Historiae Adversum Paganos
- 2.18.6.1
His deimde temporibus graoissimo motu terrae conomsa Sicilia, insuper exaestuantibus Aethnae montis ignibus fanillisque calidis cum detrimento plurimo agrorum uillarumque uastata est.
- 2.18.7.1
Tnnc etiam Atalaote ciuitas, Locris adhaorens terrae contigua, repentino maris impetu abscissa atque ia insulam desolata est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis innasit diuque populata est.
- 2.19.1.1
Anno ab Vrbe condita CCCLV obsidio Veiorum decem continuis annis magis obsessores quam obsessos detriuit. nam Romani repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiri, hiemare sub pellibus, postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt;
- 2.19.2.1
urbem nouissime sine ullo digno Romanae uirtutis testimonio cuniculis et clandestina obreptione ceperunt.
- 2.19.3.1
hanc utilem magis quam noouem uictoriam primo dixtatoris Camilli, qui eam de Veientibus patrauit, exilium, dehinc inruptio Gallorum et incendium urbis insequitur.
- 2.19.4.1
oni cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus huius temporis conparare: quamuis non aeque pendat praeteriti mali fabulam praesentis iniuria.
- 2.19.5.1
igitur Galli senones duce brenno exercitu copioso et robusto nimis cum urbem Clusini, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent,. legatos Romanorum, qui tunc conponendae inter eos pacis gratia uenerant, in acie aduersum se uidere pugnantes: qua indignatione permoti, Clusini oppidi obsidione dimissa, totis uiribus Romam contendunt.
- 2.19.6.1
hos ita mentes Fabius cum exercitu consul excepit; nec tamen obstitit, immo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit strauit et transiit. testatur hanc Fabii cladem fluuius Halia, sicut Cremera Fabiorum. non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recenseret, etiam si Roma insuper incensa non esset.
- 2.19.7.1
patentem Galli urbem penetrant, trucidaat rigentes simulacrorum modo in suis sedilibus senatores eosque incendio domorum crematos lapsu culminum suorum sepeliunt.
- 2.19.8.1
uniuersam reliquam iuuentutem, quam constat nu mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latentem obsidione concludunt, ibique infelices reliquias fame peste desperatione formidine terunt subigunt uendunt:
- 2.19.9.1
nam mille libris auri diecessionis pretium paciscuntur, non quo apud Gallos Roma parui nominis fuerit, sed quo illam sic iam ante detriuerint, ut amplius tunc ualere non posset.
- 2.19.10.1
exeuntibus Gallis remanserat m illo quondam Vrbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedita errantium et inter sua ignotorum offensae uocis imago respondens trepidos suspendebat auditus. horror quatiebat animos, silentia ipsa terrebant : siquidem materia pauoris est raritas in spatiosis.
- 2.19.11.1
hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum plaoitum atque temptatum est.
- 2.19.12.1
En tempora, quomm conparatione praesentia ponderantur; en, de quibus recordatio suspirat; en, quae incutiunt de electa uel potius de neglecta religione paenitentiam.
- 2.19.13.1
reuera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captiuitates : illa. sex mensibus desaeuiens et tribus diebus ista transcurrens; Galli exstincto populo Vrbe deleta ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes et Gothi relicta intentione praedandi ad confugia salutis, hoc est sanctorum locorum, agmina ignara cogentes; ibi uix quemquam inuentum senatorem, qui uel absens euaserit, hic uix quemquam requiri,
- 2.19.14.1
qui forte ut latens perierit recte sane conpararim, hunc fuisse ibi seruatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. plane, quod re proditur, et fatendum est: in hac clade praesenti plus Deum saeuisse, homines minus, cum, peragendo ipse quod illi non inpleuissent, cur eos miserit demonstrauit.
- 2.19.15.1
quippe eum supra humanas uires esset, incendere aeneas trabes et subruere magnarum moles structurarum, ictu fulminum forum cum imaginibus uanis, quae superstitione miserabili uel Deum uel hominem mentiuntur, abiectum est: horumque omnium abominamentorum, quod inmissa per hostem flamma non adiit, missus e caelo ignis euertit.
- 2.19.16.1
Et quoniam uber dicendi materia est, quae nequaquam hoc concludi libro potest, hic praesentis uoluminis finis sit, ut in subsequentibus cetera persequamur.
- 3.pr.1.2
Et superiore iam libro contestatus sum et nunc necessarie repeto secundum praeceptum tuum de anteactis conflictationibus saeculi: nec omnia nec per omnia posse quae gesta et sicut gesta sunt explicari, quoniam magna atque innumera. copiosissime et a plurimis scripta sunt, scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas: quippe cum illi bella, nos bellorum miserias euoluamus.
