Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Divinarum Institutionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 3,283 sections

  1. 2.11.10.1

    fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest.

  2. 2.11.11.1

    iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?

  3. 2.11.12.1

    itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem.

  4. 2.11.13.1

    omnis igitur illa ratio inpossibilis et uana est, si tamen ratio dici potest qua id agitur, ut nulla sit ratio. qui enim dicit omnia sua sponte esse nata nihilque diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non adserit, sed euertit.

  5. 2.11.14.1

    quodsi neque fieri quicquam sine ratione neque nasci potest, apparet esse diuinam prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem.

  6. 2.11.15.1

    quod Cicero quamuis expers caelestium litterarum uidit tamen, qui libro de legibus primo hoc idem tradidit quod prophetae.

  7. 2.11.16.1

    cuius uerba. subieci. animal hoc prouidum sagax multiplex acutum memor plenum ra.tionis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia.

  8. 2.11.17.1

    uidesne hominem quamuis longe a ueritatis notitia remotum tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a deo hominem potuisse generari?

  9. 2.11.18.1

    sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem dei opus esse testatur: ὃς μόνος ἐστὶ θεὸς ϰτίστης ὰϰράτητος ύπάρχων αὐτὸς δ\' ἐστήριξε τύπον μορϕῆς μερόπων τε - αὐτὸς ἕμιξε ϕύσιν πάντων, γενέτης βιότοιο.

  10. 2.11.19.1

    eadem sanctae litterae continent. deus ergo ueri patris officio functus est, ipse corpus effinxit, ipse animam qua spiramus infudit, illius est totum quidquid sumus.

  11. 2.11.20.1

    quomodo id fecerit si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit cetera quae cognitionem nobis et pristini erroris et ueri luminis adtulerunt.

  12. 2.12.1.1

    Cum ergo marem primum ad similitudinem suam finxisset, tum etiam feminam configurauit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permixti sexus propagare subolem possent et omnem terram multitudine opere.

  13. 2.12.2.1

    m ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem.

  14. 2.12.3.1

    ficto euim corpore, inspirauit ei animam de mtah fonte spiritus sui qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. constat enim ex anima et corpore id est quasi ex caelo et terra, quandoquidem anima qua uiuimus uelut e caelo oritur a deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum.

  15. 2.12.4.1

    Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit ut aput Romanos Lucretius et Varro, quattuor elementa constituit, ignem aerem aquam terram, fortasse Trismegistum secutus, qui nostra, corpora ei his quattuor elementis constituta. esse dixit a deo:

  16. 2.12.5.1

    habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae, et neque ignem esse neque aerem neque aquam neque terram. quae quidem falsa non sunt: nam terrae ratio in carne est,. umoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore uitali.

  17. 2.12.6.1

    sed neque sanguis a corpore secerni potest sicut umor a terra neque calor uitalis a spiritu sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est.

  18. 2.12.7.1

    ex rebus ergo diuersis ac repugnantibus homo factus est sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit quae oritur ex deo, sit inmortalis et in perpetua luce uersetur, si autem corpus uicerit animam dicionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis et in morte.

  19. 2.12.8.1

    cuius non ea uis est ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. eam poenam mortem secundam nominamus, quae est et ipsa perpetua. sicut et inmortalitas.

  20. 2.12.9.1

    primam sic definimus: mors est naturae animantium dissolutio, uel ita: mors est corporis animaeque seductio; secundam uero sic: mors est aeterni doloris perpessio, uel ita: mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. haec mutas pecudes non adtingit, quarum animae non ex deo constantes, sed ex communi aere morte soluuntur.

  21. 2.12.10.1

    in hac igitur societate caeli atque terrae, quorum effigies expressa est in homine, superiorem partem tenent ea quae sunt dei, anima scilicet quae dominium corporis habet, inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique, quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum sicut terra caelo.

  22. 2.12.11.1

    est enim quasi uasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic caelestis utatur. utriusque officia sunt, ut hoc quod est ex caelo et deo, imperet, illut uero quod ex terra et diabolo, seruiat.

  23. 2.12.12.1

    quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: sed nostra omnis uis in a.nimo et corpore sita, est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur.

