Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Historiae Adversum Paganos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,374 sections

  1. 3.10.1.1

    At uero paruo eiim tempore interiecto horresoo referre quod gestum est. nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt.

  2. 3.10.2.1

    erat utique foedus ille ac pestilens annus infictaeque iam undique cateruatim strages egerebantur et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum, exsistente quadam ancilla indice et conuincente, primum multae matronae ut biberent quae coxerant uenena compulsae, deinde, simul atque hausere, consumptae sunt.

  3. 3.10.3.1

    tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur.

  4. 3.11.1.1

    Anno ab Vrbe condita CCCCXXII Alexander rex Epirotarum, Alexandri illius Magni auunculus, traiectis in Italiam copiis cum bellum aduersus Romanos pararet et circa. finitimas Romae urbes firmare uires exercitus sui auxiliaque uel sibi adquirere uel hostibus subtrahere studens bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania uictus atque occisus est.

  5. 3.11.2.1

    Sed, quoniam aliquantum Romanas clades recensendo progressus sum, uel Alexandri istius mentione commonitus, de Philippo Macedonum rege, qui Olympiadem huius Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis magna paruis in quantum potero colligam.

  6. 3.12.1.1

    Anno ab urbe condita cccc Philippus Amyntae filius Alexandri pater regnum Macedonum adeptus, xxv annis tenuit, quibus hos omnes acerbitatum aceruos cunctasque malorum moles struxit.

  7. 3.12.2.1

    hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam strenuissimum imperatorem et summum philosophum eruditus est.

  8. 3.12.3.1

    ipso autem Alexandro scelere Eurydioes matris ocoiso, quamuis ea iam commisso adulterio et altero primum filio interfecto filiaque uiduata generi nuptias mariti morte pepigisset, conpulsus a populo regnum, quod paruo occisi fratris filio tuebatur, suscepit.

  9. 3.12.4.1

    qui cum foris concursu exsurgentium nndique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit.

  10. 3.12.5.1

    quibus uictis arma ad Illyrios transtulit multisque milibus hostium trucidatis Larissam urbem nobilissimam cepit.

  11. 3.12.6.1

    inde Thessaliam non magis amore uictoriae quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, inuasit.

  12. 3.12.7.1

    ita Thessalis ex inprouiso praeoccupatis atque in potestatem redactis, iungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias inuictissimum fecit exercitum.

  13. 3.12.8.1

    igitur uictis Atheniensibus subiectisque Thessalis Olympiadem, Arabae regis Molossorum sororem duxit uxorem. qui Aruba cum per hoc, quod societatem Macedonum adfinitate regis paciscebatur, imparium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit priuatusque in exilio consenuit.

  14. 3.12.9.1

    deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. ipsam uero urbem mox expugnauit et cepit.,

  15. 3.12.10.1

    Exim Graeoiam prope totam consiliis praeuentam uiribus domuit. quippe Graeciae ciuitates dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt et dum in mutuum. exitium sine modo ruunt, omnibus perire quod siagulae amitterent oppressae demum seruientesque senserunt.

  16. 3.12.11.1

    quarum dum insanas conuersationes Philippus ueluti e specula obserua auxiliumque semper inferioribus suggerendo contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fouet, uictos sibi pariter uictoresque subiecit.

  17. 3.12.12.1

    huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem immoderata. Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui uiotos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae multa onerauissent, quantam illi soluere nulle modo possent, ad arma confugere coegerunt.

  18. 3.12.13.1

    itaque Phocenses Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti commissa pugna fugatisque hostibus Thebanorum castra oeperunt. sequenti proelio inter inmensas utriusque populi strages Philomelus occisus est; in ouius locum Phocenses Oenomaum ducem creauerunt.

  19. 3.12.14.1

    Porro autem Thebani et Thessali omisso dilectu ciuium Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiuerunt. commisso proelio et Phocensibus paene ad internecionem caesis uictoria ad Philippum concessit.

  20. 3.12.15.1

    sed Athenienses audito belli euentu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut aduentantibus antea Persis occupauere.

