Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Liber Apologeticus

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 241 sections

  1. 1.1.1

    Possibilitatis non est neque praesumptionis meae, beatissimi sacerdotes, sed artissimae ac paene extremae, ut ipsi agnoscitis, necessitatis, ut ego nunc uidear. quod quidem ut facerem, iniuria coactus sum, non solum defensor fidei meae sed etiam perfidiae manifestator alienae.

  2. 1.2.1

    sicut enim purgationi propriae studere debeo propter conscientiam — conscientiam autem dico non meam sed alterius —, ita et deprehensos in grege ouium lupos ostentare ad digitum cogor propter fidem et zelum — zelum autem non meum dico sed Christi.

  3. 1.3.1

    sed neque ego, cum sim minimus omnium, aliquid temeritate praesumo: mihi necessitas est iniuriam manifestare, quam passus sum. cunctis pateat qui fecerunt. Dei enim et uoluntas et ordinatio est, ut malum, quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem quam oportuit erroris sui recipientibus non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum sed corripiendarum manifestatio personarum.

  4. 1.4.1

    patres enim et qui iam quieuerunt martyres et confessores, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa iam aduersus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt.

  5. 1.5.1

    quamquam et haec uenenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc uiuentes mortuos mortuosque uiuentes. nam Origenes et Priscillianus et Iouinianus, olim apud se mortui, in his uiuunt, et non solum uiuunt uerum etiam loquuntur;

  6. 1.6.1

    nunc uero Pelagine et Caelestius, si in his perseuerauerint uiuentes mortui, ecce aduersus Ecolesiam, quod miserum est, et, quod multo miserius est, in ecclesia palam sibilant impiique serpentes uibrantibus infecta linguis ora lambentes dum sanctam et munitissimam sedem cui subtiliter inrepsere obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium conuolemus, exterrent. fetor siquidem oris eorum longe lateque diffusus omnium, quibus odor uitae in uitam erat, odorem uertit in mortem.

  7. 2.1.1

    Contra hunc serpentem suffocantemque halitum multa utique beatissimi quos supra memorauimus uiri et multifaria saueolentia scripturarum unguenta conficiunt et ad reficienda aestuantium corda populorum fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt.

  8. 2.2.1

    sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere et contraria substituendo contrariis infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes.

  9. 2.3.1

    qui cum tuendi solius capitis causa reliquum conoisioni atque iniuriae corpus exponunt nihil damni arbitrantes ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas uenenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere uidetur temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non mouere ?

  10. 2.4.1

    — quasi ullus exhalationis fetidae finis sit nisi auctore finito - et inter haec illud Salomonis testimonium non occurrit? unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor?

  11. 2.5.1

    stat etiam inmanissimus superbia Goliath carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens capite manu, ac per totum insuper corpus plurimo aere uestitus, habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris ac ferri suffragia subministrat. et non mirum est, si competenter hunc locum prouidens Scriptura pronuntiat, ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte.

  12. 2.6.1

    ab Ecclesia siquidem haereseos impugnator expellitur et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus inuenitur, et propter hoc per Spiritum Sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. et hoc saepe. nam et rex Dauid usque ad impium filium pius pater ab Hierusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur.

  13. 2.7.1

    stat ergo Goliath - pro dolor! — ex hac parte, id est in Ecclesia, et non solum stat, uerum et prouocat, simulque per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat.

  14. 3.1.1

    Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath Dauid nomine gloriari: uos me participem certaminis uestri esse uoluistis, ut auxiliator non auctor accederem.

  15. 3.2.1

    latebam siquidem in Bethleem, ignotus aduena pauper — quid miser ego sic loquor, iterum forsitan iactantiae notandus? quoniam quidem et ipse Dauid et talis et inde processit — latebam ergo in Bethleem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem sedens ad pedes Hieronymi. inde Hierusalem nobis accersientibus uocatus adueni; dehinc in conuentum uestrum una uobiscum Iohanne episcopo praecipiente conscendi.

