Divinarum Institutionum
- 2.17.10.1
tertio, quod spiritus qui praesunt ipsis religionibus condemnati et abiecti a deo per terram uolutentur; qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos inlecebris et erroribus perdant, quoniam hoc illis cottidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab iis uerus deus.
- 2.17.11.1
non igitur colendi sunt, quia sententiae dei subiacent. est enim piaculum maximum addicere se potestati eorum quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis et eos adiuratione diuini nominis expellere ac fugare.
- 2.17.12.1
quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eosque inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint.
- 2.18.1.1
Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est.
- 2.18.2.1
quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae fit ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest.
- 2.18.3.1
quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria., sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est.
- 2.18.4.1
praeterendum est igitur taisis omniRus uerum, calcanda terrena., ut caelestia. consequamur.
- 2.18.5.1
ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideoque oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere.
- 2.18.6.1
quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudica-bitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit.
- 2.19.1.1
Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera.tos depulimus errores.
- 2.19.2.1
nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur.
- 2.19.3.1
nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum.
- 2.19.4.1
quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis?
- 2.19.5.1
sed non est desperandum istos quoque de sententia. deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent.
- 2.19.6.1
modo illut uerum sit quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto ut quaesitam ueritatem diu et aliquando inuentam esse credant et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur.
- 3.1.1.1
Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.
- 3.1.2.1
quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinioque uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.
- 3.1.3.1
sed quoniam deus hanc rei uoluit esse naturam, ut simplex et nuda ueritas esset luculentior, quia satis ornata per se est ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium uero specie placeret aliena, quia per se corruptum uanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum, aequo animo fero ingenium mihi mediocre esse concessum.
- 3.1.4.1
uerum ego non eloquentiae, sed ueritatis fiducia suscepi hoc opus maius fortasse quam ut possit meis uiribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, deo cuius hoc munus est adiuuante ueritas ipsa complebit.
- 3.1.5.1
etenim cum sciam maximos quosque oratores a causidicis mediocribus saepe uictos, quod tanta est potentia ueritatis, ut se ipsa quamuis in rebus exiguis sua claritate defendat, cur hanc ego in maxima causa ab ingeniosis quidem illis ac disertis
- 3.1.6.1
uiris, sed tamen falsa dicentibus oppressuiri putem ac nou illa si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et inlustris appareat? nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego illis etiam scientiam ueri cognitionemque concesserim, quam.
- 3.1.7.1
nemo cogitando aut disputando adsequi potest. neque ego nunc reprehendo eorum studium qui ueritatem scire uoluerunt, quia naturam hominis deus ueri adipiscendi cupientissimam fecit, sed id arguo, id reuinco, quod honestam illorum et optimam uoluntatem non sit secutus effectus, quia neque quid esset uerum ipsum sciebant neque quomodo aut ubi aut qua mente quaerendum.
- 3.1.8.1
ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas et in errores maximos induerunt. ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam susceptae materiae ordo ipse deduxit.
- 3.1.9.1
nam cum error omnis aut ei religione falsa oriatur aut ex sapientia, in eo conuincendo necesse est utrumque subuertere.
- 3.1.10.1
cum enim sit nobis diuinis litteris traditum cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est, ne quis honesto sapientiae nomine inductus aut inanis eloquentiae splendore deceptus humanis malit quam diuinis credere.
- 3.1.11.1
quae quidem tradita sunt bremter ac nude. nec enim decebat ut cum deus ad hominem loqueretur, argumentis adsereret suas uoces, tamquam aliter fides ei non haberetur, sed ut oportuit locutus est tamquam rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare.
- 3.1.12.1
uerum ipse, ut deus: nos autem cum ad res singulas testimonia diuinae uocis habeamus, profecto monstrabimus quanto certioribus argumentis possint uera defendi, cum etiam falsa sic defendantur, ut uera soleant uideri.
- 3.1.13.1
quare non est quod philosophis tantum honoris habeamus, ut eorum eloquentiam pertimescamus.
- 3.1.14.1
loqui enim bene potuerunt ut homines eruditi, uere autem loqui nullo modo, quia ueritatem non didicerant ab eo qui eius potens esset.
- 3.1.15.1
nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur.
