Historiae Adversum Paganos
- 2.2.1.1
Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instaurauit caputque regni Assyriis ut esset instituit.
- 2.2.2.1
regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen uocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit.
- 2.2.3.1
ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos deriuatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, auus autem Rheae Siluiae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit.
- 2.2.4.1
ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei iudiciis disposita, non aut humanis uiribus aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur.
- 2.2.5.1
deinde a primo anno imperii Nini usque quo Babylon a Samiramide instaurari coepta est, interueniunt anni LXIIII, et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem Vrbis factam a Romulo intersunt aeque anni LXIIII. ita regnante Proca futurae Romae sementis iacta est, etsi nondum germen apparet. eodem anno regni ipsius Procae Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit.
- 2.2.6.1
discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babylonam sibi aduersum Medos uindicauerunt.
- 2.2.7.1
ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius uocare maluerunt.
- 2.2.8.1
unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamuis Chaldaeorum uiribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine regum non habentur inlustrium.
- 2.2.9.1
Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon nouissime eo tempore a Cyro rege subuersa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est.
- 2.2.10.1
siquidem sub una eademque conuenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec uero pubescens tunc se agnouit heredem; tunc Orientis occidit et ortum est Occidentis imperium.
- 2.2.11.1
Et ne diutius uerbis morer, committo me dentibus insanientium, sed ueritatis praesidio liberandum.
- 2.3.1.1
Regnauit Ninus annis LII. cui successit, ut dixi, uxor sua Samiramis: quae cum et ipsa XLII annis regnauerit, medio imperii sui tempore Babylonam caput regni condidit.
- 2.3.2.1
ita Babylon post annos MCLX et propemodum quattuor, quam condita erat, a Medis et [ab] Arbato, rege eorum, praefecto autem suo, spoliata opibus et regno atque ipso rege priuata. est : ipsa tamen postea aliquamdiu mansit incolumis.
- 2.3.3.1
similiter et Roma post annos totidem, hoe est MCLX et [fere] quattuor, a Gothis et Alaricho rege eorum, comite autem suo, inrupta et opibus
- 2.3.4.1
spoliata non regno, manet adhuc et regnat incolumis, quanmis in tantum arcanis statutis inter utramque urbem conuenientiae totius ordo seruatus sit, ut et ibi praefectus eius Arbatus regnum inuaserit et hic praefectus huius Attalus regnare temptarit; tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris adtemptatio profana uacuata sit.
- 2.3.5.1
Itaque haec ob hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto arcano ineffabilium iudiciorum Dei ex parte patefacto intellegant hi, qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora et in principio Babyloniis et in fine Romanis, illius clementiae esse, quod uiuimus, quod autem misere uiuimus, intemperantiae nostrae.
- 2.3.6.1
ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tamen non similis exitus similisue defectus. illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est et hoc quare?
- 2.3.7.1
quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege seruata est; ibi absque religionis reuerentia auiditatem uoluptatis licentia furoris impleuit, hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani, quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam et in quorum memoria parceretur.
- 2.3.8.1
quapropter desinant religionem lacerare et lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant.
- 2.3.9.1
recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint:
- 2.3.10.1
eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Vrbis exordio, reuolutis per ordinem historiis, proferentur.
- 2.4.1.1
Anno post euersionem Troiae ccccxmi, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae ciuitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est.
- 2.4.2.1
cuius regnum continuo Romulus parricidio imbuit, parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, inprobis nuptiis confoederatas maritorum et parentum cruore dotauit.
- 2.4.3.1
itaque Romulus, interfecto primum auo Numitore dehinc Remo fratre, arripuit imperium Vrbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit; sceleratorum manum promissa inpunitate collegit.
- 2.4.4.1
primus illi campus ad bellum forum Vrbis fuit, mixta simul externa ciuiliaque bella numquam defutura significans.
- 2.4.5.1
Sabinorum, quos foedere ludisque pellexerat, feminas tam inhoneste praesumpsit quam nefarie defendit.
- 2.4.6.1
ducem eorum Titum Tatium, senem honestis pietatis causis insistentem, diu armis propulsatum, mox, ut in societatem regni adsumpsit, occidit.
- 2.4.7.1
cum Veientibus proelium adhuc paruo nomine, iam magnis uiribus, agitatum. Caeninensium captum ac dirutum oppidum.