  16. 3.3.1

    ilioo a pusillitate mea postulastis uniuersi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Caelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem.

  17. 3.4.1

    exposui coronae uestrae breuiter ut potui, Caelestium iam ad honorem presbyterii subrepentem apud Carthaginem plurimis episcopis iudicantibus proditum auditum conuictum confessum detestatumque ab Ecclesia ex Africa profugisse;

  18. 3.5.1

    contra librum uero Pelagii beatum Augustinum discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus plenissime respondere, extare etiam in manibus meis epistulam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retudit: quam etiam ibidem ut legerem praecepistis et legi.

  19. 3.6.1

    ad haec Iohannes episcopus ut Pelagius coram intromitteretur expetiit. cui et propter paternitatis ipsius reuerentiam et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi coniuentia praestita est.

  20. 4.1.1

    Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis, an haec, quibus Augustinus episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. ilico ille respondit: cet quis est mihi Augustinus ?\' cumque uniuersi acclamarent, blasphemantem in episcopum, ex cuius ore Dominus uniuersae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conuentu illo uerum ab omni ecclesia pellendum, episcopus Iohannes ilico eum, hominem uidelicet laicum in consessu presbyterorum, reum haereseos manifestae in medio catholicorum sedere praecepit et deinde ait:

  21. 4.2.1

    \'Augnstinus ego sum,\' ut scilicet persona quasi praesentis assumpta. liberius ex auctoritate eius qui laedebatur ignosceret et dolentium animos temperaret.

  22. 4.3.1

    cui mox a nobis dictum est: csi Augustini personam sumis, Augustini sequere sententiam\'. tunc idem episcopus nobis omnibus ait: \'haec, quae leguntur, in alios dicta sunt, dicta autem de Pelagio suggerendum putatis; si in ipsum ergo Pelagium quid dicatis, expromite\'.

  23. 4.4.1

    ego autem nobis annuentibus dixi: Telagius mihi dixit docere se, hominem posse esse sine peccato et mandata Dei facile custodire, si uelit\'. respondit Pelagius audientibus nobis: \'hoc et dixisse me et dicere, negare non possum).

  24. 4.5.1

    ego ilico prosecutus sum: \'hoc in Caelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat;

  25. 4.6.1

    hoc et beatus Hieronymus, cuius eloquium uniuersus Occidens, sicut ros in uellus, expectat — multi enim iam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt — in epistula sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnauit, similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione confutat. hoc est enim lubricum in ancistro draconem tenere, ne possit effugere\'.

  26. 5.1.1

    Porro autem episcopus Iohannes nihil horum audiens a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos ipso iudice fatesremur. responsum saepissime est ab uniuersis: nos accusatores huius non sumus, sed quid fratres tui, patres nostri, senserint et decreuerint super hac haeresi, quam nunc laicus uulgo praedicat, intimamus, ne Ecclesiam, tuam praesertim ad cuius sinum conuolauimus, te ignorante conturbet\'.

  27. 5.2.1

    at ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem temptaret inducere, dicens, quia ad Abraham dictum esset a Domino: ambula coram me et esto sine macula, et Zachariam atque Elisabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela;— quod quidem ab Origene dictum ab eo proferri compluribus nobis notum erat — cui responsum per me est: nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse. audeamus aut iudices super iudices. patres, quos uniuersa per Orbem Ecclesia probat, quorum communioni uos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreuerunt: illis probantibus nos oboedire dignum est. cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant?\'

  28. 6.1.1

    Ad quod ille diu disputans et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis — quem saepissime uiri primarii et religiosi Passerio et Auitus presbyteri et Domnus exduce uel praue interpretantem uel plura subprimentem uel alia ex aliis suggerentem confutauerunt — nostris, ut dixi, actionibus uel interpolatis plerumque uel tacitis, episcopus Iohannes ait:

  29. 6.2.1

    \'si sine adiutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adiciat, posse hominem esse sine peccato non sine adiutorio Dei, uos quid dicitis? an

  30. 6.3.1

    forte uos Dei adiutorium denegatis?\' cui respondi ego: \'testibus et testificantibus etiam nunc uobis et supra memoratis uiris anathema ei, qui negat adiutorium Dei. ego certe non nego, praecipue cum e contrario in haeretioos confutarim\'.