- 3.1.16.1
in eo solo his quoniam non creditur in quo solo credi debuit, conabor ostendere numquam illos tam ueridicos fuisse quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.
- 3.2.1.1
Nunc, quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est nec non origo ipsa totius erroris exposita., huius libri munus est philosophiam quoque ostendere quam inanis et falsa sit, ut omni errore sublato ueritas patefacta clarescat.
- 3.2.2.1
ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo facilior nobis aditus pateat ad excindendum omne corpus, si tamen potest corpus uocari, cuius partes ac membra discordent nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata palpitare potius uideantur quam uiuere.
- 3.2.3.1
Philosophia est, ut nomen indicat ipsique definiunt, studium sapientiae. unde igitur probem philosophiam non esse sapientiam quam ex ipsius nominis significatione? qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet.
- 3.2.4.1
in ceteris artibus studium quid efficiat et quo tendat apparet:. quas cum discendo aliquis adsecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur.
- 3.2.5.1
at enim uerecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes uocauerunt.
- 3.2.6.1
immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae.
- 3.2.7.1
si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur.
- 3.2.8.1
nam si facultas inueniendae ueritatis huic studio subiaceret, si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inuenta. cum uero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit conprehensa, apparet nullam ibi esse sapientiam.
- 3.2.9.1
non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt.
- 3.2.10.1
siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.
- 3.3.1.1
Duabus rebus uidetur philosophia constare, scientia et opinatione, nec ulla re alia.
- 3.3.2.1
scientia uenire ab ingenio non potest nec cogitatione conprehendi, quia in se ipso habere propriam scientiam non hominis, sed dei est.
- 3.3.3.1
mortalis autem natura non capit scientiam nisi quae ueniat extrinsecus. idcirco enim oculos et aures et ceteros sensus patefecit in corpore diuina sollertia, ut per eos aditus scientia permanet ad mentem.
- 3.3.4.1
nam causas naturalium rerum disquirere aut scire uelle sol utrumne tantus quantus uidetur an multis partibus maior sit quam omnis haec terra, item luna globosa sit an concaua et stellae utrumne adhaereant caelo an per aerem libero cursu ferantur, caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constet, utrum quietum sit et immobile an incredibili celeritate uoluatur, quanta sit terrae crassitudo aut quibus fundamentis librata et suspensa sit,
- 3.3.5.1
haec inquam disputando et coniecturis uelle conprehendere tale est profecto, quale si disserere uelimus, qualem esse arbitremur cuiuspiam remotissimae gentis urbem, quam numquam uidimus cuiusque nihil aliut quam nomen audiuimus.
- 3.3.6.1
si nobis in ea re scientiam uindicemus quae non potest sciri, nonne insanire uideamur qui adfirmare id audeamus in quo reuinci possimus? quanto magis qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementesque sunt iudicandi!
- 3.3.7.1
recte ergo Socrates et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis est, sed diuinantis.
- 3.3.8.1
superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti.
- 3.3.9.1
redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatisque delubris.
- 3.3.10.1
describamus si placet mores habitumque ciuium. sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit et cum hic quoque perorauerit, surget tertius et alii deinceps et opinabuntur multo disparia quam nos opinati sumus.
- 3.3.11.1
quid ergo ex omnibus erit uerius? fortasse nihil. \'at omnia dicta sunt quae in rerum naturam cadunt, ut necesse sit aliquid eorum esse uerum.\' at nescietur quis uerum dixerit.
- 3.3.12.1
potest fieri ut omnes ex parte aliqua errauerint, ex parte adtigerint ueritatem. stulti ergo simus, si hoc disputatione quaeramus: potest enim superuenire aliquis qui opiniones nostras derideat nosque pro insanis habeat, qui uelimus id quod nesciamus quale sit opinari.
- 3.3.13.1
uerum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse ueniat qui nos redarguat.
- 3.3.14.1
age opinemur quid nunc in foro geratur, quid in curia. longum est id quoque. dicamus interposito uno pariete quid fiat: nemo id potest scire nisi qui audierit aut uiderit. nullus igitur audet id dicere, quia statim non uerbis, sed re ipsa praesenti refutabitur.
- 3.3.15.1
atquin hoc idem faciunt philosophi, qui disputant in caelo quid agatur, sed eo se inpune id facere arbitrantur, quia nullus exsistit qui errores eorum coarguat.
