Historiae Adversum Paganos
- 3.18.9.1
qui cum in conuinio fiducia amicitiae regiae aduersus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege uenabulo transfossus, commune conuiuium moriens cruentauit.
- 3.18.10.1
sed Alexander, humani sanguinis inexsaturabilis siue hostium. siue etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem.
- 3.18.11.1
itaque pertinaci impetu in bella procurrens Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit; Callisthenen philosophum sibique apud Aristotelen condiscipulum cum plurimis aliis principibus, cur eum deposito salutandi more ut deum non adoraret, occidit.
- 3.19.1.1
Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium; Nysam urbem adiit; Daedalos montes regnaque Cleophylis reginae expugnauit: quae cum se dedidisset, concubitu. regnum redemit.
- 3.19.2.1
peragrata perdomitaque Alexander India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, peruenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo sare potitus omnes loci eius gentes in deditionem accepit.
- 3.19.3.1
cum Poro fortissimo Indorum rege cruentissimum bellum gessit: in que Alexander cant ipso Poro singulariter congressus occisoque deiectus equo concursu satellitum praesentiam mortis enasit; Porus multis uulneribus confossus et captus est.
- 3.19.4.1
quo ob testimonium uirtutis in regnum restituto duas ibi condidit ciuitates Niciam et Bucefalen, quam de nomine equi sui ita uocari praecepit. inde Adrestas Catthenos Praesidas et Gangaridas caesis eorum exercitibus Macedones expugnauere.
- 3.19.5.1
cum ad Cofides uentum esset, ibi contra cc milia equitum hostium pugnam conseruerunt; et cum iam aetate detriti, animo aegri, uiribus lassi difficile uicissent, castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt.
- 3.19.6.1
exim Alexander ad amnem Agesinem pergit; per huno in Oceanum deuehitur: ibi Gesonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. hinc in Adros et Subagras nauigat: quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt.
- 3.19.7.1
commisso praelio diu anceps et cruenta pugna tandem tristem paene uictoriam Macedonibus dedit. nam fusis hostium copiis Alexander exercitum ad urbem duxit; et cum murum primus escendisset, uacuam ciuitatem ratus solus introrsum desiluit:
- 3.19.8.1
quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est ut eum non multitudo hostium, non uis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugarit.
- 3.19.9.1
at ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum eius clamoremque hostium perfractis muris exercitus omnis inrumperet.
- 3.19.10.1
in eo proelio sagitta sub mamma traiectus, fixo genu eatenus pugnauit, donec eum a quo uulneratus esset occideret.
- 3.19.11.1
inde conscensis nanibos cum Oceani litora peragraret, ad urbem quandam cui Ambira rex praeerat peruenit. sed in expugnatione ciuitatis magnam partem exercitus sagittis hostium ueneno inlitis amisit, ac post herba per somnium sibi ostensa et in potum sauciis data cum reliquis subueniretur, urbem expugnauit et cepit.
- 3.20.1.1
Post quasi circumacta meta de Oceano Indum flumen ingressus, Babylonam celeriter rediit.
- 3.20.2.1
ubi eum exterritarum totius Orbis prouinciarum legati opperiebantur, hoc est Carthaginiensium totiusque Africae ciuitatum, sed et Hispanorum Gallorum Siciliae Sardiniaeque, plurimae praeterea partis Italiae.
- 3.20.3.1
tantus timor in summo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis inuaserat, ut inde peregrinam toto mundo cerneres legationem, quo uix crederes peruenisse rumorem.
- 3.20.4.1
Alexander uero apud Babylonam, cum adhuc sanguinem sitiens male castigata auiditate ministri insidiis uenenum potasset, interiit.
- 3.20.5.1
O dura mens hominum et cor semper inhumanum! ego ipse, qui haec pro adserenda omnium temporum alternanti calamitate percenseo, in relatu tanti mali, quo uel morte ipsa uel formidine mortis accepta totus mundus intremuit, numquid inlacrimaui oculis? numquid corde condolui? numquid reuoluens haec propter communem uiuendi statum maiorum miserias meas feci?
- 3.20.6.1
cum tamen, si quando de me ipso refero, ut ignotos primum barbaros uiderim, ut infestos declinauerim, ut domi-nantibus blanditus sim, ut infideles praecauerim, ut insidiantes subterfugerim,
- 3.20.7.1
postremo ut persequentes in mari ac saxis spiculisque adpetentes, manibus etiam paene iam adprehendentes repentina nebula circumfusus euaserim, cunctos audientes me in lacrimas commoueri uelim et tacitus de non dolentibus doleam, reputans duritiae eorum, qui quod non sustinuere non credunt.