  21. 3.12.16.1

    Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae praestructis Thermopylis uidet, paratum in hostes bellum uertit in socios: nam ciuitates, quarum paulo ante dux fuerat, ad gratu- * landum ac suscipiendum patentes hostiliter inuadit, crudeliter

  22. 3.12.17.1

    diripit, omnique societatis conscientia penitus abolita coniuges liberosque omnium sub corona uendidit, templa quoque uniuersa subuertit spoliauitque, nec tamen umquam per xxv annos quasi iratis dis uictus est.

  23. 3.12.18.1

    post haec in Cappadociam transiit ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit.

  24. 3.12.19.1

    inde post caedes incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas parricidia in fratres conuertit, quos patri ex nouerca genitos cum coheredes regni uereretur, interficere adgressus est.

  25. 3.12.20.1

    cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter adgressus urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam opibus hominibusque uacuauit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit.

  26. 3.12.21.1

    dein cum, excidio socieram et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia quae cogitauisset putaret, auraria loca in Thessalia et argenti metalla in Thracia inuasit ac, ne quod ius uel fas inuiolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa piraticam. quoque exercere instituit.

  27. 3.12.22.1

    praeterea, cum eum fratres duo Thraciae reges de regni terminis ambigentes iudicem ex consensu praeoptauissent, Philippus more ingenii sui ad indicium tamquam ad bellum cum instructo exercitu ingressus inscios iuuenes uita regnoque priuauit

  28. 3.12.23.1

    Athenienses uero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione reppulerant, ultro paoem eius expetentes fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt.

  29. 3.12.24.1

    ceterae etiam Graeciae ciuitates ut intentius ciuilibus bellis uacarent, sub specie pacis et foederis sponte se externae dominationi subiecerunt,

  30. 3.12.25.1

    maxime cum Thessali Boeotiique poscerent Philippum, ut professum se aduersum Phocenses ducem exhiberet susceptumque bellum gereret, contra Phocenses adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis uel differri bellum uel auferri et pretio et precibus laborarent.

  31. 3.12.26.1

    Philippus tacite utrisque diuersa promisit, Phocensibus pacem et ueniam se daturum sacramento confirmans, Thessalis uero adfuturum se mox cum exercitu spondet, bellum tamen ab utrisque parari uetat.

  32. 3.12.27.1

    igitur Philippus instructis copiis angustias Thermopylarum securus ingreditur easque occupatas dispositis praesidiis emunit.

  33. 3.12.28.1

    tunc primum se non Phooenses soli, sed omnis Graecia captam-esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus rupta fide calcatoque sacramento infandae dilacerationi dedit, inde omnium urbes finesque populatus cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur.

  34. 3.12.29.1

    ubi uero in regnum redit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestiuos nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda uel relinquenda quaeque loca uidebantur, ad libidinem suam transfert.

  35. 3.12.30.1

    miseranda ubique facies et atrocissimum miseriarum genus obuersabatur, perpeti cidium sine inruptione, sine bello captiuitatem, sine crimine exilium, sine uictore dominatum.

  36. 3.12.31.1

    premit miseros inter iniuriarum stimulos superfusus pauor ipsaque dissimulatione dolor crescit hoc altius demissus quo minus profiteri licet timentium, ne ipsae quoque lacrimae pro contumacia accipiantur.

  37. 3.12.32.1

    alios populos, anulsos a sedibus suis, finibus hostium apponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam aemulatione uirium, ne possint quod posse creduntur, in supplemento exhaustarum urbium diuidit.

  38. 3.12.33.1

    ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laoeratasque particulas exstincta primum libertate concidit.

  39. 3.13.1.1

    Sed haec cum per aliquantas Graeciae ciuitates exercuisset et tamen omnes metu premeret, coniciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in uniuersis uastationem utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus, Byzantium, nobilem ciuitatem, aptissimam iudicauit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem ilico obsidione cinxit.

  40. 3.13.2.1

    haec autem Byzantium quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino Christiano principe in maius aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput Orientis est.

  41. 3.13.3.1

    Philippus uero post longam et inritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo exhauserat praedando repararet, piraticam adgressus est. captas itaque CLXX naues mercibus confertas distraxit et anhelanti inopiae parua recreatione subuenit.

  42. 3.13.4.1

    inde propter agendam praedam et curandam obsidionem diuisit exercitum. ipse autem cum fortissimis profectus multas Cherronesi urbes cepit profligatisque populis opes abstulit. ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransit.