  24. 2.12.13.1

    recte, si ita uixisset ut locutus est.

  25. 2.12.14.1

    seruiuit enim foedissimis uoluptatibus suamque ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. quodsi anima ignis est ut ostendimus, in caelum debet eniti sicut ignis, ne exstinguatur, hoc est ad inmortalitatem, quae in caelo est: et sicut ardere ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur in qua habeat alimentum, sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam.

  26. 2.12.15.1

    post haec deus hominem qua exposui ratione generatum posuit in Paradiso id est in horto fecundissimo et amoenissimo: quem in partibus orientis omni genere ligni arborumque conseuit, ut ex earum uariis fructibus aleretur expersque omnium laborum deo patri summa deuotione seruiret.

  27. 2.12.16.1

    tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, inmortalis maneret, si transcendisset, morte adficeretur. id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una quae fuerat in medio Paradiso non gustaret, in qua posuerat intellegentiam boni ac mali.

  28. 2.12.17.1

    tum criminator ille inuidens operibus dei omnes fallacias et calliditates suas ad deiciendum hominem intendit, ut ei adimeret inmortalitatem.

  29. 2.12.18.1

    et primo mulierem dolo inlexit ut uetitum cibum sumeret, et per ea.m ipsi quoque homini persuasit ut transcenderet dei legem. percepta igitur scientia boni et mali pudere eum nuditatis suae coepit absconditque se a facie dei, quod antea non solebat.

  30. 2.12.19.1

    tum deus sententia in peccatores data eiecit hominem de Paradiso, ut uictum sibi labore conquireret, ipsumque Paradisum igni circumuallauit, ne homo posset accedere, donec summum iudicium faciat in terra et iustos uiros cultores suos in eundem locum reuocet morte sublata, sicut sacrae uoces docent et Sibylla Erythraea, cum dicit: οἱ δὲ θεὸν τιμῶντες ἀληθινὸν ἀέναόν τε ζωὴν κληρονομοῦσι, τὸν αἰῶνος χρόνον αὐτοὶ οἰκοῦντες Παράδεισον ὁμῶς, ὲριθηλέα κῆπον. aerum haec quoniam extrema sunt, in extrema.

  31. 2.12.20.1

    operis huius parte tractabimus: nunc ea quae prima sunt explicemus. mors itaque secuta est hominem secundum dei sententiam, quod etiam Sibylla in carmine suo docet dicens: ὰνθρωπον πλασθέντα θεοῦ παλάμαις άγίαισιν, ὃν ἀ ὲπλάνησεν ὅϕις δολίως ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν τοῦ θανάτου γνῶσιν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε.

  32. 2.12.21.1

    sic facta est uita hominis temporaria, sed tamen longa, quae in mille annos prorogaretur. quod diuinis litteris proditum et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est, cur puta-rentur antiqui mille annos uictitasse.

  33. 2.12.22.1

    aitenim, aput Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per duodecim signa. circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum triginta. dierum spatio lustrat. quod argumentum perspicue falsum est: nemo enim tunc millesimum annum trans-

  34. 2.12.23.1

    gressus est, nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. et auctores idonei tradunt ad centum uiginti annos perueniri solere.

  35. 2.12.24.1

    sed quia ignorabat Varro cur aut quando esset uita hominis deminuta, ipse deminuit, cum sciret, mille et qua.drmgentis mensibus posse hominem uiuere.

  36. 2.13.1.1

    Deus autem postea cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus obpletum, statuit humanum genus diluuio perdere. sed tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod corruptis omnibus singulare iustitia supererat exemplum.

  37. 2.13.2.1

    hic cum sescentorum esset annorum, fabrica-uit arcam, sicut ei praeceperat deus, in qua ipse cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus reseruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset.

  38. 2.13.3.1

    deinde orbe siccato exsecratus iniustitiam prioris saeculi deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies deminuit hominis aetatem atque in centum et uiginti annis metam conlocauit, quam transgredi non liceret.

  39. 2.13.4.1

    ille uero cum egressus esset ex arca, sicuti sanctae litterae docent, terram studiose coluit ac uineam sua manu seuit. unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum atque Uranum multis antecessit aetatibus.

