Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Liber Apologeticus

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 241 sections

  1. 17.3.1

    homo, qui hoc potest, Christus est: aut praesume nomen aut depone fiduciam. Deus illud uni tantum donauit et hoc non nisi primogenito in multis fratribus. sic catholica fide traditur, sic tenemus.

  2. 17.4.1

    sane Dominus noster admonuit infideles: ego ueni in nomine Patris mei, et non me recepistis. ueniet alius in nomine suo, forsitan ipsum recipietis. aut nobiscum illum, cui credimus peccatores, unum sine peccato eundemque unigenitum sequere aut, si tu es ille alius, confitere.

  3. 17.5.1

    ipse est dominus Iesus, qui morte deuicta et diabolo triumphato ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus; de cuius plenitudine nos omnes accepimus; sicut apostolus docet: unicuique autem nostrum data est gratia. secundum mensuram donationis Christi.

  4. 17.6.1

    et ad Romanos idem magister gentium scribit: dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique, sicut Deus diuisit mensuram fidei.

  5. 17.7.1

    deinde ad Corinthios praedicat: diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones operationum sunt, idem autem Dominus; et diuisiones ministrationum sunt, idem uero Deus qui operatur omnia in omnibus, et post enumerationes plurimas gratiarum atque uirtutum subicit: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult.

  6. 17.8.1

    deinde per conparationem membrorum in corpore hominis manifestat corpus unitatis Ecclesiae ex disparibus operum modis in unam perfectionis conuenire concordiam, probans nullam penitus esse membrorum, quod non egeat alterius ope atque conpage, ipso domino capite constituto, in quo sunt omnes sensus ac thesauri sapientiae ac scientiae absconditi.

  7. 17.9.1

    unde et nobis dedit sensum, per quem sciremus, quod est Verbum in Christo Iesu, in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter; in quem iuxta testimonium Iohannis descendens Spiritus Sanctus et permanens in ipso, esse Dominum declarauit.

  8. 17.10.1

    itaque si et nemo habet, nisi qui a te petit, et nemo nisi secundum diuisionem mensuramque accipit et, qui acceptum habet, ad ipsum custodiendum alieno eget auxilio: qua, rogo, amentia sibi de plenitudine promittit, qui in singularitate non sufficit?

  9. 17.11.1

    de Domino euangelista testatur: erat autem lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. dicit uero Dominus apostolis suis: uos estis lux huius mundi. ibi in solo Domino lux tota, quia uera: hic in cunctis apostolis lux quidem, sed de luce quae tota est.

  10. 17.12.1

    et cum hoc in apostolis ita est, in quorum electione uniuersum Ecclesiae corpus adsumptum est, quid nos — nos, inquam, et singuli — quid post eos uideri possumus, nisi secundum apostolum Petrum homines ignari credentes tantum per fidem euangelico pheticoque sermoni, tamquam lucernae lucenti in caligoso loco?

  11. 17.13.1

    quasi inlnstrati etiam ipsi persuademur, nt praeparatae in operibus bonis sint lucernae ardentes in manibus nostris, quae multimodis temptationibus fatigatae et defectu semper proprio et uerbere periclitantur alieno. unde et Dominus in Euangelio ait: et si ipsa lux, quae in nobis est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?

  12. 18.1.1

    Sed concedo, ut hoc, quantulumcumque lumen est, indefioienti usque in finem uigore permaneat, id est donum illud, quod sortitus est specialis gratiae, non amittat — alioquin plenitudo lucis adsistit in toto, caligo non remanet: caliginem autem dico insipientiae de peccati sordibus accidentem - quid si conpetens ratio est, ut quantum de luce defnerit tantum de caligine supersit?

  13. 18.2.1

    porro antem difficillimum est, ut offendiculum caligo non habeat. neoesse est homini, in quantitate luminis et in reliquiis caliginis constituto, uolenti bonum et non effugienti malum, et subsistere adiutorium et non deesse peccatum.