  31. 6.4.1

    dein cum, intellecto iudice et interprete prodito, clamaremus, Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis iudicibus disserendam, ac se paene impudenter ad iudicandum — cum quidem nos accusatores non essemus — et unus et suspectus ingereret, dici a pluribus necessarium fuit: \'non potest quisquam idem et haereticus esse et aduocatus et iudex\'.

  32. 6.5.1

    multisque aliis actitatis Iohannes episcopus nouissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium, papam Romanum, fratres et epistulae mitterentur, uniuersis quod ille decerneret secuturis, sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret et ut nostri ab insultatione conuicti Iohannis confessique cessarent. uniuersi in hanc sententiam consensimus; gratiarum actione celebrata, pace facta et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus.

  33. 7.1.1

    Nunc autem cum post dies XL et vn primo enoaeniorum die, ut solitus eram quando aderam, ad obsequium Iohannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. ait enim mihi: \'quare ad me uenis, homo qui blasphemastif?\' nolens, ut credo, intellegi: noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato. at ego nihil mihi conscius interrogaui:

  34. 7.2.1

    cquando aut quo audiente aut cuiusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit adscribi ? episcopus respondit: (ego te audiui dixisse, quia nec cum Dei adiutorio possit esse homo sine peccato\'.

  35. 7.3.1

    ego quidem, beatissimi saoerdotes, sicut et nos testes estis et uniuersa fraternitas et praeterea sancti uiri qui huic testimonio amore ueritatis adsistunt, statim testificatus sum dicens, quia eiusmodi uerbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, numquam de ore meo antea processisset. quamquam hanc inconuenientiam miserae falsitatis ruminans saepius crebra expositione non tam me probasse quam alium uidear prodidisse.

  36. 7.4.1

    concedo enim, ut, qualecumque dictum illud est, dixerim: quomodo Latinum expers Latinitatis Graecus audinit? aut, si audiuit sacrilegum uerbum, cur non statim coarguit blasphemantem uel, ut lenius ageret, quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit ?

  37. 7.5.1

    sed e contrario post plurimam magni temporis obliuionem ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse iudicium promulgauit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritatem suscipiens, praesertim euangelica lectione diligenter instructus, Dominum nostrum Iesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum.

  38. 7.6.1

    ex alio mihi latere fratres mei adsistebant, ex alio falsi fratres. deinde in consessu eodem ex una mecum parte consederant Auitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres et deinde probati et saeculo et Deo uiri Passerio presbyter et Domnus exduce:

  39. 7.7.1

    qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conueniente episcopo lohanne a corona. uestra conrogati deductique conuenerant.

  40. 7.8.1

    medius quoque uobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse quam uidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantos aduersarios collegas auditoresque praeterierit et inscias aures gnari auditoris intrauerit.

  41. 8.1.1

    Sed ego calore ueritatis inpulsus satis urgueor: excedo professionis modum. concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo quam episcopus audiendo finxisse uideatur et nunc ad uicem meroedis quam haereticis praestitit exigendae falsos in adiutorium sui testes quaerere;

  42. 8.2.1

    quippe cum mirari iam nemo debeat conquiri et existere falsos testes in Hierusalem a sacerdotibus atque senioribus: hoc sanguis Stephani clamabat, hoc dominicae crucis uexilla significant, hoc etiam nunc excitata per eos manifestat iniuria. sed haec utrum ab episcopo temere credita an malitiose ficta an ignare subaudita uideantur, Christo iudiei discutienda commendo.

  43. 8.3.1

    sabsit a tne umquam, ut ego pauper, peooator, ignotas episcopum et praecipue Hierosolymae audeam ad episcopos prouocare. mea mihi apud eminentissimam Trinitatem omnipotentiae Dei et apud uniuersos seruos eius eatholioos simplicitas et probatio sat est.