  40. 2.13.5.1

    qua ei uinea cum primum fructum cepisset, laetus factas bibit usque ad ebrietatem iacuitque nudus. quod cum uidisset unus ei filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem, sed egressus etiam fratribus indicauit. at illi sumpto pallio intrauerunt auersis uultibus patremque texerunt.

  41. 2.13.6.1

    quae facta cum pater recognosset, abdicauit atque expulit filium. at ille profugus in eius terrae parte consedit quae nunc Arabia, nominatur, eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est et posteri eius Chananaei.

  42. 2.13.7.1

    haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit.

  43. 2.13.8.1

    ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit.

  44. 2.13.9.1

    sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt.

  45. 2.13.10.1

    sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia. suspicere atque adorare coeperunt. et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus nota-uerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur.

  46. 2.13.11.1

    postea deinde portentificas animalium Sguras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus.

  47. 2.13.12.1

    ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt.

  48. 2.13.13.1

    errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.

  49. 2.14.1.1

    Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio dederat terrae potestatem, uel corrumperet homines uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus praecepit ante omnia, ne terrae contagione maculati substantiae caelestis amitterent dignitatem. scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut ueniam sperare non possent.

  50. 2.14.2.1

    itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit.

  51. 2.14.3.1

    tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros.

  52. 2.14.4.1

    qui autem sunt ex his procreati quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quandam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti sicut in caelum parentes eorum.

  53. 2.14.5.1

    ita duo genera daemonum facta sunt, unum caeleste, alterum terrenum. hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps.

  54. 2.14.6.1

    unde illum Trismegistus daemonia-rchen uocat. daemonas autem grammatici dictos aiunt quasi δαή- μονας, id est peritos ac rerum scios: hos enim putant deos esse. sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium dei scire non liceat, et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare.

  55. 2.14.7.1

    eos poetae et sciunt esse daemonas et locuntur. Hesiodus ita tradit: τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, ϕύλαϰες θνητῶν ἀνθρώπων.

  56. 2.14.8.1

    quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi deus miserat; sed et ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se uideri uolunt, ut ipsi colantur et deus non colatur.

  57. 2.14.9.1

    philosophi quoque de his disserunt. nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est et Socrates esse circa se adsiduum daemona loquebatur, qui puero sibi adhaesisset, cuius nutu et arbitrio sua uita regeretur.

  58. 2.14.10.1

    ma.gorum quoque ars omnis ac potentia horum adspirationibus constat, a quibus inuoca-ti uisus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non uideant ea quae sunt et uidere se putent illa quae non sunt.

  59. 2.14.11.1

    hi ut dico spiritus contaminati ac perditi per omnem terram uagantur et in solacium perditionis suae perdendis hominibus operantur.

  60. 2.14.12.1

    itaque omnia insidiis fra.udibus dolis erroribus conplent: adhaerent enim singulis hominibus et omnes ostiatim domos occupant ac sibi geniorum nomen adsumunt; sic enim latino sermone daemonas interpretantur.

  61. 2.14.13.1

    hos in suis penetralibus consecrant, his cotidie (uina.) profundunt, et scientes daemonas uenerantur quasi terrestres deos et quasi depulsores malorum quae ipsi faciunt et mroga.ut.

  62. 2.14.14.1

    qui quomam spiritus sunt tenues et inconprehensibiies, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.

  63. 2.15.1.1

    Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere.

  64. 2.15.2.1

    dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa. non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt.

  65. 2.15.3.1

    , cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis tamquam flagris uerbera.ti non modo daemonas esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa. quae in templis adorantur. quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in obprobrium religionis, sed honoris sui, quia nec deo per quem adiurantur nec iustis quorum uoce torquentur mentiri possunt.

  66. 2.15.4.1

    itaque maximis saepe ululatibus editis uerberan se et ardere et iam iamque exire proclamant:

  67. 2.15.5.1

    tantum habet cognitio dei ac iustitia potestatis. cui ergo nocere possunt nisi iis quos habent in sua potestate?

