Liber Apologeticus
- 29.7.1
clamat Hieremias: anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: uide Domine et miserere. clamat Abacuc: custodini me et expauit uenter meus a uooe orationum et intra me turbata est habitudo mea. clamat Dauid: exaudi me in tua iustitia et non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.
- 29.8.1
clamant omnes apostoli infirmitatis timore turbati: Domine, libera nos, perimus. clamat Iohannes: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. clamat Iacobus: in multis enim offendimus omnes.
- 29.9.1
clamat Paulus: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. et ut generaliter uniuersorum clamet infirmitas, clamat Spiritus Sanctus in sanctis: omnis caro faenum et gloria hominis sicut flos faeni. faenum. aruit, flos decidit; uerbum autem Domini manet in aeternum.
- 30.1.1
Contra has tam splendidas perspicuasque diuinorum nubes testimoniorum audiat laborans in gemitu suo mundus uniuersus Pelagium reclamantem atque humili ueritati non solum uerborum inpudentia sed etiam scriptorum cauteribus resistentem.
- 30.2.1
ait enim in epistula, quam supra nominauimus: uerum e contrario remisso ac fastidioso animo superborum ac nequam seruorum more in os Domini reclamamus, et dicimus \'durum est, arduum est, non possumus; homines sumus, fragili carne circumdamur\' et — o caecam insaniam! — et — o profanam temeritatem! — duplicis ignorantiae accusamus scientiae Dominum, ut uideatur nescire quod fecit, nescire quod iussit et quasi oblitus fragilitatis humanae, cuius auctor ipse est, inposuerit homini, quod ferre non possit. quid, rogo, hac praesumptione feralius?
- 30.3.1
quid hac increpatione peruersius? exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos uiscera sumus, quod quasi dicere desperando uideatur, quod Deus auctor hominis inposuerit homini quod ferre non possit:
- 30.4.1
cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio, Deum et primo omnia possibilia praecepisse et nemine tamen possibilia complente — propter quod subditus fit omnis mundus Deo — postea pondus praecepti substituta gratiae indulgentia subleuasse.
- 30.5.1
ueramtamen ta, serue nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, a conseruis tuis conaris exigere: tuum primum sensum discutio et meum postea si uidetur explano.
- 30.6.1
tu qui non posse ferri onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu te ipsum ferre posse confidis? o miser, qui secundum quod scriptum est dicis in corde tuo: diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus.
- 30.7.1
numquid ad te locutus est Christns \'amen dico tibi, non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui est in caelis\'? numquid tibi dixit \'tu uocaberis Cephas*? numquid tibi spopondit super hanc petram fundabo ecclesiam meam ?
- 30.8.1
adtende enim quid Petrus apostolus Spiritu Sancto docente commoneat, qui ait: et nunc ergo nos quid temptatis Deum, inponere iugum collo discentium, quod neque patres nostri neque nos ipsi potuimus portare? sed gratia domini nostri Iesu Christi credimus nos posse saluos fieri, sicut et illi.
- 30.9.1
Petrus apostolus dicit, quia ille nere Deum temptet, qui nunc homini onus legis moliatur inponere; contra autem tu obicis et minaris, quod ille criminetur iniustitiae Deum, qui per confessionem propriae infirmitatis ad gratiam spiritus a littera occidente confugiat.
- 30.10.1
Samuhel Helias Heliseus Esaias Hieremias Danihel Zacharias, omnes sancti uel iudices uel reges uel prophetae patres sine dubio nestri sunt et neminem patrum Petrus adfirmat sed neque semet ipsos, hoc est apostolos, cum essent Iudaei, onus legis ferre potuisse, sed fide Christi secundum spem gratiae fuisse saluatos.
- 31.1.1
An forte secundum te omnes isti sancti patres Dai adintorium non habebant? eecoe Petrus increpat illos, qui grate ingum collo discentium inponere conabantur; tu « contrario m scandalum Petri increpas eos, qui ad fidelem Dei misericordium confugiunt et ae per semet ipsos onus legis ferre diffidunt.
- 31.2.1
sed tibi specialis inde portandi oneria fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus latos humeros gestas robustamque ceruicem, praeferens etiam in fronte pinguedinem, sicut scriptum est: tetendit enim aduersum Deum manum suam et contra omnipotentem roboratus est. cucurrit aduersum eum erecto collo et pingui I cemice armatus est. operuit faoiem eius crassitudo, et de lateribus eius aruina dependet.