  44. 8.4.1

    testem inuoco Deum super animam meam, beatissimi sacerdotes, scientibus haec eadem uobis mecumque testantibus, nullam me in illo conuentu uestro ore meo protulisse blasphemiam neque huiuscemodi uerba quae mihi ab episcopo Iohanne sunt obiecta dixisse, hoc est, etiam cum adiutorio Dei non posse esse hominem sine peccato.

  45. 8.5.1

    satisfactum etiam contentioni opinionis, ignarae nobis, ideo nolo, ne forte a uobis quidem non auditum, a me tamen dictum putantes testimonio laboretis ambiguo; uulgo autem rumorique propterea, ne, dum episcopum mentiri posse non crederet, alia innocentem oredulitate peccaret. et inde quis ignoret auctores uel in accusatione Susannae uel in lapidatione Nabuthae ?

  46. 9.1.1

    Et, ne forte quis nesoiat, in Hierosolymam numquam ad effundendum sanguinem Christianum uel argenti suffragia uel flagella militum defuisse, nunc, quoniam ab hoc qualicumque uerbo esse me liberum reor, liberum fide uestra, liberum conscientia mea, ipsius uerbi ambiguitate discussa conabor exquirere, hi qui ita nos respondisse adserunt, qualiter ipsi interrogasse uideantur. forsitan per modum interrogationis ipsorum arcanum dogmatis denudabitur, ut reciprocis feriendo uulneribus emissorem suum remissa certius tela castigent.

  47. 9.2.1

    ait enim a nobis esse responsum: \'nec cum Dei adiutorio potest homo esse sine peccato*. hoc si quisquam. hominum ita dicendum putet, ut sub infirmitate hominis Deum non posse confirmet et omnipotentiae Dei aliquid inpossibile suspioetur in omni creatura caelestium et terrestrium et infernorum, hunc non tantum sententia mea dixerim blasphemum anathema detestandum, sed etiam uel in exemplum Nadab et Abiu diuino igne damnandum uel iuxta perditionem Dathan atque Abiron hiatu terrae receptum uiuum ad inferna mergendum.

  48. 9.3.1

    utrique siquidem praesumptione cordis Dei potentiae derogarunt uel illi, dam ignem alienum, quasi hoc indigeret Deus, offerunt, uel isti, dum resistentes Moysi in terram repromissionis introduci se posse diffidunt.

  49. 9.4.1

    Deus omnia potest et quae unlt semper potest, quam potens in faoiendo de nihilo tam facilis in perficiendo de facto. ipsi enim sibi subest, cum uelit, posse. hoc indulta secundum spiritum gratia confitetur, hoc secundum litteram lex conscripta testatur, hoc in uniuersis lex naturalis intellegit, hoc ordinatissimus mundi motus ostendit.

  50. 9.5.1

    quis enim gentilium hoc audeat dicere, cui in prospectu semper sunt caeli terraeque ac maris elementa distincta?

  51. 9.6.1

    quia Iudaeorum hoc suspioari queat, ad quem traditae per Moysen legis scientia quantulacumque peruenerit, cum scriptum et agnoscat et credat, nuda discissis Erythraei maris luotibus profunda patuisse et tutum iter in pelago pediti praebuisse

  52. 9.7.1

    terreno, diuisumque Iordanem resupims in fontem refluxisse gurgitibus, uel mortalem in corpore Heliam euectum flammei currus igne nec laesum, uel praeparatis onustum escis Abacuc, ut ieiuno inter esurientes feras iusto prandium ministraret, ut uulgata narrat editio, in momento diei a Iudaea. in Babyloniam translatum fuisse protinus ac relatum?

