ualeas subsistere, si dispoliatus a corpore non inueniaris nudus ab opere. tum uicissim praebebit se tibi ouem Christus et agnus ille, qui pro nobis ad interfectionem ductus est et coram tondente se non aperuit os suum, uellera sua id est carnis exuuias abstrahi sibi passus. ipse enim pro nobis et animam et carnem suam posuit et recepit, qui et sacerdos et hostia et agnus et pastor est, qui pro ouibus suis pastor et pro pastoribus suis agnus occisus est. ipse enim dominus hostia omnium sacerdotum est, qui semet ipsum pro omnium reconciliatione patri libans uictima sacerdotii sui et sacerdos suae uictimae fuit, cuique nunc ut uni omnium domino omnis noua creatura sacrificium ipsique sunt hostiae sacerdotes. si nunc ei nos tondendos in silentio humilitatis atque patientiae, qua se ipse pro nobis praebuit, praebeamus, suscipiet in se onera uelleris nostri nec dedignabitur ouium suarum lanas portare, qui ipsam ouem, quam ab errore reuocauerit, humeris suis ad ouilia reportare dignatur.
- 11.9.1
Et quoniam bonorum nostrorum ipse non indiget, nos uero omnium illius indigemus, nostro tantum bono nobis bonus, capit nostra quae sua sunt, et tamen ea iuris sui non uult, ut quasi nostra nobis accepto ferat, cum nihil habeamus nisi acceperimus et ne ipsi quidem sine nutu ipsius esse possimus. ergo nihil in hunc mundum inferentibus substantiam rerum temporalium quasi tonsile uellus adponit, non ut sarcina inpediat quos expeditos nasci iubet, sed ut materiam nobis uirtutis ad merita parienda proponat, et sit unde documentum nostrae in deum id est uerum patrem ac dominum fidei atque pietatis edamus, si suppetant nobis cara uel dulcia, quae praeferentes deum magno praemio neglegamus et quae per inmensam eius bonitatem, cum nec inlata nobiscum sint in hunc mundum neque istinc efferenda nobiscum, tamen si pareamus praeceptis illius, ita ordinantur, ut mutentur in melius et de temporalibus aeterna reddantur. nam quae sicut non intulimus, ita nec auferre possumus per naturam nostram et praetereuntem huius mundi figuram, ea per omnipotentis dei opus beato mercimonii genere uertentes non modo nobiscum efferimus, sed ante nos etiam in sinum domini seminata praemittimus.
- 11.10.1
Vnde praescriptum arbitror, ut piger operarius non edat panem, non uidelicet istum pereuntis cibi panem, sed illum quo uiuitur in ueram uitam, quia unusquisque, sicut scriptum est, de fructibus suis manducabit et in operibus suis uiuet, ac perinde suum cuique opus panis est et panis uerus ac uiuus Christus est, quem non potest manducare piger operarius, quia idem est pascha nostrum, quod expediti atque praecincti et firmiter calciati nec depositis a manu baculis, id est operibus quibus nitimur numquam remissis, cum omni festinantia edere praecipimur, quia tempus breue est et expedit nobis sine cura esse, sicut apostolus suadet, propter instantem necessitatem, ut inueniamur parati et pulsanti domino non timeamus aperire de conscientia somni aut neglegentiae digna metuentes. quod quidem nobis nihil proderit nihilominus extrahendis et ad mortem quidem post mortem, ut iustas neglegentiae atque inpietatis poenas luamus, si alieno potius quam nostro domino deseruientes deprehendamur saeculi magis quam Christi negotiis occupati pulsantique domino non aperiamus et ad patrem ducamur inuiti. propterea praedicitur nobis, ut pro hac, id est anima, laboremus et oremus in tempore oportuno, hoc est praesenti, in cuius spatium ideo inducimur, ut ueram uitam ista breui et transeunte quaeramus. huius uitae campus et ager mundus iste est uel homo ipse, qui in hunc mundum mittitur, de quo unus adsumitur, cum, ut supra diximus, carne spiritui subiugata duo unum fecerit, quia et in unoquoque nostrum secundum apostolum duae mentes et duae leges sunt, quibus intra nos molentibus aut acceptabilis deo aut refutabilis similago conficitur.