- 31.3.1
atilli tales essa non possunt, quibus semper in corde loquitur Christus: contendite per angustam uiam introire: lata est enim, quae ducit ad mortem. et Paulus apostolus monet: curam carnis ne feceritis in concupiscentiis. est in me ueritas Christi, quia multum doleo pro nobis. iuxta sententiam enim beati patris mei Augustini non est sani fiducia sed insani.
- 31.4.1
de uno praeoepto eodemque primo te, si dignaris, interrogo. in lege Dominus per Moysen iubet, quod et in euangeliis Christus adfirmat: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tno et ex tota anima tna et ex totis uiribus tuis; et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te ipsum.
- 31.5.1
rogo te, responde non mihi sed Deo, non uoce sed conscientia, si ita ex toto corde Deum diligis, ut nullam umquam in eo cogitationem, quae absque timore et dilectione Dei intellegi possit, admittas; si ita in tota anima sequeris, ut suscepta semel cruce in nullam penitus oblectationem habita ad tempus iucunditate succedas; si ita in totis uisceribus tuis calore caritatis ardes, ut nulla penitus per argumenta necessitatis infirma concupiscentiis ant desideriis adquiescas;
- 31.6.1
deinde, cum scriptum sit: omne quod non sit ex fide peccatum sit et siue nobilium locorum episcopos uideris sine potentes saeculi uiros siue diuites sub religione uideas, utrum omnino nihil uel adulationi uel timeri uel spei acceptione personarum captus indulgeas nec quicquam in quo te cor tuum reprehendat et conscientia remordeat, uel si nulla uerba tempori potius quam neritati adcommodata respondeas.
- 31.7.1
illud etiam consulo: utrum aeque omnes Christianos siout te ipsum diligis? nos enim sub uno capite, quod est Christus, et sub una Ecclesia, quae est, Christus, omnes fratres sumus et unum corpus in Christo. utrum ergo sicut te ipsum diligas omnes, qui misericordiam Dei sperant, quos tamen noueris, confitere; non enim te de ignotis consulo, quos ex eo te diligere arbitraris, quod quia non noueris non odisti.
- 31.8.1
sed quid ego haec a canfessione tua exigo, cum conuersationem tuam uulgus agnoscat P tu perfectus sine infirmitate, tu omnem legis sarcinam ferre possibilis, tu, inquam, homo inflate sed uacue, audi, si dignaris, Dominum Saluatorem te, si tamen hoc poteris, ad sancta reuocantem: amen dico uobis, quisquis non receperit regnum Dei uelut infans, non intrabit in illud.
- 31.9.1
infans nihil in se habet, nisi quod diligit blandientem et quod panem suum non in sudore suo sed in precibus sperans alimoniam uitae simplici petitione consequitur, quam fiduciali opere non meretur: qua tu conparatione commonitus conuertere ad infantiam, ut reuertaris ad uitam.
- 32.1.1
Et quoniam superius dixeram de possibilitate oneris sustinendi tuum primum sensum discutio et meum postea, si uideatur, explano\':
- 32.2.1
mea sententia est, quia et in hoc quoque peccamus, qui, cum infirmi sumus, de infirmitate conquerimur sicut apostolus ait numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me finxisti sic?
- 32.3.1
infirmitatis enittt querelia propriae uirtutis ambitio est, quoniam occulte adiutorium Dei fastidit, qui peculiarem fortitudinem quaerit. et hic diabolus est, qui dicit \'uiribus faciam\'. ego autem secundum apostolum gloriabor semper in infirmitatibus meis, ut semper dicat cor meum Deo: in uelamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
- 32.4.1
unde et scriptum est: postnlationes uestrae innotescant coram Deo, et pax Dei, quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda et corpora uestra in Christo Iesu. habeo itaque infirmitatem et gaudeo in cognitione infirmitatis meae. cum enim infirmor, tunc potens sum, potentem inuocando Deum, qui me exaudit infirmum, qui nobis fidelissime repromisit: ego autem uobiscum sum omnibus diebus Usque ad consummationem saeculi.