- 3.3.16.1
quodsi existimarent descensurum aliquem qui eos delirare ac mentiri doceret, numquam quicquam de iis rebus quas scire non possunt disputarent. nec tamen ideo felicior putanda est eorum inpudentia et audacia, quia non redarguuntur: redarguit enim deus, cui soli ueritas nota est, licet coniuere uideatur, eamque hominum sapientiam pro summa stultitia computat.
- 3.4.1.1
Recte igitur Zenon ac Stoici opinationem repudiarunt. opinari enim te scire quod nescias non est sapientis, sed temerarii potius ac stulti.
- 3.4.2.1
ergo si neque sciri quicquam potest, ut Socrates docuit, neque opinari oportet, ut Zenon, tota philosophia sublata est. quid quod non tantum ab his duobus euertitur qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus, ut iam uideatur iam pridem suis armis esse confecta?
- 3.4.3.1
in multas sectas philosophia diuisa est et omnes uaria sentiunt. in qua ponimus ueritatem? in omnibus certe non potest.
- 3.4.4.1
designemus quamlibet: nempe in ceteris omnibus sapientia non erit. transeamus ad singulas: eodem modo quidquid uni dabimus, ceteris auferemus. una quaeque enim secta omnes alias. euertit, ut se suaque confirmet, nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis omnibus tollitur.
- 3.4.5.1
nihilominus enim philosophi sunt qui eam stultitiae accusant. quamcumque laudauerisu eramque dixeris, a philosophis uituperatur ut falsa.
- 3.4.6.1
credemusne igitur uni se suamque doctrinam laudanti an multis unius alterius ignorantiam culpantibus?
- 3.4.7.1
rectius sit necesse est quod plurimi sentiunt quam quod unus. nemo enim de se potest recte iudicare: quod nobilis poeta testatur: itan conparatam esse hominum naturam omnium, aliena ut melius uideant et diiudicent quam sua.
- 3.4.8.1
cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est aut nemini. si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli sapientes esse se putant, si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus negantur esse sapientes.
- 3.4.9.1
pereunt igitur uniuersi hoc modo et tamquam Sparti illi poetarum sic inuicem iugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.
- 3.4.10.1
si ergo singulae sectae multarum sectarum iudicio stultitiae conuincuntur, omnes igitur uanae atque inanes reperiuntur: ita se ipsa philosophia consumit et conficit.
- 3.4.11.1
quod cum intellegeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones inter se omnium collegit confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum armauitque se aduersus omnes: ita constituit nouam non philosophandi philosophiam.
- 3.4.12.1
eo igitur auctore duo philosophiae genera esse coeperunt, unum illut uetus, quod scientiam sibi uindicat, alterum nouum repugnans, quod eam detrahit. in his duobus generibus uideo discidium et quasi ciuile bellum:
- 3.4.13.1
sapientiam, quae distrahi non potest, in qua parte ponemus? si natura rerum sciri potest, haec tironum caterua interibit; si non potest, ueterani conficientur; si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia distracta est: nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium.
- 3.4.14.1
si autem ut docui nulla in honiine potest esse interna et propria scientia ob fragilitatem condicionis humanae, Arcesilae manus uincit. sed ne ipse quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.
- 3.5.1.1
Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites.
- 3.5.2.1
praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet.
- 3.5.3.1
debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quaeue nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset.
- 3.5.4.1
nam uulgus interdum plus sapit, quia tantum quantum opus est sapit. a quo si quaeras utrum sciat aliquid an nihil, dicet se scire quae sciat, fatebitur nescire quae nesciat.
- 3.5.5.1
recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundauit suam. ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. ita cum philosophos expugnauerit ac docuerit nihil eos scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit, quia doctrina eius est nihil sciri. nam qui alios reprehendit, quod nesciant.
- 3.5.6.1
, ipse debet sciens esse: cum autem nihil sciat, quae peruersitas quaeue insolentia est ob id ipsum se philosophum constituere propter quod ceteros tollat? possunt enim sic respondere:
- 3.5.7.1
\'si nihil nos scire conuincis et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus, ergo ne tu quidem sapiens es, quia te quoque confiteris nihil scire:
- 3.5.8.1
quid ergo promouit Arcesilas nisi quod confectis omnibus philosophis se quoque ipsum eodem mucrone trans fixi t ?