- 2.4.8.1
adsumptis semel armis numquam quies, quippe quibus egestas turpis atque obscena fames domi timerentur, si umquam paci adquieuissent. iam hinc incessabilia certamina et iuxta quantitatem uirium semper grauia quam breuissime strinxerim:
- 2.4.9.1
Tnllum Hostilium militaris rei institutorem fiducia bene exercitae iuuentutis Albanis intulisse bellum et diu altrinsecus spe incerta, certa clade, tandem pessimos exitus et dubios euentus conpendiosa tergeminorum congressione finisse:
- 2.4.10.1
rursus pace disrupta Mettum Fufetium
- 2.4.10.2
Fidenate bello, meditata etiam proditione suspensum, curribus in diuersa raptantibus duplicis animi noxam poena diuisi corporis expendisse:
- 2.4.11.1
Latinos Anco Marcio duce saepe congressos, aliquando superatos: Tarquinium Priscum omnes finitimos et potentes tunc Tusciae duodecim populos innumeris concidisse conflictibus: Veientes Seruio Tullio insistente uiotos fuisse nec domitos:
- 2.4.12.1
Tarquinii Superbi regnum occisi soceri scelere adsumptum, habita in ciues crudelitate detentum, flagitio adulteratae Lucretiae amissum, et inter domestica uitia uirtutesque forinsecus emicantes, id est oppida ualida in Latio per eum capta Ardeam Oricolum Suessam Pometiamque et quidquid in Gabios uel fraude propria uel poena filii uel Romanis uiribus perpetrauit.
- 2.4.13.1
sed Romani quanta mala per CCCLIII annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio uerum etiam eiuratio regii nominis et potestatis ostendit.
- 2.4.14.1
nam si mins tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli seruata regia dignitate melioribus.
- 2.4.15.1
igitnr regibus Vrbe propulsis Romani, consulendum sibi quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creauerunt: quibus ueluti adulta reipublicae crescentis aetas robustioribus ausis exercebatur.
- 2.5.1.1
Anno post Vrbem conditam CCXLIIII Brutus primus apud Romanos consul primum conditorem regemque Romae non salum exaequare parricidio sed et uincere studuit; quippe duos filios sues adnlescentes totidemque uxoris suae fratres, Vitellios iuucnes, reuocandorum in Vrbem regum plaoito insimulatos, in contionem pretraxit, uirgis cecidit securique percussit,
- 2.5.2.1
ipse deinde Veientum Tarquiniensiumque bello cum Arrunte, Superbi filio, congresso sibi commortuoque procubuit.
- 2.5.3.1
Porsenna rex Etruscorum, grauissimus regii nominis suffragator, Tarquinium manu ingerens, tribus continuis annis trepidam urbem terruit conclusit obsedit; et nisi hostem uel Mucius constanti urendae manus patientia uel uirgo Cloelia admirabili transmeati fluminis audacia permouissent, profecto Romani conpulsi forent perpeti aut captiuitatem hoste insistente superati, aut seruitutem recepto rege subiecti.
- 2.5.4.1
post haec Sabmi conrasis undique copiis magno apparatu belli Romam contendunt. quo metu consternati Romani dictatorem creant, cuius auctoritas et potentia consulem praeiret; quae res in illo tunc bello plurimum emolumenti tulit.
- 2.5.5.1
Sequitur discessio plebis a patribus, cum, M. Valerio dictatore dilectum militum agente, uariis populus stimulatus iniuriis Sacrum Montem insedit armatus. qua pernicie quid atrocius, cum corpus a capite desectum perditionem eius, per quod inspirabat, meditaretur? actumque de Romano nomine intestina pernicie foret, nisi maturata reconciliatio subrepsisset prius quam se discessio ipsa cognosceret.
- 2.5.6.1
urguet se atque inminet sibi extra illas apertas bellorum clades successu misero clandestina pernicies: quippe T. Gesonio et P. Minucio consulibus duo uel maxima omnium malorum abomiamenta, fames et pestilentia fessam Vrbem corripuere. Cessaum est paulisper a proeliis, cessatum tamen a mortibus non est.
- 2.5.7.1
Veientes Etrusci graues hostes adiunctis sibi finitimorum copiis in bella surgentes obuiis M. Fabio et Cn. Manlio consulibus excipiuntur: ubi post sacramentum iurationis, quo se Romani deuouerant non nisi post uictoriam ad castra redituros, adeo atrox certamen fuit et uictis uictoribusque par forma, ut, amisso plurimo exercitu occisisque in pugna Manlio consule et Fabio consulari, M. Fabius consul oblatum sibi a senatu triumphum suscipere recusarit, quia tantis reipublicae detrimentis luctus potius debebatur.