- 3.20.8.1
Hispanos et Morinus ad supplicandum Alexandro Babylonam adiit cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, per Assyriam Indiamque quaesiuit, terrarum metas lustrans et utrique infeliciter notus Oceano: et tamen tam uiolentae necessitatis memoria uel obliuione defecit uel uiluit uetustate.
- 3.20.9.1
et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima Orbis parte secura unum angulum fugax latro uiolauit? quasi uero Gotthorum et Sueborum pacem ut non dicam uersa uice Indus uel Assyrius, sed etiam uel ipse, qui hostem patitur, Hispanus orauerit.
- 3.20.10.1
at uero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter uirtutem qua totus orbis obtentus, quam detestanda propter ruinam qua totus orbis euersus est iudicantur: inuenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quia multa uicerunt et miserias aliorum felicitatem suam reputent.
- 3.20.11.1
sed dicat quisquam: isti hostes Romaniae sunt. respondebitur: hoc et tunc toto Orienti de Alexandro uidebatur, talesque et Romani aliis nisi sunt, dum bellis ignotos quietosque petiuerunt. sed illi adquirere regna, isti euertere student. separata sunt hostis excidia et iudicia uictoris.
- 3.20.12.1
siquidem et illi prius eos bellis adfiixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae — in quo non permiserit Deus — si edomita obtinerent, ritu suo conponere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saeuissimi hostes adiudicantur.
- 3.20.13.1
quolibet haec gesta talia nomine censeantur, hoc est siue dicantur miseriae siue uirtutes, utraque prioribus conparata in hoc tempore minora sunt, atque ita utraque pro nobis faciunt in conparatione Alexandri atque Persarum: si uirtus nunc uocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum.
- 3.21.1.1
Anno ab Vrbe condita. CCCCL Fabio Maximo v Decio Mure iiii consulibus quattuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. namque Etrusci Vmbri Samnites et Galli uno agmine conspirantes Romanos delere conati sunt.
- 3.21.2.1
tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est, nec ausi sunt totum sperare de uiribus: dolo diuisere hostes, tutius rati pluribus se bellis inplicare quam grauibus.
- 3.21.3.1
itaque cam, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Vmbriam Etruriamque praemissis, Vmbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt.
- 3.21.4.1
in quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem uicit.
- 3.21.5.1
eo proelio quadraginta milia Samnitium siue Gallorum caesa, Romanorum uero septem milia ex Decii tantummodo parte qui occisus est exstincta referuntur.
- 3.21.6.1
fuisse autem absque Etruscis et Vmbris, quos astu Romani bello auocauerunt, Gallorum et Samnitium peditum CXL milia cccxxx, equitum uero XLVII milia Liuius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam.
- 3.21.7.1
Sed — ut saepe dictum est semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam aut externos prouentus morbis interioribus adgrauatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur — hanc cruentam tristemque uictoriam pestilentia ciuitatis onerauit et triumphales pompas obuiae mortuorum exsequiae polluerunt. nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota ciuitas aut aegris suspiraret aut mortuis.
- 3.22.1.1
Sequitur annus, quo Romani instaurato a Samnitibus bello uicti sunt atque in castra fugerunt.
- 3.22.2.1
postea uero Samnites nouum habitum animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac uestibus, paratoque animo ni uincant mori, bello sese offerunt.
- 3.22.3.1
aduersum quos Papirius consul cum exercitu missus cum a pullariis auguribus uana coniectantibus congredi prohiberetur, inridens eos tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit.
- 3.22.4.1
nam in hoc proelio xu milia hostium caesa, III milia capta referuntur. sed hanc quoque istius uere laudandam uictoriam, quam uani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi.
- 3.22.5.1
nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit ciuitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam libros Sibyllinos consulendos putarint horrendumque illum Epidaurium colubrum cum ipso Aesculapi lapide aduexerint: quasi uero pestilentia aut ante sedata non sit aut post orta non fuerit.
- 3.22.6.1
Praeterea altere abhinc anno Fabius Gurges consul male aduersum Samnitas pugnauit. namque amisso exercitu uictus in Vrbem refugit.
- 3.22.7.1
itaque cum senatus de summouendo eo deliberaret, pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus legatum se filio iturum ultro obtutit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur.
- 3.22.8.1
qua impetrata proelioque conserto cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitarum duce et infestis hostium telis conclusum uideret, in medium se agmen pius senex equo uectus ingessit.