- 11.11.1
Te uero uicta lege membrorum et exteriore corrupto puram conspersionem parare et sine fermento azymum Christo confici eloquia tua tam facunda quam casta testantur. neque enim tibi donatum fuisset enarrare Martinum, nisi dignum os tuum sacris laudibus mundo corde fecisses. benedictus igitur tu homo domino, qui tanti sacerdotis et manifestissimi confessoris historiam tam digno sermone quam iusto affectu percensuisti. beatus et ille pro meritis, qui dignum fide et uita sua meruit historicum, qui et ad diuinam gloriam suis meritis et ad humanam memoriam tuis litteris consecratur. haec quoque uerba tua uellera sunt et dominum Iesum gratissimo tegmine cooperiunt, cuius ** supellectili pulchra ambiunt et ingenii tui floribus comunt. uestiet ille te uicissim agnus de suo uellere in retributionis die, mortale tuum de sua inmortalitate superinduens.
- 11.12.1
Tu tantum nostri memento et nos respice, non retro spectans sed amici memor. certum est enim, quia agricola sollertior fructus habeas largiores et pernicior cursor tarditatem nostram ad brauium supernae uocationis anteuoles. infirmior etenim mente quam corpore longo te interuallo sequor, spatio tamen tantum a te, non itinere separatus, et eandem molam aegra et inpari manu uerto, pistrino socius, fruge deterior, quia tritico mixta zizania molo. quae ut tota uertantur in frugem, orationibus tuis egeo, quibus spero euadere et diuitias et paupertatem meam, quia utrumque mihi in malum est, cum sim iustitiae pauper et peccati diues. nam uere me diuitem boni crederem, si ita iam pauper essem, ut putas. in quo tamen de uerbis tuis te paulisper excutiam, quibus a te ipse discordas. etsi non meas uirtutes in me praedicaueris, tamen qui alienas licet mihi uerbis tuis donandas putasti, quomodo conuenit, ut idem tu paupertatem, quam te admirari profiteris, horrere fatearis? si credas hanc mihi donatam esse uirtutem, quam te uelle nec posse adsequi confiteris, ut habens uictum et uestimentum hoc contentus sim, nihil ultra diem cogitem, cur uel me inopiae necessitate superandum putas, ut te, quem non desiderare non possum, inuitare desistam, aut te tam infirmum diffidentemque Christo prodis, ut timeas ad huiusmodi qualem praedicas amicum uenire, si in ueritate sequeris illum qui dixit: tolle crucem tuam et ueni, sequere me? quomodo aliter putas Christum sequendum nisi lege qua docuit et forma quam praetulit? qui cum in sua uenisset, reclinandi tamen capitis locum inter sua iura non habuit.
- 11.13.1
Imitare imitatorem Christi, ut mortuus uiuas crucifigens te mundo et tibi mundum, cotidie moriens per fidem uerbi et uiuens in uerbo fidei. non enim in pane solo uiuit homo, praesertim Christianus, de quo proprie scriptum est: quia ex fide uiuit. numquid dixit: ex pane? quid igitur a me famem metuis, si fidem habes? panis tuus tecum est. si uerbo dei pasceris, non desiderabis escam uentris; deus enim et hunc et illam destruet, dum se aedificat in nobis, si nos in ipsius caritate fundati consistamus neque domum nostram in diffidentiae fluctuantis harena locemus. nonne illi credidimus et in illum ambo iurauimus, qui dixit: nolite cogitare in crastinum; sufficit enim diei malitia sua; quaerite primum regnum et iustitiam, et haec omnia adponentur uobis? huic si credis, quid de eius fratris inopia famem metuis, quem scis huius uerbi securitate paupertatem diuitiis praetulisse? an magis abundare credis istum qui terrae quam qui deo credit? et qui propria quam qui diuina pascitur cura? quid ille miser habeat, qui se non habet? non enim se habet qui plus de se quam de deo sperat uereque est mortuus qui non uiuere timet, si totum de se deo credat deoque permittat. opto igitur ut tuae potius comitatis hic iocus quam infirmitatis fides fuerit, quod scripsisti credere te ita me futurum breui pauperem, ut ulterius non auderem inuitare te. fateor nihil me praeoptare tantae libertatis bono, siquidem tam intima circumcisio plena perfectio sit. sed tamen si tibi uera in Christo fides, uera uirtutum in homine caelestium admiratio et hominis in deo uiuentis aemulatio est, quomodo non eo magis me expeteres, quo perfectiorem esse audires, nisi si aperte non credere corde quod ore profiteris confitereris? sed in me peccatorem fugere, non pauperem Martini beatissimi frequentator argueris, quem certe numquam desiderasses, si cibis corporis esurire timuisses.