  14. 18.3.1

    quod si cuiquam obscure dictum uidetur,, accipiat exemplum conuersationis humanae. duo singuli habent dona diuersa, unus ut sit humilis in silentio, alter at sit suadibilis in docendo. ille, cui silentium cordi est, si forte poscatur rationem de fide reddere, putasne nullam in disserendo patietur offensam ? aut si is, cui doctrina in docendo commissa est, si de arrogantia castigetur, putasne nullam adsumit in humilitate fallaciam?

  15. 18.4.1

    aut facile arbitraris, ut simplex scurrilitate careat, laetus uerbo, ollioitus iracundia, patiens neglegentia, mitis pigritia, doctus iactantia, submissus inuidia, extra illam, quae est omnium bonorum operum caligo generalis, uanae gloriae concupiscentiam.

  16. 18.5.1

    quodsi hoc pie sancteque intellegitur, unusquisque nostrum adsumat conparationem, ut magis semet ipsum in melioris praelatione condemnet quam in minoris despectione iustificet. ita demum inuicem membra sociabit, praecipue si, una caritate ueluti pelle ossa circumdante neruisque iunctis indigentia, sui conscius homo hanc ipsam quam habet gratiam donum intellegat esse non debitum et magis ex eo unde accepit glorietur in Domino quam unde non acceperit irascatur.

  17. 18.6.1

    nos enim cum essemus naturaliter filii irae propter delictum nostrum, facti sumus filii misericordiae propter clementiam Domini, nihil digni nisi damnatione. non ingeramus Domino de non accepto querellam sed de accepto gratiam repensemus gloriam solo illi creatori redemptorique nostro Domino Iesu Christo, quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, utinnomine eius quern genu curuetur caelestium et terrestrium et infernorum, quem in illa praedicta potestate iudicantem omnis caro uideat et cui omnis lingua fateatur.

  18. 18.7.1

    unde et apostolus ait: ideo contendimus siue absentes siue praesentes placere illi. omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit siue bonum siue malum; et alibi: omnes enim stabimus ante tribunal Dei.

  19. 18.8.1

    Paulus apostolus dixit etiam se staturum ante tribunal Dei et propria corporis prout gessit cum ceteris redditurum; contra autem Pelagius confidenter audet dicere: cita consummo uniuersam in carne perfectionem, ut de iudicis bonitate nihil sperem*.

  20. 18.9.1

    iusti in illa die iudicis operum suorum glorias audientes, adhuc tamen uelut ignorantes, interrogabunt: Domine, quando te uidimus et haec fecimus tibi? et hic noster scientissimus legis agnoscit quo die, qua hora, quo momento ultimam sedem, ultra quam non sit alia plenissimae sanctitatis, intrabit!

  21. 19.1.1

    Aut forsitan reclamat et loquitur: Crecte mihi haec amentiae, ut non dicamsuperbiae, ingererentur obprobria, si dicerem sine adiutorio hominem posse esse sine peccato ; nunc autem adiutorium Dei, cui nihil difficile, adsero. an tu fortassis Dei adiutorium negas?

  22. 19.2.1

    \' concedo paulisper calumniae tuae, ut, dum quod in te conuincere uolo in me uidear detegere, inueniamur simul et ego in mei defensione purgatior et tu in tua confusione manifestior.

  23. 19.3.1

    mea semper haec est fidelis atque indubitata sententia, Deum adiutorium suum non solum in corpore suo, quod est Epclesia, cui specialia. ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, uerum etiam uniuersis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui aeternamque clementiam subministrare,

  24. 19.4.1

    non — ut tu adseris cum discipulo tuo Caelestio, cui iam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est — in solo naturali bono et in libero arbitrio generaliter uniuersis unam gratiam contributam, sed speciatim cotidie per tempora, per dies, per momenta, per atomos et cunctis et singulis ministrare. dicit enim Scriptura: qui facit solem suum oriri super bonos et malos. at tu forte respondes:

  25. 19.5.1

    ordinem suum conposita bene natura custodit ac per hoc Deus elementariis semel cursibus constitutis facit inde, quia fecit\'. quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris? dat pluuiam super iustos et iniustos. utique qui dat, cum uult dat et ubi uult dat, uel dispensando dispositam constitutionem uel effundendo propriam largitatem.

