Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Historiae Adversum Paganos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,374 sections

  1. 1.10.5.1

    Itaque Cornelius dicit, quod ipsis Aegyptiis cogentibus Iudaei in deserta propulsi sint, et postea subiungit incaute, quia ope Moysi ducis in Aegypto miserias propulissent. quare ostenditur quaedam quae per Moysen strenue acta sunt fuisse celata.

  2. 1.10.6.1

    item Iustinus adserit pulsum aeque cum populo Moysen sacra Aegyptiorum fuisse furatum, quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse. et hic aliquid amplius etsi non totum prodidit quod ille celauit.

  3. 1.10.7.1

    quapropter, quia Moysi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt proferantur.

  4. 1.10.8.1

    Cum populum Dei hoc est genus Ioseph Aegyptii, cuius ope salui erant, seruitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam subolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad seruiendum sibi per Moysen nuntium iubet;

  5. 1.10.9.1

    contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit: qui decem plagis onerati ac protriti, tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt.

  6. 1.10.10.1

    POST aquas in sanguinem uersas ardentibus siti grauiora adferentes poenarum remedia quam poenas, POST horridos ranarum squalores per omnia munda inmundaque reptantes, POST ignitas sciniphes et nusquam, toto aere uibrante, uitabiles,

  7. 1.10.11.1

    POST muscas caninas etiam per interiora membrorum horridis motibus cursitantes acerbeque inferentes tam grauia tormenta quam turpia, POST omnium pecorum et iumentorum repentinam ruinam stragemque generalem, POST uesicas efferuescentes ulceraque manantia et, ut ipsi dicere maluerunt, scabiem ac uitiliginem totis corporibus erumpentem,

  8. 1.10.12.1

    POST grandinem cum igne permixtam, passim homines armenta atque arbores proterentem, POST lucustarum nubes, exhaustis omnibus ipsas quoque radices seminum persequentes. POST tenebras imaginibus diras.

  9. 1.10.13.1

    crassitudine palpabiles, diuturnitate ferales, postremo POST uniformem in tota Aegypto primitiuae subolis necem paremque per uniuersos orbitatum tempestatem — qui iubenti Deo non cesserant cessere punienti, sed mox pessima paenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae peruicaciae expendere supplicia.

  10. 1.10.14.1

    nam rex eorum uniuersum Aegypti exercitum curribus atque equitibus instructum in circumerrantes egit, cuius numerum hoc solo uel maxime argumento conicere possumus, quod eum sescenta milia uirorum timuerunt atque fugerunt.

  11. 1.10.15.1

    sed protector depressorum et ultor contumacium Deus diuisit subito Rubrum mare ac dilatatis utrimque marginibus rigentium undarum in montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis prouocati, pii uiam desperatae salutis, impii foueam insperatae mortis intrarent.

  12. 1.10.16.1

    itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum adstantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo uniuersa Aegypti multitudo, totaque prouincia plagis ante cruciata hac postrema interfectione uacuata est.

  13. 1.10.17.1

    exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. nam tractus curruum rotarumque orbitae non solum in litore sed etiam in profundo, quousque uisus admittitur, peruidentur et, si forte ad tempus uel casu uel curiositate turbantur, continuo diuinitus in pristinam faciem uentis fluctibusque reparantur:

  14. 1.10.18.1

    ut, quisque non docetur timorem Dei propalatae religionis studio, ira eius transactae ultionis terreatur exemplo.

  15. 1.10.19.1

    his etiam temporibus adeo iugis et grauis aestus incanduit, ut sol per deuia transuectus uniuersum orbem non calore affecisse sed igne torruisse dicatur, inpressumque feruorem et Aethiops plus solitum et insolitum Scytha non tulerit; ex quo etiam quidam dum non concedunt Deo ineffabilem potentiam suam, inanes ratiunculas conquirentes ridiculam Phaethontis fabulam texuerunt.