- 11.14.1
Ego certe, quia necesse est in operis spiritalis profectu caritas maxime, quae plenitudo legis est, proficiat, sicut desiderare te, ita et inuitare non desinam. ueni ad nos et si potes, aduola. nihil habemus nisi Christum, et uide, si nihil habeamus qui omnia habentem habemus. Ebromagum enim non hortuli causa, ut scribis, reliquimus, sed paradisi illum hortum praetulimus et patrimonio et patriae, quia illic magis domus uera, ubi aeterna, ibi uerius patria, ubi originalis terra et principalis habitatio. nam si credis propitio Christo, propter quem si nihil habeamus, in ipso omnia possidemus, nunc in ista spinarum et laborum humo ne in hortuli quidem glebula nos terrae limus tenet sed utinam ita nullus a peccato nobis puluis haereret! tu si hoc bonum ita credis, ut praedicas, et in eo me esse credis, ut te credere scribis, et segnius me desideras: iam non in me peccatorem semper et semper indignum conspectu tuo, sed in dominum ipsum committis, si putas tum demum defuturam nobis uitae mortalis alimoniam, cum nobis coeperit deus esse possessio.
- 12.1.1
Fateor mirari me sanctam caritatis tuae benignitatem et patientiam, ut de epistolis, quas ad te loquacissimas et pleniores molestiae quam gratiae facere soleo, tu tamen desiderium sermonis mei potius quam taedium capias, quandoquidem ad adsiduas et prolixiores litteras me lacessis et excitas gratia scriptorum tuorum, in quibus caritas de corde puro et fide non ficta in azymis ueritatis sincerum loquitur affectum ac uicissim meum ab intima mente sollicitat. quid igitur faciam? obtemperabo tihi copia litterarum? sed bonorum meorum t non indiges, et me aequius est a te locupletari, quia diues pauperi conferre debet, ut fiat aequalitas. an uero magis consulam utilitati meae et ponam ori meo custodiam, ut periculum peccati, quod de multiloquio paratur, effugiam? sed et metuo rursus, ne inoboedientiae reus statuar et forte grauius offendam, si in te deliquero non obtemperans, quam si pro me timuero non scribens.
- 12.2.1
Det igitur mihi dominus a domino oris adapertionem ad te et praetendat pedibus meis lucernam uerbi sui, ut nox insipientiae meae sicut dies inluminetur. soluat linguam meam in uerbum bonum, qui et asinae os in sermonem laxauit humanum. sum enim et ego unus de lapidibus uel iumentis illis, quorum praefiguratione asina tunc locuta est, mutam gentilis duritiae stoliditatisque naturam solutis deo linguis significans locuturam. ac, si placet, de hac ipsa dei gratia textum epistolae porrigamus, quia omnis nostra narratio in praeceptis et laudibus altissimi occupata esse debet, illi omne quod loquimur, omne quod uiuimus cum perpetua gratiarum actione dependi, cuius opere ac munere loquimur et uiuimus. ipse enim fecit nos, et non ipsi nos. ipse, inquam, dominus fecit nos, qui etiam reficit, iam ab initio per omnia quae operatus est et locutus in sanctis suis salutis nostrae id est reparationis humanae sacramenta molitus. nam iustum Abel ilico reparauit sancta generatio in Seth, qui ore consimili formatum ad imaginem dei retulit patrem. inde per ceteros a primo fonte decurrens permanauit uena iustitiae, et quamuis interueniente diluuio in uno quidem attamen iusto uniuersitatis peremptae seminarium stetit, iam tunc operante mysterio unici redemptoris, ut per unum reconciliatio proueniret, quia per multos offensa uenisset. sed iterum generis humani processu relabente iustitia et crescentibus simul gentibus atque criminibus, ne rursus iniquitas hominum generis mereretur interitum, rursus electus qui pater fidei uocaretur, a quo et promissio regni et regis aeterni semen emergeret. quod multiplicatum fide gentium Christus inpleuit, qui patriarchis uisus, per legem praeformatus, per prophetas praelocutus et ipse adfuit, ut adinpleret legem et prophetas et quam lex operibus non ualuerat conferre medicinam gratia daret.
