Carmina
- 5.43
da, pater, aeterni speratam luminis auram,
- 5.44
si lapides non iuro deos unumque uerendi
- 5.45
suspiciens altare sacri libamina uitae
- 5.46
intemerata fero, si te dominique deique
- 5.47
unigenae cognosco patrem mixtumque duobus
- 5.48
qui super aequoreas uolitabat spiritus undas.
- 5.49
da, genitor, ueniam cruciataque pectora purga,
- 5.50
si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
- 5.51
quaero nec arcanis numen coniecto sub extis,
- 5.52
si scelere abstineo errori obnoxius et
- 5.53
opto magis quam fido bonus purusque probari.
- 5.54
confessam dignare animam, si membra caduca
- 5.55
execror et tacitum si paenitet altaque sensus
- 5.56
formido excruciat tormentaque sera gehennae
- 5.57
anticipat patiturque suos mens saucia manes.
- 5.58
da, pater, haec nostro fieri rata nota precatu:
- 5.59
nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse
- 5.60
quod satis est. nil turpe uelim nec causa pudoris
- 5.61
sim mihi. non faciam cuiquam quae tempore eodem
- 5.62
nolim facta mihi. nec uero crimine laedar
- 5.63
nec maculer dubio; paulum distare uidetur
- 5.64
suspectus uereque reus. male posse facultas
- 5.65
nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
- 5.66
sim tenui uictu atque habitu, sim carus amicis
- 5.67
et semper genitor sine uulnere nominis huius.
- 5.68
non animo doleam, non corpore; cuncta quietis
- 5.69
fungantur membra officiis, nec saucius ullis
- 5.70
partibus amissum quicquam desideret usus.
- 5.71
pace fruar, securus agam, miracula terrae
- 5.72
nulla putem. suprema diei cum uenerit hora,
- 5.73
nec timeat mortem bene conscia uita nec optet.
- 5.74
purus ab occultis cum te indulgente uidebor,
- 5.75
omnia despiciam, fuerit cum sola uoluptas
- 5.76
iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
- 5.77
tempora cunctaturque dies, procul exige saeuum
- 5.78
insidiatorem blandis erroribus anguem.
- 5.79
haec pia, sed maesto trepidantia uota reatu,
- 5.80
nate, apud aeternum placabilis adsere patrem,
- 5.81
saluator, deus ac dominus, mens, gloria, uerbum,
- 5.82
filius, ex uero uerus, de lumine lumen,
- 5.83
aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
- 5.84
consona quem celebrant modulati carmina Dauid,
- 5.85
et responsuris ferit aera uocibus Amen.
- 6.1
VI. LAVS SANCTI IOHANNIB.
- 6.1-7
Summe pater rerum caelique aeterna potestas,
- 6.2
cum quo nostra salus, sanctorum gloria, Christe,
- 6.3
spiritus et patri pariter natoque cohaerens,
- 6.4
qui mentes linguasque regis uiresque ministras,
- 6.5
promeruit quas sola fides, cui plena potestas
- 6.6
brutis ingenium uocemque infundere mutis,
- 6.7
praesta euangelico ductum de fonte Iohannem
- 6.8
in nostra arenti decurrere carmina riuo.
- 6.9
ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo
- 6.10
qui nasci talem noua per miracula iussit;
- 6.11
sed licitum magnis tenues inpendere curas,
- 6.12
nec dedignantur uilem caelestia laudem.
- 6.13
pars etiam meriti meritum celebrare piorum;
- 6.14
nec noua nunc aut nostra canam; dixere prophetae -
- 6.15
cuncta prius sanctique uiri sermone soluto
- 6.16
promissum exortum, uitam mortemque sacrarunt,
- 6.17
si mors illa fuit, meruit quae sanguine caelum.
- 6.18
nos tantum modulis euoluere dicta canoris
- 6.19
uouimus et uersu mentes laxare legentum.
- 6.20
sic (nam magna licet paruis, antiqua nouellis,
- 6.21
perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
- 6.22
inspirante deo quicquid dixere priores
- 6.23
aptauit citharis nomen uenerabile Dauid,
- 6.24
consona caelesti pangens modulamina plectro.
- 6.25
nos quoque fas meminisse dei et quamquam obruta multis
- 6.26
pectora criminibus caelestem admittere sensum.
- 6.27
Zacharias Syria quondam de gente sacerdos
- 6.28
credita sollemni curabat templa paratu.
- 6.29
vita uiri pietate fide grauitate pudore
- 6.30
obsequio condigna dei, coniunx huic alma
- 6.31
Elisabeth prisca sanctorum stirpe uirorum
- 6.32
progenita et tanto uirtutibus aequa marito.
- 6.33
sed, quod in obprobrio matrum posuere priores,
- 6.34
prole carens sterilem ducebat maesta senectam
- 6.35
spemque omnem sobolis transacta excluserat aetas.
- 6.36
forte sacrum sollemne deo plebs cuncta ferebat,
- 6.37
et pius antistes sacros adoleuerat ignes,
- 6.38
intima diuinis decorans altaria flammis.;
- 6.39
ecce sacram propter caelestis nuntius aram
- 6.40
adstitit ac ueste insignis, uenerabilis ore
- 6.41
se caelo missum uultuque habituque probauit,
- 6.42
tum sancta in tales laxauit pectora uoces:
- 6.43
accipe, caelesti domino dilecte sacerdos,
- 6.44
aeterni mandata dei, cui cura piorum :
- 6.45
perpetua est, iugis qui puro in pectore custos
- 6.46
emeritum sanctis inpendere sciuit amorem.
- 6.47
ac primum genus hic extincto semine non uult
- 6.48
interiisse tuum fecundaque uiscera fecit
- 6.49
coniugis, effeto quae iam cessabat in aeuo.
- 6.50
cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,
- 6.51
omnia posse deum? sed credes, ille probabit.
- 6.52
nascetur dignus tanto sponsore beatus
- 6.53
perpetuusque puer, qui primo protinus aeuo
- 6.54
maior sacras inuicto in pectore uires
- 6.55
auctoris dono plus quam genitoris habebit.
- 6.56
nec sane, nato quae prima uocabula ponas,
← Previous · Next → — showing 101–200 of 9,378
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.