- 2.5.8.1
Gloriosissima illa numero et uiribus Fabiorum familia Veientanum sortita certamen quantam reipublicae orbitatem occasu suo intulerit, infamibus usque ad nunc uocabulis testes sunt fluuius qui perdidit et porta quae misit.
- 2.5.9.1
nam cmn sex et trecenti Fabii, uere clarissima Romani status lumina, speciale sibi adnersum Veientes decerni bellum expetiuissent, spem temere sumptae expeditionis primis successibus firmauerunt: dehinc inducti in insidias circumuentique ab hostibus, omnes ibidem trucidati sunt, uno tantum ad enuntiandam cladem reseruato, ut miserius audiret patria perditos, quam perdidisset.
- 2.5.10.1
ad haec noa Romae tantum talia gerebantur, sed quaeque prouincia suis ignibus aestuabat et, quod poeta praecipuus in una urbe descripsit, ego de toto orbe dixerim: crudelis ubique Luctus, ubique pauor et plurima mortis imago.
- 2.6.1.1
Igitur eodem tempore Cyrus, Rex Persarum — quem superius explicandae historiae causa commemoraueram, qui tunc Asiam Scythiam totumque Orientem armis peruagabatur, cum Tarquinius Superbus Vrbem uel rex uel hostis aut seruitio premebat aut bello —
- 2.6.2.1
Cyrus, ut dixi, cunctis aduersum quos ierat perdomitis, Assyrios et Babylonam petit, gentem urbemque tunc cunctis opulentiorem; sed impetum eius Gyndes fluuius, secundae post Euphraten magnitudinis, intercepit.
- 2.6.3.1
nam unum regiorum equorum candore formaque excellentem, tranameandi fiducia persuasum, qua per rapacem alueum offensi uado uertices attollebantur, abreptum praecipitatumque merserunt.
- 2.6.4.1
rex uratus ulcisci in anmem statuit, contestans eum, qui nunc praeclarum equum uorauisset, feminis uix genua tinguentibus permeabilem relinquendum. nec peragendo segnior totis copiis perpeti anno Gynden fluuium per magnas concisum deductumque fossas in quadringentos sexaginta alueos comminuit.
- 2.6.5.1
eo opere praedoctis fossoribus, etiam Euphraten longe ualidissimum et mediam Babyloniam interfluentem deriuauit.
- 2.6.6.1
ac sic meabilibus uadis siccum etiam patentibus aluei partibus iter fecit, cepitque urbem, quam uel humano opere exstrui potuisse uel humana uirtute destrui posse utrumque paene incredibile apud mortales erat.
- 2.6.7.1
namque Babylonam a Nebrot gigante fundatam, a Nino uel Samiramide reparatam multi prodidere.
- 2.6.8.1
haec campi planitie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita. murorum eius uix credibilis relatu firmitas et magnitudo, id est latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta.
- 2.6.9.1
Geterum ambitus eius quadnngentis octoginta stadiis circumuenitur. murus coctili latere atque interfuso bitumine conpactus, fossa extrinsecus late patens uice amnis circumfluit.
- 2.6.10.1
a fronte murorum centum portae aereae. ipsa autem latitudo in consummatione pinnarum utroque latere habitaculis defensorum aeque dispositis, media intercapedine sui citas quadrigas capit. domus intrinsecus quatergeminae habitationis minaci proceritate mirabiles.
- 2.6.11.1
et tamen magna illa Babylon, illa prima post reparationem humani generis condita, nunc paene etiam minima mora uicta. capta subuersa est.
- 2.6.12.1
ibi tnnc Croesns rez Lydorum famosus opibus cum ad auxiliandum Babyloniis uenisset, uictus sollicite in regnum refugit. Cyrus autem posteaquam Babylonam ut hostis inuasit ut uictor euertit ut rex disposuit, bellum transtulit in Lydiam; ubi conterritum superiore iam proelio exercitum nullo negotio superauit. ipsum etiam Croesum cepit captumque et uita et patrimonio donauit.
- 2.6.13.1
Exaggerare hoc loco mutabilium rerum mstabiles status non opus est: quidquid enim est opere et manu factum, labi et consumi uetustate, Babylon capta confirmat; cuius ut primum imperium ac potentissimum extitit ita et primum cessit, ut ueluti quodam iure succedentis aetatis debita posteris traderetur hereditas, ipsis quoque eandem tradendi formulam seruaturis.