- 12.3.1
Iam enim corpus omne, id est uniuersum genus hominum ita peruaserat peccatum, ut neque malagma debilibus et sauciis nec ligatura prodesset; corroborata etenim uitiorum ualitudine omnem humanae opis medelam fortior remediis morbus excluserat, et ideo uenit qui et uenturus est, conformatus corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae, quia nemo nisi artifex operis sui potens est et figulo tantum in argillam suam ius est. ita dominus omnium, qui omnes fecerat, dignatus est ad nostra descendere nosque suscipere in corpore suo, ut reficeret eadem arte uel potestate qua fecerat. uenit autem non in sublimitate domini, quod erat, sed in forma serui, quod non erat. factus est ut homo sine adiutorio, qui est dei uirtus et dominus exercituum, adiutor et protector omnium. pro liberandis est mortuus qui erat inter mortuos liber. inter iniquos deputatus est qui iustificat inpium per fidem. sicut ouis ad interfectionem ductus est agnus ille, qui tollit peccata mundi. passus est mortem qui donat aeternitatem.
- 12.4.1
Sed in causa tanti huius consilii et muneris animaduertere ipsius lumen est, qui nos inluminat a montibus aeternis, in quos oculis adleuatis uideamus isdem nos quibus perieramus itineribus inuentos rursus ex arbore, rursus ex uirgine, sed non rursus superbia praecipitandi, uerum e contrario humilitate redituri. nam idcirco rex gloriae et dominus maiestatis exinaniuit se formam serui accipiens et inuisibilem magnitudinem suam uisibili abiectione contexit, ut nos ueteri illo male conceptae adrogantiae morbo foris altos, intus obtritos in formam sublimitatis suae per formulam nostrae in se humilitatis attolleret. in hoc enim operatus est et operatur cotidie bonus dominus, ut diuinae conformationis gloriam consequamur, si nostrae in Christo conformationis exemplum sequamur, cognoscentes in altissimi moderamine temperatum naturae nostrae modum, ut supra nos ipsius gratia prouehamur, si iuxta nos nostri memores ambulemus. ad quam nos mensuram propheticus ille de numeris sermo conponit, qui dicit: non declinabimus dextra neque sinistra, sed regali uia ibimus. quod nobis Christus est, mediator dei et hominum, inter diuina et humana nos temperans et ad regnum suum regali uia ducens, ut corde humiles, opere sublimes, a sinistris id est peccatis, quae in mortem trahunt, adleuemur et a dextris nimiis id est praesumptione superba humilitatis lege reuocati teneamus salubrem mediocritatem, ne aut oculos nostros declinantes in terram conparemur iumentis, quibus non est intellectus, aut altiora nobis scrutantes euanescamus in cogitationibus nostris. itaque non alta sapientes sed humilibus consentientes, in mensura qua mensurauit nobis dominus nosmet ipsos metiamur, ut angustemur in nobis et in domino dilatemur, non ut illi sapientes huius saeculi, quorum sapientiam dominus reprobauit ac perdidit et per stultitiam praedicationis exclusit; disputauerunt enim, inquit, ut absconderent laqueos, quia uidelicet in hoc omnis ars philosophorum laborat, ut adsertione fictorum lucem ueritatis obscuret et inanium contentionum laqueis sollicitatas a uero mentes inplicet et ingenii fraude decipiat et fuco sermonis inducat.
