Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Historiae Adversum Paganos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,374 sections

  1. 2.10.11.1

    pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et erudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut uiae cadaueribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.

  2. 2.11.1.1

    At uero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu breui mox in extrema deiectus est. Olynthum siquidem Graeciae oppidum expugnauit.

  3. 2.11.2.1

    Athenienses uaria sollicitatione adducere in spem pacis adgressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem uidet, incensa urbis parte in Boeotiam omnem belli apparatum deducit.

  4. 2.11.3.1

    illuc quoque eum centum milia Graecorum insecuta sunt et commisso sine mora proelio Mardonium deletis copiis ipsius uelut e naufragio nudum cum paucis fugere conpulerunt; castra regiis opibus referta ceperunt, non paruo quidem antiquae industriae damno: nam post huius praedae diuisionem aurum Persicum prima Graeciae uirtutis corruptio fuit.

  5. 2.11.4.1

    urguet igitur inceptus miseros extrema perditio. nam forte eodem die, quo in Boeotia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Mycale nauali proelio dimicabat.

  6. 2.11.5.1

    ibi nouus repente rumor utriusque classis et populi inpleuit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse uictores. mira diuini iudicii ordinatio, in Boeotia oriente sole bellum fuisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die tantis spatiis maris terraeque interiacentibus nuntiatum!

  7. 2.11.6.1

    qui rumor ei uel maxime rei adstipulatus est, quod Persas, audita clade sociorum primum dolore dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos nec fugae habilee reddidit. atque ita consternatos profligatosque eonstantior factus hostis successu felicitatis inuasit.

  8. 2.11.7.1

    Xerxes, bello in Graecia infeliciter gesto contemptibilis suis factus, per Artabanum praefectum suum in regia circumuentus occiditur.

  9. 2.11.8.1

    O tempora desiderio et recordatione dignissima! o dies illos inoffensae serenitatis, qui nobis ueluti e tenebris respiciendi proponuntur! quibus breuissimo interuallo de uisceribus unius regni decies nouies centena milia uirorum tribus proximis regibus tria bella rapuerunt; ut taceam de infelicissima tunc Graecia, quae totum hunc, de quo nunc hebescimus, numerum moriendo superauit.

  10. 2.11.9.1

    Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto aduersus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sesoentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: Prandete, tamquam apud inferos cenaturi, auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suis, ut se ad meliora tempora permixta.

  11. 2.11.10.1

    ecce cum ille promisit futura meliora, isti adserunt meliora praeterita, quid aliud colligi datur utroque in suis detestante praesentia, nisi aut semper bona esse sed ingrata aut numquam omnino meliora?

  12. 2.12.1.1

    At Romae — ut ad id tempus redeam unde digressns sum: neque enim interuallo miseriarum ad alios transire conpellor, sed, sicuti se quondam efferuescentia ubique mala ipsis actibus conligarunt, ita etiam permixta referuntur: nobis quippe conferre inter se tempora Orbis, non cuiusquam partis eius la-

  13. 2.12.2.1

    boribus insultare propositum est — Romae ergo post Vrbem conditam anno CCLXL suspenso ad modicum bello grauis pestilentia, quae semper ibi raras indutias aut factas intercepit aut ut fierent coegit, per uniuersam ciuitatem uiolenter incanduit, ut merito praecedente prodigio caelum ardere uisum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagrauit.

  14. 2.12.3.1

    nam eo anno Aebutium et Seruilium ambo consules pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles praecipueque plebem foeda.

  15. 2.12.4.1

    tabe delemt; quamms lam etiam superiore quarto anno oborta lues eundem populum depopulata sit.

  16. 2.12.5.1

    Proximo dehino anno ciues exules seruique fugitiui duce Herbonio, uiro Sabino, inuaserunt incenderuntque Capitolium.

  17. 2.12.6.1

    ubi fortissime quidem Valerio consule et lmperatore obstitere iuniores; sed adeo atrox et graue discrimen proelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus et indignam de semis uictoriam insuper etiam sua morte foedarit.

  18. 2.12.7.1

    Sequitur annus, in quo cum uicto exercitu consul obsessus est. nam Minucium consulem congressum proelio Aequi Vulscique superarunt et fugientem in Algido fame ferroque cinxerunt, actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, artatam obsidionem oppresso hoste soluisset.

  19. 2.12.8.1

    qui repertus in rare, ab aratro arcessitus ad fasces, sumpto honore instructoque exercitu, mox uictor effectus, iugum boum Aequis inposuit uictoriamque quasi stiuam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.