- 2.6.14.1
ita ad proxima aduentantis Cyri temptamenta suooubuit magna Babylon et ingens Lydia, amplissima Orientis cum capite suo bracchia unius proelii expeditione ceciderunt: et nostri incircumspecta anxietate causantur, si potentissimae illae quondam Romanae reipublicae moles nunc magis inbecillitate propriae senectutis quam alienis concussae uiribus contremescunt.
- 2.7.1.1
Igitur idem Cyrus proximi temporis successu Scythis bellum intulit. quem Thamyris regina quae tunc genti praeerat cum prohibere transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, primum propter fiduciam sui, dehinc propter opportunitatem ex obiectu fluminis hostis inclusi.
- 2.7.2.1
Cyrus itaque Scythiam ingressus, procul a transmisso flumine castra metatus, insuper astu eadem instructa uino epulisque deseruit, quasi territus refugisset. hoc conperto regina tertiam partem copiarum et filium adulescentulum ad persequendum Cyrum mittit.
- 2.7.3.1
barbari ueluti ad epulas inuitati ebrietate uincuntur, mox reuertente Cyro uniuersi cum adulescente obtruncantur.
- 2.7.4.1
Thamyris exereitn ac filio amisso uel matris uel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius quam suis lacrimis parat. simulat diffidentiam desperatione cladis inlatae, paulatimque cedendo superbum hostem in insidias uocat.
- 2.7.5.1
ibi quippe conpositis inter montes insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege deleuit, adjecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit.
- 2.7.6.1
regina oaput Gyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum coici iubet non muliebriter increpitans: Satia te, inquit, sanguine quem, sitisti, cuius per annos triginta insatiabilis perseuerasti.
- 2.8.1.1
Anno ab Vrbe condita CCXLV Darius Cyro apud Soythas , interfecto post aliquantum interuallum sorte regnum adeptus est.
- 2.8.2.1
regnauit enim medius eorum Cambyses Cyri filius; qui deuicta Aegypto cunctam Aegypti religionem abominatus caerimonias eius et templa deposuit.
- 2.8.3.1
post hunc etiam magi sub nomine quem occiderant regis regno obrepere ausi; qui quidem mox deprehensi et oppressi sunt.
- 2.8.4.1
Darius itaque, unus ex his qui magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est. qui postquam Assyrios ac Babylonam a Persarum regno deficientem bello recuperauit, Antyro, regi Scytharum, hac uel maxime causa bellum intulit, quod filiae eius petitas sibi nuptias non obtinuisset.
- 2.8.5.1
magna scilicet necessitas, pro unius libidine hominis septingenta milia uirorum periculo mortis exponi. incredibili quippe apparatu cum septingentis milibus armatorum Scythiam ingressus , non facientibus hostibus iustae pugnae potestatem,
- 2.8.6.1
insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, metuens ne sibi reditus interrupto ponte Histri fluminis negaretur, amissis octoginta milibus bellatorum trepidus refugit, quamuis hunc amissorum numerum inter damna non duxerit, et, quem habendum uix quisquam ambire ausus esset, perditum ille non sensit.
- 2.8.7.1
inde Asiam Macedoniamque adgressus perdomuit. Ionas quoque nauali congressione superauit. deinde in Athenienses, cur Ionas aduersum se auxilio iuuissent, impetum fecit atque arma direxit.
- 2.8.8.1
porro autem Athenienses ubi aduentare Darium conpererunt, quamuis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen, cum detineri Persas quadriduanae religionis otio conpertum haberent, spem occasione sumentes instructis tantum decem milibus ciuium et Plataeensibus auxiliaribus mille aduersum sescenta milia hostium campis Marathoniis proruperunt.
- 2.8.9.1
Miltiades ei tunc bello praefuit, qui celeritate magis quam uirtute fretus alacri satis expeditione prius hosti comminus inhaesit quam posset expedito sagittarum iactu propulsari.
- 2.8.10.1
tanta in: eo bello diuersitas certandi fuit, ut ex alia parte uiri ad occidendum parati, ex alia pecudes ad moriendum praeparatae putarentur.
- 2.8.11.1
ducenta milia Persarum apud campos Marathonios ea tempestate ceciderunt.
- 2.8.12.1
sensit Darius hoc damnum: nam uictus fugatusque arreptis nauibus refugit in Persas.
- 2.8.13.1
cum autem instauraret bellum et ulcisci in uictores moliretur, in ipso apparatu concidit olympiade LXXIIII, hoc est post Vrbem conditam anno CCLXXV, quo tempore Romae Popilia uirgo ob crimen stupri uiua defossa est.