  53. 9.8.1

    quis hoc Christianus in cor suum uel in atomo cogitationis admittat, qui sciat Lazarum quadriduanum mortuum fetentibus membris ac liquida iam intra semet pelle fluitantibus Domini deuoto prosiluisse seruitio; qui legerit caecum a natiuitate eundemque iam aetatem habentem uel factis subito uel refectis uiguisse luminibus;

  54. 9.9.1

    qui probauerit uentos fluctus ao tempestates simulque inuicem elementa rixantia dominicae increpationis audito mansuetasse praecepto; qui credat Petrum, carnali sarcina grauem et ter Dominum continuo negaturum, super tumidos fluctus pendulis incessisse uestigiis?

  55. 10.1.1

    Itaque uniuersos homines arbitror, uel qui excellenti fide et sapientia praediti sunt uel qui se aliter habent, hoc, quod Deus omnia potest, uenerari\' credere confiteri. ideo enim generaliter ab uniuersa creatura dicitur omnipotens, quia omnia potest. et hoc est Deus solus qui ait: haec apud homines inpossibilia sunt. atque alibi docet dicens: sine me nihil potestis facere.

  56. 10.2.1

    potest ergo omnia in homine, qui utique potest omnia. porro autem quid superbit terra et cinis, ut dicat \'homo potest), cum Deus possit? clamat apostolus: gratia eius sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum. quid, inoaute praesumptor, aspicis, quia dixerit \'mecum\'?

  57. 10.3.1

    attende, quia praemiserit non ego\'. quapropter inter haec duo uerba \'non ego) et \'mecum\' gratia Dei media est, cuius est uere et uelle et perficere pro bona uoluntate et tamen uoluntate hominis. unde et ille confisus est, ut diceret mecum\', qui dixerat non ego.

  58. 10.4.1

    \' in uoluntate ergo hominis gratia diuinae uirtutis operatur, quae et hoc ipsum uelle donauit. ita conscientia hominis profitetur ut dioat non ego\'; gratia Dei largitur, ut \'mecum\'.

  59. 10.5.1

    | clamat apostolus: cgratia Dei sum quod sum . meminerat enim Domini praedicantis: nemo uenit ad me, nisi quem Pater attraxerit; et rursum alibi: ego autem uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi. et alio loco de Spiritu Sancto sic ait: expedit uobis, ut ego eam: nam si non abiero, non ueniet consolator ille ad uos; si autem iero, mittam eum ad uos.

  60. 11.1.1

    Infelix, o homo, secundum ueritatem sententiae Dei! Pater te attrahit, Filius tecum et Spiritus consolator, et in hac tanta diuinae maiestatis circumstantia audes dicere: \'gratia quidem Dei adiuuante sed mea possibilitate sum quod sum\'!

  61. 11.2.1

    adseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: potest homo sine peccato esse cum Dei adiutorio; quamquam in libro tuo, quem Testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia hoc modo scripta sit, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit.

  62. 11.3.1

    nulla ibi gratia Dei, nullum adiutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei: non ideo negaui, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negaui. quasi uer et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negauit , aut testimonium falsorum testium Dominus Iesus, quia tacuit, adprobauerit.

  63. 11.4.1

    quodsi apud uos non negasse dixisse est et tacuisse clamasse est, frustra Dauid postulat: pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis: frustra et ego me non dixisse, in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, ei alter audire potuit, quod meus sermo non dixit.

  64. 11.5.1

    sed concedo, ut quod nequaquam dixeris pro dicto accipiendum putes. quid agimus ex eo, quod inuenientes ex sensu diuersitatem sermonis, iuncturis discordibus non cohaerent, quod ipsa quoque pagina discrepantia inter se uerba non recipit? scribis enim, posse hominem sine peccato esse et facile Dei mandata custodire, si uelit; et, quemadmodum beatissimus pater Hieronymus de hac eadem sententia in epistula, quam ad Ctesiphontem scripsit, exposuit, nouissime quasi e grauissimo somno expergescens adicis: non sine adiutorio Dei.

  65. 11.6.1

    in hoc enim repugnat tibi ipsa ueritas et reolamat. quid per fastidiosum tumorem nausiantemque uerecundiam non necessarium tibi ia ore tuo adiutorium Dei detines, qui facilia tibi arbitraris cuncta?