  16. 1.11.1.1

    Item anno ante Vrbem conditam DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus regno, quod tot flagitiis adquisiuerat, pulsus Argos concessit, ibique indigne persuasis in facinus Argiluis Sthenelan qui eum profugum egentemque exceperat regno expulit atque ipse regnauit.

  17. 1.11.2.1

    Busiridis in Aegypto cruentissimi tyranni crudelis hospitalitas et crudelior religio tunc fuit; qui innocentum hospitum sanguinem diis scelerum suorum participibus propinabat: quod exsecrabile sine dubio hominibus uiderim an ipsis etiam diis exsecrabile uideretur.

  18. 1.11.3.1

    tunc etiam Terei Procnae et Philomelae incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque conuiuium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium paruulum mater occidit, pater comedit.

  19. 1.11.4.1

    isdem temporibus Perseus a Graecia in Asiam transuectus est, ibi barbaras gentes graui diuturnoque bello domuit et nouissime uictor nomen subiectae genti dedit: namque a Perseo Persae sunt uocitati.

  20. 1.12.1.1

    At ego nunc cogor fateri, me prospiciendi finis commodo de tanta malorum saeculi circumstantia praeterire plurima, cuncta breuiare. nequaquam enim tam densam aliquando siluam praetergredi possem, nisi etiam crebris interdum saltibus subuolarem.

  21. 1.12.2.1

    nam cum regnum Assyriorum per MCLX annos usque ad Sardanapallum per quinquaginta propemodum reges actum sit et numquam paene uel inferendis uel excipiendis usque ad id tempus bellis quieuerit, quis finis reperietur, si ea commemorare numerando, ut non dicam describendo, conemur ?

  22. 1.12.3.1

    praesertim cum et Graecorum praetereunda non sint et Romanorum uel maxime recensenda sint. nec mihi nunc enumerare opus est Tantali et Pelopis facta turpia, fabulas turpiores.

  23. 1.12.4.1

    quorum Tantalus rex Frygiorum Ganymedem, Troi Dardaniorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, maiore conserti certaminis foeditate detinuit, sicut Fanocles poeta confirmat, qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat:

  24. 1.12.5.1

    sine quia hunc ipsum Tantalum utpote adseculam deorum uideri uult raptum puerum ad libidinem Iouis familiari lenocinio praeparasse, qui ipsum quoque filium Pelopem epulis eius non dubitaret inpendere.

  25. 1.12.6.1

    taedet etiam ipsius Pelopis contra Dardanum atque Troianos quamlibet magna referre certamina: quae quia in fabulis celebrari solita sunt, neglegentius audiuntur.

  26. 1.12.7.1

    illa quoque praetereo, quae de Perseo Cadmo Thebanis Spartanisque per inextricabiles alternantium malorum recursus Palefato scribente referuntur.

  27. 1.12.8.1

    taceo flagitia Lemniadum, praetermitto Pandionis Atheniensium regis flebilem fugam, Atrei et Thyestis odia stupra et parricidia caelo quoque inuisa dissimulo.

  28. 1.12.9.1

    omitto Oedipum interfectorem patris, matris maritum, filiorum fratrem, uitricum suum. sileri malo Eteoclen atque Polynicen mutuis laborasse concursibus, ne quis eorum parricida non esset.

  29. 1.12.10.1

    nolo meminisse Medeae, amore saeuo sauciae et pignorum paruulorum caede gaudentis, et quidquid illis temporibus perpetratum: conici datur, qualiter homines sustinuerint quod etiam astra fugisse dicuntur.

  30. 1.13.1.1

    Anno ante Vrbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses atque Athenienses certamen fuit, ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem uictoriam Cretenses exercuerunt;

  31. 1.13.2.1

    qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini an humanae bestiae aptius dicam nescio, deuorandos crudeliter addicebant atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant.

  32. 1.13.3.1

    isdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certauere conflictibus.

  33. 1.13.4.1

    sed Thessalos Palefatus in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse Centauros eo, quod discurrentes in bello equites ueluti unum corpus equorum et hominum uiderentur.