  20. 2.13.1.1

    Anno qui proximus trecentesimo ab Vrbe condita fuit, dum legati ad Athenienses propter Solonis leges transferendas missi exspectantur, arma Romana funes pestilentiaque compesouit.

  21. 2.13.2.1

    Ipso autem trecentesimo anno, hoc est olympiade nonagensima quinta, potestas consulum decemuiris tradita constituendarum legum Atticarum gratia magnam perniciem reipublicae inuexit.

  22. 2.13.3.1

    nam primns ex decemniris cedentibus ceteris solus Appius Claudius sibi continuauit imperium, statimque aliorum coniuratio subsecuta est, ut more contempto, quo insigne imperii penes unum potestas autem communis erat, omnes omnia propriis libidinibus agitarent.

  23. 2.13.4.1

    itaque inter cetera, quae insolentissime euncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus ceterisque imperatoriis insignibus processerunt:

  24. 2.13.5.1

    et nouo improbae ordinationis incepto, ablegata religione consulum emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima, die, quo deponere magistratus mos erat, cum isdem insignibus processerunt.

  25. 2.13.6.1

    maximam etiam Appii Claudii libido auxit inuidiam, qui ut Verginiae uirgini stuprum inferret, prius seruitutis causam intulit; quamobrem adactus Verginius pater dolore libertatis et pudore dedecoris protractam ad seruitutem filiam in conspectu populi pius parricida prostrauit.

  26. 2.13.7.1

    qua populus necessitatis atrocitate permotus et periculo libertatis admonitus montem Auentinum occupauit armatus. nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se coniuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicauit.

  27. 2.13.8.1

    Tertia et quinta post centesimam olympiade per totum fere annum tam crebri tamque etiam graues in Italia terrae motus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis uillarum oppidorumque adsiduis Roma nuntiis fatigaretur,

  28. 2.13.9.1

    deinde ita iugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni

  29. 2.13.10.1

    spem gignendis terrae tructibus abnegarit, lsdemque temporibus cum Fidenates hostes maximorum auxiliorum manu stipante terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertium dictator magnam mali molem ipsis Fidenis uix captis depulit et sanauit.

  30. 2.13.11.1

    tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut uel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent uel post damna bellorum indutias relaxatas diuersae pestes caelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperent.

  31. 2.14.1.1

    Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiua seruorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium.

  32. 2.14.2.1

    haec, ut quam breuissime absoluam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut euidentius diuersitates temporum declarentur, sicut antea uel intestinos uel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita

  33. 2.14.3.1

    nunc ex omnibus sola numquam. nam etiam — ut sileam de diuturnitate uel illius calamitatis, qua pressa est, uel istius e contrario, qua fruitur, pacis — Aethna ipsa, quae tunc cum excidio urbium atque agrorum crebris eruptionibus aestuabat, nunc tantum innoxia specie ad praeteritorum fidem fumat.

  34. 2.14.4.1

    igitur — ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est — medio tempore, hoc est anno ab Vrbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, pars una ueteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium uocauit.

  35. 2.14.5.1

    porro illi, pulsis cinitate primum his contra quos inplorabantur, deinde mox caesis etiam illis quibus ad auxiliandum conuenerant, urbem cum coniugibus ac liberis sociorum occupauere, ausi facinus nulli tyranno comparandum:

  36. 2.14.6.1

    quippe cum Reginis quiduis perpeti satius fuerit, quam ut ultro inuitarent, quibus patriam coniuges liberos ac penates ipsi extorres ad praedam relinquerent.

  37. 2.14.7.1

    At etiam Catinienses cum Syracusanos graues infestosque paterentur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. sed Athenienses suo magis quam sociorum studio instructam classem in Siciliam misere, cum et sibi propagare molirentur imperium et Syracusanam classem nuper instructam Lacedaemoniis proficere uererentur.

  38. 2.14.8.1

    et quoniam Athenienses qui missi erant caesis hostibus prospera initia sumpserant, maiores copias robustioremque exercitum cum Lachete et Chariade ducibus in Siciliam reduxerunt.

  39. 2.14.9.1

    sed Catinienses, belli taedio permoti, cum Syracusanis foedus ineunt, auxilia Atheniensium spernunt;

  40. 2.14.10.1

    post autem, Syracusams condiciones paois meditatione dominationis transgredientibus, denuo legatos Athenas mittunt, qui capillo barbaque squalidi et lugubribus induti misericordiam atque auxilium et sermone et habitu precarentur.