  26. 19.6.1

    ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc euacuare mediteris, audi prophetam super hac ueritate testantem: qui aduocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi. quid uero dicam. de spe uera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat. sperare autem non est possibilitatis propriae sed largitatis alienae.

  27. 19.7.1

    cum autem quis seminauerit iactamque sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat nisi ut oculos tendat ad caelum, oret non terram cui commisit sed Deum cui credidit, ut labores eius uel matutino uel serotino imbre fecundet. et ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat neque qui rigat quicquam sunt sed qui incrementum dat Deus.

  28. 19.8.1

    quantum ergo de Dei adiutorio gaudeam, per id metire, quod ministrari per singula etiam gentibus probo: ut manifestum nobis esset, quem usque in finem cauere et quem sine cessatione inuocare debeamus.

  29. 20.1.1

    Diabolus interrogatur a Domino: unde ades? at ille respondit: circumiens terram et peragrans quae sub caelo sunt adsum. rogo te: sollicitudo ista diaboli bonae uoluntatis an malae est? fatearis necesse est: omnino malae. hoc enim et sequens expostulatio eius ostendit.

  30. 20.2.1

    manifestatio ista diaboli tempore Iob facta est, scilicet tempore Moysi. certe tunc nulla Iudaea, nulla Hierusalem, nulla per Orbem Ecclesia erat. adhuc uniuersa gentilitas Dei notitiam non habebat et iam tamen diabolus circumiens terram omnia quae sub caelo sunt peragrabat atque ad seducendum et disperdendum humanum genus incessabili malitiae suae sollicitudine ferebatur.

  31. 20.3.1

    itaque cum uideas hominibus ignaris tantam diaboli in disperdendum incubuisse nequitiam, nullamne credis Dei in custodiendo gratiam praefuisse? aut forte frustra dictum putas: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo.

  32. 20.4.1

    at uero, ut adesse adiutorium Dei et per singula et per singulos manifestius probes, en ipse diabolus dum testatur de uniuersitate, de uno interrogatur: animaduertisti, inquit Deus, in puerum meumlob, quia non est quisquam similis illi super terram?

  33. 20.5.1

    nouit speciatim unumquemque Dominus, nouit et diabolus; ille potestate naturae, iste labore nequitiae; iste ut temptet, ille ut probet. Iob contradicente aduersario a creatore laudatur. uult Dominus opus iudicare hominis, quod ipse operatur in eo, at uero de adiutorio etiam diabolus confitetur. dicit enim: nonne tu circumsaepsisti quae sunt extra domum et intra domum eius?

  34. 20.6.1

    expetente inimico famulum suum Deus spoliat per temptationem, non nudat, aufert substantiam et dat gratiam: ecce, inquit, omnia quaecumque habet do in manu tua, sed ipsum noli tangere. parum est hoc. inuidus furit, mortem conatur inducere, sed e contrario dispensatione Dei mouetur , gratia non aufertur; expetita praedoni praeda permittitur et rursus praedae suae custos adhibetur. dicitur enim ad eum: ecce trado eum tibi, tantum animam ipsius custodi.

  35. 20.7.1

    nemo ex hoc aestimet diabolum ad seducendam in corpore tantummodo animam laborare nisi etiam ab ipso corpore uellendam, si non saucium infirmumque hominem miserentis Dei tutela muniret et obuia cunctis insidiarum eius conatibus semper occurreret.

  36. 21.1.1

    Habes, ut arbitror, etiam in gentibus sufficientem cooperantis gratiae probationem: accipe manifestam quoque significantiam de illo praecipuo dono, quod Ecclesiae et corpori suo peculiare largitur.

  37. 21.2.1

    Paulus apostolus ad Corinthios scribit: gratias ago Deo meo semper pro uobis in gratia Dei, quae data est uobis in Christo Iesu: quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis: ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. et iterum: iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: per quem accessum habemus fidei in gratia ista, per quam stamus et gloriamur.