- 3.pr.2.1
praeterea ex hac ipsa de qua queror abundantia angustia oritur mihi et concludit me sollicitudo nodosior. si enim aliqua studio breuitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse aut in illo tunc tempore non fuisse; si uero significare cuncta nec exprimere studens conpendiosa breuitate succingo, obscura faciam et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta uideantur:
- 3.pr.3.1
maxime cum e contrario nos uim rerum, non imaginem commendare curemus; breuitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura breuitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intellegendi uigorem. sed ego cum utrumque uitandum sciam, utrumque faciam ut quocumque modo alterutra temperentur, si nec multa praetermissa nec multum constricta uideantur.
- 3.1.1.1
Anno ab Vrbe condita CCCLXIIII, quem annum sicut grauissimum propter ignotam sibi captiuitatem Roma persensit ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit, eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac uendiderunt, Artaxerxes rex Persarum discedere ab armis et quiescere in pace uniuersam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello inpetendum.
- 3.1.2.1
quem ita iubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe uicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem quam auide desiderauerant, tam libenter hausissent —
- 3.1.3.1
ostesderunt enim, quam aegre et misere illa eatenns gesserint, quae tam facile indigna etiam condicione posuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus uiris, quam longe remoti; saepe uicti, adhuc hostis et deinde minitantis. imperio arma deponere pacique seruire ? — si non in ipso tantum adnuntiatae pacis sono per corda cunctorum. aegra belli tabuisset intentio et post diuturnas laborum uigilias oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem uoluntas pacta conponeret.
- 3.1.4.1
unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto adquiesoere otio tam facile persuasit, quam breuissime ostendam.
- 3.1.5.1
Lacedaemonii, utpote homines et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, uniuersam Asiam spe dominationis hauserunt.
- 3.1.6.1
itaque toto Orienti bellum monentes Hircyliden ducem in hanc militiam legunt. qui eum sibi aduersus duos potentissimes Artaxerxis Persarum regis praefectos Farnabasum et Tissafernen pugnandum uideret, prouiso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet. unum denuntiato bello adpetit, alterum pacta pace suspendit.
- 3.1.7.1
Farnabazns Tiasafernen apaud Artaxerxen, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis condicione pepigisset; hortaturque regem, ut in locum eius Cononem Atheniensem uirum, qui tunc forte apud Cyprum exulabat, ducem nauali bello constituat. acceptis igitur quingentis argenti talentis Conon per Farnabazum euocatur classique praeficitur.
- 3.1.8.1
quibus conpertis Lacedaemonii et ipsi anxilia naualis belli a rege Aegypti Hereynione per legatos petunt, a quo centum instructas triremes et sescenta milia modium frumenti acceperunt; a sociis etiam undique magna contraxere subsidia.
- 3.1.9.1
cui militiae consensu omnium Agesilaum ducem decreuerunt, uirum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis inuicem proeliis fatigati et multo sanguine obliti uelut inuicti ab alterutro recesserunt.
- 3.1.10.1
igitur Conon accepto iterum per se ipsum a Rege Magno stipendio reuersus ad classem inuadit hostiles agros, turres castella ceteraque praesidia expugnat et ueluti effusa tempestas quacumque incubuit cuncta prosternit.
- 3.1.11.1
Lacedaemonii uero domesticis malis circumuenti externis inhiare desistunt ahiciuntque spem dominationis inminente periculo seruitutis; Agesilaum, quem cum exercitu in Asiam miserant, ad subsidium patriae reuocant.
- 3.1.12.1
interea Pisander , dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione uirtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque nauali discursu oram maritimam peruagaretur.
- 3.1.13.1
Conon uero suscepto negotio duplioem curam inpendebat debens sociis sollicitudinem, patriae fidem, ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior ciuibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen inpenderet et pugnaret aduersus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae.
- 3.1.14.1
conserunt itaque nauale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce; milites remiges ipsique ductores uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur.
- 3.1.15.1
magnitudinem atque atrocitatem belli istius inclinatos ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status prodit: namque ex illo fluere ac sublapsa retro referri Spartanorum spes uisa, donec adsurgendo aegre ae misere recidendo confecta et potestate careret et nomine.
- 3.1.16.1
Atheniensibus uero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae sicut Lacedaemoniis amittendae fuit. primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos adgrediuntur, multa animati fiducia propter uirtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae uidebantur.
