Divinarum Institutionum
- 2.8.34.1
nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione prouisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum.
- 2.8.35.1
denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius.
- 2.8.36.1
nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est.
- 2.8.37.1
nec tamen commoneat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. haec enim non terra per se gignit, sed spiritus dei, sine quo nihil gignitur.
- 2.8.38.1
non ergo deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, inpatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex deo est.
- 2.8.39.1
quidquid est enim solido et contrectabili corpore, accipit externam uim; quod accipit uim, dissolubile est; quod dissoluitur, interibit; quod interit, ortum sit necesse est; quod ortum est, habuit fontem unde oreretur id est factorem aliquem sentientem prouidum peritumque faciendi. is est profecto nec ullus alius quam deus.
- 2.8.40.1
qui quoniam sensu ratione prouidentia potestate uirtute praeditus est, et animantia et inanima, creare et efficere potest, quia tenet quomodo sit quidque faciendum.
- 2.8.41.1
materia uero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. quod enim semper fuit, semper esse non desinit, et unde afuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. quin etiam facilius est ut id quod habuit initium fine careat, quam ut habeat finem quod initio caruit.
- 2.8.42.1
materia igitur si facta non est, nec fieri ex ea quicquam potest; si fieri ex ea non potest, ne materia. quidem erit; materia est enim ex qua fit aliquid. omne autem ex quo fit, quia. recipit opificis manum, destruitur et aliut esse incipit.
- 2.8.43.1
ergo quoniam finem habuit materia tum, cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. nam quod destruitur, aedificatum est, quod soluitur, alligatum, quod finitur, inceptum. si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a deo potuit?
- 2.8.44.1
solus igitur deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac natiuitas eius ex aliqua re altera. pendet, quae illum mutata dissoluat. ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se uoluit, inpassibilis inmutabilis incorruptus beatus aeternus.
- 2.8.45.1
iam uero illa conclusio qua sententiam terminauit multo absurdior. quodsi materia inquit non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. quam callide periculum pra.eteruolauit!
- 2.8.46.1
sic enim superius illut adsumpsit, tamquam probatione non indigeret, cum id multo esset incertius quam illud propter quod adsumptum est. si non est inquit a deo facta materia, nec mundus a deo factus est.
- 2.8.47.1
ex falso maluit colligere quod est falsum quam ex uero quod uerum, et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto ad euertendum quod erat certum.
- 2.8.48.1
nam diuina prouidentia efFectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae.
- 2.8.49.1
denique a primis illis septem sapientibus ad Socraten usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est euidentissimum, studio scilicet inueniendi noua, ut nomine suo constitueret disciplinam.
- 2.8.50.1
et quia nihil noui potuit reperire, ut tamen dissentire a ceteris uideretur, uetera. uoluit euertere: in quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. certius est igitur mundum prouidentia instructum quam materiam prouidentia conglobatam.
- 2.8.51.1
quare non oportuit pntare idcirco non esse mundum diuina prouidentia factum, quia materia eius diuina prouidentia facta non sit, sed quia mundus diuina prouidentia sit effectus, etiam materiam factam esse diuinitus.
- 2.8.52.1
credibilius est enim materiam potius a deo factam, quia deus potest omnia, quam mundum non esse a deo factum, quia sine mente ratione consilio nihil fieri potest.
- 2.8.53.1
uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam.
- 2.8.54.1
itaque deos potuit toilere, quia non erant: cum autem prouidentiam diuinam quae est in uno deo conaretur euertere, quia contra ueritatem niti coeperat, deficientibus argumentis in hanc foueam necessario decidit, unde se extricare non posset. hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quoniam Lucilius qui contra disserebat ommutuit.
- 2.8.55.1
hic est cardo rerum, hic uertuntur omnia. explicet se Cotta si potest ei hac uoragine, proferat argumenta quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit, ostendat quomodo quicquam ponderosum et graue aut esse potuerit sine auctore aut inmutari ualuerit, ac desierit esse quod semper fuit, ut inciperet esse quod numquam fuit.