  66. 11.7.1

    summis labiis me honoras, cor autem tuum longe eat a me. non est opus duobus in operatione, quod uni facile est, frustraque se gratia diuinitatis interserit, ubi fatetur se homo, quod facile possit, si uelit. tu uolenti facilia esse mandata dixisti, at ego etiam illud adsero, quod et difficilia dicas conpleri.

  67. 11.8.1

    tamen quoquo modo per hominem posse promittas, Dominum exprobras inuidiae, qui adiuncto adiutorio suo temptet adscribere, quod solus per uoluntatem homo potuisset implere. aut tolle homini si uelit et gratiae adscribe quod possit ant, quia homini tribuis posse cum uelit, remoue simulatam gratiae palpatam nec cohaerentem participationem et nudam ex abundantia cordis profitere blasphemiam.

  68. 12.1.1

    Sed mearum ista partium non snnt latius indagare, praesertim unde beatissimi patres Augustinus et Hieronymus plenissimam conuictae haereseos probationem ocoidentalibus prouinciis tradiderunt. ad propositam supra redeam quaestionem, ad quam non fiduoia suscitatus ingenii sed iniuria motus acoessi.

  69. 12.2.1

    dicis, posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adiutorio. tu dicis \'potest homo\', ego dico potest Dens. tres in camino pueros aestuans introrsum flamma non laesit. quis eorum quod contra naturam factum est potuit: utrumne ipsi an quartus in medio eorum similis filio Dei ?

  70. 12.3.1

    leprosus exclamat: Domine, si uis, potes me mundare, possibilitate uoluntatem manifestans. uoluntatem possibilitate confirmans. ipse est enim solus, cui, cum uelit, posse subsistit. aocesserunt ad eum caeci, ut inluminarentur orantes; quibus ait Iesus: creditis, quod possim hoc facere? Dominus Christus summo praemio fidei dignum iudioat, si quis haeo filium Dei posse crediderit; et Britannicus noster mox, ut uoluerit, se posse confidit! fideli paralytico Dominus dicit: constans esto, fili:

  71. 12.4.1

    dimissa sunt tibi peccata tua; et nunc nonus magister ministerque mensarum remissionem peccatorum de sua magis ausus est possibilitate praesumere, nec de Domino expectat audire! scribae non intellegentes ueritatem murmurant et dicunt: quis potest dimittere peccata nisi solus Deus.?; et hic abolita esse iudicat, quae Deum nesciat dimisisse!

  72. 13.1.1

    Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio gloriaris et dicis \'peccator sum quia uolo; pecoo dum uolo; cum autem rursum uoluero, possum esse sine peccato\'. quod dicis \'pecco cum uolo\' uerum est, quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti; rursus cum uolo, non pecco\' durum quidem ac difficile, nec semper omni subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est;

  73. 13.2.1

    at uero posse esse sine peccato qui aliquando peccauerit, inpossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: remissa sunt tibi peccata tua. quod suadeor credere, quia permittor audire: possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione, qua uiuimus, non suscipio, non praesumo, non audeo\'.

  74. 13.3.1

    si enim Dauid orat ad Deum tibi soli peccaui et malum coram te feci et secundum Apocalypsim Iohannis iudioandi sunt mortui ex his, , quae coram Deo peccauerunt, ex his, quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua: cur meum circa me praesumo iudicium, si me scio etiam de ipso iudicandum?

  75. 13.4.1

    aut, si libri illi sacri numquam nisi in iudicio aperiendi, pariter uitae nostrae bona malaque suscipiunt, examen iudicii in pondere praebituri: quomodo sine examine in hac uita et ante mortem abolitos esse cognoscimus, quos non solum post mortem uerum etiam post resurrectionem legimus proferendos ?

  76. 13.5.1

    ego in potestate habui pecoare, liberari a peccato in potestate non habeo. precari meum est, absolui non meum. ubi uero peccato me dedi, seruus factus sum accusatoris, reus iudicis. possum propter adsiduarum precum praemissa suffragia de bono iudice spem ferre, innocentem sine timore conscientiam ante promulgationem sententiae uindicare non possum.