  38. 21.3.1

    unde et Petrus apostolus admonet dicens: reoipientes finem fidei uestrae, salutem animarum. de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in nos gratia Dei prophetauerunt. ex quo euidentissime declaratum est, nemini hominum Dei deesse adiutorium, praesertim cum et seductor insistat et insit infirmitas.

  39. 21.4.1

    Confusa euacuataque oalumnia est caeci arguentis, qui ait: forte tu Dei adiutorium negas?\' sed, quoniam de Iob fecimus mentionem et superiori testimonio recensum est Domino dicente homo sine crimine, uerax Dei cultor, abstinens se ab omni malo —

  40. 21.5.1

    solet enim a nobis saepissime dictitari ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Iob testimonio Dei homo sine crimine est dictus et uerax et Zacharias sine querella in euangelio probatus ostenditur —:

  41. 21.6.1

    dixit Dominus de Iob homo sine crimine, numquid dixit sine peccato\'? peccatum enim cogitatio concipit, crimen uero non nisi actus ostendit. esse etiam sine querella eorum cognitioni iudicioque adscribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere sed cordis bella nescire.

  42. 21.7.1

    unde et Paulus confidenter iubet dioens oportet enim episcopum sine crimine esse;- et alibi generale dat testimonium Corinthiis atque adserit: ita ut non indigeatis in ulla gratia, expectantes reuelationem Domini nostri Iesu Christi: qui et confirmabit uos usque in finem sine crimine.

  43. 21.8.1

    ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistula corripit scribens: iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habeatis inter uos. sub uno titulo iisdemque personis ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto adseri quem uideas sine crimine nominari.

  44. 21.9.1

    dixit enim et Dominus Iesus: uenit Iohannes non manducans neque bibens. et iterum scriptum est: esca illius erat locusta et mel siluestre. numquid ex alterutro aut Iohannes non manduoasse aut Dominus fefellisse credendus est ? sed e contrario in utroque ueritas est, quia et Iohannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit et rursum uere dixerit Dominus in Iohannem, nec cum ceteris nec id manducasse quod ceteros, probans se Scripturasque sanctas occultata saepe scientia Dei hominum manifestare sententias.

  45. 21.10.1

    quamobrem obsequenter accipitur, quotiescumque Scriptura commemorat et iustum et sine querella, pro captu temporis et secundum iudicia hominum dici, non secundum illud ultimum indicium Dei, cui uniuersorum conscientia subicitur et lingua omnium confiteatur.

  46. 22.1.1

    Denique liquido intellege, quia instificatio Iob passionumque eius in carnem permissio prouido consilio Dei confusionem diaboli arrogantis operata est, ut, dum homo de honore creatris ipso Domino probante laudatur, infidelitatis notam declinans angelus puniretur.

  47. 22.2.1

    rursus autem ne famulo suo grauiorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis animae uulnus nfligeret, hoc est, ne beatus Iob tanta temptatione superata duplicatisque omnibus et restitutes in superbiam elatus in iudicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de iustitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere, a quo custodiretur. dicit enim ad eum Dominus:

  48. 22.3.1

    quis est hic qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? accinge tamquam uir lumbos tuos. interrogabo, tu autem responde mihi. ubi eras, cum fundarem terram? indica mihi, si nosti scientiam.

  49. 22.4.1

    et post multam docendo correptionem uel corripiendo doctrinam respondens Iob Domino dixit: quid ego iudicor commonitus et increpitus a Domino, audiens talia cum nihil sim?

  50. 22.5.1

    Talis et Zacharias, homo sine querella, dignus honore hominum, dignus testimonio Scripturarum, quem aliqua iam, ut arbitror, ex hoc inflatio titillabat, incipiebatque plus credere famae quam conscientiae, per corripientem angelum nota infidelitatis arguitur et temporario silentio castigatur.