- 2.8.56.1
quae si docuerit, tum demum adsentiar ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum, et tamen sic adsentiar, ut aliis illum laqueis teneam.
- 2.8.57.1
eodem enim quo nolet reuoluetur, ut dicat et materiam, de qua mundus est, et mundum, qui de materia est, natura extitisse, cum ego ipsam naturam deum esse contendam.
- 2.8.58.1
nec enim potest facere mirabilia id est maxima ratione constantia nisi qui habet mentem prouidentiam potestatem.
- 2.8.59.1
ita. fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit.
- 2.8.60.1
at idem. quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit.
- 2.8.61.1
sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi perfectis omnibus.
- 2.8.62.1
sed ne induci quidem poterat: quomodp enim subsisteret, cum fabricaretur desuper caelum, terra subter fundaretur, cum fortasse umida uel nimiis rigoribus torpora.ta. concrescerent uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? aut quomodo uiueret nondum sole instituto nec frugibus aut animalibus natis? itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo ceterisque rebus manus summa esset inposita.
- 2.8.63.1
denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum dei opus et sic inductum esse in hunc mundum quasi in domum iam paratam et instructam; illius enim causa facta sunt omnia.
- 2.8.64.1
idem etiam poetae fatentur. Omdius perfecto iam mundo et uniuersis animalibus figuratis hoc addidit: sanctius his animal mentisque capacius altae derat adhuc et quod dominari in cetera posset, natus homo est. adeo nefas existimandum est ea scrutari quae deus uoluit esse celata.
- 2.8.65.1
uerum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi, quia confidebat neminem id posse dicere: quasi uero ex hoc putandum sit non esse haec diniuitus facta, quia quomodo facta sint non potest peruideri.
- 2.8.66.1
an tu si educatus in domo fabre facta et ornata nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non esse ab homine aedificatam, quia quomodo aedificetur ignorares? idem profecto de domo quaereres quod nunc de mundo requiris, quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus, maxime si saxa ingentia, inmensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres. nonne haec tibi humanarum uinum modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires?
- 2.8.67.1
quodsi homo, m quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione quam uires eius exiguae patiuntur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum nec fortitudo mensuram?
- 2.8.68.1
opera ipsius uidentur oculis, quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem uidetur, quia, ut Hermes ait, mortale inmortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest id est propius accedere et intellegentia subsequi. et ideo terrenum adhuc animal rerum caelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia saeptum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia.
- 2.8.69.1
sciat igitur quam inepte faciat qui res inenarrabiles quaerat. hoc est enim modum condicionis suae transgredi nec intellegere quousque homini liceat accedere.
- 2.8.70.1
denique cum aperiret homini ueritatem deus, ea sola scire nos uoluit quae interfuit hominem scire ad uitam consequendam, quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana.
- 2.8.71.1
essent. quid ergo quaeris quae nec potes scire nec si scias, beatior fies? perfecta est in homine sapientia, si et deum esse unum et ab ipso facta esse uniuersa cognoscat.
- 2.9.1.1
Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis religionis sanctae litteris traditur.
- 2.9.2.1
fecit igitur dens primum omnium caelum et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius dei conditoris. deinde terram fundauit ac subdidit caelo, quam homo cum ceteris animalium generibus incoleret. eam uoluit umore circumflui et contineri.
- 2.9.3.1
suum uero habitaculum distinxit claris luminibus et inpleuit, sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra; nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat e caelo: in quo posuit lucem perennem et superos et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras et inferos et mortem.
- 2.9.4.1
tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis et uitia a uirtutibus.
- 2.9.5.1
ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se diuersasque constituit, orientem scilicet occidentemque. ex quibus oriens deo adcensetur, quia ipse luminis fons et inlustrator est rerum et quod oriri nos faciat ad uitam sempiter- nam: occidens autem conturbatae illi prauaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat et quod homines faciat occidere atque interire peccatis.