  34. 1.14.1.1

    Anno ante Vrbem conditam CCCCLXXX Vesozes rex Aegypti meridiem et septentrionem, diuisas paene toto caelo ac pelago plagas, aut miscere bello aut regno iungere studens, Scythis bellum primus indixit missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent.

  35. 1.14.2.1

    ad quae Scythae legatis respondent, stolide opulentissimum regem aduersus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis uersa uice fuerit propter incertos belli euentus nulla praemia et damna manifesta. porro sibi non exspectandum, dum ad se ueniatur, sed ultro praedae obuiam ituros.

  36. 1.14.3.1

    nec mora, nam dicta factis insequuntur. primum ipsum Vesozen territum refugere in regnum cogunt, destitutum uero exercitum inuadunt omnemque belli apparatum capessunt, uniuersam quoque Aegyptum populauissent, ni paludibus inpediti repellerentur.

  37. 1.14.4.1

    inde continuo reuersi perdomitam infinitis caedibus Asiam uectigalem fecere; ubi per XV annos sine pace inmorati tandem uxorum flagitatione reuocantur denuntiantium, ni redeant subolem se a finitimis quaesituras.

  38. 1.15.1.1

    Medio autem tempore apud Scythas duo regii iuuenes Plynos et Scolopetius. per factionem optimatium domo pulsi, ingentem iuuentutem secum traxere et in Cappadociae Ponticae ora iuxta amnem Thermodontem consederunt campis Themisoyriis sibi subiectis; ubi diu proxima quaeque populati conspiratione finitimorum per insidias trucidantur.

  39. 1.15.2.1

    horum uxores exilio ac uiduitate permotae arma sumunt et, ut omnibus par ex simili condicione animus fieret, uiros qui superfuerant interficiunt atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum coniugum finitimorum excidio consequuntur.

  40. 1.15.3.1

    tunc pace armis quaesita externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt inustis infantium dexterioribus mammillis, ne sagittarum iactus impedirentur; unde Amazones dictae.

  41. 1.15.4.1

    harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diuiso in duas partes uicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur.

  42. 1.15.5.1

    igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae uero aliquantis ciuitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum reuocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur.

  43. 1.15.6.1

    huius locum Sinope filia capessit, quae singularem uirtutis gloriam perpetua uirginitate cumulauit.

  44. 1.15.7.1

    hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido inuaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae quasi ad ineuitabile periculum destinatus, uniuersam Graeciae lectam ac nobilem iuuentutem contraxerit, nouem longas naues praepararit, nec tamen contentus examine uirium ex inprouiso adgredi et insperatas circumuenire maluerit.

  45. 1.15.8.1

    duae tunc sorores regno praeerant, Antiope et Orithyia. Hercules mari aduectus incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. inter caesas captasque complurimas duae sorores Antiopae, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo retentae.

  46. 1.15.9.1

    sed Theseus Hippolyten matrimonio adsciuit, Hercules Melanippen sorori reddidit et arma reginae pretio redemptionis accepit.

  47. 1.15.10.1

    post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello clarissima inter uiros documenta uirtutis accepimus.

  48. 1.16.1.1

    Pro dolor, pudet erroris humani. mulieres patria profugae Europam atque Asiam id est plurimas fortissimasque mundi partes intrauerunt peruagatae sunt deleuerunt, centum paene annis euertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt: nec tamen miseriae hominum pressura temporum deputata est.

  49. 1.16.2.1

    modo autem Getae illi qui et nunc Gothi, quos Alexander euitandos pronuntiauit, Pyrrhus exhorruit, Caesar etiam declinauit, relictis uacuefactisque sedibus suis ac totis uiribus toti Romanas ingressi prouincias simulque ad terrorem diu ostentati societatem Romani foederis precibus sperant, quam armis uindicare potuissent;

  50. 1.16.3.1

    exiguae habitationis sedem non ex sua electione sed ex nostro iudicio rogant, quibus subiecta et patente uniuersa terra praesumere, quam esset libitum, liberum fuit; semet ipsos ad tuitionem Romani regni offerunt, quos solos inuicta regna timuerunt.