- 32.5.1
pecdliare opus infirmitatis est in omni loco semper orare, ut omnipotens Deus, qui se spopondit non deserere, etiam iuuare non cesset. ecce enim Scriptura clamat infirmis: quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper, cui respondit pia. at uera. confessio : ecce sicut oculi seruerum in manibus Dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nobis s.
- 32.6.1
magna et qerta est 4e perfectione fiducia, cum omnipotens facit quod optat infimus, rursusque magna et certa est de confirmatione securitas, cum omnipotens seruat nec perdit infirmos; sicut scriptum est: ei autem, qui pote$t omnia abundantius facere quam petimus et intellegimus, secundum uirtutem quam operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Iesu. quamobrem.
- 32.7.1
admonet apostolus: quae sursum. sunt sapite, non quae super terram; mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in DęQ. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. uitae fructus est sanctitas, sanctitas uero est esse sine peccato, si ergo incorruptionis gloria abscondita est ab omnibus hominibus in hoc tempore, tu quomodo in hoe eedem tempore ipsa incorruptione posse te superindui gloriaris?
- 32.8.1
sicut enim corruptionis principium fuit homini declinare in peccatum, ita incorruptionis initium erit non habere peccatum. quis ergo illud ante indicium Dei abscondit aut de sinu Christi abstulit et tibi tradidit? an forte quia non mereretur eam in future de manu Domini intellegis ?
- 32.9.1
haec praesnmmns instruit Paulus et dicit: cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorta est mors in uictoria. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, stimulus tutis? stimulus autem mortis peccatum est.
- 32.10.1
per quod ostendit apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem inmortalitas et corruptionem incorruptio consequatur, et ubi infirmitate deleta uirtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina sed erunt omnes similes angelis Dei.
- 32.11.1
porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut uiuens in hac carne uel masculum se esse uel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta nec habens uestimenta sordidata similis est angelis Dei et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non uoce sed habitu profitetur.
- 32.12.1
uerumtamen praesumptio ista perditio est; quin potius huiusmodi homini expedit, ut non suum cor sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur simulque oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: sufficit tibi gratia mea; uirtus autem in infirmitate perficitur.
- 33.1.1
Itaque, quod solum et in quo solo liberum arbitrium pro- Scit, praebeat se unusquisque nostrum Deo terram uoluntariam: Dei enim agricultura sumus; Dei aedificatio sumus. mittat in agrum suum semen uerbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est uerus agricola.
- 33.2.1
quod solum tamen in nobis pobest uoluntaria deuotio, ad continendam in se radioem seminis et . nutriendos uberes partus fideliter subministret semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. haec sit eius in opere Dei co* operatio, cum spe non dubia et caritate sincera.
- 33.3.1
ait enim Dominus Iesus: ego sum uitis, uos estis palmites: quodcumque habet, de uite habet. non enim, inquit apostolus, tu radicem portas, sed radix te. quid se ergo extollit in fructibus, qui uidentur in eo, cum totum pertineat ad uitem non solum ut possit, uerum etiam ut sit? alioquin excidetur et in ignem mittetur. non enim palmes sed uitis potest, et quod uitis potest palmes ostendit.
- 33.4.1
sufficit ergo unicuique ut habeat; at uero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat et patienter expectet, ne, dum non habet et habere Se credit, id ipsum quod habet auferatur ab eo. primum hominem peccantem de paradiso eiecit Deus, deinde primum in cruce credentem in paradisum Christus induxit.
- 33.5.1
merito ergo quamdiu in paradiso non sum et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo. si autem in paradisum gratia Dei transductus fuero, ibi perfectione mea et morte superata peccatoque deleto aeternam in conspectu Dei potentiae eius gloriam praedicabo.
- 33.6.1
Haee ego, ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui. non mihi succenseant qui laeserunt, si in aliquo per conparationes nominum titulantur. de quaestionibus uero aequanimiter ferant magisque, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod uerum est.
- 33.7.1
ego teste Iesu Christo odisse me fateor haeresim, non haereticum, sed, sicut iustum est, interim propter haeresim haeretieum uito, quia et probaui et corripui. detestetur et damnet ore pariter ac manu et cunctis fraternitatis uinculo haerebit, quia scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic implebitis legem Christi.
← Previous — showing 201–241 of 241
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.