  41. 2.14.11.1

    igitur magna ciassis instruitur ducibus Nicia et Lamacho, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut suffragia sua et hi timerent, qui impetrauissent.

  42. 2.14.12.1

    Athenienses -duas ilico pedestres pugnas secundis successibus faciunt, confectos in urbe hostes et obiecta classe circumdatos terra marique concludunt.

  43. 2.14.13.1

    at Syracusani fractis fessisque rebus auxilium a Lacedaemoniis petunt. a quibus mox mittitur Gylippus, solus quidem sed in quo omnium praesidiorum instar praeferebatur. qui ueniens ut audiuit inclinatum iam belli statum, auxiliis partim in Graecia partim in Sicilia contractis opportuna bello loca occupauit.

  44. 2.14.14.1

    deinde duobus proelus uictus nec territus, tertio congressu Lamachum occidit, hostes in fugam uertit, socios obsidione liberauit.

  45. 2.14.15.1

    hinc Athenienses terrestri proelio uicti, experimenta maris ineunt et nauali certamine congredi parant; quo cognito Gylippus classem instructam a Lacedaemoniis arcessit;

  46. 2.14.16.1

    aeque Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt; Peloponnesii quoque cum multarum urbium consensu et decreto ingentia Syracusanis auxilia misere.

  47. 2.14.17.1

    ita sub speoie socialis belli domesticos motus exsequuntur, et, quasi placito de Graecia translatum certamen in Siciliam fuerit, sic ex utraque parte summis uiribus dimicatur.

  48. 2.14.18.1

    igitur Athenienses prima congressione uincuntur, oastra quoque cum omni pecunia uel publica uel priuata et cum uniuerso instructu diuturnae expeditionis amittunt;

  49. 2.14.19.1

    fractis opibus et in angustum redactis, suadet Demosthenes, dum nondum omnino res perditae sint quamlibet uideantur adflictae, domum redeant Siciliaque decedant;

  50. 2.14.20.1

    Nicias autem, pudore male gestarum rerum ab initio desperatior redditus, remanere contendit.

  51. 2.14.21.1

    reparant nauale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumueniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naues incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri.

  52. 2.14.22.1

    Gylippua autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.

  53. 2.15.1.1

    Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumueniuntur. Alcibiades enim, dux pridem aduersus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus

  54. 2.15.2.1

    uoluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus nouo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent.

  55. 2.15.3.1

    cui incepto ita Graecia omnis adstipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum bono publico congestis uiribus ac consuleretur.

  56. 2.15.4.1

    Darius etiam rex Persarum , memor paterni auitique in hanc urbem odii, per Tissafernen praefectum Lydiae cum Lacedaemoniis foedus paciscitur eisque sumptus belli et copias pollicetur.

  57. 2.15.5.1

    mirum dictu, Atheniensium tantas ea tempestate opes fuisse, ut, cum aduersus eos, hoc est aduersus unam urbem, Graeciae Asiae totiusque Orientis uiribus incursum sit, pugnando saepe nec umquam cedendo consumpti magis uideantur fuisse quam uicti.

  58. 2.15.6.1

    principio enim Alcibiades omnes socios deficere ab his ad Lacedaemonios coegit, sed et ab his quoque per inuidiam insidiis adpetitus aufugit et ad Tissafernen in Mediam concessit.

  59. 2.15.7.1

    cui statim accommodato ingeno et apti eloquii gratia familiarior factus persuadet, ne Lacedaemonios tam profusis opibus iuuet; eum potius istius certaminis arbitrum spectatoremque fieri debere, integrasque Lydiae uires aduersum uictorem reseruandas.

  60. 2.15.8.1

    quamobrem Tissafernes partem classis cum aliquanta manu deduci Lacedaemonam iubet, ne uel abundantes suffragiis alieno tuti periculo dimicarent uel in totum destituti susceptum certamen omitterent.

  61. 2.16.1.1

    Apud Athenienses uero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi uoluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur.

  62. 2.16.2.1

    sed hoc ipsum cum propter msitam genti superbiam et tyrannicas libidines perniciosum foret, tandem Alcibiades exul ab exercitu reuocatur et dux classis constituitur.

  63. 2.16.3.1

    quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit.

  64. 2.16.4.1

    commisso proelio uictoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naues captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt.

  65. 2.16.5.1

    rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque infeliciter cessit. quibus rebus fracti Lacedaemonii petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt.

  66. 2.16.6.1

    praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione reuocata sunt. quamobrem Alcibiades classe uictrici totam Asiam peruagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas.