- 12.5.1
Sed postquam exortum est lumen in tenebris, misericors et miserator et iustus dominus, frustra posuerunt in caelo os suum, qui etiam terrenarum rerum suaeque naturae nescii scrutantur caeli plagas et deum sine deo quaerunt. ideo defecerunt scrutantes scrutinio, et sagittae paruulorum factae sunt plagae eorum, quia corripiens sapientes in astutia sua dominus per infantium atque lactantium ora confudit nec in sermone regnum suum sed in uirtute constituit. unde ego quoque minimus omnium minimorum domini exiguorumque tenuissimus et infantium infantissimus audeo in uocem laudis eius erumpere, gratias agens domino altissimo, quoniam mysterium pietatis excelsae, quod in thesauris sapientiae suae habebat repositum, paruulis suis prompserit et sapientibus mundi absconderit, ne gloriaretur hic mundus in suorum uanitate sapientium, per quam obfusa sibi caligine non agnouerat sapientiam dei. pax autem nostra Iesus, qui uenit, ut utraque unum faceret et omnia aequalitate conponeret, destruxit fortia et elegit infirma, spreuit sapientia et adsumpsit stulta, ut fieret aequalitas nemine sibi quicquam proprium uindicante, cum omnem hominem non nisi diuino munere salutis ac sapientiae conpotem necesse esset in domino gloriari. itaque exultemus cum tremore in domino deo nostro, qui est humilis corde et maiestate sublimis, idem sentientes in nobis quod in Christo, qui, ut supra dixi, idcirco nobis salutis gratiam per humilitatis formulam contulit, ut qui exaltationis spiritu cadere merueramus corde humilitatis resurgere disceremus.
- 12.6.1
Quod autem bonus dominus crucifixus est et resurrexit, non solum ad destructionem mortis nostrae et ad reparationem aeternitatis operatus est, sed etiam ad praesentis uitae informationem, qua meritum adquirimus, quo uitae illius in aeternum beatae possessio praeparatur. cruci ergo fixus est dominus quo mysterio pietatis atque consilio? apostolus docet; ut solueret, inquit, parietem ualli interficeretque inimicitias et omnem huius mundi ambitum dispoliaret ac de uniuersa inimici potestate captiuans ipsam captiuitatem triumpharet, in sua carne suscipiens, inquit, similitudinem carnis peccati, non utique similitudinem carnis, quia omnibus deus ueritas et ideo uere et corporaliter uerbum caro factus, sed similitudinem peccati carnis, ut qui peccatum non fecit per suam inuiolabilem inpassibilemque naturam propter nos tamen, ut scriptum est, peccatum faciens, id est peccatorem susceptum in forma serui gerens. factus enim est pro nobis maledictum, ut nos maledicto legis absolueret; de peccato damnauit peccatum, id est peccati materiam, quae adhuc in illa Adae carne uiuebat, in ipsa quam suscipere dignatus est Adae carne uacuauit; ac sic parietem ualli hoc est peccatum, quod inter nos et deum separabat, destruens fecit utraque unum, non solum ut Iudaeorum et gentium fides in Christo coiret, sed ut in unoquoque nostrum, qui crederemus, natura sibi nostra congrueret et discordia, quae prius uersabatur in nobis, cum spiritali affectui carnalis anima repugnaret, pace fidei solueretur. nunc enim bellum illud antiquum, quo lex peccati repugnabat legi dei, aboletur in Christo, cum spiritus deo seruiens subactam sibi animam fide temperat et uicissim animam deo seruientem in omne obsequium caro ministra comitatur.