  77. 13.6.1

    dicit enim apostolus: nolite ante tempus quid iudicare, donec ueniat Dominus, qui et inluminabat occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. alioquin si in potestate est hominis, ut liberum se ipse faciat a peccato suo, aut non est iudex Christus aut frustra est.

  78. 14.1.1

    Sed dicis cego dixi hominem sine peccato secundum hunc sensum: peccator cum ingemuerit, tunc saluus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere\'. tamen sine peccato statim non erit. Dominus enim cum intrasset domum Zaohaei credentis, ait: hodie salus domui huic facta est. numquid, si unus credidit, statim uniuersa domus familia sine peccato fuit, cui tunc utique maiore domus credente initium salutis intrauit?

  79. 14.2.1

    nam et Dauid cum peccasset ingemnit et, quamuis meruisset audire dimissum sibi esse delictum, multo tamen postea id ipsum exilio et plurimo expiauit obprobrio, ut manifeste et poena in praesenti reddita et remissio in futurum repromissa uideatur, et per hoc Deus multum misericordiae ingemescenti donauerit peccator, ut peccatum, quod morte dignum erat, temporaria castigatione purgaret.

  80. 14.3.1

    Ananiae de Paulo dicitur, querellam de persecutione eius cum timore facienti: ego monstrabo illi, quanta patietur propter nomenmeum, ut, cum Paulus ibi solueretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret. ita fit, quia misericordia et ueritas praeeunt semper faciem Dei, ut, si in tempore ab ingemescente uoluntarium sacrificium, ut ueritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia iudicio praeferatur.

  81. 15.1.1

    Dominus Christus uenturus in gloria Dei Patris et creditur et speratur iudicare uiuos et mortuos, a cuius adspectu, ut Scriptura testatur, fugiet caelum et terra; et existunt homines, qui nec propter ignorantiam, ut non dicam propter oonscientiam, iudico superuenturo subiectos esse se iudicent et aduentum Domini inlustrationemque fulgoris eius elementis ardentibus et mundo pereunte trepident !

  82. 15.2.1

    quos ex illis fore timeo, de quibus praemonet Dominus: multi enim dicent in illa die — homines scilicet de illa carnali arrogantia, qua homines seducebant, et non tam coram Deo quam adhuc apud semet ipsos iusti — Domine, Domine, nonne in nomine tno prophetauimus et in nomine tno uirtutes magnas fecimus? et tunc ego inrabo illis, et dicam: non noni nos, discedite a me, operarii iniquitatis.

  83. 15.3.1

    dicitur per prophetam Danid in persona Christi: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. hoc est reuera dicere: qui potest esse et est sine peccato.

  84. 15.4.1

    nam et ipse de se Dominus ait: uenit princeps mundi huius et nihil in me inuenit suum. quid enim est diaboli? haud dubium, quinpeccatum. ab initio enim diabolus mendax est, et contra Dominus mens est, qui loquitur ueritatem in corde suo et non egit dolum in lingua sua.

  85. 15.5.1

    angelus magnus et fortis Scriptura testante clamat in caelo: quis dignus est aperire librum et soluere signa eius? nec quisquam poterat, neque in caelo, neque in terra, neque sub terra aperire librum, neque per-

  86. 15.6.1

    spicere eum, flet multum Iohannes et luget, quod ex uniuersitate rationalium creaturarum nemo dignus repertus esset, qui aperiret librum, ut uideret eum. flentem Iohannem unus e senioribus consolatur et dicit: noli flere, Iohannes. ecce uicit leo ex tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et soluere signa eius. quis, rogo, iste liber est, quem de manu uiuentis in saecula nullus fuit accipere, nisi qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam?

  87. 15.7.1

    parum est quia sine macula, parum quia agnus, nisi et occisus nisi puritatem uitae passionis testimonio coronasset, habens septem cornua et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei: nec dubium, quin spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini. quis ergo iste est liber? ut credo, indicii. Pater enim non indicat quemquam; sed omne indicium Filio dedit. Pro dolor! cogor dicere, quod horrui cogitasse.