- 2.9.6.1
nam sicut lux orientis est, in luce autem nitae ratio uersatur, sic occidentis tenebrae sunt, in tenebris autem mors et interitus continetur.
- 2.9.7.1
deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem, quae partes illis duabus societate iunguntur.
- 2.9.8.1
ea enim quae est soiis caiore nagranuor, proxima est et cohaeret orienti, at illa quae frigoribus ac perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. nam sient contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori.
- 2.9.9.1
ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti, ut frigus tenebris, ita plaga septentrionalis occasui. quibus singulis partibus suum tempus adtribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hibernum. in his quoque duabus partibus, meridiana.
- 2.9.10.1
et septentrionali, figura uitae ac mortis continetur, quia uita in calore est, mors in frigore. sicut autem calor ex igni est, ita frigus ei aqua.
- 2.9.11.1
secundum harum partium dimensionem diem quoque fecit ac noctem, quae spatia et orbes temporum perpetuos ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. dies, quem primus oriens subministrat, dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt, nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet quem dei esse aemulum diximus. quae duo etiam in hoc praescius futurorum deus fecit, ut ei his et uerae religionis et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur.
- 2.9.12.1
nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est et calore potentissimo et fulgore clarissimo inlustrat omnia., ita in deo, licet sit unus, et maiestas et uirtus et claritudo perfecta est.
- 2.9.13.1
nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus adtributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem.
- 2.9.14.1
monstrat. quamuis enim stellae innumerabiles nncare ac radiare uideantur, tamen quia non sunt plena et solida lumina, nec caloris praeferunt quicquam nec tenebras multitudine sua uincunt.
- 2.9.15.1
duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent potestatem, calor et umor, quae mirabiliter deus ad sustentanda et gignenda.
- 2.9.16.1
omnia excogitauit. nam cum uirtus dei sit in calore et igni, nisi ardorem uimque eius admixta umoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quicquam nec coha.erere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset.
- 2.9.17.1
uude et philosophi quidam et poetae discordi concordia. mundum constare dixerunt, sed rationem penitus non uidebant.
- 2.9.18.1
Hera,clitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari.
- 2.9.19.1
ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor.
- 2.9.20.1
recte igitur Oaidius: quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes res creat et discors concordia fetibus apta. est.
- 2.9.21.1
alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam.
- 2.9.22.1
cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in umore est, animae in calore: quod ex auium fetibus datur scire, quos crassi umoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec umor potest corporari nec corpus animari.
- 2.9.23.1
exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere.
- 2.9.24.1
interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare.
- 2.9.25.1
horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem.
- 2.9.26.1
cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.
- 2.9.27.1
unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.
- 2.10.1.1
Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus et aer et terra et maria conpleta sunt, deditque his omnibus generatim deus alimenta de terra., ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta.
- 2.10.2.1
ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret.
- 2.10.3.1
tum fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intellegens id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit fictus ex humo.
- 2.10.4.1
denique Plato humanam formam θεοειδῆ esse ait, et Sibylla quae dicit: είϰών ὲστ\' ᾰνθρωπος ἐμὴ λόγον ὀρθὸν ἔχουσα.
- 2.10.5.1
de hac hominis fictione poetae quoque quamuis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. res eos non fefellit, sed nomen artificis.
- 2.10.6.1
nullas enim iitteras ueritatis attigerant, sed quae prophetarum uaticinio tradita in sacrario dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depraua-ta, ut ueritas a uulgo solet uariis sermonibus dissipata corrumpi nullo non addente aliquid ad id quod audierat, carminibus suis conprehenderunt. et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque diuinum opificium homini dederunt.
- 2.10.7.1
quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit: de diis autem illum non fuisse poena eius in Caucaso monte declarat.
- 2.10.8.1
sed neque patrem eius Iapetum patruumque Titana quisquam deos nuncupauit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam diuinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest.
- 2.10.9.1
factum esse diluuium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam constat inter omnes. id enim et philosophi et poetae scriptoresque rerum antiquarum locuntur in eoque uel maxime cum prophetarum sermone consentiunt.