- 12.7.1
Quam ob rem domini passione et resurrectione non solum ad spem ac fidem ressurrectionis instruimur, ut non sola resolutione carnali, sed et uoluntaria ab hoc saeculo recessione mori nouerimus et moriendo per fidem huic mundo uiuificemur deo. uita enim huius mundi amica mors animae est. ob hoc nobis apostolus dicit: mortificate in terra membra uestra. cotidie se ipse testatur mori, liuidum faciens corpus suum et obliuiscens quae retro sunt atque in priora se porrigens. in quo humilitatem pariter et sublimitatem docet, quia conteri corpus sine humilitatis spiritu non potest nec anima in caelestia surgere nisi mortificatione membrorum. attamen et ipsius nobis humilitatis seruanda mensura est, ut non nisi timore diuino humiliemur uni domino: dominum enim deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, cui seruire libertas est. nemini enim subiectus est qui se soli deo subiecit, at contra omnibus infimis uel spiritibus uel aliis creaturis uel suis uitiis et cupiditatibus seruit qui uult liber esse iustitiae. est autem et sancta superbia et humilitas iniqua; nam et iustificatur superbia, quae huic mundo superbit et contemnit hoc saeculum omnibusque magnis eius et dulcibus ac speciosis abutitur, intenta caelestibus rebus et praeceptis subiecta diuinis. contra autem illa humilitas condemnatur, quae non ex fide sed ex ignauia mentis hominibus adducitur et humanam gratiam magis quam suam salutem curat, mendacii famula, ueritatis inimica, libertatis expers, iniquitati obnoxia, miscens aqua uinum, id est ueritatis merum aquoso adulationis eneruans. in huiusmodi humilitatem specialiter mihi uidetur uox illa contendi, quae denuntiat: uae dicentibus malo bonum et dulce amaris et iniustis iustitiam praedicantibus, quos et per Salomonem, sicut nosti, ueritas execratur.
- 12.8.1
Bene autem nos breui psalmo sed pleno magisterio beatus psalmista conformat ad nostri moderaminis temperamentum, cum precibus suis praetendit meritum humilitatis, dicens: domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. et deinde qui se pro cordis humilitate respici depoposcerat dicit: si non humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam; sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. ideo retributionem postulat, quia non humiliter senserit, sed animam suam exaltauerit. nonne uidebitur discordare sibi prophetae sententia, nisi ita haec discernamus intellectu, sicut in ipsius spiritu et corde, ita ut sibi congruerent, fuere distincta? conuenienter enim et humiliter dictum est timore diuino, qui sacrificium deo, ut ipse testatur, spiritum contribulatum et cor humiliatum offerebat. salua tamen humilitate cordis idem exaltabat animam suam non humiliter sentiens, quia non terrena sapiens deo mentem habebat affixam, unicum bonum ducens deo adhaerere et ponere in deo spem suam. unde et apostolus, qui nos humilitatem docet dicens, ut ea potissimum imitatores Christi esse studeamus, hoc enim, inquit, sentite in uobis, quod et in Christo, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed exinaniuit se formam serui accipiens; idem tamen ad exaltandam animam in superna et diuina nos prouocat, cum dicit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera et gloria dei patris.
- 12.9.1
Quamobrem tenentes hanc et humilitatis et exaltationis regulam utrumque hoc, quod in peruersitate, quam supra dixi, peccatum habet, in directione, in qua docemur, gratiam obtinet, suis ordinibus mensurisque teneamus, pietate et humiliantes cor deo et exaltantes animam ad dominum nostrum. nihil nisi illum timeamus, nihil supra illum diligamus. iugo tantum ipsius, quod est suaue, et oneri illius, quod est leue, colla subdamus, ut supra omne potestatis inimicae iugum liberi in caelestia subuehamur. nam et ob hoc domini nostri iugum suane et onus leue est, quia terrenis nos et inferis eleuat et in excelsa regni caelestis attollit. leuitas enim omnis altipeta est et sursum uersus uigore subtilitatis ecfertur.