  88. 16.1.1

    ecce nunc et Pelagius, qui ausus est profiteri se esse sine macula atque peccato, consequenter arbitratur dignum se accipiendo librum atque iudicium, proximumque est, ut dicat sibi cego potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam\' et praeparet se in throno Christi futurum esse consortem.

  89. 16.2.1

    miser homo, qui non potius intellegit praeparare se Antichristi aduentum praecursorem, qui cum fuerit reuelatus, extollit se super omne quod dicitur aut quod colitur Deus, iuxta hunc qui se iam conparat in coaequationem unici filii Dei.

  90. 16.3.1

    agnus Dei, filius Dei, ut accipiat librum de manu Patris, praefert\' stigmata passionis, non iudicans perpetratam nisi in morte atque in resurrectione uictoriam; et ἀναμάρτητος mens uenire sibi posse perfectionem uitae inmaculatae manducanti bibenti dormientique confirmat!

  91. 16.4.1

    Dominum nostrum Iesum post quadraginta dierum ieiunium ter diabolus temptans terque superatus reliquit et non reliquit in perpetuum sed ad tempus acrior usque ad mortem crucis apostolo perturbarique rediturus; et ἀπαϑὴς noster uictis sane, ut sibi uidetur, cum auctore temptationibus non posse se ultra temptari perturbarique confidit!

  92. 16.5.1

    agnus ille perfectus, ille, qui non solum peccata non habet sed etiam tollit peccata mundi et qui habet septem cornua et oculos septem, non ita uentilare sufficiat temptatorem quin redeat; et noster hic mutilus, leuis in fronte, διόϕϑαλμος, non necessarium sibi aestimat munimen in capite, qui possibilitatem praesumit in carne!

  93. 16.6.1

    miser, qui secundum Euangelium magis forte si caecus esset, pecoatum non haberet! sed forsitan, quia septem oculi septem spiritus sunt, abundare se his omnibus iactat et quasi interiorem hominem suum congestis septiformis gratiae uigere uirtutibus, praesertim qui sibi totidem dogmatum suorum titulis gloriatur.

  94. 16.7.1

    unde fieri potest, ut iudicio suo se arbitretur spiritu sapientiae refertum, praecipue cum dicat facilia Dei esse mandata; spiritu intellectus sufficientem maxime, quo praenoscat et praedicat peccatores omnes simul cum impiis in aeternum ignem esse damnandos;

  95. 16.8.1

    spiritu consilii diuitem, quo moneat malum nec cogitandum; spiritu uirtutis potentem, quo adfirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peocato esse non posse;

  96. 16.9.1

    spiritu pietatis exuberantem, quo doceat inimicum uelut amicum diligendum oblitus, quia ipse dixerit, inimico omnimodis non oredendum; spiritu timoris Dei cohonestatum, quo post multam crapulam nouissime expergefactus adiungit, posse hominem sine peccato esse non sine adiutorio Dei,

  97. 16.10.1

    et per hos praesumptionum, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere usque in id elatus, ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus in toto super eum descenderit Spiritus Sanctus et manserit;

  98. 16.11.1

    cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, eui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen, qui solus sine peocato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum sanctificationis unguentum. nos autem in odorem unguentorum eius currimus et interim super nos aurae uitalis adflatu dulcia uitae spiramina Domino praecedente captamus.

  99. 17.1.1

    Sed dicis: Ccur tanta me lacessis iniuria, cur tam arrogantis uerbi inuidia grauas? egone me seruus conparare audeam Domino meo, egone terra et cinis conferam Verbo Dei? egone morti obnoxius dici debeam uictori mortis aequalis?\'

  100. 17.2.1

    bene quidem, o condemnata nequitia, dans testimonium Deo humiliaris in uerbis, sed aliter sensus tuus clamat in paginis. dicis hominem posse esse sine peccato; iterum ac saepius repeto.

Next → — showing 1100 of 241

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.