  43. 3.13.5.1

    Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Histrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit, sed continuo Histrianorum rege mortuo et belli metu et auxiliorum necessitate liberatus pactionem foederis cum Philippo habitam dissoluit.

  44. 3.13.6.1

    Philippus dimissa obsidione Byoatii Scythicum bellum totis uiribus adgreditur commissoque proelio cum Scythae et numero et uirtute praestarent, Philippi fraude uincuntur.

  45. 3.13.7.1

    in ea pugna xx milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. uiginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa.

  46. 3.13.8.1

    Sed reuertenti Philippo Triballi bello obuiant: in quo ita Philippus in femore uulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam uersi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum conualescit a uulnere in pace conquieuit;

  47. 3.13.9.1

    statim uero ut conualuit Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Lacedaemonios quondam hostes tunc socios adsciscunt totiusque Graeciae ciuitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus uiribus petant. itaque aliquantae urbes Atheniensibus se coniunxere, quasdam uero ad Philippum belli metus traxit.

  48. 3.13.10.1

    proelio oemmisso cum Athenienses longe maiore numero militum praestarent, adsiduis tamen bellis indurata Macedonum uirtute uincuntur.

  49. 3.13.11.1

    quam pugnam longe omnibus bellis anterioribus atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit: nam hic dies apud uniuersam Graeciam adquisitae dominationis gloriam et uetustissimae libertatis statum finiuit.

  50. 3.14.1.1

    Postea Philippus cruentissimam nictoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit: siquidem principes ciuitatum alios securi percussit, alios in exilium egit, omnes bonis priuauit.

  51. 3.14.2.1

    pulsos dudum a ciuibus in patriam restituit: ex quibus trecentos exules iudices rectoresque praefecit, qui ut antiquum dolorem noua potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinerent.

  52. 3.14.3.1

    praeterea magno dilectu militum in subsidium regiae dispositionis ex tota Graecia habito, ducenta milia peditum et quindecim milia equitum absque exercitu Macedonum et infinita gentium barbaria Persicae expeditioni in Asiam missurus instruxit.

  53. 3.14.4.1

    tres duces hoc est Parmenionem Amyntam et Attalum praemittendos in Persas legit. et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexandri — qui erat Olympiadis uxoris suae frater et post a Sabinis in Lucania prostratus est —, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram celebrare decreuit.

  54. 3.14.5.1

    qui cum pridie quam cocideretur interrogatus fuisset, quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur, eam esse optimum, qui uiro forti post uirtutum suarum glorias in pace regnanti sine conflictatione corporis et dedecore animi subitus et celer inopinato ferro potuisset accidere: quod ipsi mox obtigit.

  55. 3.14.6.1

    nec ab iratis dis, quos parui semper penderat quorumque aras templa et simulacra subuerterat, quin electissimam ut ipsi uidebatur mortem adipisceretur, potuit inpediri.

  56. 3.14.7.1

    nam die nuptiarum cum ad ludos magnifice apparatos inter duos Alexandros filium generumque contenderet, a Pausania nobili Macedonum adulescente in angustiis sine custodibus circumuentus occisus est.

  57. 3.14.8.1

    Adserant nunc multisque haec uocibus efferant quasi uirorum fortium laudes et facta felicia, quibus amarissimae aliorum calamitates in dulces fabulas cedunt, si tamen numquam. ipsi iniurias, quibus aliquando uexantur, relatu tristiore deplorant.

  58. 3.14.9.1

    si uero de propriis querimoniis tantum alios audientes adfici uolunt, quantum ipsi perpetiendo senserunt, prius ipsi non praesentibus praeterita sed gestis gesta conparent et utraque ex auditu uelut alienorum arbitri indicant.

  59. 3.14.10.1

    per uiginti et quinque annos incendia ciuitatum, excidia bellorum , subiectiones prouinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum uenditiones captiuitatesque uiuorum unius regis fraus ferocia et dominatus agitauit.

  60. 3.15.1.1

    sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum. cuius bella immo sub cuius bellis mundi mala ordine sequentia suspendo paulisper, ut in hoc loco pro conuenientia temporum Romana subiciam.