  67. 2.16.7.1

    sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium uictor ingreditur.

  68. 2.16.8.1

    paruo post interuallo auget uires, exercitum claseemque numero prouehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii uero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt.

  69. 2.16.9.1

    Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac uagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu uincit caeditque fugientem.

  70. 2.16.10.1

    magna haec clades Atbeniensibus, et multo hoc atrocius uulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis uindicare curasse,

  71. 2.16.11.1

    ideoque in locum eius Cononem constituunt, cui residuam manum et summam belli committunt.

  72. 2.16.12.1

    qui supplere saltem numero exhaustas copias uolens, senes ac pueros legit exercitumque conscripsit.

  73. 2.16.13.1

    sed huiusmodi manus moram bello non attulit: quippe quod robore, non numero confici solet. itaque statim inbellis manus uel capta uel caesa est, tantaque strages occisorum illo proelio facta est, ut deletum non solum regnum, sed etiam nomen Atheniensium uideretur.

  74. 2.16.14.1

    at illi desperatis rebus statuunt urbem peregrinis dare — ut, qui per totam Asiam paulo ante dominati sunt, nunc ex hac conluuie muros saltem libertatemque tueantur — et, quamuis uel suo iudicio ad haec tuenda etiam obiectis muris non sufficiant, iterum tamen experiri nauale proelium parant.

  75. 2.16.15.1

    expers consilii furor dolorem uirtutem putat, quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia.

  76. 2.16.16.1

    itaque omnibus partim captis partim interfectis de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. solus dux Conon superstes bello et populo, timens ciuium crudelitatem, ad Cyrum regem concessit.

  77. 2.16.17.1

    Euacoras autem dux Lacedaemoniorum ademptis omnibus ciuitatibus nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit; nec hoc diu, nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. agebat intrinsecus fames desolatio et morbus obsessos,

  78. 2.16.18.1

    et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petiuere.

  79. 2.17.1.1

    magna hinc inter Spartanos et socios deliberatio fuit: cum plurimi inquietissimam ciuitatem sternendam solo populumque infestissimum cum ipso nomine abolendum pronuntiarent,

  80. 2.17.2.1

    Spartani negauerunt se permissuros uti e duobus Graeciae oculis unus erueretur; insuper etiam pacem promiserunt, si Piraei portus ducentia in urbem munimina uerterentur nauesque reliquas ultro traderent, deinde si rectores sibi triginta lectos susciperent.

  81. 2.17.3.1

    huic condicioni addictis et succumbentibus Lacedaemonii Lysandrum ad conponendas in urbe parendi leges constituerunt.

  82. 2.17.4.1

    insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii Persarum regis et exilio Dionysii Siciliae tyranni fuit.

  83. 2.17.5.1

    igitur triginta rectores Atheniensibus ordinati triginta tyranni exoriuntur: qui primo se tribus milibus satellitum stipant, mox etiam septingentos milites uictoris exercitus lateribus suis circumponunt.

  84. 2.17.6.1

    caedem omnium passim futuram occiso Alcibiade auspicantur, qui fugiens, in itinere clausus cubiculo, uiuus.

  85. 2.17.7.1

    incensus est. quo interfecto quasi sublato ultore seouri miseras urbis reliquias caedibus rapinisque exhauriunt. Theramenen quoque, unum ex numero sub, cui haec displicere senserunt, in exemplum timoremque reliquorum trucidant.

  86. 2.17.8.1

    itaque omnes passim ex urbe diffugiunt, sed interdictu Lacedaemoniorum cum per totam Graeciam exulibus negaretur hospitium, omnes se Argos ac Thebas contulerunt: ubi ita hospitalitatis obsequio foti sunt, ut non solum dolorem amissae patriae lenirent, uerum etiam spem recuperandae meditarentur.

  87. 2.17.9.1

    erat inter exules Thrasybulus, uir strenuus et generis nobilitate inter suos clarus: qui auctor audendi pro patria fuit. itaque castellum Fylen Atticorum flnium collecti exules capiunt multarumque ciuitatum opibus adiuti uires capessunt: quibus Lysias quoque Syracusanus orator quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit.

  88. 2.17.10.1

    atrox id proelium fuit, sed his pro patria libertate, illis pro aliena dominatione certantibus animorum atque causarum ipsa quoque tulit pugna iudicium: nam uicti tyranni in urbem refugerunt omnesque, quos ex Atheniensibus prius sibi satellites legerant, tunc suspectos proditionis, urbis custodia remouerunt.