  51. 22.6.1

    unde et Paulus dicit: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. et quasi forma hominum de se ipse pronuntiat dicens: castigo corpus meum et in seruitutem redigo: ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. ita sine crimine dici quemquam et sine querella non est perfectionis testimonium sed conuersationis exemplum.

  52. 23.1.1

    De inmaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat; sicut Dauid ait beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini, sana doctrina traditum reor, quia uere beati sint qui sunt inmaculati in uia, hoc est perfecta fide in ueritate gradientes, non declinantes haeretica prauitate neque in dexteram neque in sinistram.

  53. 23.2.1

    uia Christus est, qui per Spiritum Sanctum ducit ad Patrem. igitur qui sine macula atque lepra nec conuiolatus ab his, quorum sermo serpit ut cancer, uenerandae gloriam Trinitatis audit credit intellegit, beatus in fide inmaculatusque consistit.

  54. 23.3.1

    ex quo etiam dicitur ad Abraham: ambula coram me et esto sine macula. necessario enim Abraham — qui credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam; ut sit in eo quo credidit, uidit et gauisus est — perfectus ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham.

  55. 23.4.1

    beati inmaculati in uia, scriptum est; per fidem enim ambulamus non per speciem. at uero si uis de inmacalato qualem Dauid orans quaerit audire, uanam possibilitatis tuae depone fiduciam, et prostratus in precibus cum propheta oratione coniungere, flens pariter ac dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce seruo tuo. si enim mihi non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero.

  56. 23.5.1

    infelix ego homo delicta, quae nondum intellego, quando uitabo? Petrus diligit Christum nec umquam a dilectione declinat, testimonio dilectionis Domini nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur, nunc satanae uocabulo deprauatur. unum atque idem semper operanti nunc dicitur non reuelauit hoc tibi caro et sanguis, sed pater meus, qui est in caelis, nunc rursus ingeritur non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.

  57. 23.6.1

    apostolns diligendo electus est diligendo confusus, habens pro nimio amore peccatum. siquidem adnuntianti de passione sua Domino amoris inpatientia dixerat: propitius tibi. esto; Domine; non erit istud tibi.

  58. 24.1.1

    0 miseriam miserorum! si Petrus in aliquo Christum amando peccauit, delicta quis intellegit? clamat propheta et clamat in Spiritu Sancto, clamat ille, de quo dixerat Dominus manus mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum et nihil proficiet inimicus in eo, et quid clamet adtende: ab occultis meis munda me, Domine.

  59. 24.2.1

    Dauid ille electus secundum cor, ille, quem promisit Deus facturum omnes uoluntates suas, ille, quem unxit in regem, ille , quem prophetici spiritus sanctificatione donauit, stupens in obreptione peccaminum clamat ad Dominum et ut ab occultis suis mundetur implorat et dicitur ei a Domino in alio loco: non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis uir bellator et sanguinem fuderis, quasi nero sordium abolitione cunctarum ita emundare eum nequiuerit, ut dignum digno operi praepararet.

  60. 24.3.1

    Dauid usque ad mortem non emundatur, sed praelato in templi struotione sibi filio se ipse condemnat; et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo!

  61. 24.4.1

    dicit et Ecclesiastes: nihil sub sole nouum, nec ualet quisquam dicere: ecce hoc recens est; iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos; et nouorum dogmatum instructor adfirmat: potest fieri, quod numquam factum est! non requiras utrum fuerit, quod posse non ambigas.

  62. 24.5.1

    aedificari domum uoluit Deus nomini suo at hoc, ut non nisi innocens et bene inmaculatus exstrueret. duo ad hoc reges cunctis uiribus eliguntur, uterque ad adiutorium; de custodia utrique promittitur. ad Dauid siquidem dicit Deus: neritas mea et miserioordia mea cum eo. de Salomone uero testatur: ipsum elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.

  63. 24.6.1

    ex his duobus templum Domini unus praeparat, alter aedificat; praeparat senex, perficit puer. dignum est enim, ut sanctum Domini templum sanctus aedificet. praeparat, ut dixi, senex, sed quasi postquam peccare ceesauit; perfioit puer, sed paene cum adhuc peccare non. coepit. ille ante peccauit, hie postea. ille multo peccato aedificar non meruit, iste multum peccando quod aedificauerat dereliquit.