- 3.22.9.1
quo facto commoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum Pontium ducem deleto hostili exercitu uictum oppressumque ceperunt.
- 3.22.10.1
caesa sunt in eo proelio Samnitium xx milia, capta autem IIII milia cum rege suo; tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et nouem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est.
- 3.22.11.1
Anno subsequnse cum Sabinis Corio consule bellum gestum est, ubi quot milia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit. qui cum in senatu magnitudinem adquisiti agri Sabini et multitudinem capti populi referre uellet, numerum explicare non potuit..
- 3.22.12.1
Anno ab Vrbe condita CCCOLXIII Dolabella et Domitio consulibus Lucani, Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum rediuiuum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos.
- 3.22.13.1
quos cum Galli interfecissent, Caeoilius praetor ob ulciscendam legatorum necem et conprimendum tumultum hostium eum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit.
- 3.22.14.1
septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia militum Romanorum illo bello prostrata sunt.
- 3.22.15.1
Ita autem quotienscumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gotthorum magis debeat meminisse Gallorum.
- 3.23.1.1
At ego nunc reuocor, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces reuoluam, qui mortuo Alexandro diuersas sortiti prouincias mutuis se bellis consumpserunt.
- 3.23.2.1
quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare uideor, quasi aliqua inmensa castra per noctem de specula montis aspectans nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam.
- 3.23.3.1
ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per uniuersam Asiam et plurimam Europae partem Libyaeque uel maximam, horrendi subito bellorum globi conluxerunt:
- 3.23.4.1
qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris quasi fumi caligine turbauerunt.
- 3.23.5.1
sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero.
- 3.23.6.1
Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes uero eius quattuordecim annis dilaniauerunt et ueluti opimam praedam a magno leone prostratam auidi discerpsere catuli, seque ipsos inuicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt.
- 3.23.7.1
itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte prouenit. confinem huic prouinciae Syriam Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt.
- 3.23.8.1
Mediae maiori Atropatas, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio adsignatur.
- 3.23.9.1
Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit.
- 3.23.10.1
Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur.
- 3.23.11.1
in Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seres inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos Taxiles habuit.
- 3.23.12.1
in colonias in Indis conditas Python Agenoris filius mittitur. Parapamenos fine Caucasi montis Oxyarches accepit.
- 3.23.13.1
Arachossi Chedrosique Sibyrti decernuntur. Drancheos et Areos Statanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Statanor Parthos, Philippus Hyrcanios, Fratafernes Armenios, Tleptolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archon Pelassos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt.
- 3.23.14.1
Igitur causa et origo bellorum epistula Alexandri regis fuit, qua iussit omnes exules patriae libertatique restitui potentes enim ciuitatum Graeciae timentes, ne exules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt.
- 3.23.15.1
primi Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis nauibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte uenerat, gerunt, per Demosthenen quoque oratorem Sicyonam Argos et Corinthum ceterasque ciuitates sibi socias adiungunt, Antipatrum obsidione cingunt.
- 3.23.16.1
ibi dux eorum Leosthenes telo e muris iacto perfossus occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt eiusque copiis conminutis ipsum interficiunt.
- 3.23.17.1
Perdicca uero bellum Ariarato Cappadocum regi intulit eumque uicit. in qua uictoria nihil praeter uulnera et pericula conquisiuit, nam omnes ante inruptionem urbis suae succensis domibus suis se suaque omnia concremauerunt.
- 3.23.18.1
Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur, grauissime multis prouinciis et insulis ob auxilia uel negata
- 3.23.19.1
uel praestita dilaceratis, diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur: nouissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua uiscera armatur.
- 3.23.20.1
Ptolemaeus Aegypti uiribus et Cyrenensibus copiis instructus occurrere bello Perdiccae parat. inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se proelio digladiati sunt.
- 3.23.21.1
uictus Neoptolemus ad Antipatrum fugit: quem ut Eumenen de insperato opprimat perurguet: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit.
- 3.23.22.1
in eo bello Polypercon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis uulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes uictor euasit.
- 3.23.23.1
Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis ipse quoque interfectus est. Eumenes Python et Illyrius et Alceta frater Perdiccae a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque aduersus eos Antigono decernitur.
- 3.23.24.1
Itaque Eumenes et Antigonus conlatis adnersum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes uictus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus ab obsidione discessit.