- 3.1.17.1
fit itaque terrestre proelium, Thebanis minimo negotio uincentibus. uincitur enim etiam hoc conflictu Lysander et occiditur; Pausanias quoque dux alter Lacedaemoniorum insimulatus proditioni sin exilium traditur;
- 3.1.18.1
Thebani autem uiotoria potiti, collecta uniuersi exercitus manu, Spartam contendunt, putantes se uacuam praesidio ciuitatem nullo intraturos negotio, cuius iam omnes paene copias cum ipso rege delessent atque ab omnibus sociis destitutos uiderent.
- 3.1.19.1
Lacedaemonii periculo ciuitatis inpulsi habito inexercitati militis qualicumque dilectu obuiam hosti procedunt. sed uictis semel aduersum uictores obsistendi nec uirtus nec animus erat.
- 3.1.20.1
oum igHur oaedes tantum unius paene partis ageretur, repente rex Agesilaus arcessitus ex Asia inprouisus bello superuenit; Thebanos iam successu duplicis uictoriae laetiores segnioresque adgreditur nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipeum paene integrae uires haberentur. ipse tamen Agesilaus grauiter uulneratur.
- 3.1.21.1
at uero Athenienses eum conperissent insperata Lacedaemonios uictoria subleuatos, pristinae seruitutis, de qua tunc respirare uix coeperant, trepidi metu exercitum contrahunt eumque Boeotiis in auxilium adiungunt, commissum Iphicrati duci, qui adulescens admodum, uixdum annos uiginti natus, infirmitatem aetatis maturitate animi muniebat.
- 3.1.22.1
Conon quoque, uir quidem Atheniensis, dux autem Persici exercitus, audito Agesilai reditu ad populandos Lacedaemoniorum agros reuertitur. ita Spartani, strepitu circumsonantium undique hostium clausi atque exterriti, ultima propemodum desperatione tabuerunt.
- 3.1.23.1
sed Conon postquam uasta hostilis soli populatione satiatus est, Athenas pergit, in maximo gaudio ciuium ipse tristis, quippe cum uideret urbem populo quondam cultuque ornatissimam, nunc miserabili ruinarum ac desolationis squalore confectam.
- 3.1.24.1
itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione eius operatus est. namque eam a Lacedaemoniis exinanitam Lacedaemoniorum praedis repleuit, Persis incendentibus concrematam Persis aedificantibus reformauit.
- 3.1.25.1
interea Artaxerxes rex Persarum, sicut principio dictum est, uniuersis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent et paci adquiescerent, imperauit: non quia misericorditer fessis consuleret, sed ne se in Aegypto bellis occupato aliqua in regnum suum temptaretur inruptio.
- 3.2.1.1
Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis domesticoque otio torpentibus Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui et furore potius quam uirtute intolerabiles, post bella deposita temptant furta bellorum.
- 3.2.2.1
nam speculati absentiam Arcadum castellum eorum repentina inruptione perfringunt. Arcades uero exciti iniuria, iunoto sibi Thebanorum auxilio amissa furto bello repetunt.
- 3.2.3.1
in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum uulneratus cum iam caedi suos ut uictos uideret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum uictoriae traditae inter Graecos haberi solet.
- 3.2.4.1
Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini.
- 3.2.5.1
paucis deinde interuenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conuersis, Thebani cum Epaminonda duce de inuadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam ueniunt; sed non ita incautam uel indefensam, sicut rebantur, offendunt:
- 3.2.6.1
armati enim senes cum reliqua turba inbellis aetatis, praecognito aduentu hostium, in ipsis se portarum angustiis obiecerunt et aduersus quindecim milia militum uix centum confecti aeuo homines proruperunt. his itaque tantam belli molem sustinentibus iuuentus superueniens congredi aduersus Thebanos aperto certamine incunctanter decreuit.
- 3.2.7.1
commisso proelio cum Lacedaemonii uincerentur, repente Epaminondas dux Thebanorum incautius dimicans uulneratur. quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, ueluti ex consensu tacito utrimque discessum est.
- 3.2.8.1
Epaminondas autem grauiter saucius cum de uictoria suorum conperisset scutumque exosculatus esset, remota manu, qua uulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cuius mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem sed ipsi cum eo tunc perisse uiderentur.
- 3.2.9.1
Contexui indigestae histeriae inextricabilem cratem atque incertos bellorum orbes huc et illuc lymphatico furore gestorum uerbis e uestigio secutus inplicui, quoniam tanto, ut uideo, inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodiui.