  64. 24.7.1

    et inter haec mirabiliter sibi ordinatio sancta disposuit, ut inter duas aetates, quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inueniret. uterque aliquando non peccaui, tamen uterque sine peccato esse non potuit: ut sit Deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est; uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris.

  65. 25.1.1

    Habentes utique gratiam et adiutorium Dei, tamen sine peccato esse nec obtinere Dauid nec Salomon ualuit custodire; et Iouiniani filius, ut omnipotens Deus pro ipso discipulisque eius tantum rerum ordinem mutet, sperat! quod si factum forte non fuerit, Deum inpossibilitatis accuset?

  66. 25.2.1

    \'potest, inquit, homo esse sine peccato, tamen cum Dei adiutorio*. quid faciam? tolerabo interim pannum nouum uestimento ueteri conligatum, donec emendationis miserae falsitatem peior scissura patefaciat. concedo enim, ut contra ducem ueritatis loquentis cum dixerit potest homo si uelit\', dixisse uideatur potest homo cum adiutorio Dei\'.

  67. 25.3.1

    nunc demum mihi uelnti ad exordium propositionis sermo reuocandus est et paulisper iniuriae dolore seposito cum reuerentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum.

  68. 25.4.1

    capnt enim nostrum est Christus Iesus, quem, sicut apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustifieans eum, qui ex fide est Iesu.

  69. 25.5.1

    itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de quo Iohannes usque ad ipsam paene inaccessibilem lucem introductus exclamat in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt.

  70. 25.6.1

    ac post paululum exposita diuini operis ueritate subiungit: etVerbum caro factum est et habitauit in nobis; et uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unici nati a Patre, plenum gratiae et ueritatis. qui peccatum non fecit, nec inuentusest dolus in ore eius, qui tamquam agnus coram tondente sic non aperiens os suum, cum flagellatus crucifixus et mortuus est, qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit, qui captiuam ducens captiuitatem ascendit in caelos.

  71. 25.7.1

    hic est unigenitus in patre, primogenitus in multis fratribus; in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, filius Dei, in uirtute Patris et gloria quae in principio condidit et redemit in medio, etiam in nouissimo iudicabit.

  72. 26.1.1

    Itaque post conditionem uniuersae, quae secundum uoluntatem eius extitit, creationis conpositis modum rebus inposuit, ut quod rationale factum fuerat ratione subsisteret, et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: ut cum creatura.

  73. 26.2.1

    creatorem et domini donum agnosceret et praecepti stabilitatem , in subiectione lapsus libertatem prospiciens ad hoc tantum ipsa libertate uti uellet, ut per eam seruitium quo regeretur eligeret digno habitus iudicio, ut ex prudenti seruitute defensionem, ex libera uoluntate mereretur mercedem, confirmante apostolo, qui ait: si enim uolens hoc ago, mercedem habeo.

  74. 26.3.1

    \'fiant duo luminaria magna\' omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepitque, ut diuidant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos. numquid haec semel decreta diatinotio non usque in praesentem permanet diem P et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum uelit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est. si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura expectari posset obseruatio mandatorum?

  75. 26.4.1

    iussum a Deo est, ut germinet terra herbam, faenum lignumque fructiferum.. hoc etiam nunc annuis uicibus incessabili parturitione custodit; et tamen iratus saepissime Deus terrae fructus negata imbrium ubertate diminuit et quod auferre in totum potuit maluit castigare, ut et correptionem plaga ostenderet et ordinem natura seruaret.