- 3.23.25.1
sed nec sio Eumeni spes firma aut salus certa. quare ultimo consilio argyraspidas ob arma deargentata sic dictos, hoc est milites, qui sub Alexandro militauerant, in auxilium rogat:
- 3.23.26.1
qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono uicti castrisque priuati, et uxores et liberos simulque omnia, quae sub Alexandro adquisierant, perdiderunt.
- 3.23.27.1
qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, uictorem rogant. Antigonus autem redditurum pollicetur, si sibi uinctum Eumenen pertraherent.
- 3.23.28.1
ita illi spe recuperationis inlecti, dedecorissima proditione ducem suum, cuius signa paulo ante secuti fuerant.:, captiui ipsi captum catenatumque duxerunt et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt.
- 3.23.29.1
interea Eurydice, Arridoei regis Macedonum uxor, multa sub nomine uiri nefaria gerit per Cassandrum, quem flagitiose cognitum ad summum fastigium per omnes honorum gradus prouexerat: qui ex libidine mulieris multas Graeciae ciuitates adflixit.
- 3.23.30.1
tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperconta, eum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida rege Molossorum ueniret et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Maoedonibus Arridaeum regem et Eurydicen iussit occidi.
- 3.23.31.1
quamquaM et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit: nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito aduentu Cassandri diffisa Macedonibus cum Roxa nuru sua et nepote Hercule in urbem Pydnam concedit:
- 3.23.32.1
ubi continuo per Cassandrum capta et interfecta est. filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus.
- 3.23.33.1
Perdicca Alceta et Polyperconte ceterisque ducibus, quos commemorare longum est, diuersae partis occisis finita bella inter successores Alexandri uidebantur,
- 3.23.34.1
cum Antigonus ardene cupiditate dominandi liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat.
- 3.23.35.1
his cognitis Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio uincitur.
- 3.23.36.1
Cassander Ptolemaeo in uictoria particeps factus cam Apolloniam rediret, inoidit in Auieniatas: qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures relicto patrio solo et antiquis habitaculis emigrantes, nouas sedes praetenta interim pace requirebant.
- 3.23.37.1
sed Cassander et nirtutem et multitudinem gentis adgnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent atque inuaderent, receptos in societatem in ultimis Macedoniae finibus conlocat.
- 3.23.38.1
inde cum iam Hercules Alexandri filius quattuordecim esset annorum, timens ne eum omnes quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curauit.
- 3.23.39.1
ptolemaeus iterum cum Demetrio nauali proelio conflixit et cum omnem paene classem atque exercitum perdidisset, uictus in Aegyptum refugit.
- 3.23.40.1
hac uictoria elatus Antigonus, regem se cum Demetrio filio appellari iubet: quod exemplum omnes secuti regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt.
- 3.23.41.1
igitur Ptolemaeus et Cassander ceterique alterius factionis duces cum decipi se ab Antigono singillatim uiderent, per epistulas se inuicem confirmantes coeundi in unum tempus locumque condicunt et bellum aduersus Antigonum communibus uiribus instruunt.
- 3.23.42.1
Cassander finitimorum bellis inplicitus Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit.
- 3.23.43.1
Seleucus quoque ex Asia maiore descendens nouus Antigono hostis accessit. hic siquidem Seleucus plurima per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit.
- 3.23.44.1
principio Babylonam bello expugnauit et cepit. Bactrianos Donis motibus adsurgentes perdomuit.
- 3.23.45.1
transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri ueluti detracto excussoque a ceruicibus iugo praefectos eius occiderat, Androcotto quodam ad uindicandam libertatem duce. qui postea crudeliter in ciues agens, quos de externa dominatione defenderat ipse seruitio premebat.
- 3.23.46.1
cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamuis multa et grauia bella gessisset, nouissime firmatis regni condicionibus et pacta pace discessit.
- 3.23.47.1
Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque eius, pugna committitur: cuius quanto potentior apparatus tanto ruina grauior fuit, nam in ea tunc totius paene Macedonici regni uires conciderunt.
- 3.23.48.1
in ipso bello Antigonus occisus est; sed finis belli huius initium alterius fuit: nam cum uictoribus de praeda non conueniret, iterum in duas factiones diducuntur: Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iungitur;
- 3.23.49.1
Cassandro defuncto filius Philippus succedit. sic quasi ex integro noua Macedoniae bella nascuntur.
- 3.23.50.1
Antipater Theseslanicen matrem saam, Cassandri uxorem, quamuis miserabiliter pro uita precantem, manu sua transuerberauit.
- 3.23.51.1
Alexander frater eius dum bellum aduersus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio, cuius auxilium petierat, ciroumuentus occiditur.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 2,374
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.