- 12.10.1
Huic autem gratiae contraria peccati pondera deprimunt et in inferna deducunt, quae quanti sint oneris propheta testatur, cum gemens clamat: superposuerunt iniquitates meae caput meum, et sicut onus graue grauatae sunt super me. sed gratiae domino Iesu deo nostro, qui potens est liberare nos de corpore mortis huius per multitudinem miserationum suarum et diuitias bonitatis suae, quibus superabundat abundantiae peccatorum nostrorum et saluos facit sperantes in se. apud quem credimus quia et orationum tuarum pro nobis agantur excubiae. scimus enim quia a pueritia ipsi militans et sacris litteris enutritus nulla conuersationis terrenae et carneae labe pollutus inuenisti gratiam in conspectu altissimi et pro nobis de silua huius saeculi ad gregem uel ad currum domini sero captis, quoniam multiplicatae sunt iniquitates nostrae super capillos capitis nostri et indigni sumus, quorum nomina diuinis auribus ingerantur, ne forte et labia tua inmunda fiant cum nos nominaueris, et necesse sit os tuum igneo carbone perstringi. potes tamen uel humilitate uel fiducia uatis antiqui dicere: domine, dimitte illis, aut dele me de libro tuo. quod ille diuini conloquii particeps, non salutis suae neglegens nec insolens domino, profundi arte consilii ausus est dicere, ut domino iusto debitum peccatori populo interitum comminanti oblationem suae potius abolitionis opponeret, diuinae uidelicet pietatis iustitiaeque securus, ut parceret et iniustis misericordia domini, dum iustum non potest delere iustitia.
- 12.11.1
Hac et pro nobis dominum altissimum conditione constringe, ut dum eximere te libro suo non potest, per obtentum iusti sui recipiat iniustos. nam quia maior est qui in nobis est quam qui in hoc mundo, ideo fortior est iustitia pro peccatoribus defendendis quam iniquitas aduersus patrocinia sanctorum. uellem quantum in me est adhuc prorogare sermonem, nisi et carta deficiens et metus fatigationis tuae cogeret uerbis modum poni et epistolam terminari. tu in omnibus indulge temeritati meae et responde mihi, ut consoler et instruar litteris tuis.
- 12.12.1
Nunc Sanemarium portitorem huius epistolae commendamus specialiter unanimitati tuae, ut, sicut rogauimus sanctum episcopum et patrem nostrum, ita ordinetur a uobis. conseruum enim eum data in domino libertate reddidimus; sed nobis in domo domini seruiat delegatis ad parentum nostrorum memoriam obsequiis, ut per religiosam seruitutem obtinere firmam libertatem sub uestra defensione mereatur. age et apud sanctum presbyterum fratrem Exsuperium, ut in casa ecclesiae terrulam, qua uictum suum procuret, accipiat. praeterea rogo, ut epistolam meam ad filium nostrum Daducium, etiamsi in Galliis agit, sine ulla dilatione facias ab episcopo transmitti per conseruum fidelem et inpigrum. si clericum forte noluerit occupari, unum de Alingonensibus dignamini mittere cum epistolis uestris, quibus litterae nostrae iuuentur; dignam enim interuentu uestro causam ex epistola mea, quam ad eum feci, cognoscetis. inprimis autem celeritate agendi opus est, ut sanctissimus presbyter, qui et uita et aetate uenerabilis uim, qualem exposui, sustinet, quam primum ab alienarum aedium exilio liberetur.
- 13.1.1
Vt hactenus tacendi tempus congrua humilitate seruaui, ita nunc debita caritate loquendi tempus agnoui, frater in Christo domino uenerabilis et dilectissime. scriptis enim sancti uiri fratris nostri Olympi, communis unanimi, nuper accepi tam inopinatum mihi quam inoptatum tui maeroris indicium, in quo meae tibi tristitiae consortium et uocis officium dein defore, ut sileant priuati amoris affectus, sed caritas Christi domini et dei nostri, quia in ipso nobis et per ipsum ut unius corporis membra conectimur, non permisit. ipse enim dominus deus noster uitae nobis pariter et pietatis magister per illud caeleste uas electionis suae docuit gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus uicissimque nobis conpati et inuicem onera nostra portare, ut mutuis consolationibus roboraremus communem fidem et fatigata pectora foueremus. cui muneri deus tantum dedit, ut eo functum magnae ciuitatis instar amplificandum promiserit, enuntians per prophetam, quia frater fratrem adiuuans exaltabitur sicut ciuitas magna; uidelicet quod munimentum animae dimicanti fraterna conpassio ferat uariisque mentis adflictae pulsibus quasi murus obsistat.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.