  61. 3.15.2.1

    Anno ab Vrbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas insignis Romanorum fecit infamia. nam cum superiore bello uiginti milia Samnitum Fabio magistro equitum pugnam conserente cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt;

  62. 3.15.3.1

    ubi oum Veturium et Postumium consules omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est uictoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos an parceret subiugatis: ut uiuos tamen dedecori reseruaret, elegit.

  63. 3.15.4.1

    Romanos enim antea saepissime uinci et occidi, numquam autem capi aut ad deditionem cogi potuisse constabat.

  64. 3.15.5.1

    itaque Samnites nictoria potiti uniuersum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis uilioribus operimentis ob uerecunda corporum tegenda concessis, sub iugum missum seruitioque subiectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt.

  65. 3.15.6.1

    sesoentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis oneratos ignominia, ceteris rebus uacuos consules remiserunt.

  66. 3.15.7.1

    Quid de exaggeranda huius foedissimi foederis macula uerbis laborem, qui tacere maluissem? hodie enim Romani aut omnino non essent aut Samnio dominante seruirent, si fidem foederis, quam sibi seruari a subiectis nolunt, ipsi subiecti Samnitibus seruauissent.

  67. 3.15.8.1

    Posteriore anno infringunt Romani firmatam curii Samnitibus pactionem eosque in bellum cogunt, quod Papirio consule insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit.

  68. 3.15.9.1

    cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae uictoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo uicerunt; nec caedi pariter uel caedere destiterunt, nisi postquam uictis Samnitibus et capto duci eorum iugum reposuerunt.

  69. 3.15.10.1

    idem deinde Papirius Satricum expulso inde Samnitico praesidio expugnauit et cepit. hic autem Papirius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab Oriente descendens obtinere uiribus Africam atque inde in Italiam transuehi, Romani inter ceteros duces tunc in republica sua optimos hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset meditarentur.

  70. 3.16.1.1

    Igitnr Alexander anno ab Vrbe condita ccccxxvɪ patri Philippo successit in regnum: qui primam experientiam animi et uirtutis suae conpressis celeriter Graecorum motibus dedit, quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator auro Persarum corruptus exstiterat.

  71. 3.16.2.1

    itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multae metu soluit; Thebanos cum (diruta ciuitate deleuit, reliquos sub corona uendidit; ceteras urbes Achaiae et Thessaliae uectigales fecit; Illyrios quoque et Thracas translato mox abhinc bello domuit.

  72. 3.16.3.1

    inde profecturus ad Persicum bellum omnes cognatos ac proximos suos interfecit. in exeroitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum nn milia quingenti, naues CLXXX. hac tam parua manu uniuersum terrarum orbem utrum admirabilius sit quia uicerit an quia adgredi ausus fuerit incertum est.

  73. 3.16.4.1

    primo eius cum Dario rege congressu sescenta milia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata quam uirtute Macedonum terga uerterunt. magna igitur caedes Persarum fuit. in exercitu Alexandri cxx equites et nouem tantum pedites defuere.

  74. 3.16.5.1

    deinde Gordien Phrygiae ciuitatem, quae nunc Sardis uocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis aduentu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit et quingentis stadiis sub uno die cursu transmissis, Tarsum uenit, ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset , obriguit contractuque neruorum proximus morti fuit.

  75. 3.16.6.1

    interea Darius cum ccc milibus peditum et c milibus equitum in aciem procedit. mouebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamuis iam pridem DC milibus hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam sed etiam uictoriam sperare didicisset.

  76. 3.16.7.1

    itaque cum intra iactum teli uterque constitisset exercitus et intentos ad signum belli populos discurrentes principes uariis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur:

  77. 3.16.8.1

    in qua ambo reges et Alexander et Darius uulnerantur, ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius; exinde caedes Persarum secuta est.

  78. 3.16.9.1

    ibi tum peditum LXXX milia, equitum x milia caesa, capta autem XL milia fuere. ex Macedonibus uero cecidere pedites cxxx, equites CL. in castris Persarum multum auri ceterarumque opum repertum. inter captiuos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere;

  79. 3.16.10.1

    quarum redemptionam Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non inpetrauisset, tertio cunctis Persarum uiribus sociorumque auxiliis contraetis, bellum instaurat.

  80. 3.16.11.1

    sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad inuadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus alios allegit, alios mutauit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissiman, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit.