  51. 1.16.4.1

    et tamen caeca gentilitas cum haec Romana uirtute gesta non uideat, fide Romanorum inpetrata non credit nec adquiescit, cum intellegat, confiteri, beneficio Christianae religionis - quae cognatam per omnes populos fidem iungit - eius uiros sine proelio sibi esse subiectos, quorum feminae maiorem terrarum partem inmensis caedibus deleuerunt

  52. 1.17.1.1

    At uero ante Vrbem conditam CCCCXXX anno raptus Helenae, coniuratio Graecorum et concursus mille nauium, dehinc decennis obsidio ac postremo famosum Troiae excidium praedicatur.

  53. 1.17.2.1

    in quo bello per decem annos cruentissime gesto quas nationes quantosque populos idem turbo inuoluerit atque adflixerit, Homerus poeta in primis clarus luculentissimo carmine palam fecit, nec per ordinem nunc retexere nostrum est, quia et operi longum et omnibus notum uidetur.

  54. 1.17.3.1

    uerumtamen qui diuturnitatem illius obsidionis, euersionis atrocitatem caedem captiuitatemque didicerunt, uideant, si recte isto qualiscumque est praesentis temporis statu offenduntur quos hostes occulta misericordia Dei cum per omnes terras instructis copiis bello persequi possint, pacis gratia praetentis obsidibus per omnia maria sequuntur; et, ne forte haec quietis amore facere credantur, se ipsos ac pericula sua pro Romanorum. pace aduersum alias gentes offerunt.

  55. 1.18.1.1

    Paucis praeterea annis interuenientibus, Aeneae Troia profugi aduentus in Italiam quae arma commouerit, qualia per triennium bella exciuerit, quantos populos inplicuerit odio excidioque adflixerit, ludi litterarii disciplina nostrae quoque memoriae inustum est.

  56. 1.18.2.1

    horum praeterea temporum medio interiacent exilia naufragiaque Graecorum, Peloponnensium clades Codro moriente fractorum, ignoti Thraces noua in bella surgentes, et generalis tunc per totam Asiam Graeciamque commotio.

  57. 1.19.1.1

    Anno ante Vrbem conditam LXIIII nouissimus apud Assyrios regnauit Sardanapallus, uir muliere corruptior: qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans a praefecto suo Arbato, qui tunc Medis praeerat, uisus atque exsecrationi habitus, mox etiam excitis Medorum populis ad bellum prouocatus et uictus ardenti pyrae se iniecit. exin regnum Assyriorum in Medos concessit.

  58. 1.19.2.1

    deinde multis proeliis undique scatescentibus, quae per ordinem disserere nequaquam aptum uidetur, per uarios prouentus ad Scythas Chaldaeosque et rursus ad Medos parili uia rediit.

  59. 1.19.3.1

    in qua breuitate pensandum est: quantae ruinae cladesque gentium fuere, quanta bella fluxerunt ubi totiens tot et talia regna mutata sunt.

  60. 1.19.4.1

    post haec Medis Fraortes imperitauit, qui creberrimis Assyriorum Persarumque bellis XXII regni sui annos consumpsit.

  61. 1.19.5.1

    post hunc Diocles regnauit, uir armis experientissimus semperque bellis immoratus; qui auctum late imperium moriens Astyagi dedit.

  62. 1.19.6.1

    Astyages, uirili prole uacuus, Cyrum nepotem apud Persas genitum habuit. sed Cyrus mox ut adoleuit congregata Persarum manu auo certamen indixit.

  63. 1.19.7.1

    porro Astyages oblitus sceleris sui quod in Harpalum dudum admiserat, cum filium eius unicum et paruulum interfecit epulandumque patri adposuit ac, ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infames epulas ostensis patri cum capite manibus in-

  64. 1.19.8.1

    properauit — huius ergo facti immemor, ipsi Harpalo summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradit. quo conperto Astyages raptis secum copiis in Persas ipse proficiscitur acriusque certamen instaurat, proposito suis, metu si quis e proelio cedere moliretur, ferro exciperetur.