  68. 2.15.6.1

    denique adfirmat Hermes eos qui cognouerint deum non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, uerum etiam ne fato quidem teneri. μία inquit ϕυλαϰὴ εὐσέβεια. εὐσεβοῦς γὰρ ἀνθρώπου οὔτε δαίμων ϰαϰὸς οὔτε εἱμαρμένη ϰρατεῖ. θεὸς γὰρ ῥύεται τὸν εὐσεβῆ ἐκ παντὸς κακοῦ. τὸ γὰρ ἓν καὶ μόνον ἐν ἀνθρώποις ἐστὶν ἀγαθὸν εὐσέβεια.

  69. 2.15.7.1

    quid sit autem εὺσέβεια, ostendit alio loco his uerbis: ἠ γὰρ εὐσέβεια γνῶσίς έστιν τοῦ θεοῦ. Asclepius quoque auditor eius eandem sententiam latius explicauit in illo sermone perfecto quem scripsit ad regem.

  70. 2.15.8.1

    uterque uero daemonas esse adfirmat inimicos et uexatores hominum, quos ideo Trismegistus ἀγγέλους πονηρούς appellat: adeo non ignorauit ex caelestibus deprauatos terrenos esse coepisse.

  71. 2.16.1.1

    Eorum inuenta sunt astrologia et haruspicina et auguratio et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. et ars magica et quidquid praeterea malorum exercent homines uel palam uel occulte: quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur: έπεὶ πλάνα πάντα τάδ\' έστιν, ὅσσαπερ ἄϕρονες ἄνδρες έρευνῶσιν ϰατὰ ήμαρ.

  72. 2.16.2.1

    sed idem ipsi auctores praesentia sua faciunt ut uera esse credantur: ita hominum credulitatem mentita diuinitate deludunt, quod illis uerum aperire non expedit.

  73. 2.16.3.1

    ht sunt qm nngere imagines et simulacra docuerunt, qui ut hominum mentes a cultu ueri dei a.uerterent, effictos mortuorum regum uultus et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt et illorum sibi nomina quasi personas aliquas induerunt.

  74. 2.16.4.1

    sed eos magi et ii quos uere maleficos uulgus appellat, cum artes suas exsecrabiles exercent, ueris suis nominibus cient, illis caelestibus quae in litteris sanctis leguntur.

  75. 2.16.5.1

    hi porro incesti ac uagi spiritus ut turbent omnia et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. ipsi enim caelestes multos esse finxerunt unumque omnium regem Iouem eo, quod multi sint in caelo spiritus angelorum et unus dominus ac parens omnium deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt.

  76. 2.16.6.1

    nam deus, ut m principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget neque angeli, cum sint inmortales, dici se deos aut patiuntur aut uolunt: quorum. unum solumque officium est seruire nutibus dei nec omnino quicquam nisi iussu facere.

  77. 2.16.7.1

    sic enim mundum regi a deo dicimus ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda. prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur.

  78. 2.16.8.1

    et hi tamen possunt aliquid praeter iussa rectcris per ipsius ignorantiam, quae est condicionis humanae: ille autem praeses mundi et rector uniuersi, qui scit omnia, cuius diuinis oculis nihil saeptum est, solus habet rerum omnium potestatem nec est in angelis quicquam nisi parendi necessitas.

  79. 2.16.9.1

    itaque nullum sibi honorem tribui uolunt, quorum honor omnis in deo est, illi autem qui desciuerunt a dei ministerio, quia sunt ueritatis inimici et praeuaricatores dei, nomen sibi et cultum deorum uindicare conantur, non quo ullum honorem desiderent — quis enim perditis honor est? — nec ut deo noceant, cui noceri non potest, sed ut hominibus: quos nituntur a cultu et notitia uerae maiestatis auertere, ne inmortalitatem possint adipisci, quam ipsi sua nequitia perdiderunt.

  80. 2.16.10.1

    offundunt itaque tenebras et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint, et ut facile inliciant, in templis se occulunt et sacrificiis omnibus praesto adsunt eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis.

  81. 2.16.11.1

    inde est quod ab augure lapis noua-cula incisus est, quod Iuno Veiens migrare se Romam uelle respondit, quod Fortuna Muliebris periculum denuntiauit, quod Claudiae manum nauis secuta. est, quod in sacrilegos et Iuno nudata et Locrensis Proserpina. et Ceres Milesia uindicauit et Hercules de Appio et Iuppiter de Atinio et Minerua. do Caesare, hinc quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus.