  76. 26.5.1

    fecit Deus hominem de limo terrae et uitalis spiritus insufflatione uiuentem posuit in paradiso deliciarum, libero insuper donauit arbitrio uinxitque mandato medio inmortalitatis et mortis; quamuis adserant toi, qui abundantiora de pectore tuo uenena suxerunt, mortalem eam fuisse factum nihilque eidem damni ex transgressione contigisse praecepti. at uero praeuaricante homine terra maledicitur, laboribus ac doloribus homo ipse coonustatur, ut in sudore faciei panem adquirat iubetur, nota mortis circumscribitur, donec in terram, de qua sumptus est, reuertatur; eicitur Adam de paradiso, generat filios trahentes secum seminis infidelis originale peccatum; peccat humanum genus; Deum quoque paenituit quod hominem fecisset in terra.

  77. 27.1.1

    O Domine, sustine paulisper stultitiam meam, donec, qui sibi sapiens et prudens uidetur, erubescat et sentiat inprudentiam! peccante uno homine, ex quo in uniuersam suocessionem dira contagia transierunt regnumque in uniuersos mortis inualuit, paenitet te, irasceris, doles et, usquequo Verbum caro factum passione, cruce ac morte opus habeat, commoueris.

  78. 27.2.1

    forte satius fuerat unum deleri ilico pecoatorem et mox alium secunda plasmatione substitui, quo ab omni sorde libera et inmaculata propago descenderet. an haec te, omnipotens Deus, quia non fecisse agnoscimus, non potuisse credimus?

  79. 27.3.1

    o Petre, super quam petram Christus suam fundauit ecclesiam, et o Paule, qui fundamentum posuisti, praeter quod aliud nemo potest ponere, quod est Christus, beati apostoli, columnae et firmamenta ueritatis, uos saltem huic, qui consiliarius Deo est et mediator, sacris respondete sermonibus ! ait Petrus:

  80. 27.4.1

    benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regenerauit BOS in spem uitae per resurrectionem a mortuis domini nostri Iesu Christi, in hereditaten incorruptibilem et incontaminabilem, conseruatam in caelis nobis, qui in uirtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo.

  81. 27.5.1

    deinde Paulus, uas electionis, profert thesauros salutares et ait: benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante Mundi eonstitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate, qua praedestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum uoluntatis suae, in laudem gloriae suae, in qua gratificauit nos in dilecto, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum diuitias gratiae eius, quae superabundauit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum uoluntatis suae secundum bonum placitum eius quod disposuit in eo dispensatione plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt.

  82. 28.1.1

    dicit Petrus in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo; testatur et Paulus, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo; et nunc nobis nescio quis quasi rana e caeno emergit et personat: cquid mihi est expectare tempus, expectare iudicium. Deus si potest, semper potest: si semper potest, personarum acceptor non est\'!

  83. 28.2.1

    potest ergo et modo potest et in te uere personarum acceptor probandus, si, quod in omnibus potest et utique acturus in tempore suo est, in te solo ante tempus faceret, quod neque in Moyse fecit, cui unum tantummodo in hac uita peccatum exprobrauit et tamen ante mortem remisit, quem ob hanc culpam mori iussit, ne terram repromissionis intraret.

  84. 28.3.1

    audiat ergo Salomonem super ordinatione temporum et Dei constitutione testantem: omnia tempus habent et suis spatiis transeunt uniuersa sub caelo. tempus nascendi et tempus moriendi. tempus plantandi et tempus euellendi quod plantatum est. tempus occidendi et tempus sanandi. deinde alio loco dicit:

  85. 28.4.1

    uidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem et dixi in corde meo: iustum et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

  86. 28.5.1

    quamobrem, o homo uacue, si quam fiduciam habes, patienter expecta ordinem Dei, quem dignatus est et ipse Dominus expectare qui fecit: facastus sub lege, qui fecerat legem. audi ipsum tibi dicentem: non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.

  87. 28.6.1

    aut si uis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: an putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? sed quomodo conplebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?

  88. 28.7.1

    uides ergo, quia operator temporis temperat uirtutes et ratio dispositionis miscet potentiae patientiam. deinde ait Dominus: reconde gladium in theca. fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum.

  89. 28.8.1

    et tamen Deus nihil non potest, nec est quicquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de aduentu Antichristi: non retinetis, quod cum adhuc essem apud nos, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore.