  65. 1.19.9.1

    qua necessitate instanter Medis pugnantibus pulsa iterum Persarum acies cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obuiam occurrunt, orant in proelium reuertantur; cunctantibus sublata ueste obscena corporis ostendunt quaerentes, num in uteros matrum uel uxorum uellent refugere.

  66. 1.19.10.1

    quo facto erubescentes in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. ibi tunc Astyages capitur, cui Cyrus nil aliud quam regnum abstulit, eumque maximae Hyrcanorum genti praeposuit. in Medos uero reuerti ipse noluit. is finis imperii Medorum. fuit.

  67. 1.19.11.1

    sed ciuitates, quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt: quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit.

  68. 1.20.1.1

    Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur.

  69. 1.20.2.1

    qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefarie in innocentes agens, inuenit aliquando quem iuste puniret iniustus.

  70. 1.20.3.1

    nam Perillus quidam aeris opifex adfectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabre ianuam e latere conposuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret: ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum uocis extortae capacitas concaui aeris augeret pulsuque ferali conpetens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus uideretur.

  71. 1.20.4.1

    sed Phalaris, factum amplexus factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati: nam ipsum opificem sua inuentione puniuit.

  72. 1.20.5.1

    Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos XVIII flagitiis inpietatibusque crescens, ad postremum diuino iudicio fulmine interceptus matura supplicia inmatura aetate dissoluit.

  73. 1.20.6.1

    Eligant nunc, si uidetur, Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent innocentum uitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani, ipsa in primis religione conpositi, post comminutas reipublicae bono tyrannides ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

  74. 1.21.1.1

    Anno ante Vrbem conditam xxx Peloponnensium Atheniensiumque maximum bellum totis uiribus animisque commissum est: in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut uelut uicti se ab alterutro subtraherent bellumque desererent.

  75. 1.21.2.1

    tunc etiam Amazonum gentis et Cimmeriorum in Asiam repentinus incursus plurimam late diu uastationem stragemque edidit.

  76. 1.21.3.1

    Anno xx ante Vrbem conditam Lacedaemonii contra Messenios propter spretas uirgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio, per annos uiginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae uires inplicuerunt.

  77. 1.21.4.1

    qui cum se magnis exsecrationibus deuouissent sacramentisque obstrinxissent domum nisi Messena expugnata numquam esse redituros, ac per decem annos longa fatigati obsidione nec tamen aliquem uincendi fructum adepti, porro autem et querellis uxorum super longa uiduitate et periculo sterilitatis contestantium permoti reuocarentur,

  78. 1.21.5.1

    consultatione habita ueriti, ne intercepta spe subolis sibi magis hac perseuerantia quam Messeniis perditio nutriretur, selectos in exercitu eos qui post iusiurandum in supplementum militiae uenerant Spartam remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, infami satis nec tamen utili licentia.

  79. 1.21.6.1

    ipsi autem proposito insistentes expugnant fraude Messenios, uictos seruitio premunt. at illi, diu cruentam dominationem inter uerbera et uincla perpessi, iugum excutiunt, arma sumunt, bellum instaurant. Lacedaemonii Tyrreum, Atheniensem poetam, ducem proelio legunt.

  80. 1.21.7.1

    qui tribus conflictibus fusi, amissum exercitum uocata in libertatem seruorum manu suppleuerunt.

  81. 1.21.8.1

    sed cum sic quoque desistendum certamine propter metum periculi arbitrarentur, Tyrrei poetae et ducis conposito carmine et pro contione recitato rursus accensi mox in certamen ruunt; tanta autem ui animorum concursum est, ut raro umquam cruentius proelium exarserit; ad postremum tamen uictoria Lacedaemoniorum fuit. tertio Messenii

  82. 1.21.9.1

    reparauere certamen, nec Lacedaemoniis mora, multas in auxilium copias utrimque duxerunt. Athenienses uero Lacedaemonios alibi intentos e diuerso adgredi parant.

