Carmina
- pr.1
Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium uiderer adiungere, pauculas de paucissimis quas pueruli uespere inferunt ficedulas misi. quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam uersiculis uerba subtexui quasi uero numerum loquacitate facturus. sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana uideatur paucitas nec odiosa garrulitas.
- 1.1
I. DOMINO MERITO SVSPICIENDO GESTIDIO PAVUNVS.
- 1.1-2
Sume igitur pastas dumoso in rure uolucres,
- 1.2
quas latitans filicis sub tegmine callidus auceps,
- 1.3
dum simili mentitur aues fallitque susurro,
- 1.4
agmina uiscatis suspendit credula uirgis.
- 1.5
tunc referens tenuem non paruo munere praedam.
- 1.6
digerit aucupium tabulis; et primus opimis
- 1.7
ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae.
- 1.8
ut minus offendat macies, praelata saginae
- 1.9
gratia praeuentos pingui iuuat alite uisus.
- 2.1
II.
- 2.1-3
Pauperis ut placeat carum tibi munus amici,
- 2.2
munera ne reputes- quae mittis ditia nobis.
- 2.3
nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis,
- 2.4
quos tibi uicinum*tocupleti gurgite litus
- 2.5
suppeditat miros Specie formaque diremptos.
- 2.6
at mihi uix alto uada per saxosa profundo
- 2.7
rarus in obscura generatur sphondylus alga.
- 2.8
hinc te participans bis quinque et bis tibi ternas
- 2.9
transmisi aequoreo redolentes nectare testas,
- 2.10
quas uiscus praedulce replet bicolore medulla.
- 2.11
oro libens sumas nec uilia dedigneris,
- 2.12
quae sunt parua modo magno metitus amore.-
- 3.1
III.
- 3.1-4
Europamque Asiamque, duo uel maxima terrae
- 3.2
membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
- 3.3
Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
- 3.4
regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
- 3.5
barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
- 3.6
Illibanum Numidamque Auelim Parthumque Vononem
- 3.7
et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum,
- 3.8
quique magos docuit mysteria uana Nechepsos,
- 3.9
et qui regnauit sine nomine moxque Sesostris.
- 3.10
10 * * * * * * *
- 3.11
audax Icario qui fecit nomina ponto,
- 3.12
et qui Chalcidicas moderate enauit ad arces.
- 4.1
IIII. ORATIO.
- 4.1-5
Omnipotens genitor rerum, cui summa potestas,
- 4.2
exaudi si iusta precor: ne sit mihi tristis
- 4.3
ulla dies, placidam nox rumpat nulla quietem.
- 4.4
nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint
- 4.5
supplicibus nullusque habeat mihi uota nocendi
- 4.6
aut habeat nocitura nihil. male uelle facultas
- 4.7
nulla sit ac bene posse adsit tranquilla potestas.
- 4.8
mens contenta suo nec turpi dedita lucro
- 4.9
uincat corporeas casto bene conscia lecto
- 4.10
inlecebras, turpesque iocos obscenaque dicta
- 4.11
oderit illa nocens et multum grata malignis
- 4.12
auribus effuso semper rea lingua ueneno.
- 4.13
non obitu adfligar cuiusquam aut funere crescam.
- 4.14
inuideam numquam cuiquam nec mentiar umquam.
- 4.15
adsit laeta domus epulisque adludat inemptis
- 4.16
uerna satur fidusque comes nitidusque minister,
- 4.17
morigera et coniunx caraque ex coniuge nati.
- 4.18
moribus haec castis tribuit deus, hi sibi mores
- 4.19
perpetuam spondent uentura in saecula uitam.
- 5.1
V. ORATIO.
- 5.1-6
Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
- 5.2
. ignorate malis et nulli ignote piorum,
- 5.3
principio extremoque carens, antiquior aeuo
- 5.4
quod fuit aut ueniet, cuius formamque modumque
- 5.5
nec mens conplecti poterit nec lingua profari,
- 5.6
cernere quem solus coramque audire iubentem
- 5.7
fas habet et patriam propter considere dextram
- 5.8
ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
- 5.9
ipse dei uerbum, uerbum deus, anticipator
- 5.10
mundi quem facturus erat, generatus in illo
- 5.11
tempore quo tempus nondum fuit, editus ante
- 5.12
quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous,
- 5.13
quo sine nil actum, per quem facta omnia, cuius
- 5.14
in caelo solium, cui subdita terra sedenti.
- 5.15
et mare et obscurae chaos insuperabile noctis,
- 5.16
inrequies, cuncta ipse monens, uegetator inertum,
- 5.17
non genito genitore deus, qui fraude superbi
- 5.18
offensus populi gentes in regna uocauit,
- 5.19
stirpis adoptiuae meliore propage colendus,
- 5.20
cernere quem licuit proauis, quo numine uiso
- 5.21
et patrem uidisse datum, contagia nostra
- 5.22
qui tulit et diri passus ludibria leti
- 5.23
esse iter aeternae docuit remeabile uitae,
- 5.24
nec solam remeare animam, sed corpore toto
- 5.25
caelestes intrare plagas et inane sepulchri
- 5.26
arcanum uacuis adopertum linquere terris.
- 5.27
nate patris summi nostroque salutifer aeuo,
- 5.28
uirtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
- 5.29
nil ex inuidia retinens plenusque datorum,
- 5.30
pande uiam precibus patriasque haec perfer ad aures.
- 5.31
da, pater, inuictam contra omnia crimina mentem
- 5.32
uipereumque nefas nocituri auerte ueneni.
- 5.33
sit satis antiquam serpens quod perdidit Euam
- 5.34
deceptumque adiunxit Adam; nos sera nepotum
- 5.35
semina, ueridicis aetas praedicta prophetis,
- 5.36
uitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
- 5.37
pande uiam, quae me post uincula corporis aegri
- 5.38
in sublime ferat, puri qua lactea caeli
- 5.39
semita uentosae superat uaga nubila lunae,
- 5.40
qua proceres abiere pii quaque integer olim
- 5.41
raptus quadriiugo penetrat super ara curru
- 5.42
Elias et solido cum corpore praeuius Enoch.
Next → — showing 1–100 of 9,378
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.