  89. 2.17.11.1

    Thrasybulum quoque ipsum temptare corruptione ausi sunt: quod ubi frustra speratum est, arcessitis a Lacedaemona auxiliis rursus. in bellum ruunt. ubi duo saeuissimi omnium longe tyrannorum trucidantur.

  90. 2.17.12.1

    ceteros uictos et in fugam uersos Thrasybulus ubi uel maxime Athenienses esse intellegit, clamore consequitur, oratione retinet, precibus ligat, proponens ante oculos eorum, quos fugere uel ad quos refugere uellent; sibi aduersum triginta dominos, non aduersum ciues miseros bellum esse susceptum. quin potius omnes, qui se meminerint esse Athenienses, sequi oportere Atheniensium libertatis ultores.

  91. 2.17.13.1

    itaque haec adhortatio tantum apud illos ualuit, ut mox reuersi in ciuitatem tyrannos arce decedere atque Eleusinam emigrare conpulerint. qui postquam in societatem urbis ciues suos, eatenus exules, receperunt, tyrannos in bellum aemulatione suscitant, quibus libertas aliorum quasi ipsorum seruitus uidebatur.

  92. 2.17.14.1

    tunc indicta pugna cum prius quasi ad conloquium conuenirent, circumuenti insidiis ueluti pacis uictimae trucidantur: ita reuocati in unum, post inexplebiles magnorum lacrimas gaudiorum haec prima fundamina recuperatae libertatis instaurant proposita iuris iurandi contestatione, uti discordiae animositatesque praeteritae in obliuionem perpetuam atque immortale silentium deducantur.

  93. 2.17.15.1

    quod pactionis genus quasi nouam uitae institutionem nouamque felicitatem status sui informantes amnestiam uocauerunt, id est abolitionem malorum. sapientissima Atheniensium, praesertim post tanta miseriarum documenta, prouisio: si quo pacto res humanae manente consensu hominum ita ut ordinantur ualerent:

  94. 2.17.16.1

    sed adeo hoc idem placitum inter ipsa paene placiti uerba corruptum est, ut uix intercedente biennio Socrates ille clarissimus philosophorum adactus malis ueneno sibi apud eos uitam extorserit, deinde uix quadraginta annis interuenientibus, ut alia sileam, idem Athenienses adempta sibi penitus libertate sub Philippo Macedonum rege seruierint.

  95. 2.17.17.1

    uerumtamen sapientissimi omnium Athenienses etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, discordia maximas labi, cunctaque uel bona uel etiam mala quae foris geruntur internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia et foris bella presserunt, reliqueruntque posteris suis de ruina sui exemplum, de reparatione consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod in adflictis rebus consulitur, in prosperis seruaretur.

  96. 2.18.1.1

    Isdem fere diebus bellum ciuile, immo etiam plus quam ciuile, uix parricidio terminatum, apud Persas gerebatur. mortuo enim rege Dario cum Artaxerxes et Cyrus filii eius de regno ambigerent, tandem apparatibus magnis, prouinciarum ac populorum ruinis utrimque certatum:

  97. 2.18.2.1

    in quo conflictu cum e diuerso concurrentes sibi ambo fratres mutuo casus obiectauisset, prior Artaxerxes uulneratus a fratre equi uelocitate morti exemptus euasit. Cyrus autem mox a cohorte regia oppressus finem certamini dedit. Artaxerxes ergo et praeda fraternae expeditionis et exercitu potitus potestatem regni parricidio firmauit.

  98. 2.18.3.1

    sic uniuersa Asia atque Europa, partim in se singulae, partim inter se inuicem funeribus et flagitiis permiscebantur.

  99. 2.18.4.1

    Ecce paruissima pagina uerbisque paucissimis quantos de tot prouinciis populis atque urbibus non magis explicui actus operum, quam inplicui globos miseriarum. quis enim cladem illius temporis, quis fando funera explicet aut aequare lacrimis possit dolores?

  100. 2.18.5.1

    uerumtamen haec ipsa, quia multo interiectu saeculorum exoleuerunt, facta sunt nobis exercitia ingeniorum et oblectamenta fabularum. quamquam si quis intentius adhibeat animum seseque toto mentis adfectu ipsis paene causis bellisque permisceat ac rursus uelut in arce spectaculi constitutus utrumque in suis qualitatibus tempus permetiatur, facile dixerim eum iudicaturum, neque illa nisi irato atque auersato Deo posse tam infeliciter perturbari ac permisceri neque ista sic nisi propitio et miserante conponi.

← Previous · Next → — showing 401500 of 2,374

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.