  83. 1.21.10.1

    nec Lacedaemonii quieuere: nam ipsi in Messenios occupati Peloponnenses inmiserunt, qui Athenienses proelio exciperent. Athenienses autem, missa in Aegyptum parua classe inpares uiribus, nauali congressu facile uincuntur. dehinc recepta classe, aucti etiam militum robore, uictores in proelium uocant.

  84. 1.21.11.1

    Lacedaemonii quoque omissis Messeniis in Athenienses arma conuertunt. diu uariae et graues pugnae et anceps uictoriae status ac postremum pendente euentu utrimque discessum est.

  85. 1.21.12.1

    Sciendum tamen est maxime, ipsam esse Spartam quam et Lacedaemouam ciuitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici.

  86. 1.21.13.1

    Igitur inde reuocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium eis restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, si illi Atheniensium bella susciperent.

  87. 1.21.14.1

    tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent.

  88. 1.21.15.1

    Athenienses tanta bellorum tempestate permoti duo duces deligunt Periclen spectatae uirtutis uirum et Sophoclen scriptorem tragoediarum: qui diuiso exercitu et Spartanorum fines late populati sunt et multas Asiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerunt.

  89. 1.21.16.1

    hinc porro per annos quinquaginta incerta semper uictoria terra marique pugnatum est, donec Spartani, et opibus inminutis et fide profligata, sociis quoque probro fuere.

  90. 1.21.17.1

    Sed haec per tot aetatum uolumina incubuisse Graeciae parui penditur. nunc autem interpellari interdum uoluptates et impediri parumper libidines non sustinetur.

  91. 1.21.18.1

    quamquam inter illius temporis homines atque istius hoc interest, quod illi aequo animo haec intoleranda tolerabant, quia in his nati uel enutriti erant et meliora non nouerant: isti autem, perpetuo in uita sua tranquillitatum et deliciarum sereno adsuefacti, ad omne uel modicum obductae sollicitudinis nubilum commouentur.

  92. 1.21.19.1

    atque utinam ipsum depulsorem huius uel modicae inquietudinis precarentur, cuius munere hanc ignoratam aliis temporibus iugitatem pacis habuerunt.

  93. 1.21.20.1

    et quoniam spopondisse memini, cum ueluti articulis quibusdam dicendi ordinem definirem, dicturum me esse ab orbe condito usque ad Vrbem conditam,

  94. 1.21.21.1

    huic uolumini quod ab orbe condito explicuimus finis hic sit, ut ab Vrbe condita sequens libellus incipiat, qui contextiora illorum temporum mala, exercitatioribus quippe ad nequitiam atque eruditioribus hominibus, continebit.

  95. 2.1.1.1

    Neminem iam esse hominum arbitror, quem latere possit, quia hominem in hoc mundo Deus fecerit. unde etiam peccante homine mundus arguitur ac propter nostram intemperantiam conprimendam terra haec, in qua uiuimus, defectu ceterorum animalium et sterilitate suorum fructuum castigatur.

  96. 2.1.2.1

    itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus; quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis uero sapientius et fortius ordinare et regere facta potest, quam qui et facienda prouidit et prouisa perfecit?

  97. 2.1.3.1

    quapropter omnem potestatem a Deo esse omnemque ordinationem, et qui non legerunt sentiunt et qui legerunt recognoscunt. quod si potestates a Deo sunt, quanto magis regna, a quibus reliquae potestates progrediuntur;

  98. 2.1.4.1

    si autem regna diuersa, quanto aequius regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas uniuersa subicitur, quale a principio Babylonium et deinde Macedonicum fuit, post etiam Africanum atque in fine Romanum quod usque ad nunc manet,

  99. 2.1.5.1

    eademque ineffabili ordinatione per quattuor mundi cardines quattuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginiense, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum:

  100. 2.1.6.1

    quorum inter primum ac nouissimum, id est inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium paruum, Africanum ac Macedonicum breuia et media, quasi tutor curatorque uenerunt potestate temporis non iure hereditatis admissi. quod utrum ita sit, apertissime expedire curabo.

← Previous · Next → — showing 201300 of 2,374

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.