  82. 2.16.12.1

    nam illuc daemoniarches ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est, siquidem legati a.d eam rem missi draconem secum mirae magnitudinis aduexerunt.

  83. 2.16.13.1

    in oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestrigias profani a ueritate intellegere non possunt, ideoque ab ipsis adtribui putant et imperia et uictorias et opes et euentus prosperos rerum, denique ipsorum nutu saepe rem publicam periculis inminentibus liberatam, quae pericula et responsis denuntiauerint et sacrificiis placati auerterint.

  84. 2.16.14.1

    sed omnia ista fallaciae sunt. nam cum dispositiones dei praesentiant, quippe qui ministri eius fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a deo uel facta sunt uel fiunt, ipsi potissimum facere aut fecisse uideantur, et quotiens alicui populo uel urbi secun- , dum dei statutum boni quid inpendet, illi se id facturos uel prodigiis uel somniis uel oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur. quibus datis cum illut acciderit quod necesse est, summam sibi pariunt uenerationem.

  85. 2.16.15.1

    hinc templa deuouentur et nouae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum, sed cum haec facta sunt, nihilo minus tamen uita et salus eorum qui haec fecerint immolatur.

  86. 2.16.16.1

    quotiens autem pericula impendent, ob aliquam se ineptam et leuem causam profitentur iratos, sicut Iuno Varroni, quod formonsum puerum in tensa lorus ad exuuias tenendas conloca.cerat: et ob hanc causam Romanum nomen aput Cannas paene deletum est.

  87. 2.16.17.1

    quodsi luno alterum Ganymeden uerebatur, cor iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo duces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis lunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit.

  88. 2.16.18.1

    nam Juno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia progeniem — Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae uerteret arces.

  89. 2.16.19.1

    sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem.

  90. 2.16.20.1

    hac uersutia et his artibus notitiam dei ueri et singularis apud omnes gentes inueterauerunt. suis enim uitiis perditi saeuiunt et grassantur, ut perdant.

  91. 2.16.21.1

    idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.

  92. 2.17.1.1

    Dicet aliquis \'cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus?\' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio.

  93. 2.17.2.1

    differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut uatum praedicta piorum terribili monitu horrificant.

  94. 2.17.3.1

    nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.

  95. 2.17.4.1

    patientia. unde quidam putant ne irasci quidem deum omnino, quod adfectibus, qui sunt perturba-tiones animi, subiectus non sit, quia fragile est omne animal quod adficitur et commouetur. quae persuasio ueritatem ac religionem funditus tollit.

  96. 2.17.5.1

    sed seponatur interim nobis hic locus de ira dei disserendi, quod et uberior est materia et opere proprio latius exequenda.. illos ergo nequissimos spiritus quisquis ueneratus fuerit ac secutus, neque caelo neque luce potietur, quae sunt dei, sed in illa decidet quae in distributione rerum adtributa esse ipsi malorum principi disputauimus, in tenebras scilicet et inferos et supplicium sempiternum.

  97. 2.17.6.1

    Docui religiones deorum triplici modo uanas esse: uno, quod simulacra ista quae coluntur effigies sint hominum mortuorum; esse autem peruersum et incongruens ut simulacrum hominis a simulacro dei colatur: colit enim quod est deterius et inbecillius;

  98. 2.17.7.1

    tum inexpiabile facinus esse deserere uiuentem, ut defunctorum monumentis seruias, qui nec uitam nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam deum praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit.

  99. 2.17.8.1

    altero, quod ipsae imagines sacrae quibus homines inanissimi seruiunt omni sensu careant, quoniam terra sint.

  100. 2.17.9.1

    quis autem non intellegat nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui simus ideo excitati ex ea statumque sublimem praeter ceteras animantes acceperimus, ut non reuoluamur deorsum nec hunc caelestem uultum proiciamus ad terram, sed oculos eo dirigamus quo illos naturae suae condicio direxit nihilque aliut adoremus, nihil colamus nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen, qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus nos ad superna et caelestia prouocari.

← Previous · Next → — showing 801900 of 3,283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.