- 3.6.1.1
Nusquamne igitur sapientia est? immo uero inter ipsos fuit, sed nemo uidit. alii putauerunt posse sciri omnia: sapientes utique non fuerunt; alii nihil: ne hi quidem sapientes fuerunt: illi, quia plus homini dederunt, hi, quia minus; utrisque in utramque partem modus defuit. ubi ergo sapientia est?
- 3.6.2.1
ut neque omnia scire te putes, quod est dei, neque omnia nescire, quod pecudis. est enim aliquid medium quod sit hominis, id est scientia cum ignoratione coniuncta et temperata.
- 3.6.3.1
scientia in nobis ab animo est, qui oritur e caelo, ignoratio a corpore, quod ex terra; unde nobis et cum deo et cum animalibus est aliqua communitas.
- 3.6.4.1
ita quoniam ex his duobus constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris, pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae. per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet: nam illi omnes qui se in alteram partem inclinauerunt, aut dextro aut sinistro uersus ceciderunt. utraque autem pars quomodo errauerit dicam.
- 3.6.5.1
Academici contra physicos ex rebus obscuris argumentati sunt nullam esse scientiam et exemplis paucarum rerum inconprehensibilium contenti amplexi sunt ignorantiam, tamquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant.
- 3.6.6.1
physici contra ex iis quae aperta sunt argumentum trahebant (omnia) sciri posse contentique perspicuis retinebant scientiam, tamquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. ita neque hi clara neque illi obscura uiderunt, sed utrique dum solam scientiam consertis manibus uel retinent uel eripiunt, non uiderunt in medio constitutam forem, quae illos ad sapientiam transmitteret.
- 3.6.7.1
uerum Arcesilas ignorantiae magister cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam euerteret, auctore Socrate suscepit hanc sententiam, ut adfirmaret sciri nihil posse.
- 3.6.8.1
itaque coarguit existimationem philosophorum, qui putassent ingeniis suis erutam esse atque inuentam ueritatem. uidelicet quia mortalis fuerat illa sapientia paucisque ante temporibus instituta ad summum iam incrementum peruenerat, ut iam necessario consenesceret ac periret, extitit repente Academia tamquam senectus
- 3.6.9.1
philosophiae, quae illam conficeret iam deflorescentem, recteque Arcesilas uidit adrogantes uel potius stultos esse qui putent scientiam ueritatis coniectura posse conprehendi.
- 3.6.10.1
sed tamen falsa dicentem redarguere non potest nisi qui scierit ante quid uerum sit. quod Arcesilas ueritate non cognita facere conatus introduxit genus philosophiae asystatum, quod latine instabile uel inconstans possumus dicere.
- 3.6.11.1
ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est: nam si nihil omnino scias, id ipsum, sciri nihil posse, tolletur.
- 3.6.12.1
ita qui uelut sententiae loco pronuntiat nihil sciri, tamquam perceptum profitetur et cognitum: ergo aliquid sciri potest.
- 3.6.13.1
huic simile est illut quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum, somniasse quendam ne somniis crederet. si enim crediderit, tum sequetur ut non sit credendum, si autem non crediderit, tum sequetur ut credendum sit.
- 3.6.14.1
ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans seque dissoluens.
- 3.6.15.1
sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet — nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat —: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit.
- 3.6.16.1
quanto faceret sapientius ac uerius, si exceptione facta diceret causas rationesque dumtaxat rerum caelestium seu naturalium quia sunt abditae nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inueniri quaerendo non possint.
- 3.6.17.1
qua exceptione interposita et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae, et se ipsum calumniae inuidia liberasset et nobis certe dedisset aliquid quod sequeremur.
- 3.6.18.1
nunc autem cum ab aliis sequendis nos retraxerit, ne uelimus plus scire quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit.
- 3.6.19.1
quis enim uelit laborare, ne quicquam sciat, aut eiusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? quae si doctrina est, scientia constet necesse est, si non est, quis tam stultus, ut discendum id putet in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur?
- 3.6.20.1
quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putauerunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.
- 3.7.1.1
Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem quam ipsi moralem uocant, in qua totius philosophiae ratio contine-. tur, siquidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas.
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 3,283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.