- 2.9.1.1
Xerxes Dario patri in regnum succedens bellum aduersus Graeciam a patre susceptum per quinquennium instruxit; qugd Demaratus Lacedaemonius, qui tunc forte apud Xerxen exulabat, per tabellas primum scriptas deinde ceratas suis prodidit.
- 2.9.2.1
igitur Xerxes septingenta milia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, rostratas etiam naues mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitu inmensaeque classi uix ad potum flumina, uix terras ad ingressum, uix maria ad cursum suffecisse memoratum sit.
- 2.9.3.1
huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cuius numerum nunc difficilius est adstrui quam tunc fuit uinci, Leonida rex Spartanorum cum quattuor milibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit.
- 2.9.4.1
Xerxes autem contemptu paucitatis obiectae iniri pugnam, conseri manum imperat. porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium.
- 2.9.5.1
deinde succedens sibi turba maior ac segnior, cum iam neque ad procurrendum libera neque ad pugnandum expedita neque ad fugiendum prompta solis mortibus subrigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit.
- 2.9.6.1
quarto autem die cum uideret Leonida undique hostem circumfundi hortatur auxiliares socios, ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis euadant ac se ad meliora tempora reseruent; sibi uero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam: plus se patriae debere quam uitae.
- 2.9.7.1
dimissis sociis Spartanos admonet, de gloria plurimum, de uita nihil sperandum; neque exspectandum uel hostem uel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, conmiscenda arma, conturbanda agmina fore; nusquam uictores honestius quam in castris hostium esse perituros.
- 2.9.8.1
persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur tamquam ipsi interitum suum et exigerent et uindicarent. mirum diotu sescenti uiri castra sescentorum milium inrumpunt.
- 2.9.9.1
tumultus totis castris oritur. Persae quoque ipsi Spartanos adiuuant mutuis caedibus suis. Spartani quaerentes regem nec inuenientes caedunt sternuntque omnia, castra peruagantur uniuersa et inter densas strues corporum raros homines uix sequuntur: uictores sine dubio, nisi mori elegissent.
- 2.9.10.1
proelium a principio noctis in maiorem diei partem tractum : ad postremum uincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris uisus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi inter impedimenta cadauerum campumque crasso et semigelato sanguine palpitantem lassus lapsus et mortuus est. Xerxes bis uictus in terra nauale proelium parat. sed
- 2.10.1.1
Themistoclee dux Atheniensium cum intellexisset Ionas — quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum uerterat — in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti suae hostique subtrahere statuit.
- 2.10.2.1
et quia conloquendi facultas negabatur, locis quibus Iones accessuri nauibus uidebantur proponi symbolos saxisque adfigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens atque ad antiquorum iura foederum religiosa adhortatione persuadens praecipueque admonens, uti commisso proelio cedentium uice inhibeant remos seseque bello auferant.
- 2.10.3.1
igitur rex, partem nauium sibi detinens, spectator pugnae in litore manet. contra autem Artemidora, regina Halycarnasi, quae in auxilium Xerxi uenerat, inter primos duces acerrime bello inmiscetur, ita ut uersa uice in uiro feminea cautela, in femina uirilis audacia spectaretur.
- 2.10.4.1
cum autem anceps pugna esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis paulatim se certamini subtrahere coeperunt: quorum defectio Persas iam fugam circumspicientes aperte fugere persuasit.
- 2.10.5.1
in qua trepidatione multae nanes mersae captaeque sunt, plures tamen saeuitiam regis uelut immanitatem hostis timentes domos dilabuntur.
- 2.10.6.1
annum tot malis regem Mardonius adgreditur suadens, regem in regnum redire oportere prius quam aduersa fama nonas res domi moliretur;
- 2.10.7.1
se autem, si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum et ignominiam domesticam propulsaturum, aut, si aduersa belli perseuerassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia.
- 2.10.8.1
probato consilio exercitus Mardonio traditur. rex Abydum, ubi pontem ueluti uictor maris conseruerat, cum paucis proficiscitur. sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit.
- 2.10.9.1
erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit mutationes rerum hac uel maxime uarietate permetiens: exiguo contentum latere nauigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset et iugum captiuitatis suae iuncto ponte portasset;
- 2.10.10.1
uilissimo unius seruuli egere ministerio, cuius potentiae, dum montes exciduntur, ualles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 2,374
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.