- 3.2.10.1
improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas quantis populis, qualibus urbibus, quibus prouinciis cuiusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis uel numero uel ordine uel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus adflicti bellis quam bellorum confusione referantur:
- 3.2.11.1
siquidem tracto per aliquot aetates hoc continuo bello Athenienses Lacedaemonii Arcades Boeotii Thebani, postremo Graecia Asia Persis atque Aegyptos cum Libya insulisque, maximis nauales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. referre caesa hominum milia non possem, etiam si bella numerarem.
- 3.2.12.1
At nunc increpet haec tempora atque illa conlaudet, quicumque nescit hosce omnes istarum urbium prouinciarumque populos ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime proeliisque tabuisse.
- 3.2.13.1
florentissima illa et totius tunc imperium Orientis adfeotans Lacedaemoniorum ciuitas uix centum habere potuit senes; ita incessabilibus circumuenta malis inmaturas misere expendebat aetates:
- 3.2.14.1
et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus ciuitates secura. iuuenum peregrinatione ditantur pacificisque exercitiis stipendia domesticae uoluptatis adquirunt? nisi forte — ut adsolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia — nonitates rerum acta audituque prurientibus ipsa etiam uita fastidio est.
- 3.3.1.1
Anno ab Vrbe condita CCCLXXVI saenissimo terrae motu Achaia uniuersa concussa est et duae tunc ciuitates, id est Ebora et Helice, abruptis locorum hiatibus deuoratae.
- 3.3.2.1
At ego nunc e contrario poteram similia in diebus nostris apud Constantinopolim, aeque modo principem gentium, praedicta et facta sed non perfecta narrare, cum post terribilem denuntiationem conscientiamque mali sui praesciam subter commota funditus terra tremeret et\' desuper fusa caelitus flamma penderet, donec orationibus Arcadii principis et populi Christiani praesentem perditionem Deus exoratus auerteret,
- 3.3.3.1
probans se solum esse et conseruatorem humilium et punitorem malorum. sed haec ut commemorata sint magis quam explicita uerecundiae concesserim ut et qui scit recolat et qui nescit inquirat.\'
- 3.3.4.1
Interea Romani, qui per septuainta annos ab urbe Vulseoram, praeterea Faliscorum Aequorum et Sutrinorum subacti et adtriti adsiduis bellis conficiebantur, tandem in supra scriptis diebus Camillo duce easdem cepere ciuitates et rediuiuo finem dedere certamini.
- 3.3.5.1
Praenestinoa etiam eodem tempore, qui usque ad portam Romae bellando et caedendo peruenerant, ad flumen Haliam T. Quintio pugnante uicerunt.
- 3.4.1.1
Anno ab Vrbe condita CCCLXXXIIII L. Genucio et Q. Seruiilio consulibus ingens uniuersam Romam pestilentia corripuit:
- 3.4.2.1
non ut adsolet plus minusue solito temporum turbata temperies, hoc est ant intempestina siccitas hiemis aut repentinus calor ueris aut incongruus umor aestatis uel autumni diuitis indigesta inlecebra, insuper etiam exspirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum adferre transcursus;
- 3.4.3.1
sed grauis diuturnaque in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis generali cunctos per biennium iugiter tabe confecit, ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos adflictosque dimiserit.
- 3.4.4.1
conquererentur hoc, ut arbitror, loco obtrectatores temporis Christiani, si forte silentio praeterierim, quibus tunc caerimoniis Romani placauerint deos et sedauerint morbos.
- 3.4.5.1
cum pestilentia in dies crudesceret, auctores suasere pontifices, ut ludi scaenici diis expetentibus ederentur. ita pro depellenda temporali peste corporum arcessitus est perpetuus morbus animorum.
- 3.4.6.1
uber nunc quidem mihi iste doloris atque increpationis locus est, sed, in quo iam reuerentia tua studium sapientiae et ueritatis exercuit, mihi super eo audere fas non est, commonuisse me satis sit et ex qualibet intentione lectorem ad illius lectionis plenitudinem remisisse.
- 3.5.1.1
Sequitur bano miseram luem miserioremque eius expiationem proximo anno satis triste prodigium. repente siquidem medio Vrbis terra dissiluit, uastoque praeruptu hiantia subitο·ιinferna patuerunt.
- 3.5.2.1
manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti uoragine inpudens specus nefariamque uiui hominis sepulturam diis interpretibus expetebat.
- 3.5.3.1
satisfecit inprobis faucibus praecipitio sui M. Curtius, uir eques armatus, iniecitque crudeli terrae inopimam satietatem, cui parum esset, quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulchra susciperet, nisi etiam uiuos scissa sorberet.