- 2.10.10.1
si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia quae per nimiam multitudinem increuerat perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit, cuius filium Deucalionem idem ipsi ob iustitiam solum dicunt esse seruatum? quomodo unus gradus et una progenies orbem terrae tam celeriter potuit hominibus inplere?
- 2.10.11.1
sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt ut illut superius, cum ignorarent et quo tempore cataclysmus sit factus in terra et quis ob iustitiam meruerit genere humano pereunte seruari et quomodo aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. apparet ergo esse falsum quod de opi- Scio Promethei narrant.
- 2.10.12.1
uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eoque primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt.
- 2.10.13.1
sic ueritas fucata. mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est.
- 2.10.14.1
quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra. formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat..
- 2.10.15.1
id uero etiam Stoici cum de prouidentia disserunt, facere cona.ntur et secutus eos Tullius pluribus quidem locis, sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit. quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi.
- 2.10.16.1
illut hoc loco praeterire non possum quod errantes quidam philosophi aiunt, homines ceteraque animalia sine ullo artifice orta. esse de terra,. unde illud est Vergilianum uirumque terrea progenies duris caput extulit aruis. et u maxime in ea fuere sententia qui esse prouidentiam negant: nam Stoici animantium fabricam diuinae sollertiae tribuunt.
- 2.10.17.1
Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit dicens semper fuisse mundum: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore.
- 2.10.18.1
sed cum uideamus singula quaeque animalia quae ante non fuerint esse incipere et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse, quia coepit.
- 2.10.19.1
omnia enim tribus temporibus contmen necesse est, praeterito praesenti futuro. praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio.
- 2.10.20.1
quae omnia in singulis hominibus apparent : et incipimus enim, cum nascimur, et sumus, cum uiuimus, et desinimus, cum interimus. unde etiam tres Parcas esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat.
- 2.10.21.1
in toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum id est origo colligitur et futurum id est dissolutio.
- 2.10.22.1
nam quoniam est, apparet aliquando coepisse — esse enim nulla res sine exordio potest - et quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat.
- 2.10.23.1
nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia, ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est.
- 2.10.24.1
quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere ut et ille unus qui superfuit interiret. si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in dei potestate esse uel uitam uel interitum generis humani. quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum.
- 2.10.25.1
quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem.
- 2.10.26.1
sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus.
- 2.11.1.1
Aiunt certis conuersionibus caeli et astrorum motibus maturitatem quandam extitisse animalium serendorum, itaque terram nouam semen genitale retinentem folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse — de quibus Lucretius: crescebant uteri terram radicibus apti — eosque cum maturuissent, natura cogente ruptos animalia tenera profudisse.
- 2.11.2.1
deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eoque alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret? \'non erant\' inquiunt \'in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile.
- 2.11.3.1
cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus? \'quia semel fieri necessarium fuit ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa. his facultate generandi et terra parere desiit et temporis condicio mutata est.
- 2.11.4.1
o quam facile est redarguere mendacia! primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat ut coepit. nec enim sol et luna et astra. tunc non erant aut cum essent, meatus non habeba-ut ac non diuina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperat.
- 2.11.5.1
demue, quod si ita sit ut dicunt, esse prouidentiam necesse est, et in id ipsum incidunt quod maxime fugiunt.
- 2.11.6.1
nondum enim natis animalibus aliquis utique prouidit ut nascerentur, ne orbis terrae desertus atque incultus horreret. ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse prouisum; deinde ut umor ille concretus e terra in uarias imagines corporum fingeretur, item ut e folliculis quibus tegebantur accepta uiuendi sentiendique ratione tamquam ei aluo matrum profunderentur, mira inextricabilisque prouisio est.
- 2.11.7.1
sed putemus id quoque casu accidisse, illa certe quae secuntur fortuita. esse non possunt, ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis.
- 2.11.8.1
quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?
- 2.11.9.1
uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 3,283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.