  81. 3.16.12.1

    exim Ciliciam Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore peruadit. inde ad templum Iouis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus conposito ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret.

  82. 3.16.13.1

    nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem ei occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi uelit, sicut historici eorum dicunt. ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, dis ipsis mutis et surdis uel in potestate esse antistitis quid uelit fingere uel in uoluntate consulentis quid malit audire.

  83. 3.16.14.1

    reaertens ab Hammone ad tertium Persicum bellum Alexandriam in Aegypto condidit.

  84. 3.17.1.1

    Darius uero spe. pacis amissa occc milia peditum et C milia equitum Alexandro ab Aegypto reuertenti apud Tarsum bello opponit.

  85. 3.17.2.1

    nec pugnae mora; omnes caeca rabie in ferrum ruunt : Macedones totiens a se uictis hostibus animosi, Persae nisi uincant mori praeoptantes.

  86. 3.17.3.1

    raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. sed Darius cum uinci suos uideret, mori in bello paratus persuasu suorum fugere conpulsus est.

  87. 3.17.4.1

    hoc proelio Asiae uires et regna ceciderunt totusque Oriens in potestatem Macedonici cessit imperii atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia, ut post hoc nullus rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum seruitutis acceperint.

  88. 3.17.5.1

    Alexander xxxnn continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim, caput Persici regni, famosissimam confertissimamque opibus totius orbis inuasit;

  89. 3.17.6.1

    Darium uero cum a propinquis suis uinctum conpedibus aureis teneri conperisset persequi statuit. itaque iusso ut subsequeretur exercitu ipse cum sex milibus equitum profectus inuenit in itinere solum relictum, multis confossum uulneribus et extrema uitae per uulnera efflantem.

  90. 3.17.7.1

    hunc mortuum inani misericordia referri in sepulchra maiorum sepelirique praecepit; cuius non dicam matrem uel uxorem sed etiam paruulas filias crudeli captiuitate retinebat.

  91. 3.17.8.1

    In tanta malorum multitudine difficillima dictis fides: tribus proeliis totidemque annis quinquiens deciens centena milia peditum equitumque consumpta, et haec quidem ex eo regno illisque populis, unde iam ante per annos non multo plures deciens nouiens centena milia profligata referuntur:

  92. 3.17.9.1

    quamquam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae ciuitates plurimae oppressae sint et Syria tota uastata, Tyrus excisa, Cilicia exiuanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit, Rhodus quoque insula ultro ad seruitutem tremefacta successerit plurimaeque subiectae Tauro prouinciae atque ipse mons Taurus diu detrectatum iugum domitus et uictus acceperit.

  93. 3.18.1.1

    Et ne forte tunc quisquam opinetur uel Orientem solum Alexandri uiribus subactum uel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatam: tunc etiam bellum Hagidis Spartanorum regis in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur.

  94. 3.18.2.1

    quorum Hagidis Lacedaemonius excitata et rebellante secum uniuersa Graecia cum Antipatri fortissimis copiis congressus inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit.

  95. 3.18.3.1

    Alexander autem in Italia adfectans occidentis imperium aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et grauia bella ibidem gesta a Bruttiis Lucanisque superatus est corpusque eius ad sepulturam uenditum.

  96. 3.18.4.1

    Zopyrion uero praefectus Ponti adunato triginta milium exercitu Scythis bellum inferre ausus et usque ad internecionem caesus funditus cum omnibus copiis suis abrasus est.

  97. 3.18.5.1

    Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hyroanos et Mandos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum Halestris siue Minothea, excita suscipiendae ab eo subolis gratia cum trecentis mulieribus procax Amazon inuenit.

  98. 3.18.6.1

    post haec Parthorum pugnam adgressus: quos diu obnitentes deleuit propemodum antequam uicit.

  99. 3.18.7.1

    inde Drangas Euergetas Parimas Parapamenos Adaspios ceterosque populos qui in radice Caucasi morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta.

  100. 3.18.8.1

    sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. docent hoc Amyntas consobrinus occisus, nouerca fratresque eius necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus Eurylochus Pausanias multique Macedoniae principes exstincti, Clitus quoque annis grauis, amicitia uetus nefarie interfectus:

← Previous · Next → — showing 601700 of 2,374

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.