  90. 28.9.1

    tanta nis est decreti Dei et tam inreuolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi adbreuiari dixerit Dominus non auferri; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate breuitatem, simulque et conpendium misericordia caperet et numerum mundus inpleret.

  91. 28.10.1

    et tu nis iam — ecce ego cum dolore misericordiae loquor — tu inquam uis, o homo similis mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod nusquam antea dictum in sacris uoluminibus inuenitur, quemquam sine peccato esse respondeant et, si in hoc forte consenserint, de die momentoque subscribant,

  92. 28.11.1

    nouam calumniae machinam instruens, ut, quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse uideamur, et in quo praecipue operantem in dispositione quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne inpatienter infamare inpotentiam iudicemur? uanum, quaeso te, furorem abice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis uideris cogitasse.

  93. 28.12.1

    Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat; de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltim responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia uociferantur ad . Dominum. quid tibi et nobis, fili Dei ? quid uenisti ante tempus perdere nos?

  94. 28.13.1

    quos cum iQtellegas de constitutione iudicii confitentes, cape certissimum ipsius contra te exemplum. si illos in oppressione miseri hominis conprehensos ultimo tunc iudicio intellegis esse damnatos: accipe et te ipsum hic inperturbabili emundatione purgandum; sin autem, ut legitur, patientia Dei adhuc illis liberum indulget arbitrium: adhuc et te crede temptandum.

  95. 29.1.1

    Nunc ad aliam strictim transeo quaestionem, quam tu aduersus omnes catholicos uibrare saepius diceris. nam etiam in epistula tua illa lucubratissima haec ipsa uel intellegere uix potuimus. ita ista, inquam, ad Demetriadem puellam, ut audio, sacram et sanctam homo uerecundissimus scribere non erubuisti, docens, ut credo, reuerentiam castitatis sub stropha Ioseph et luxuriantis dominae suae, ubi dixisti, contempta frequenter domina propiores adulescenti tendit insidias, secretum ac sine testibus manu inpudens adprehendit, nopportunam historiam obscenissimo sermone contexens;

  96. 29.2.1

    quamquam hoc quod neque apte neque decore dicitnr, tibi inputare non debeamus, cui neque natales dederunt, ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter prouenit, ut saperes , sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt et te legendum cachinnis quasi titulum confusionis exponunt.

  97. 29.3.1

    inter haec ergo huiusmodi sensum in eadem epistula indigestis sermonibus eructasti, quod plerique nostrorum dicerent, Deum malam hominis condidisse naturam. quod etiam ille Phineus tuus pedetemptim nobis temptauit intendere: unde breuiter primum profiteor, deinde respondeo.

  98. 29.4.1

    ante tribunal Christi in dextera inter agnos Dei non sit dignus adsistere nec mereatur uidere Dominum in regione uiuorum nec in gloria resurrectionis uita Iesu manifestetur in mortali corpore eius, qui dicit Deum aliquam malam uel hominis uel cuiusque rei condidisse naturam, uel qui liberum in aliquo tollit arbitrium, cum scriptum legerit: omnia quaecumque fecit Deus, bona ualde.

  99. 29.5.1

    et de libero hominis arbitrio scriptum est: Deus creauit hominem inexterminabilem et reliquit eum in manu consilii sui. caece et maligne — aliter enim tibi loqui nequeo, sensum dominicae auctoritatis, sensum propriae fragilitatis, sensum communis intellegentiae non habenti —, nos naturam hominis infirmam dicimus esse, non malam. nam si mala esset, bonum omnino non caperet; nunc uero cum genuino affectu concupiscat bonum et adhaereat bono malumque omnino fugiat, ubi in ea malam dicendum est esse substantiam?

  100. 29.6.1

    Dopiinus clamat: spiritus quidem promptus, caro autem infirma. clamat Abraham: ego autem terra et cinis. clamat lob: homo putredo et filius hominis uermis. clamat Esaias: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cumsim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem.

← Previous · Next → — showing 101200 of 241

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.