- 3.6.1.1
Anno ab urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluuium ad quartum ab Vrbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate uirtutis perturbatam occupatura ciuitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset.
- 3.6.2.1
ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoauit, T. Quintius dictator cruentissima congressione confecit. fugati ex hoc proelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes a C. Sulpicio dictatore superati sunt.
- 3.6.3.1
post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conici datur quantum. hominum caesum sit, quando octo milia sunt capta Tuscorum.
- 3.6.4.1
Tertio antem in isdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subiectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt; aduersum quos, nouo militum dilectu habito conscriptisque legionibus decem, LX milia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt.
- 3.6.5.1
confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante coruo alite, unde postea Coruinus est dictus. occiso enim prouocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes grauiter trucidati sunt.
- 3.7.1.1
Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam grauia orta sunt mala, ut exim coepisse uideantur.
- 3.7.2.1
anno siquidem ab Vrbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foednsque pepigerant.
- 3.7.3.1
quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam x continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur.
- 3.7.4.1
Tanc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa eat et saxea de nubibus grando descendens ueris terram lapidibus uerberauit.
- 3.7.5.1
Quibus diebus etiam Alexander Magnus, uere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius Orientis, est natus.
- 3.7.6.1
Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum. diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit :
- 3.7.7.1
quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui inorementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est.
- 3.7.8.1
cuius etiam belli tempestate transourrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis prouinciae urbem deleuit et Aegyptum, quamuis prius uictus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio.
- 3.8.1.1
Iam hinc statim a Romanis aduersum Samnitas, gentem opibus armisque ualidam, pro Campanis et Sedicinis bella suscepta sunt; Samniticum. bellum ancipiti statu gestum Pyrrhus uel maximus Romani nominis hostis excepit; Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est:
- 3.8.2.1
et quamuis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus fuisse cessatum patentes semper Iani portae indicent, ex eo tamen uefuti per meridiem toto inpressus caelo malorum feruor incanduit.
- 3.8.3.1
porro autem, inchoato semel bello Punico utrum aliquando bella caedes ruinae atque omnia infandarum mortium genera nisi Caesare Augusto imperante cessauerint, inquirat inueniat prodat quisquis infamanda Christiana tempora putat.
- 3.8.4.1
absque illo tamen inter bella Punica unius anni ueluti anis praeteruolantis excursu Romani propter clausas Iani portas inter febres morbosque reipublicae, ad hoc brenissimo pacis signo uelut tenuissimo aquae gelidae haustu inlecti sunt, ut in peins recalescentes multo grauius uehementiusque adflictarentur.
- 3.8.5.1
At uero, si indubitatissime constat sub Augusto primum Caesare post Parthicam pacem uniuersum terrarum orbem positis armis abolitisque discordiis generali pace et noua quiete conpositum Romanis paruisse legibus, Romana iura quam propria arma maluisse spretisque ducibus suis iudices elegisse Romanos,
- 3.8.6.1
postremo omnibus gentibus, cunctis prouinciis, innumeris ciuitatibus, infinitis populis, totis terris unam fuisse uoluntatem libero honestoque studio inseruire paci atque in commune consulere — quod prius ne una quidem ciuitas unusue populus ciuium uel; quod maius est, una domus fratrum iugiter habere potuisset —;
- 3.8.7.1
quodsi etiam, cum imperante Caesare ista prouenerint, in ipso imperio Caesaris inlnxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Iesu Christi liquidissima probatione manifestum est:
- 3.8.8.1
inniti licet illi, quos in blasphemiam urguebat inuidia, cognoscere faterique cogentur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem non magnitudine Caesaris sed potestate filii Dei, qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse nec unius urbis imperatori sed creatori orbis uniuersi orbem ipsum generali cognitione paruisse, qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adueniens misericorditer extenta mundum pace uestierit. quod plenius, cum ad id ipso perficiente Domino uentum fuerit, proferetur.
- 3.9.1.1
Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida.
- 3.9.2.1
Manlius enim Torquatus filium suum, iuuenem, uictorem, interfectoremque Metii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue prouocantis atque insultantis hostis, occidit.
- 3.9.3.1
alius uero consul oum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi uideret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit.
- 3.9.4.1
Manlius quamuis uictor occursum tamen nobilium iuuenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit.
- 3.9.5.1
Anno autem post hunc subsequente Minucia uirgo Vestalis ob admissum incestum damnata est uiuaque obruta in campo, qui nunc sceleratus uocatur.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 2,374
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.